III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 2, C. 3
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 2, C. 3
DE ACTU ET CERTITUDINE SPEI INFORMIS.
ARTICULUS 1
De actu spei informis.
Et quaeritur primo: a. Cum fides formata actum habeat credere in Deum, fides informis credere Deum vel Deo, ergo, cum similiter distinguatur sperare, sperare in Deum et sperare in Deo sive de Deo, ergo spei formatae actus erit sperare in Deum, actus spei informis erit sperare in Deo sive [de] Deo.
Contra: 1. In fide est cognitio, quae quandoque est cum affectione, quandoque sine affectione, et ideo credere variatur, cum dicitur credere in Deum vel Deo ; sed in spe sola affectio est ad beatitudinem; ergo sperare non poterit variari, ut dicatur aliquando sperare in Deum, aliquando sperare in Deo, sicut contingit in credere.
Respondeo concedendo quod sicut actus fidei formatae est credere in Deum, fidei vero informis credere Deum vel Deo, ita sperare in Deum, quod est sperando tendere in Deum, est actus spei formatae; sperare vero in Deo vel de Deo est actus spei informis, quia spe informi vertitur anima per confidentiam in Deo, quamvis per confidentiam non tendat in Deum.
ARTICULUS II
Utrum eadem sit certitudo spei formata et informis.
Item, quaeritur de certitudine spei informis, et quaeritur generaliter et specialiter. Generaliter quaeritur utrum eadem sit certitudo spei formatae et informis sive eiusdem rationis.
Ad quod sic: 1. Eadem est certitudo fidei formatae et informis, "quia eadem vera cognoscuntur" utraque fide "et per idem", hoc est per primam Veritatem. Ergo "pari ratione" eadem sive eiusdem rationis certitudo "erit" spei formatae et informis.
Contra: a. "Certitudo spei formatae habet praegustationem beatitudinis", certitudo vero spei informis non est ex praegustatione; ergo non est eadem.
b. Item, certitudo spei formatae est ex conscientia meritorum actu vel habitu habitorum, spes informis non est ex conscientia meritorum, sed solum ex fide quam habet quod, si meruerit, habebit beatitudinem. Ergo non est aliqua certitudo spei informis quae non sit ex fide; sed spei formatae est propria certitudo, quae est ex conscientia meritorum. Relinquitur ergo quod non est eadem nec eiusdem rationis certitudo spei formatae et informis.
Respondeo dicendo quod in fide duplex est certitudo: certitudo cognitionis et affectionis. Certitudo cognitionis eiusdem rationis est in fide formata et informi; certitudo vero affectionis non est omnino eiusdem rationis. Nam in fide informi certitudo ex parte affectionis est ex sensu assensionis, hoc est ex hoc quod homo sentit se assentire primae Veritati propter se, licet non tendat in ipsam; in fide vero formata certitudo est consensionis et amoris, ex hoc scilicet quod homo sentit se consentire et amare veritatem, in quantum veritas est. In spe vero non est nisi unum genus certitudinis, scilicet affectionis proprie. Est tamen in ea certitudo, quam accipit ex fide: ex fide enim accipit certitudinem spes, ut "qui perseveraverit, salvus erit", et ideo sperat quod, si perseveraverit, salvabitur, et haec est certitudo conditionalis. Haec igitur certitudo eadem est et eiusdem rationis in spe formata et informi. Certitudo vero propria non omnino eadem est nec eiusdem rationis, quia propria certitudo spei est ex meritis; spes autem formata confidit ex meritis habitis actu vel habitu; spes autem informis confidit ex meritis non habitis, sed possibilibus haberi.
ARTICULUS III
Utrum praedestinati spes informis maiorem habeat certitudinem quam praesciti spes formata.
Item, specialiter quaeritur de comparatione spei informis praedestinati ad spem formatam praesciti quantum ad certitudinem.
Ad quod obicitur sic: 1. Spes informis praedestinati, quam habet de vita aeterna, non falletur; spes praesciti, qui habet praesentem iustitiam, falletur; ergo prima habet maiorem certitudinem.
Contra: a. illa habet merita, et non ponit merita sub conditione sicut informis. Item, habet praegustationem sive praeodorationem, quam non illa; ergo certior. Item, illa quae habet merita est propinquior fini; ergo certior.
Respondeo: 1. Dicendum quod spes praesciti, qui est in caritate, maiorem habet certitudinem quam spes praedestinati informis, quia illius, scilicet praesciti, spes radicatur in meritis et ponit certitudinem procedentem ex meritis, tamen sub conditione, scilicet si perseveraverit in meritis finaliter; illa, quae est praedestinati, informis non radicatur in meritis: unde nulla est eius certitudo ex meritis simpliciter, licet sit ex meritis potentia. Nec sequitur de praescito qui habet spem formatam, quod fallatur, quamvis non salvetur, quia non habet de salute nisi sub hac conditione: si perseveraverit, et in hoc nunquam fallitur.
2. Ad hoc autem quod obicitur, quod praedestinatus obtinebit illud ad quod est praedestinatus, et ita maior est certitudo, dicendum quod obtentus ille futurus non ponit aliquam certitudinem quae relinquitur ex meritis actu vel habitu existentibus, sed solum ex meritis potentia existentibus; et propter hoc non sequitur quod, si ille obtinebit, quod propter hoc maiorem habeat certitudinem quam alter qui non obtinebit, cum illius certitudo sit ex meritis actu vel habitu existentibus. Certitudo enim, quae non est praesumptio, ex meritis est et meritis se commetitur. Aliter respondent quidam quod est certitudo exspectantis et certitudo rei quae exspectatur et certitudo ex parte illius per quem exspectatur. Certitudo exspectantis dependet ex meritis; certitudo rel exspectatae dependet ex ratione divinae praeordinationis; certitudo ex parte illius per quem exspectatur dependet ex gratia divinae revelationis. Primo modo est certitudo in praescita existente in caritate; secundo modo est certitudo salutis in praedestinato existente in peccato mortali; tertio modo est certitudo salutis in viro perfecto, cui iacta est revelatio salutis, sicut Paulo, II ad Tim. 4: "Scio cui credidi, et certus sum" etc. Primo modo et tertio certitudo maior est quantum ad illum cuius est, et hanc respicit spes; secunda vero certitudo maior est quantum ad rem, et hanc respicit rerum ordo.