MEtaphysica considerat causas et principia entium inquantum entia
Substantia et essentia rei non praeset cognosci nisi per demonstrationem
Nulla ars particularis probat suum subiectum esse. sed supponit ipsum esse
Omnis scientia vel est actiua vel factiua vel theorica vel speculatiua
Tres sunt partes philosophie speculatiue. scilicet naturalis. mathemati¬
ca et diuina id est metaphysica.
Naturalis considerat res coniunctas motui et materie secundum esse. sed separatas
secundum rationem
Mathematica vero considerat res separatas a
materia et motu secundum esse et rationem
Theorice scientie. id est speculatiue aliis scientiis sunt delectabiliores. et
(metaphysica theoricis.
De ente per accidens non est speculatio
Entium quedam sunt semper. quedam vt frequenter. quedam raro. et prima
sunt entia secundum accidens. vt casualia et fortuita. ex quo habetur quod non
omnia eueniunt ex necessitate.
Bonum et malum sunt in rebus sed verum et falsum in anima
Entium quoddam est per se et quoddam per accidens
Ens per se aliud est in anima. aliud extra animam. et diuiditur in decem predi¬
camenta. scilicet substantia quantitate qualitatem. et sic de aliis.
Commentator
⁋ Commentator
Naturalia sunt in quorum definitione ens recipitur.
In natura diuina in quorum definitione recipitur deus. voluntaria. in quorum
definitione recipitur voluntas.
Licet omnes scientie sint nobiles tamen scientia dei et eius subiectum est
nobilissimum subiectum aliarum scientiarum subaliternarum metaphysice
Res immobiles diuine sunt causae rerum diuinarum nobilium id est corporum celestium
Substantia prior est accidente. natura. tempore et definitione