MUltiplex est potentia. scilicet actiua et passiua.
Potentia actiua est principium transmutandi aliud inquantum aliud
Potentia passiua est principium transmutandi ab altero inquatum
sab altero.
Nihil agit in seipsum
Nihil patitur in seipso.
Potentia rationalis valet ad opposita. irrationalis vero ad vnum tantum.
Eadem est scientia contrariorum.
Nihil fit quod impossibile est fieri.
Actus simpliciter praecedit potentiam. in vno autem indiuiduo potentia
(precedit actum
Duplex est actio. quedam est transiens in materiam extra. vt edificatio. et il¬
la dicitur factio vel operatio factiua. quedam est immanens siue intra manens
in operante. vt est visio vel intellectio. et illa dicitur actio actiua
Sempiternum prius est corruptibili
Non est timendum quod caelum stet. id est a motu quiescat.
Materia cuius esse est in potentia est causa fatigationis
In bonis est actus melior potentia. In malis vero est potentia melior
actu. quod patet. quia actu sanum esse est melius quam posse fieri sanum. sed posse
fieri infirmum melius est quam actu esse infirmum
In eternis non est malum neque corruptio neque peccatum.
Malum semper sequitur pena
Omne quod cognoscitur cognoscitur secundum quod est in actu
Circa entia vere in actum id est circa substantias separatas non fit deceptio sed
ignorantia. non tamen talis ignorantia sicut est cecitas.
Commentator
⁋ Commentator
Qui tollit a rebus suas proprias operationes non habet
cerebrum aptum natum ad ome bonum. quia tollit ab eis eorum proprias essentias.
Nihil agit actione aliquam ad quam non habet potentiam
O dii deorum quorum opifex ego sum. natura vestra corruptibiles estis
mea autem voluntate incorruptibiles