Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 2, T. 3

III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 2, T. 3

DE SYMBOLO ATHANASII.

Determinato de duobus Symbolis in duabus distinctionibus, restat expositio Symboli Athanasii. Dividitur autem in tres partes: in prooemium, tractatum et epilogum.

Prooemium.

Prooemium continet tria, utilitatem, materiam, necessitatem. Utilitas notatur, cum dicitur "Quicumque vult" etc., in hoc redditur auditor benevolus. — Materia Symboli, quae est fides catholica, monstratur, cum dicitur "Ante omnia opus est" etc.; unde Hebr. 11, 5: "Accedentem oportet credere quia est ei quia remunerator est", in hoc redditur auditor docilis. — Necessitas tangitur, cum dicitur "Quam nisi quisque" etc., et in hoc redditur auditor attentus.

Et sic sumitur prooemium in duobus versibus. Hoc tamen notandum quod primus versus trahit ad amorem "Quicumque vult salvus esse" ; secundus terrete per poenam, cum dicitur "Absque dubio" etc.

Quaeritur de hoc quod dicit "Vult salvus esse", quia, cum "nihil sit in potestate nostra tantum quantum voluntas", sicut dicit Augustinus, videtur quod in potestate nostra sit salvum esse.

Contra: Ad Rom. 7, 18 dicitur: "Velle mihi adiacet, perficere autem non invenio".

Solutio: Ad Hebr. 12, 15: "Videte ne quid desit gratiae Dei". Ex hoc trahitur quod, si facit homo quod in se est, Dominus intundit ei gratiam, quae est pignus salutis.

Quaeritur de differentia illorum duorum: "Inviolatam, integram". Ad hoc dicendum quod integritas respicit id quod credendum est; "inviolatam" quod operandum, Iac. 2, 26: "Fides sine operibus" etc.

Tractatus.

Hic incipit tractatus "Fides autem catholica" etc., qui dividitur in duas partes. In prima parte describuntur ea quae sunt credenda de divinitate; in secunda parte, ea quae sunt credenda de humanitate, quae incipit ibi: "Sed necessarium est" etc.

Pars prima — Credenda de divinitate.

Prima pars continet tres partes. In universali ostenditur primo quod credenda sit in unitate essentiae Trinitas et in Trinitate unitas; secundo, agitur de unitate essentiae; tertio, de distinctione personarum.

Prima pars continet quatuor versus. Primus instruit ad cultum divinum: "Fides autem catholica haec est" etc.; secundus contundit errores Sabellii et Arii simul "Neque contundentes personas" etc.; tertius ostendit distinctas esse personas, contra Sabellium "Alia est enim persona Patris" ; quartus ostendit simplicitatem essentiae personarum, scilicet Patris et Filii et Spiritus Sancti "Sed Patris et Filii, et Spiritus Sancti una est divinitas".

A. — Contra haereticos monstratur unitas essentiae in trinitate personarum, multiplici exemplo creaturae.

Augustinus ponit tale exemplum: memoria, intelligentia, voluntas; haec tria sunt: sunt enim tres vires animae, sed in una essentia, quae est anima. — Item, Anselmus, De incarnatione Verbi: Fons, rivus, stagnum, haec tria sunt, et unum non est alterum. Nam fons non est rivus, et sic de aliis; item, a fonte rivus est et non e converso; ab utroque fluvius, et non e converso, et tamen sunt una aqua et una res. — Item, Hebr. 1, 3: "Splendor gloriae". Sol et splendor et calor tria sunt et una res; a sole splendor, ab utroque calor. — Item, Deuter. 4, 24: "Deus noster ignis est consumens". In igne tria sunt: carbo, flamma, et calor; unum non est alterum, et sunt res una; a carbone flamma, et non e converso; ab utroque calor. — Item, exemplum Dionysii, De divinis nominibus: "Coniungunturtres candelae; tres sunt candelae accensae singulariter et unum est lumen; nemo enim posset dividere in lumine illarum". — Item, exemplum Iudaei conversi: Fiant tres plicae in panno uno; tres plicae sunt singulariter, unus tamen est pannus. — Item, exemplum generale ponit Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Tria haec omni existenti insunt: essentia quasunt, species qua differunt, usus quo proiiciunt, quasi vestigia Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti". Ista eadem aliis nominibus nominantur ab Augustino: modus, species et ordo; in libro Sap. 11, 21 dicuntur numerus, pondus, mensura. Habes ergo exemplum generale in vestigiis Trinitatis, quae apparent in omni creatura.

