III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 2, T. 2
III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 2, T. 2
DE SYMBOLO PATRUM QUOD IN MISSA CANTATUR.
Dicto de primo Symbolo Apostolorum, dicendum est de Symbolo Patrum, quod cantatur in Missa. Sed quia fere omnia, quae continentur in Symbolo Apostolorum, continentur in isto, quia ista exposita sunt prius, hic sunt omittenda. Mutata vero sive praetermissa et addita quaedam ad praesens sunt explicanda.
Dividitur autem Symbolum istud in duas partes. In prima indicatur unitas, cum dicitur "Credo in unum Deum" ; deinde sequitur confessio Trinitatis, et ideo illa continet tres partes: prima est de Patre "Patrem omnipotentem" etc.; secunda de Filio "Et in unum Dominum" etc.; tertia de Spiritu Sancto "Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem". Prima pars de unitate essentiae exposita est prius ; sed distinctio personarum aliter exponitur in Symbolo isto et in praecedenti.
A. - De Pat re duo confitemur hic: omnipotentiam et operationem caeli et terrae. Hoc tamen sine dubio est commune tribus personis, sed per appropriationem Patri attribuitur, sicut expositum est prius.
Quaeritur tamen de diversitate vocabuli significantis creationem: nam ibi dicitur "creato rem", hic "factorem".
Ad quod dicendum quoniam creare est de nihilo aliquid facere; facere vero, sic ut communiter dicitur, commune est ad operari aliquid de nihilo et ad operari aliquid de materia. Ut ergo monstretur operator non solum eorum quae facta sunt de nihilo, sicut angelorum, animarum et primae materiae, sed et omnium quae producta sunt ex materia, profitemur non solum "creatorem", sed etiam "factorem". Ipse est enim [ "qui operatur" ] "omnia in omnibus".
B. — I. De Filio vero quaedam exprimuntur secundum divinitatem, quaedam secundum humanitatem. Secundum divinitatem vero ponuntur quinque, ad excludendum quinque errores Arianorum, quos ipsi mentiebantur de Filio Dei. Primus, quod non esset eiusdem substantiae cum Patre. Contra quos fides dicit "Et in unum", repete Deum cum Patre, Ioan. 14, 10—11: "Ego", inquit "in Patre et Pater in me est" ; et: "Ego et Pater unum sumus". — Secundus error Arianorum est quod Filius minor Patre. Contra quos confitetur fides catholica "Dominum Iesum Christum",id est aequalem Patri et Spiritui Sancto in potentia, Psalmus: "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis", Glossa: "Conregna aequalis". - Tertius error est quod Filius sit adoptivus, non naturalis, sicut in Ioan. 1, 13: "Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis". Quod evacuat fides catholica et dicit "Filium Dei unigenitum", Ioan. 1, 18: "Deum nemo vidit unquam" nisi "unigenitus Filius Dei". — Quartus error est quod natus est ex tempore, non ab aeterno. Contra quod fides catholica profitetur "Ex Patre natum ante omnia saecula", Ioan. 1, 1: "In principio erat Verbum". — Quintus error est quod Filius Dei sit pura creatura. Quod fides catholica excludit, dicens "Deum de Deo, lumen de lumine", Ioan. 1, 1: "Deus erat Verbum".
Solvit autem oppositionem eorum fides catholica congruo exemplo. Opponunt enim: Si Filius esset a Patre ut filius naturalis, cum nullus pater sine sui diminutione et decisione generet filium sibi aequalem, cum de Deo absurdum sit illud asserere, relinquitur quod Deus Pater nunquam habuit filium naturalem. Manifestat ergo fides catholica illos mentientes, et dicit "Lumen de lumine". Sicut enim lumen absque sui diminutione vel minoratione ex se generat lumen aliud, sic Pater Filium. Radix autem erroris eorum est quod attribuunt Creatori quod est creaturae. Ex praedictis erroribus ceciderunt in profundum errorum, ut dicerent Christum esse puram creaturam, et Deum, non naturaliter, sed adoptive vel per gratiam, sicut dicitur in Exod. 7, 1, Moysi: "Ecce constitui te deum Pharaonis". Sed e contra fides catholica profitetur "Deum verum de Deo vero, genitum, non factum" etc., Ioan. 1, 3: "Omnia per ipsum facta sunt". Augustinus: "Quo modo tactus est, per quem omnia facta sunt? Si enim per ipsum facta [sunt] omnia, iam non est tactus, iam non est creatura".
