III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 3, C. 1
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 3, C. 1
DE DIFFERENTIIS TIMORIS.
Ad primum obicitur sic: 1. Differentiae timoris multipliciter assignantur. Uno modo a Beda, super illud Prov. 1, 7: "Initium sapientiae timor Domini", ubi ponit duas differentias, dicens quod est timor servilis et amicalis. Assignantur etiam a Cassiodoro et Augustino, super 8, 15 ad Rom., per quatuor differentias, scilicet timor mundanus, servilis, initialis et filialis. Assignat et Ioannes Damascenus sex differentias timoris, dicens: "Sex sunt species timoris. Prima est segnities, quae est timor futurae operationis; secunda, erubescentia, quae esttimor in turpi actu; tertia, verecundia, quae est timorin exspectatione convitii; quarta, admiratio, quae est timor ex magna imaginatione; quinta est stupor, qui est timor ex insolita imaginatione; sexta, agonia, quae est timor per infortunium vel casum". Cum ergo sic differenter fiat assignatio differentiarum timoris, nec sint reducibiles differentiae, quae sunt secundum unam divisionem, ad differentias alterius divisionis, vel etiam divisio, quae est per pauciores differentias, non comprehendat illam divisionem, quae est per plures, videtur inconveniens divisio vel insufficiens vel superflua, cum ponat Damascenus differentiam timoris naturalis, quam definit sic: "Timor naturalis est, nolente anima separari a corpore propter eam quae imposita est ei a Conditore naturalem ad corpus compassionem et familiaritatem, propter quam naturaliter timet et renuit mortem". Sed haec, constat, in nulla differentia praedictarum divisionum continetur; ergo praedictae divisiones non sunt convenienter assignatae.
Respondeo: Timor accipitur dupliciter, uno modo ut solum nominet passionem, quae generatur ex comprehensione rei disconvenientis distantis; alio modo, ut concernat voluntatem sive affectum vel motum ipsius voluntatis circa ipsam passionem. Secundum autem quod consideratur primo modo, est sexmembris divisio Damasceni, sed secundum secundum modum sunt aliae divisiones acceptae, sed differenter. Una enim est communior, quae comprehendit motum voluntatis circa passionem timoris meritorium et demeritorium, gratuitum vel contrarium, scilicet illa quae est per quatuor differentias; reliqua autem, quae est specialis, comprehendit motum voluntarium vel affectum meritorium.
Assignatio autem primae, quae est per duas differentias timoris, est gratuiti, quia, cum sit duplex gratia, gratis data et gratum faciens, a prima gratia est timor servilis, qui est timor gratis datus, a secunda est timor alius, scilicet amicalis, qui dividitur in timorem initialem et filialem et etiam in timorem reverentiae.
Assignatio autem divisionum per quatuor membra sic potest patere: est enim divisio timoris secundum quod timor communiter accipitur pro motu voluntatis meritorio vel demeritorio. Cum ergo sit timor libidinosus et gratuitus, timor autem libidinosus, qui est ex improba voluntate male humilians, est timor mundanus; timor vero gratuitus est cuius principium est gratia. Et recipit differentiam hoc modo, quia aut timore gratuito timetur poena, sed non timetur offensa, aut timetur poena et etiam offensa, aut timetur sola offensa, aut neutrum timetur, sed est ipsius re verentiae magnitudinis divinae maiestatis. Secundum primum modum est illa differentia timoris quae dicitur timor servilis; secundo modo est timor initialis; tertio modo timor filialis et quarto modo filialis similiter, sed secundum diversos status: secundum tertium modum dicitur secundum quod est in via, quarto modo secundum quod est in patria. Continetur autem sub timore mundano timor humanus: nam, stricte loquendo, solemus distinguere timorem humanum et mundanum; communiter loquendo, dividimus mundanum in humanum et mundanum: humanum, quo quis eligit peccare ne laedatur in corpore; mundanum, quo quis eligit peccare ne laedatur in possessione.
Assignatio timoris secundum causam est secundum quod timor dicitur passio relicta ex comprehensione cuiuslibet inconvenientis distantis. Disconveniens autem distans aut est ab operatione nostra aut non. Si sic, aut secundum quod est in fieri aut secundum quod est in facto esse. Si secundum quod est in fieri, tunc timetur difficultas quae est in fiendo ; et secundum hoc sumitur prima species timoris, quae est segnities, quae est timor futurae operationis. Si autem secundum quod est in facto esse, hoc est dupliciter: aut enim timetur inconveniens confusionis sive indecentiae quantum ad alium cognoscentem sive quantum ad aliquam cognitionem; aut timetur inconveniens displicentiae sive infamiae quantum ad voluntatem alterius sive quantum ad alium reprobantem; haec enim duo sunt in facto: bonum opus, postea condecentia ex cognitione ipsius operis et complacentia ex approbatione operis. Unde e contra accidit differentia timoris erubescentiae, quae est timor confusionis sive indecentiae in manifestatione turpis actus, et etiam verecundia, quae est timor displicentiae sive infamiae vel convitii etc., et ita tres sunt differentiae timoris, quae accidunt circa operationem nostram. - Si vero consideratur secundum quod non est a nostra operatione, similiter sumuntur tres differentiae, et hoc modo: aut est enim inconveniens sive disconveniens quantum ad cognitionem aut quantum ad affectum. Si quantum ad cognitionem consideratur, hoc etiam est dupliciter: aut enim attenditur haec disconvenientia quantum ad cognitum, et sic est admiratio, quae est ex inconvenienti ex magna imaginatione; aut est ex parte cognoscentis, et sic est stupor, qui est timor ex insolita imaginatione. Si autem est inconveniens quantum ad affectum, sic accipitur sexta et ultima differentia, quae est agonia, quae est timor cuiuscumque adversitatis offendentis affectum.
Ad illud quod obicitur de timore naturali, dicendum quod non ponitur ibi differentia nova timoris, sed loquitur ibi de timore naturali Christi, quo afficiebatur in agonia passionis, et potest comprehendi sub illa differentia quae est agonia, ut patet ex verbis Damasceni, dicentis quod naturaliter timet et agoniam patitur et renuit mortem.
On this page