Habes etiam exemplum speciale in creatura spirituali, scilicet anima: habet enim trinitatem potentiarum, cum sit simplex in essentia, scilicet vegetabilem, sensibilem, rationalem; item, secundum aliam assignationem, concupiscibilem, irascibilem et rationalem; item, secundum aliam, mentem, notitiam et amorem, sive memoriam, intelligentiam et voluntatem. — Item, in omni creatura corporali, naturali et artificiata: naturali superiori sive caelesti, sicut in sole; interiori, sicut in elementis, in igne et aqua; in artificiata, ut in panno.

B. — Sequitur de unitate essentiae specialiter, de qua profitemur in praesenti tria per modum privationis, [tria per modum positionis.

I. Tria per modum privationis] haec sunt: "Increatus, immensus, aeternus". Per hoc quod dicitur "increatus" privatur causalitas; per hoc quod "immensus", situs et figura; per hoc quod "aeternus", durationis terminus. Et sic removetur ab eo omnis parvitas creaturae. Parvitas enim creaturae in tribus ostenditur. Primo, in hoc quod creata est et habet causam, et hoc removetur, cum dicitur "Increatus Pater, increatus Filius" etc., ex quo monstratur causa omnium non habens causam. Secundo ostenditur parvitas creaturae in hoc quod circumscripta est tempore et loco, quod removetur cum dicitur "Immensus Pater, immensus Filius" etc., ex quo relinquitur quod eius essentia est infinita. Tertio ostenditur creaturae parvitas in hoc quod habet durationis suae terminum: vel ex parte utraque, scilicet principii et finis, sicut res temporales, quae habent principium et finem; vel ex parte aliqua, ut res perpetuae, quae principium habent, licet non finem, ut sunt angeli et animae, caelum et-terra. Istud totum removetur, cum dicitur "Aeternus Pater, aeternus Filius" etc.

Nota differentiam inter aeternum et perpetuum et temporale. Temporale est quod habet principium et finem; aeternum, quod caret principio et fine, sicut Deus; perpetuum, quod habet principium, sed caret fine.

Sed quia ostensum erat ista tria nomina increatum, immensum, aeternum, convenire singulis personis, ne crederetur quod essentia triplicetur secundum tres personas, subiungit: "Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus". Et hoc est quod dicit Boethius, in libro De Trinitate: Philosophi, inquit, ita arguunt: Socrates est homo, Plato est homo; ergo Socrates et Plato sunt homines, non homo; duarum enim repetitio unitatum pluralitatem facit. Sed theologi e contra arguunt: Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus: ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, non dii: trina enim repetitio non facit hic numerum.

II. Sequuntur tria per modum positionis, omnipotens, Deus, Dominus: "Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus".

Contra opponit haereticus: Non est omnipotens, qui omnia non potest; sed Deus non potest mentiri nec prava agere; ergo non est omnipotens.

Respondet Augustinus quod potentia peccandi non est potentia, sed impotentia; nec peccare est facere, sed deficere: peccatum enim est actus incidens ex defectu boni.

Sed adhuc opponit haereticus: Non potest comedere nec bibere; hoc autem posse est posse.

Respondet Augustinus, quod posse currere defectivum est posse et imperfectum et diminutum; omnis autem defectus et diminutio longe relegata est a Deo; et quamvis Deus posset haec et operetur in aliis, haec tamen ei non attribuuntur. Ipse enim est "qui operatur omnia in omnibus": ab eo enim accepit creatura quod haec possit; non autem ei attribuuntur, quia sonant in detectum et indigentiam.

Contra: Rom. 8, 26: "Spirituspostulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus", Glossa: "Postulat, id est postulare facit". Quaeritur ergo, cum verbum postulandi sonet indigentiam, et tamen attribuitur Deo, quia Deus operatur illud per creaturam, quare non similiter attribuuntur ei omnia alia, ut diceretur Deus comedit, quia comedere nos facit.

