III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 3, C. 2
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 3, C. 2
UTRUM TIMOR SERVILIS SIT DONUM SPIRITUS SANCTI.
Ad quod sic: 1. Timor servilis non patitur secum Spiritum Sanctum, I Ioan. 4, 18: "Timor non est in caritate". Item, ad Rom. 8, 15: "Non accepistis iterum spiritum servitutis in timore" etc., Glossa: "Est timor qui non est in caritate, scilicet servilis" etc. Ergo, si timor non potest esse cum caritate nec cum Spiritu Sancto, non erit donum Spiritus Sancti.
2. Item, cuius usus malus est, ipsum est malum, et cuius usus bonus est, ipsum est bonum; sed timoris servilis usus est malus, cum dicat Augustinus: "Timore servili nullus bene utitur" ; ergo, cum malum non sit a Spiritu Sancto, nec timor servilis, cum sit malus.
3. Item, diligens aliquis aliquid plus quam Deum, diligendo illud peccat mortaliter; ergo aliquis timens aliquid plus quam Deum peccat mortaliter; sed timens serviliter plus timet poenam quam Deum; ergo peccat mortaliter; sed quod est huiusmodi non est a Spiritu Sancto.
4. Item, omnis diligens Deum propter aliud peccat, quia utitur fruendo; ergo et omnis timens Deum propter aliud; sed talis est timens serviliter: timet enim Deum propter poenam; ergo huiusmodi non est a Spiritu Sancto.
5. Item, I ad Cor. 10, 31: "Omnia in gloriam Dei facite". Ergo, cum serviamus Deo timendo et amando, debemus cum amare et timere ad gloriam eius; unde omnem timorem debemus et tenemur referre in Deum; sed hoc non facit servilis timor: refert enim solum ad poenam; quare peccatum videtur esse; ergo non est a Spiritu Sancto.
6. Item, Matth. 7, 18: "Non potest arbor mala fructus bonas facere". Ergo mala voluntas non potest bonum opus facere; sed in timore servili est mala voluntas, secundum quod dicit Augustinus, super illud Psalmi: "Confige timore tuocarnes meas" etc.: "Timor servilis non transfigit carnem, quia vivit in eo, voluntas peccandi, et sequeretur opus, si sperareturimpunitas: mallet enim licere, dolet nonlicere quod lex vetat". Et ita timor, qui est egrediens ab ista voluntate, non potest esse bonum; ergo nec erit a Spiritu Sancto.
7. Item, Gregorius, in Moralibus, super illud Iob 3, 11: "Quare non in vulva mortuus sum" ? Glossa: "Cum poena timetur ei Deus non amatur, timor ex tumorenascitur, non ex humilitate", et loquitur de timore servili, et ita, cum timor sit malum, non erit a Spiritu Sancto, et ita nec donum eius; unde II Cor. 6, 14: "Quae participatio iustitiae ad iniquitatem ei quae conventio lucis ad tenebras" ? Unde patet quod, si est malum, quod non sit a Spiritu Sancto, et ita nec donum eius.
Contra: a. Ad Rom. 8, 15: "Non accepistis iterum spiritum servitutis in timore", Glossa: "Unus Spiritus est qui facit duos timores. Duo enim timores insinuantur: unus, qui est in caritate, qui est castus; alter, qui non est in caritate, qui est servilis" ; et ita servilem timorem facit Spiritus Sanctus; ergo est a Spiritu Sancto et consequenter donum eius.
b. Item, timor servilis praeparat animam ad caritatem, secundum quod dicitur in Psalmo: "A iudiciis enim tuis timui", Glossa: "Timor servilis paedagogus [in] me praecessit, qui ad castum timorem ducit". Sed, secundum quod ducit ad caritatem, est bonum; ergo a Spiritu Sancto.
Respondeo: Cum dico timor servilis, duo dico ratione huius quod dico servilis. UnumMb est quod timetur poena per se, sive timetur Deus ne puniat aeternaliter, sicut aliquis servus timet dominium suum, ne puniat eum poena corporali vel affligat; aliud est exclusio amoris iustitiae sive amoris eius qui timetur. Quantum autem ad primum modum nulla deformitas notatur in hoc quod dico servile, sed quantum ad secundum notatur deformitas; quare ponitur in timente serviliter secundum illum modum voluntas peccandi mortaliter. Secundum ergo primum modum dicitur timor servilis donum Spiritus Sancti, in quantum timor ille iacit resilire a peccato; quantum vero ad secundum connotatum non est a Spiritu Sancto.