II. Quaeritur utrum possit concedi factus. Probatio quod sic. Rom. 1, 3: "De Filio suo, qui factus est ei ex semine David" ; item, ad Gal. 4, 4: "Misit Filium suum, factum ex muliere" etc. Ergo videtur posse concedi quod sit factus. Quid est ergo quod dicitur "Genitam, non factum?"
Ad hoc solvit Augustinus super Ioan. et ad Rom.: "Factus dicitur secundum humanitatem, non factus secundum divinitatem". Ergo factus et non factus; non sequitur, sed est fallacia secundum ignorantiam elenchi.
Item, adhuc opponitur, Ioan. 1, 15: "Qui post me venit, ante me factus est". Solvit ibi Interlinearis: "Qui post me tactus est tempore, "ante me factus est"dignitate", et totum refertur ad humanam naturam.
III. Quaeritur ratione eius quod dicitur "Natus ante omnia saecula", utrum possit concedi semper nascitur, sicut conceditur semper natus.
Et de hoc est magna disputatio in Sententiarum dist. 9, I libri. Nam, sicut dicit Gregorius, super Iob: "Dominus Iesus, eo quod Virtus et Sapientia est, de Patre ante temporanatus est; vel potius, quia nec coepit nasci nec desiitesse, dicamus verius semper natus est. Non autem possumus dicere semper nascitur, quia, si semper nascitur, nondum natus est".
Contra: Ibidem, et habetur ab Origene super Ierem. 11, 9: "Inventa est coniuratio". "Salvator noster est sapientia Dei; sapientia vero est splendor "aeternae lucis", Sap.7, 26; Salvator ergo noster est splendor claritatisaeternae. Splendor autem non semel nascitur et desinit, sed quotiens ortum fuerit lumen, ex quo splendor oritur, totiensetiam oritur splendor claritatis; sic ergo Salvator noster semper nascitur. Unde in libro Prov.8, 25: "Ante omnes colles generat me", non, ut quid animale dicunt, generavit". Ecce manifesta contrarietas. Gregorius dicit quod bene dicitur semper natus, male autem dicitur semper nascitur, Origenes e converso.
Respondeo: Utrumque bene dicitur et sane: Filius de Patre semper nascitur vel semper est natus. Et ut solvatur contrarietas, distinguitur quod hoc verbum nascitur duplicem habet consignificationem. Consignificat enim praesentialitatem, secundum quod in praesenti est; item, consignificat imperfectionem, eo quod significat in fieri; secundum hoc dicitur: si fit aliquid, non est. Origenes ergo respexit ad consignificationem primam, Gregorius ad secundam. Similiter autem distinguendum est in hoc quod dicit natus: nam duplicem habet consignificationem. Consignificat enim tempus praeteritum, consignificat etiam pertectum: praeteriti enim perfecti est temporis. Origenes vero considerans consignificationem temporum, dicit convenienter semper nascitur, non semper natus est, praesenter, non et praeterite; illi enim nativitati aeternae et perfectae congruit praesens, quoniam est et non praeteriit. Gregorius vero, respiciens ad consignificationem perfectionis significantis nativitatem pertectam, dixit semper natus, non semper nascitur, quod significat imperfectionem. Diversis ergo respectibus utrumque bene dicitur et sane.
Et videtur quod melius debeat concedi quam ista semper natus. Nam, cum praesens magis congruat aeternitati, quod magis se habet ad praesens, magis congruet ; sed futurum magis se habet ad praesens quam praeteritum, quia tutorum aliquando erit praesens, praeteritum nunquam; si ergo significando aeternam nativitatem concedimus semper natus, multo fortiori ratione concedemus semper nascetur.
Solutio: Implicatur falsum in praedicta argumentatione. Non enim conceditur ista semper natus ratione consignificationis praeteriti, sed, ut dictum est, ratione perfectionis; ista vero semper nascitur concedebatur ratione consignificationis praesentis. Cum ergo neutrum inveniatur in hac semper nascetur, nec consigniticatio pertecti simpliciter, haec non est concedenda semper nascetur.
Hic ponuntur quinque pertinentia ad humanitatem, scilicet incarnatio, passio, resurrectio, ascensio, adventus ad iudicium. Circa primum vero notatur tinis incarnationis vel utilitas, ibi: "Incarnatus est" ; auctor, ibi "De Spiritu Sancto" ; materia: "Ex Maria Virgine" ; forma: "Et homo factus est".
VI. Sed quaeritur de intellectu illius quod dictum est "Descendit de caelis". Nam descendere moveri est; moveri autem incedere ad locum ubi res non est. Qualiter ergo descendit qui nusquam deest, vel ascendit? Ioan. 3, 13: "Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit" etc.