Ad hoc respondetur quod, cum sit duplex creatura, corporalis et spiritualis, actus spiritualis creaturae magis ei conformantur et conveniunt, et ideo ipsi attribuuntur; actus vero corporalis creaturae propter sui elongationem ei dissimilitudinem Deo non conveniunt, quamvis ipse operetur illa.

Quaeritur: Cum tria sint nomina essentialia generalia, quae aliquando appropriantur tribus personis, potentia, sapientia, bonitas, sicut profitemur in Symbolo isto "Omnipotens Pater, omnipotens Filius" etc., quare similiter non profitemur: sapiens Pater, sapiens Filius etc., bonus Pater, bonus Filius etc.?

Responderi potest quod ista duo intelliguntur per duo sequentia. In hoc enim nomine Deus intelligitur sapientia; in hoc nomine Dominus bonitas. Deus enim Graece interpretatur Θεός. quod est videns sive cognoscens. Sapientia ergo notatur, cum dicitur "Deus Pater" etc.; bonitas in Domino, quoniam eius est regere et conservare et protegere, quod ad bonitatem pertinet; unde bonitas intelligitur, cum dicitur "Dominus Pater, Dominus Filius" etc.

Quaeritur: Cum dominus relative dicatur ad servum, relativa autem posita se ponunt etc., sequitur ergo: si servus est, dominus est, et, si servus non est, dominus non est. Ergo, eodem addito utrobique, adhuc sequetur; ergo si non fuit servus ab aeterno, nec Dominus ab aeterno.

Respondeo per distinctionem. Nam hoc nomen Dominus potest significare dominium habitu, et tunc non dicitur relative, sed absolute; vel potest significare dominium actu, et tunc dicitur relative. In prima ergo significatione concedendum est quod Deus sit Dominus ab aeterno, in secunda non.

III. Sequitur: "Quia sicut singillatimunamquamque personam".

Expone sicut prius. Additur enim istud ad significandum quoniam, quamvis praedicta conveniant singulis personis per se, singulariter tamen et non pluraliter conveniunt omnibus simul sumptis.

C. - Sequitur distinctio personarum: "Pater a nullo est factus" etc.

I. Pater distinguitur hic ab aliis duabus personis per duo: per paternitatem et innascibilitatem. Paternitas intelligitur per hoc quod dicitur "Pater" ; innascibilitas per hoc quod sequitur "a nullo est factus" etc., et removetur a Patre omnis modus essendi ab alio. Quaedam enim sunt a Deo de materia, et haec dicuntur tacta proprie ; ad horum differentiam dicitur Pater "non factus". Item, quaedam sunt: ab alio non de materia, et hoc dupliciter. Nam quaedam sunt a Deo de nihilo, et haec sunt creata, ad quorum differentiam dicitur "nec creatus". Quaedam autem sunt ab alio, ut de sua substantia, non materialiter, sed substantialiter, ut filius a patre: ad horum differentiam dicitur "nec genitus". Pater igitur nullo modo est ab alio, nec per factionem, ut naturalia et artificialia, nec per creationem, ut creata, sicut sunt prima materia, angelus et anima, nec per generationem, ut filius.

Sed obicitur: Cum per hoc distinguatur Pater sufficienter ab aliis personis, et omnia ista conveniant Spiritui Sancto - a nullo enim factus est nec creatus nec genitus — videtur quod Spiritus Sanctus et Pater sint eadem persona.

Respondendum quod ingenitum dicitur duobus modis, scilicet negative sive privative simpliciter, et tunc ingenitum est non-genitum, nec dicit aliquam dignitatem, et sic convenit Patri et Spiritui Sancto. Vel dicitur privative cum positione quadam, ut sit sensus: ingenitum, id est non-genitum et alius ab eo genitus, et hoc modo dicit dignitatem. Isto sensu non convenit Spiritui Sancto, sed est necessario distinguens Patrem ab aliis personis. Eodem modo potest non-genitum distingui. Et hoc habetur plene determinatum Tractatu de Trinitate, inquisitione De notionibus, libro primo.

