Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 2, C. 2

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 2, C. 2

UTRUM SPES INFORMIS POSSIT FIERI FORMATA.

Deinde quaeritur utrum spes informis possit fieri formata.

Ad quod sic: a. Fides generat spem; ergo formata generat formatam; ergo informis spem informem; sed fides informis potest fieri formata; ergo spes informis potest fieri spes formata.

Contra: 1. Fides informis et formata respiciunt unum actum relatum ad unam causam, ut credere veritatem propter ipsam veritatem; inde est quod fides formata potest fieri informis et e converso; sed spes formata et spes informis non respiciunt unum actum relatum ad causam unam, quia sperare beatitudinem ex meritis est actus spei formatae, sperare vero sine meritis spei informis; cum ergo respiciant diversos actus ex causis diversis, non poterit spes informis fieri formata.

2. Item, sicut se habet timor servilis ad timorem formatum, sic spes informis ad spem formatam, quia sicut timor informis, qui est timor servilis, non habet sociam caritatem, sic spes informis; ei sicut timor formatus, qui est timor initialis vel filialis, habet sociam caritatem, sic et spes formata. Si ergo timor informis, qui est servilis, non potest esse formatus, immo, adveniente caritate, foras mittitur, sicut dicitur I Ioan. 4, 18: "Perfecta caritas foras mittit timorem", ergo spes informis non poterit fieri spes formata.

Respondeo: Secundum illos qui dicunt quod fides informis non potest fieri formata, diceretur multo fortiori ratione de spe; unde, sicut supra dictum est secundum istos de fide informi, ita diceretur hic de spe informi. Secundum alios vero, qui dicunt quod fides informis potest fieri formata, similiter dicendum est de spe quod spes informis potest fieri formata.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit, dicendum quod sicut credere est actus fidei formatae et informis relatus ad unam causam per prius et posterius, scilicet ad primam Causam, primam Veritatem, ita sperare est actus spei formatae et informis relatus ad unam causam per prius et posterius, scilicet gratiam et merita; sed gratia gratum faciens accipitur in spe formata et merita existentia actu vel habitu; gratia vero gratis data accipitur in fide informi et merita in potentia. Gratia autem secundum analogiam dicitur de gratia gratis data et de gratia gratum faciente; similiter merita secundum analogiam dicuntur de meritis existentibus actu vel habitu et de meritis existentibus in potentia.

2. Ad secundum vero quod obicitur de timore servili, respondent quod non est simile de timore informi et spe. Nam timore servili, qui est informis aliud timetur, scilicet poena aeterna, et timore initiali seu filiali, qui sunt timores formali, quia in timore initiali timetur insufficientia satisfactionis, filiali malum separationis a Deo; sed spe informi et formata idem speratur, scilicet beatitudo aeterna. Utrum autem hoc verum sit, in proximo declarabitur, eum quaeretur de timore informi.

PrevBack to TopNext