Liber 3
⁋ Sequuntur autori. iii libro physicorum Arist.
IGnorato motu necesse est ignorare naturam
Omnis motus fit in loco et in tempore
Tot sunt spens motus quot sunt spens entis
Motus est actus entis. id est forme fiuentis in potentia secundum quod in potentia.
Omne mouens naturale in mouendo repatitur.
Actio et passio sunt vnus motus in passo sicut in subiecto.
Quodcunque fit necesse est accipere finem.
In perpetuis non differunt esse et posse. id est non distant temporaliter
Nullum corpus est actu infinitum
Infinitum secundum quod huiusmodi est ignotum.
Unumquodque resoluitur in id ex quo componitur
Idem est motus totius et partis Continuum est diuisibile in infinitum.
Infinitum habet ratione partis et non totius et habet rationem materie et non forme
Totum et perfectum est cui nihil deficit.
Numerus causatur ex diuisione continui
Continuum est infinitum secundum diuisionem. numerus vero secundum appositionem
⁋ Commentator In prologo huius tertii libri physicorum.
Quidam homines ita erant consueti comedere venenum quod erat eis cibus.
Quidam propter vsum audiendi fabulas et falsa. negauerunt principia
vera per se nota
Fides vulgi fortior est quam fides philosophorum. sed incertior
Qui in principio addiscit philosophiam non bene potest audire leges sed qui in
principio addiscit leges non impeditur posse audire philosophiam.