II. Sequitur "Filius a Patre solo est, non factus nec creatus" etc.

Filius distinguitur ab aliis duabus personis per proprietatem generationis, cum dicitur genitus "a Patre solo". In hoc quod dico "non factus nec creatus" privatur omnis modus causalitatis effectivae. Omnis causa efficiens aut operatur ex materia praeiacenti aut sine materia praeiacenti ex nihilo, sicut solus Deus, et istud dicitur creare; inde sic: Filius a Patre est; ergo Filius habet principium vel est a principio.

Opponit ergo haereticus: 1. Pater est principium Filii; ergo Filius est principiatum, a correlativis; sed omne principiatum est factum vel creatum; ergo Filius est factus vel creatus.

2. Item, Pater est principium Filii; sed principium est prima causa causarum; ergo Pater est causa Filii; ergo Filius est creatus, et sic ut prius.

Ad hoc respondeo quod hoc nomen principium, aliter accipitur in natura, aliter in Theologia. Sicut enim dicit Philosophus, descendunt nomina sicut descendunt scientiae, similiter dicendum quod ascendunt sicut ascendunt scientiae. Quia ergo scientia naturalis interior est consideratione theologica, districtius accipiuntur in ea nomina quam in Theologia, quae superior est. Ratio enim huius nominis principium in Naturali philosophia est quod est prima causarum, et ita hoc nomen principium sonat in causam. In Theologia vero communius accipitur, ita ut non accipiatur solum in ratione causae, sed dicatur principium a quo est aliud. Fallacia ergo consequentis est in Theologia, si interatur: Pater est principium Filii; ergo causa, a superiori ad inferius affirmando. Similiter intelligitur quod hoc nomen principium in natura relative sumitur ad principiatum; in Theologia vero aliquando absolute, aliquando relative ; et ideo non sequitur: Pater est principium Filii; ergo Filius principiatum. Profanae enim novitates verborum devitandae sunt, secundum Apostolum, I Tim. 6, 20. Et ita solvitur primum et secundum.

III. Sequitur "Spiritus Sanctus a Patre et Filio" etc.

Proprietas, per quam distinguitur ab aliis personis Spiritus Sanctus, est processio, de qua dictum est supra. Sed hic notandum est quod sicut ille exitus sive relatio, qua Filius exit a Patre, dicitur generatio, sic exitus, quo Spiritus Sanctus exit ab utroque, dicitur processio; et ideo sicut Filius genitus, sic Spiritus Sanctus procedens.

IV. Distinctis personis, [sequitur] "Unus ergo Pater".

Hoc planum est et sequitur ex praedictis. — Sed ne crederetur ex eo quod dictum est unam personam esse ab alia, ut Filium a Patre et Spiritum Sanctum ab utroque, quod in hac Trinitate esset prius aut posterius, sequitur "In hac Trinitate nihil prius aut posterius" etc. Augustinus evacuat omnes errores haereticorum, qui fuerunt de Trinitate, sic dicens: "Nihil creatum aut serviens in Trinitate credendum est, ut vult Dionysius Arianus; nihil inaequale, ut Vult Eunomius; nihil gratiae coaequale, ut Eutychius; nihil posterius, anterius velmaius vel minus, ut Arius; nihil extraneum aut officiale alteri, ut Macedonius; nihil persuasione aut subreptione insertum, ut Manichaeus; nihil corporeum, ut [ Melitoet] Tertullianus; nihil corporaliter effigiatum, ut Anthropomorphuset Vadianus; nihil invisibile sibi, ut Origenes; nihil creaturis visibile, ut Fortunatus; nihil moribus aut voluntate divisum aut diversum, ut Marcion; nihil de Trinitatis essentia ad creaturas deductum, [ut Platoet Tertullianus]; nihil officio singulare nec alteri incommunicabileMa, ut Origenes; nihil confusum, ut Sabellius, sed totum perfectum ex uno; et unum, non tamen solitarium, ut [ Praxeaset] Silvanus". Ecce quindecim errores evacuat Augustinus.

