⁋ Sequuntur autorita. x. libro Metaphysices
IN vnoquoque generatione est dare aliquod primum et minimum quod
sit metrum et meluram omnim illorum que sunt in illo genere.
Mensura primo debetur quantitati et per quantitatem coninter debetur aliis
Mensura debet esse suo mensurato homogenea. id est eiusdem generations
Numerus est vnitatum pluralitas
Contraria sunt quae sub eodem genera posita sunt et maxime a se inuicem
distant. et eidem susceptibili vicissim insunt. et mutuo se expellunt
Priuatio et habitus sunt radices contrariorum
Unum tantum vni est contrarium Mumerus est multitudo vnitate mensurata
Media sunt in eodem genere cum extremis
Materia negatiue ostenditur id est materia cognoscitur per priuationem formarum
Uir et femina non differunt specie. sed sunt vnum specie animalis
Masculinum et femininum sunt differentie sexus animalis.
Contrarietas secundum formam facit diuersitate specificam. sed contrarietas secundum
materia non facit diuersitatem specificam. sed numeralem
Corruptibile et incorruptibile plus differunt genere quam specie
Accidens contingit inesse et non inesse.
Mensura cuiuslibet rem est sui generis
Primum in generatione substantie est primus motor qui est actus puruis sine potentia