Text List

Liber 7

Liber 7

Aristoteles

⁋ Sequuntur auto. vii ist metaphysice Aristote.

ACcidentia non sunt entia. sed quid entis

Materia prima secundum se nec est quid nec est quantum. nec qua le. nec aliquid eorum quibus ens est determinatu.

Disciplina fit in omnibus per magis nobis nota.

Definitio est sermo indicas quid est esse rei per essentialia

Definitio accidentium fit per additamentum scilicet. substantie

Unde accidens definitur per aliquod extraneum a sua natuia scilicet per substantiam

Compositorum non est definitio sed simplicium terminorum

In entibus per se idem est quidditas et quid habens quidditatem

Omne accidens concretu duo signaut scilicet forma accidentalem et subiectum eius. sicut album signat albedine et subiectum albedinis.

Omnia que fiunt vel fiunt a natura vel ab arte vel a casu.

Materia est ex quo res potest esse vel non esse Ex sanitate in anima fit sanitas in natura

Materia non fit nec forma sed totum compositum.

Particulare non generat nisi particulare. sed vniversale nec generat nec generatur

Uniuersalia non sunt sepata a singularibus secundum esse. vt voluit plato. sed sunt in eis secundum esse. quia predicantur de eis predicatione essentiali et dire cta. vt dicendo hoc est homo.

Omnis predicatio fit a forma

Omnes partes definitionis sunt forme. licet aliquo modum habeant materie.

Natura humana non est nisi in his carnibus et in his ossibus

Generans et generatum conveniunt in specie et sunt vniuoca.

Sperma facit ad generationem sicut artifex ad artificiata

Definitio est sermo habens partes

Nihil contingit vno nomine tantum definiri

Singularium nec est scientia neque definitio. quia quando recedunt a sensu tunc non est certum aut manifestum vtrum sint vel non sint

Materia secundum se est ignota.

Nihil aliud debet esse in definitione nisi genus et differentia

Definitio est vna propter vltimam disterentiam.

Ex duobus entibus in actu non fit tertium in natura.

Actus separat et distinguit

Forma est causa essendi in rebus.

Unde forma dat esse rei

Commentator

⁋ Commentator

Indiuiduum substantie est prius indiuiduis accidentium

Substantia indiuidualis et demonstratiua non est vna nisi per formam

Sicut extra materiam non cognoscuntur due forme sic nec in anima

Impossibile est vt due forme separate a materia transmutent materiam immediate. quia nihil transmutat materiam nisi corpus

Causa multitudinis generabilium ab vno generantem est multiplicatio materiarum in quas agens agit

Proprium est substantie inter alia praedicamenta vt ante substantia generatam sit alia substantia sibi similis sed non est necessarium vt ante qualitatem generatam sit alia qualitas agens. sed bene est aliquid ante qualitatem. vt est potentia qualitas. scilicet materia

Materia non cognoscitur per se sed per formam

Qui nescit rem nullum nomen et imponit sine dat. quia nullus aliquod nomen dat ei quod non noscit. vn habemus quod rebus nobis notem nomina imponimus.

Forma non est elementum nec elementatum. sed est substantia addita elemento. vt dicit Aristotiles

PrevBack to TopNext