V. Recapitulatio itaque brevis eorum quae dicta sunt superius "Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est".

Et sic sumitur prima pars huius Symboli, scilicet quae perlinet ad ea quae de Trinitate credenda sunt.

Pars secunda - Credenda de humanitate.

Sequitur secunda pars, in qua agitur de humanitate.

A. — Et in capite istius ostendit fidem humanitatis necessariam esse ad salutem, cum dicit "Sed necessarium est" etc.

1. Quaeritur ergo de philosophis utrum omnes sint damnati universaliter. Eis enim sacramentum incarnationis non fuit revelatum.

Quod non sint iuste damnati, probatur sic: nullus peccat in eo quod vitare non potest ; sed haec ignorantia de Deo incarnando erat eis invincibilis, quia certificati non erant per revelationem nec poterant venire in cognitionem huius rei per naturalem rationem; ergo hoc ignorando non peccaverunt. Similiter est quaestio de aliis gentilibus, qui fuerunt ante incarnationem.

2. Quaeritur etiam de Iudaeis simplicibus, qui non habebant notitiam Prophetarum et Legis. Constat enim quod non habuerunt notitiam incarnationis. Damnabunturne ergo universaliter?

Probatio quod sic. Augustinus: "Nec vixerunt nec vivent sine fide incarnationis Christi. Profecto quod scriptum est, Act.4, 12: "Non est aliud nomen sub caelo, in qua oporteat nos salvari", ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, quo in Adam vitiatum est". Gregorius, Super Ezechielem: " "Et qui praeibant ei qui sequebantur clamabant: Hosanna filio David", quia omnes electi, qui in Iudaea esse potuerunt sive qui nuncin Ecclesia sunt, in Mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt".

3. Quaeritur etiam de surdo baptizato. Quamvis per naturalem rationem suam possit habere fidem de divinitate, iuxta illud Psalmi: "Scitote quoniam Dominus ipse est Deus" etc., non potest tamen per naturalem rationem de humanitate fidem habere.

Ad haec per ordinem respondendum est sine praeiudicio.

1. Ad primum respondet Apostolus de philosophis, Rom. 1, 21: "Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt" ; et sequitur: "Obscuratum estinsipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt". Mali ergo philosophi, qui sibi usurpant gloriam quae Dei est. excaecati sunt; nec est eis tacta revelatio incarnationis: "tumor enim mentis obstaculum est veritatis", ut dicit Gregorius. De bonis vero sic credo quod eis facta fuerit revelatio, vel per Scripturam, quae apud Iudaeos erat, vel per prophetiam vel per internam inspirationem, sicut fuit de Iob et amicis eius; "Dominus" enim "superbis resistit, humilibus autemdat gratiam", Iac. 4, 6. Similiter et de aliis simplicibus gentilibus intelligendum est.

2. De simplicibus vero Iudaeis solutum est supra. Nam, sicut dicitur in Sententiis, quod omnes electi ex eis habuerunt fidem incarnationis, sed aliter quam docti. Quod enim illi explicite cognoscebant per Scripturas, isti implicite, ut crederent quod credit Ecclesia.

3. De surdo vero potest dici quod, si tamen gratiae non fuerit extinctum per peccatum, cum venerit ad pertectam aetatem, necessario gratia baptismatis docebit eum de omnibus, vel implicite vel explicite credenda, scilicet ut credat quidquid credit Ecclesia, si conferre potest et percipere quid sit Ecclesia. Si autem non, potest sanctificatio baptismalis sufficere ad salutem sibi sicut parvulo.

B. — Sequitur "Est ergo fides recta" etc.

Ista pars dividitur in quinque partes. In prima agitur de incarnatione; in secunda de passione; in tertia de ascensione et de adventu ad iudicium; in quarta de resurrectione mortuorum; in quinta de praemio bonorum et poena malorum.

1. Prima pars ostendit duo: primo scilicet, duas naturas in Christo perfectas et veras, divinam scilicet et humanam; secundo, ostendit unitatem personae in duabus naturis. Dicit ergo "Est ergo fides catholica", scilicet tunc planum est quod dicit "Deus est ex substantia Patris".