[Ad obiecta]: 1. Et sic patet responsio ad primum, quia non sequitur: non permanet cum Spiritu Sancto; ergo non est donum eius. Et notandum quod hoc non est ratione ipsius in quantum est a Spiritu Sancto. Distinguitur enim quod quaedam sunt a Spiritu Sancto et cum Spiritu Sancto, sicut formatae virtutes, scilicet fides, spes, caritas. Quaedam autem sunt a Spiritu Sancto et non cum Spiritu Sancto, ut timor servilis, fides informis et huiusmodi. Quaedam vero sunt cum Spiritu Sancto et non a Spiritu Sancto, sicut venialia peccata. Quaedam vero quae nec sunt a Spiritu Sancto nec cum Spiritu Sancto, sicut mortalia peccata. Unde dicendum quod quaedam sunt dona Spiritus Sancti ut praeparent ad caritatem ipsum subiectum; quaedam vero ut perficiant ipsum. Quae vero sunt Spiritus Sancti ut praeparent ad caritatem, non sunt cum Spiritu Sancto; sed quae sunt ut perficiant, ista sunt cum Spiritu Sancto. De primis est timor servilis, et propter hoc non manet cum Spiritu Sancto. Unde dicunt quod servilis timor introducit initialem et filialem, qui sunt perficientes secundum magis et minus. sicut seta filum ; et etiam comparatur oxymelii, quod praeparat corpus ad receptionem medicinae.
2. Ad secundum etiam patet responsio per interemptionem illius propositionis quod usus servilis timoris maius est: usus enim servilis timoris est resilire a peccato propter poenam aeternam ne inferatur a Deo. Quod vero dicitur quod timor servilis est quo nemo bene utitur, dicendum est quod uti est dupliciter. Dicitur enim large, secundum quod uti est aliquid assumere in facultatem voluntatis, et secundum hoc est bene uti timore servili, quia huiusmodi timor est praeparatorius ad caritatem per abstinentiam a malo. Aliter autem, dicitur uti stricte, secundum quod uti est usum referre ad id quo fruendum est, et secundum hoc timore servili nullus bene utitur, cum ipse usus non referatur ad Deum. Et sic patet responsio ad secundum.
3. Ad tertium solvitur per interemptionem illius timens serviliter pius timet poenam quam Deum, et hoc est quia timor servilis est respectu rei potentis inferre passionem. Timens enim serviliter non credit poenam potentiorem Deo ad inferendum passionem: undo, proprie loquendo, non timetur poena plus quam Deus.
4. Ad quartum est responsio quod non sequitur: diligens Deum propter aliud,peccat; ergo timens Deum propter aliud, peccat ; nam alia causalitas notatur hinc et inde. Cum enim dico diligens Deum propter aliud, per hanc praepositionem propter notatur finis adipiscendus, ad quem est intentio diligentis. Cum autem dicitur timet Deum propter aliud, haec dictio propter non notat finem ad quem est motus, immo terminum a quo est motus. Unde timens serviliter timet Deum propter aliud cavendum, sed diligens Deum propter aliud diligit eum propter aliud adipiscendum quod ei praeponit. Unde istius dilectionis est radix amor libidinosus sive inordinatus, sed illius timoris non; et propter hoc istud peccatum est, illud non. — Sed melius videtur dicendum quod Deus timore servili non timetur propter aliud, sed propter se. Timetur enim, quia potentissimus est inferendi poenam vel inferre; unde plus timetur potentia inferentis poenam quam ipsa poena. Et sic patet responsio ad quartum.
5. Ad quintum dicendum quod, cum dicitur omnia tenemur referre in Deum sive omnia facere in gloriam Dei, cum sit tentio praecepti affirmativi, non obligat ad semper, licet semper obliget. Unde dicendum quod non obligat nisi quantum ad statum, scilicet cum aliquis est potens et considerans et comprehendens Deum et conterens ipsum opus ad Deum. Dico ergo quod qui est in peccato mortali non est potens referre omnia in Deum, eo quod non habet gratiam; et etiam ille qui dormit vel insanus est vel occupatus est ad aliud opus, licet habeat gratiam, et hoc est quia non est comprehendens vel conterens, et ideo quantum ad istos status non est illud implendum.
6. Ad sextum dicendum quod timoris servilis duplex est radix. In quantum enim servile dicit timorem poenae propter se vel timorem potentis inferre poenam, radix eius est liberum arbitrium cum fide iustitiae Dei et poenae aeternae, et secundum hoc radix est bona et Ipse timor est fructus bonus. In quantum vero servile dicit exclusionem amoris iustitiae cum voluntate peccandi, si esset impunitas, principium habet liberum arbitrium cum fomite, et secundum hunc modum, sicut dictum est prius, non est donum. Et sic patet responsio.
7. Ad ultimum quod dicit Gregorius, dicendum: cum poena timetur et facies Dei non amatur, hoc potest esse dupliciter. Non amare enim dupliciter dicitur: vel odiens vel non diligens. Si non amare ponit odire, sicut est in diabolo et in obstinatis, qui timent poenam et odiunt faciem Dei, id est iustitiam divinam, tunc verum est quod sequitur, scilicet quod timor sit ex tumore, et timor huiusmodi servilis est ex superbia, non ex Spiritu Sancto, secundum quod dicitur Iac. 2, 19: "Daemones credunt, et contremiscunt". Secundum vero quod non amare non ponit contrarium in voluntate, sed negat simpliciter dilectionem sive amorem, tunc debet intelligi quod haec dictio ex non notat ibi causalitatem, sed concomitantiam: est enim cum tumore timor ille; secundum quem modum dicit Glossa, Matth. 12, 41: "Viri Ninivitae digni sunt venia, quia ex Lege sunt fideles", id est cum Lege.
On this page