Natura est principium et causa motus et quietis in quo est primo per se et non per acci¬
dens
Omne ens artificiale mouetur ab extrinseco
Cecus natus non potest disputare de coloritus quantum ad rem licet quantum ad nomen
Tota substantia artificialium est eorum materia
forma et materia non sunt secundum rem rem separata: sed secundum nomem et rationem
Priuatio dicitur quodammodo species et forma. quia est inchoatio seu imper
fecta forma et diminuta secundum Auerroim et Albertum.
Forma dicitur natura. materia dicitur natura. sed forma magis dicitur natura quam
materia quia vnumquodque magis dicitur secundum id quida est in pona quam secundum id quod est cin
(ictu
Subiectum et eius propria passio sunt eiusdem considerationis
Abstrahentium non est mendacium scilicet in prima operatione intellectus.
Naturalia definiuntur cum motu a materia sensibili.
Materia et forma sunt eiusdem considerationis
Ars imitatur naturam inquantum potest forma est finis materie
finis non est solum rei vltimum. sed etiam vltimum et optimum
Nos sumus quodammodo finis omnium
Nos vtimur omnibus quae sunt tanquam propter nos homo generat hominem et sol
Materia proportionata forme est de consideratione naturalis
Quattuor sunt cause scilicet materialis. formalis. efficiens et finalis
Aliqua sibiinuicem praestent esse cause Idem aliter se habens est causa oppositorum
Cuius praesentia est ca salutis. eius absentia est causa pditionis et mortis
Causa et effectus simul sunt in actu et non sunt. sed differenter
Causa et effectus debent esse proportionata.
In celestibus nihil videmus fieri a casu
Cause per se suntfinite. sed cause per accids infinite. Infinita vni accidunt
Fortuna est causa secundum accidens in his que fiunt a proposito secundum finem.
Bona fortuna est quando aliquid boni accidit. mala at quando aliquid mali acci¬
dit
Eufortunium est quando aliquod magnum bonum euenit
Qui parum discit apud intellectum. quasi nihil discit.
Fortuna non est nisi in agentibus a proposito. sed casus bene est in animalibus et
rebus agentibus non a proposito Unde dicitur quod equus venit ad stabulum et ibi
saluatus est a lupo. et tripes a casu cecidit et ibi stetit
frustra et vanum est illud quod ordinatum est ad aliquem finem et illum non consequitur.
Omne per accidens reducitur ad aliquod per se.
Illud quod est per se est prius eo quod dicitur per accidens.
forma et effectus. finis et efficiens sepe coincidunt Materia vero
et efficiens nunquam coincidunt. Similiter materia et finis.
Mouentia non mota amplius non sunt physice considerationis
Que sunt mouentia et mota illa sunt considerationis naturalis.
Natura agit propt finem finis in oporabilibus est sic principium in speculabilibus
Commentator
⁋ Comentator
Forme accidentales sunt forme artificiales in substantiis na (turalibus
Alia humana est media inter formas naturales et abstractas
Qui dicit naturam non agere propter finem tollit sollicitudinem
dei circa ista inferiora.