Quaerit haereticus: Una simplicissima est essentia Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Si ergo Filius est incarnatus, et Pater et Spiritus Sanctus est incarnatus.

Respondet Anselmus, in libro De incarnatione Verbi, instans tali exemplo: Fons, rivus, stagnum, tria haec unum sunt et una aqua; rivus a fonte, stagnum ab utroque; sed rivus est fistulatus. Et argumentetur: Fons, rivus, stagnum, sunt una aqua; et rivus est fistulatus; ergo fons et stagnum. Non valet; similiter nec illud.

Item, aliud exemplum: Vegetabilis, sensibilis, rationalis sunt idem in essentia vel substantia: in homine enim est una anima. Si ergo sensibilis et vegetabilis corpori commiscentur, ergo et rationalis. Non sequitur. Quamvis enim sint una essentia sive substantia, tamen potentiae sunt diversae, secundum quas differt esse separatum a corpore et coniunctum. Unde eadem secundum substantiam anima vegetabilis et sensibilis corpori coniungitur, separatur autem secundum vim rationalem. Sic una substantia Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sed tres personae diversae; et divinitas in persona Filii incarnata est, non in persona Patris vel Spiritus Sancti.

Quaeritur quare Filius magis quam Pater vel Spiritus Sanctus incarnatus sit.

Ad hoc respondet Augustinus: "Non Pater carnem assumpsit nec Spiritus Sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in humanitate hominis filius, ne nomen filii ad alterum transiret, qui non esset natura filius vel nativitate. Et sic veritas geniti nonadoptione nec appellatione, sed in utraque natura filii nomen haberet nascendo, et esset verus Deus, verus homo, verus filius". Alias rationes invenies in principio tertii Sententiarum, usque ad illum locum: "Planum est". "Aequalis Patri secundum divinitatem" etc.

Quaeritur utrum de Filio secundum divinitatem possit dici quod Pater maior est eo, sicut ipse dicit in Ioan. 14, 28: "Pater maior me est" ; ergo inaequalis Patri: quod error est.

Ad hoc respondet Hilarius, in libro De Trinitate: "Pater maior est Filio generatione, non genere; non tamen Filius minor Patre". Haec ratio est quod maior non sumitur comparative, sed absolute, et significat auctoritatem in Patre, qua a nullo est et a quo alitis, ut dicitur maior civitatis, non tamen maior est aliquo cive in persona, immo cuilibet civi est aequalis.

Sequitur secundum, in quo ostenditur unitas personae in duabus naturis "Qui licet Deus sit" etc. In hoc versu removentur tres errores, quia ostenditur unitas personae Christi in duabus naturis, et hoc removet errorem haereticorum mentientium duas personas esse in Christo. Secundus error removetur, cum dicitur "Unus autem non conversione" etc.; dixerunt enim mutationem in Deo tactam, cum factus est homo. Tertius error removetur, cum dicitur "Unus omnino, non confusione" etc.; dixerunt enim confusas esse naturas, divinam scilicet et humanam, ut una substantia esset Christus Deus et homo. Contra quod fides catholica dicit "Non confusione substantiae" etc. Et probat huc exemplo: "Nam sicut anima rationalis et caro" etc. Duae enim substantiae penitus impermixtae, corpus et anima rationalis, sunt unus homo, una persona, sic divina et humana natura in Christo una persona.

Nota. Augustinus errores haereticorum contra humanitatem assumptam ita evacuat, dicens: "Natus est Filius Deiex homine, non per hominem, et non ex virili semine et ex coitu, [sicut Ebion]; sed carnem ex Virginis corpore trahens et non de caelo secum atterens, sicut Marcionet Origenesaffirmant; nec in phantasia, id estabsque carne, sicut Valentinus; neque putative imaginatum, sed corpus verum; non tantumcarnem [ex carne], sicut Marcianus, sed anima cum ratione sua et carocum sensibus suis, per quos sensus in passione sua et ante passionem dolores carnis suae sustinuit. Neque sic natus est de Virgine ut divinitatem homonascendo acciperet, quasi antequam nasceretur de Virgine, Deus non fuerit, sicut Artemon, [ Berillus] et Marcellusdocuerunt, sed aeternus, homo Deus de Virgine natus", Augustinus, in libro 83 Quaestionum, quaest. 11, contra haereticos mentientes corpus Christi fuisse phantasma: "Si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus; et si fallit, veritas non est; est autem veritas Christus; non ergo phantasma fuit corpus eius".

