Text List

Liber 5

Liber 5

Aristoteles

⁋ Sequuntur autorita. v. li physicorum Aristo.

OMnis motus recipit denoinationem a termino ad quem

Mediu comparatu ad vnum extremorum habet rationem alterius. vt fuscu comparatum ad album nigru dicitur

Motus est transmutatio successiua que fit in tempore Sed mutatio est transmutatio subitanea quae fit in instanti

Mutationis proprie dicte sunt due species scilicet generatio et corruptio

Generatio est mutatio de non esse ad esse

Corruptio est mutatio de esse ad non esse.

Ad substantiam non fit motus. quia substantie nihil est contrarium.

Motus tantum est in tribus praedicametis quae sunt quantitas qualitas et vbi

Motus in qualitate dicitur alteratio. In quantitate augmetatio. In vbi dicitur locatio vel secundum locum mutatio.

Omnis motus fit a contrario in contrarium

Continua sunt quorum vltima sunt vnum. vt cutis et caro

Contigua sunt quorum vltima sunt simul. vt cutis et camisia.

Consequenter se habentia sunt inter qui non est dare medium ciusdem generationis. li¬ cet inter ea sint alia media. vt domus conitur se habet ad aliam domum mnter quaes non est alia domus media

Quies est priuatio motus.

Commentator

⁋ Commentator

Omnes gentes ponunt principia nominationum esse nomen et verbum cuiuslibet forme mobilis.

Elementa sunt contraria secundum suas qualitates non secundum species et formas.

Qualitates elementorum non sunt eorum forme substantioles. li cet assimilentur formis substantialibus. vnde caliditas non est for¬ ma substantialis ignis.

PrevBack to TopNext