Omne corpus est in loco et in omni loco est corpus Communis est in qui sunt
Sas plura corpora Proprius est in qui est tantum vnum corpus Locos est termi
nus corporis continentis immobilis primum id est locus est vltima superficies corporis conti
(nentis
Forma et materia non separantur a re sed locus separatur.
Multipliciter dicitur aliquid in altero Uno modo sicut pars in suo toto
Secundo sicut digitus in manu. Tertio sicut totum in partibus vt domus in
parietibus et fundamento. Quarto. sicut species in genere. vt homo in ani
mali. Quinto. sicut genus in specie. vt animal in hominem. Sexto. sicut for
ma in materia. Septimo. sicut effectus in suo efficiente. Octauo. si
cut aliquid in fine in quo locatum est vt in loco
Nihil est in seipo primo et per se
Locus continet et conseruat locatum
Unumquodque tunc pulcherrime demonstratur cum ostenditur quid
est ipsum et cum accidentia propria ostenduntur sibi inesse et cum oppo
sita circa ipsum soluuutur
Locus est equalis suo locato
Omne corpus inquantum est per se est in loco.
Vnumquodque refertur naturaliter ad locum sibi proprium
Non est vacuum in natura
Si poneretur vacuum in eo fieret motus in
(istanti
Vacuum est locus in qui nullum est corpus in qui tantum apertum natum est esse corpus.
Non entis non sunt species et differentie
Uacui ad plenum vel non entis ad ens nulla est proportio vel comperatio
Necesse est diuidi excellens in excellentiam et in illud quod excellitur
Unde excellens et excessum semper debent in aliquo conuenire
Contrariorum eadem est materia
Tempus exequitur motum. quia quae non apprehendit tempus non apprehendit motum
Tempus est numerus motus secundum prius et posterius. id est prius et posterius
sunt in motu prout nata sunt comprehendi in anima.
Nihil habemus de tempore nisi nunc et praesens tempus.
Tempus est mensura motus rerum mobilium
Omnia que fiunt in tempore senescunt simul cum tempore.
Sempiterna non sunt sub tempore.
Tempus est passio motus et precipue motus celi
Commentator
⁋ Commentator.
Caelum non est in loco per se. sed per accidens scilicet ratione centri.
Quantitas non est de generatione virtutum actiuarum simpliciter.
Successio motus caulatur ex resistentia mecin. vel mobilis vel vtriusque
Tempus ast numerus priorum et posteriorum cexistentium in motu.