Quaeritur de hoc "Sicut anima rationalis" etc. Si anima et caro sunt partes hominis, id est totius compositi, ergo Deus et homo sunt partes Christi, quod est error: omnis enim pars, in quantum pars, diminuta est, quia caret integritate totius; sic ergo esset Deus diminutus.

Ad hoc respondetur, ad Rom. 1, 3, super illum locum: "Qui factus est ei ex semine David" etc., Glossa: "Non ex duabus naturis una facta est natura composita; Christus vero una persona est geminae substantiae, nec tamen Deus vel homo pars huius personae dici potest. Alioquin Dei Filius, antequam formam servi acciperet, non erat totus, et crevit, cum homo divinitati eius accessit". Respondendum ergo quoniam non est penitus simile, et ita est ibi fallacia consequentis: idem enim est acsi diceretur est simile quoad hoc, ergo est simile quoad omnia.

II. Sequitur "Qui passus est pro salute nostra" etc.

Istud expositum est supra, usque ad illum locum "Ad cuius adventum".

Hic quaerit Augustinus quare Christus tam ignominiose mortuus est. Unde, in libro De Symbolo: "De cruce eius [quid] loquar? Quid dicam? Christus tale genus mortis elegit, ut aliquod genus mortismartyres non formidarent". Unde, in libro De vera religione: "Satellites voluptatum divitias appetebant, pauper esse voluit; honoribus inhiabant, rexi fieri noluit; mortem metuebant, morte damnatus est; ignominiosum genus mortis crucem horrebant, crucifixus est. Non enim ullum peccatum committi potest, nisi dum appetuntur ea quae ille contempsit aut fugiuntur ea quae ipse sustinuit".

III. Sequitur "Ad cuius adventum omnes homines" etc.

Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus, cap. 6: "Erit resurrectio mortuorum omnium, sed una et semel, non prima iustorum, secunda peccatorum, ut fabula est somniatorum, sed unaomnium. Etsi id resurgere dicitur quod cadit, caro ergo nostra in veritate resurget, sicut in veritate cadit, et non, secundum Origenem, immutatio corporum erit, id est aliud, non corpus novum pro carne, sed eadem quae corruptibiliscadit, tam iustorum quam iniustorum, resurget incorruptibilis". Item, in eodem, 9 cap.: "Non est alia resurrectio iutura post generalem, quam Origenesdelirat, ut daemones vel impii homines post tormenta quasi suppliciis expurgati, vel illiin angelicam redeant, qua creati sunt, dignitatem, velisti iustorum societati donentur, eo quod hoc divinae pietati conveniat, ne quid de rationalibus creaturis pereat, sed quolibet modo salvetur. Nos credamus ipsi iudici omnium et retributori iusto, qui dixit: "Ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitum aeternum", ut percipiam fructum operum suorum".

Epilogus.

Sequitur epilogus: "Haec est ergofides catholica" etc.. Repetitur materia, cum dicitur "Haec est fides" etc.; et subditur comminatio, cum subditur "Quam nisi quisque" etc.

Quaeritur quae sit differentia inter ista duo, "fideliter" et "firmiter", quia unum sufficere videtur.

Respondeo: Per hoc quod dicitur "fideliter" notatur fidelitas et rectitudo in motu fidei, quae est assentire primae Veritati propter se ipsam; per hoc quod dicitur "firmiter" notatur modus caritatis, qui est annexus fidei. Purificatur enim anima per fidem, Act. 15, 9: "Fide purificans corda eorum" ; sed firmatur per caritatem, cum scilicet "fides per dilectionem operatur", sicut dicitur ad Gal. 5, 6; unde in Cant. ultimo, 6: "Fortis est ut mors dilectio".

Et sic terminatur istud Symbolum.

PrevBack to Top