Solutio: Descendere dicitur de Filio Dei non proprie, sed transsumptive Transsumptum autem est verbum ad significandum incarnationem. Nam sicut iste qui descendit, tendit a sursum in deorsum, sic, cum Deus tactus est homo, qui super omnes res est natura, bonitate, dignitate, rem intimam sibi univit. Nihil ergo aliud est descendere nisi in carne humili apparere.
Et ad hoc respondet Innocentius cuidam archiepiscopo quod hoc fuit propter haereticos. Fuerunt namque haeretici qui dixerunt Christum esse puram creaturam et apud inferos remansisse; propter quod adiudicaverunt sancti Patres illum articulum subticere. Alii aliter dicunt. Nam, cum semel dictum sit de Filio verbum descensus, cum dicitur "Descendit de caelis", istud autem descendere nihil aliud sit quam se exinanire, sicut dicit Apostolus, ad Philip. 2, 7: "Exinanivit semetipsum" etc., si iterum repeteretur in eadem serie "Descendit ad inferos", videretur duplex esse exinanitio, et ita posset esse materia errorum. Ideo adiudicaverunt sancti Patres illum subticere, et maxime cum sufficienter esset positum in Symbolo Apostolorum.
I. De Spiritu Sancto quaedam profitetur fides catholica in Symbolo isto, quae indicant dignitates eius speciales; quaedam, quae indicant effectus eius generales.
Quae indicant dignitates eius speciales sunt quinque. Potestas indicatur, cum dicitur "Dominum", Gen. 1, 2: "Spiritus Domini ferebatur super aquas", in quo indicatur quod sicut Pater est Dominus creaturae, et Filius, sic Spiritus Sanctus. Bonitas indicatur, cum dicitur "Et vivificantem", in Ioan. 6, 64: "Spiritus est qui vivificat". Ex quo sequitur quod qui caret Spiritu Sancto mortuus est. Ex hoc trahitur auctoritas Augustini: "Sicut anima est vita corporis, sic Deus est vita animae". Distinctio personalis indicatur, cum dicitur "Qui ex Patre Filioque procedit". Aequalitas, cum dicitur "Qui cum Patre etFilio simul adoratur". Doctrina, cum dicitur "Qui locutus est per Prophetas".
Ponuntur autem effectus generales quatuor. Primus, unitas sive veritas Ecclesiae catholicae, quam facit Spiritus Sanctus; quae est duplex: unitas intellectuum in fide, unitas affectuum in caritate. Quae duae unitates notantur, cum dicitur "Et in unam, sanctam, catholicam": unam in fide, catholicam in caritate; catholica enim graece idem est quod universalis. Secundus effectus est remissio peccatorum in Baptismo "Confiteor unum Baptisma", Ioan. 3, 5: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritui" etc. Tertius effectus est resurrectio mortuorum. Quartus est vita aeterna.
II. Quaeritur de hoc quod supra dictum est de Spiritu Sancto "Qui ex Patre Filioque procedit". De hoc enim altercatio est inter Graecos et Latinos. Confessio enim Latinorum est quoniam ab utroque procedit, Graecorum vero quod tantum a Patre.
Latini vero ostendunt suam confessionem per illud Apostoli, ad Gal. 4, 6: "Spiritum Filii sui". Quid enim aliud est Spiritus Filii nisi qui procedit a Filio? — Item, ad Rom. 8, 9: "Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius".
Contra hoc opponunt Graeci. 1. Primo, quia non invenitur scriptum in Evangelio quod procedit a Filio, sed tantum a Patre.
2. Et subiungitur in fines: "Quicumque aliud addiderit, anathema sit" ; unde iudicant nos anathematizatos.
3. Item, Leo III scripsit in tabulis argenteis Symbolum illud et reposuit iuxta altare B. Pauli ; et ibi similiter non est appositum.
4. Item, quaerunt Graeci: Unde hoc habuerunt Latini? Si enim, inquiunt, illis revelatum fuit, quare non et nobis?
Respondeo: 1. Ad illud quod primo opponitur quod non invenitur in Evangelio, respondendum est interimendo. Nam, etsi non invenitur scriptum secundum vocem, invenitur tamen secundum intellectum, cum dicitur: "Spiritum Veritatis", id est Filii. Si enim est Spiritus Veritatis; aut quia Spiritus est a Veritate aut quia Veritas a Spiritu. Si quia Veritas a Spiritu, error est: non enim Filius est a Spiritu; si enim esset, sic diceretur Spiritus Veritatis sicut dicitur Pater Filii. Si quia Spiritus est a Veritate, quae est Filius, hoc idem est dicere quod procedit a Filio.
2. Ad secundum respondet Magister, in Sententiis: "Qui aliud addiderit, anathema sit; aliud, id est contrarium". Quod confirmatur auctoritate Apostoli, Gal. 1, 9: "Si quis vobis aliud evangelizaverit, anathema sit". Non dixit si quis aliud addiderit. Nam si sic, sibi praeiudicasset Apostolus, sicut dicit Augustinus. Cupiebat enim venire ad quosdam, quibus scribebat, I ad Thess. 3, 10, "ut" suppleret "quae fidei" illorum deerant. Sed qui supplet quod minus est addit, non quod inerat tollit. Aliud ergo contrarium intellige.
3-4. Ad tertium et quartum respondet Anselmus, in libro De processione Spiritus Sancti: Graeci Latinis opponunt: unde Latini accipiunt quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, et quare, si expediebat, non fuit eis intimatum? Respondet quod "necesse erat propter quosdam minus intelligentes, quia non animadvertebant in illis, quae universa credit Ecclesia, contineri, et ex iis sequi Spiritum Sanctum de Filio procedere, ne forte hoc credere dubitarent. Quoniam ergo necessitas eoscompellebat, et nulla ratio prohibebat et fides vera admittebat, fideliter asseruerunt Latini quod credendumesse cognoscebant. Scimus enim quod non omnia quae credendanobis sunt ibi dicta sunt: non enim ibidicitur ad inferos descendisse, quod verum communiter credimus. Nimis enim erat difficile [Latinis eorum episcopus] ad consulendum de hac re recolligere", maxime cum seiuncta essent Concilia; "nec erat necesse: unde non, dubitabant in quaestionem adducere"
Respondet Anselmus, in libro "De processione Spiritus Sancti": Quamvis non dicatur Spiritus Sanctus procedit a Filio per se, bene tamen dicitur Spiritus Filii sicut bene dicitur splendor procedit a sole et radio, non tamen dicitur splendor procedit a radio per se, sed splendor radii.
Contrarietas autem Graecorum et Latinorum sic solvitur: idem enim credunt, sed non eodem modo proferunt. Principium autem contrarietatis in prolatione ortum est ex diversa comparatione accepta a creatura. Unde ad hoc nota quod est, verbum interius et exterius: verbum interius cogitatio vel intellectus, verbum exterius sermo est. Similiter et spiritus duplex, interior et exterior; interior spiritus amor est, exterior aër. Latini ergo, sicut Augustinus et alii, exemplificantes de Verbo increato et Spiritu increato, comparant spiritum interiorem ad verbum interius; Graeci vero, sicut Damascenus, comparant spiritum exteriorem ad verbum exterius. Et hoc est quod dicit Augustinus: In trinitate creata primo accipitur mens, deinde verbum sive cogitatio, quia cogitatio mente concepta verbum dicitur; relinquitur ut ex utroque spiretur affectus sive amor: mens Patri attribuitur, verbum Filio, amor Spiritui Sancto. Ex hoc ergo Latini dicunt Spiritum Sanctum ab utroque procedere sicut amorem ex mente et verbo interiori sive cogitatione. Damascenus sic: Primo est intellectus, deinde verbum exterius, scilicet vox, spiritus autem vehiculum est verbi; intellectus enim format vocem, et in ipsa voce spirata ostenditur intellectus. Ecce intellectus Patri attribuitur, verbum Filio, spiritus Spiritui Sancto. Sicut ergo viderunt Graeci quod ab intellectu procedit spiritus et vox, et non spiritus a voce, sic a Patre procedit Filius et Spiritus Sanctus, et non a Filio Spiritus Sanctus.
Ad quod potest responderi quod intelligitur per hoc quod dicit "Unam, sanctam, catholicam:" etc. Una enim est Ecclesia, non solum fide et caritate, sed sacramentorum participatione, quae est communio sanctorum.
Quaeritur, cum septem sint sacramenta, quare fit mentio solum de Baptismo in hoc Symbolo et non de aliis sacramentis.
Ad hoc potest responderi, quoniam non fuit necesse ponere alia sacramenta. Alia enim sacramenta a laicis dari non possunt, illud autem sacramentum ab omnibus datur in necessitate. In Symbolo ergo, quod ad omnes pertinet, non fuit necesse ponere sacramentum nisi illud quod ab omnibus potest in necessitate ministrari.
On this page