Text List

Liber 2

Liber 2

Aristoteles

⁋ Sequuntur autori. ii libro de anima.

TRiplex est substantia rerum scilicet matria. forma et compositum

Materia est potentia. forma vero actus

Duplex est actus scilicet primus et secundus. Primus vt scientia. daecundus vt specu¬ (lari secundum scientiam

Naturalia sunt principia artificialium

Anima est actus. id est perfectio absoluta et completio corporis organici physi¬ ci vitam habentis in potentia. scilicet ad opera vite

Non oportet quirere vtrum ex anima et corpore fiat vnum et vniversalie ex materia forma

Si oculus esset animal visus esset vtique anima eius

Animatum differt ab inaiato in viuendo.

Uiuere dicitur quadrupliciter. scilicet vegetare. sentire. intelligere. et mouere secundum locum. et si vnum istorum alicut inest hoc dicitur viuere

Anima mouet corpus ad oem differentiam positionis scilicet sursum. deorsum sinistrorsum. dextrorsum. ante et retro

Animal est animal propter sensum tactus

Aia est principium quae primo et principaliter viuimus intelligimus sentimus et mo (uemur secundum locum

Quattuor sunt potentie animae principales scilicet vege¬ tatiua sensitiua et secundum locum motiua et intellectiua. he sic se habent ad inui¬ cem quod vegetatiua potest esse absque sensitiua. vt patet in plantis et non econuerso. et sensitiua sine motiua secundum locum manet. vt patet in quibusdam animalibus conchi¬ libus et non econuerso. et tam secundum locum motiua quam sensitiua praeseut esse sine intel lectiua. vt patet in animalibus brutis et non econuerso.

In plantis est vna anima in actu. sed multe in potentia. et ideo par tes eorum abcise viuunt

Intellectus separatur ab aliis potentiis animae sicut prptuum a corruptibili

Non solum scimus anima sed etiam scientia. et etiam non solum sanamur sanitate sed sa (namur corpore

Unde non solum omnis comparatio dependet a forma. sed etiam a materia. principalius tamen dependet a forma.

Actus actiuorum sunt in patiente praedisposito Potentie cognoscuntur per actus. actus vero per obiecta

Naturalissimum em operum est in viuentibus quaecumquam perfecta sunt et non orbata et que generationem non habent spontaneam. generare sibi simile. vt esse diuinum et immortale participent secundum id quod paesent. Et istud intelligitur inter tres po tentias animae vegetatiue. quia animae intellectiue ipsum intelligere est maxime na¬ turale quo etiam homo assequitur vltimam felicitatem.

Mihil de numero corruptibiliumbtingit idem numero manere semper tamen potest vnum permanere in specie per generationem.

Scientia est vniuersalium

Uniuersalia sunt in anima. sed particularia sunt extra animam

Anima intelligit quando vult. sed non sentit quando vult. quia obiectum intellectus est in anima vt vniversale. obiectum sensus est extra animam vt particulare.

"Duplex est sensibile scilicet per se et per accidens. per accidens vt est aliqui substantia particularis. vt diarrifilius"

Sensibile per se est duplex scilicet comne et proprium.

Commnia sensibilia sunt quinque scilicet magnitudo. motus. quies. numerus. et figura. abtet proprium est quod per se sentitur ab vno sensu. vt color a visu. et sic de singulis

Quinque sunt sensus scilicet visus. auditus. odoratus tactus. et gustus.

Sensus non decipitur circa proprium obiectum.

Color est visibil per se.

Lumen est actus diaphoni secundum quod diaphonum

Diaphonum est aliquod corpus praespicuum. vt aer aqua et corpus celeste

Lumen nec est corpus nec fiuxus corporis.

Lumen est hypostesis colorum id est de formali constitutione quod et Uirgilius in¬ tellexit sexto Eeneidos cum dixit Et rebus nox abstulit atra colorem

Impossibile est duo corpora esse in eodem loco

Illuminatio non fit successiue et in tempore. sed fit in instanti. et subito.

Tenebra est priuatio luminis Color non est visibilis sine lumine. quia eius (pntia constituitur color densibile positum supier sensum non facit sensationem

Sonus causatur ex collisione corporum aerem violenter frangentium

Echo est sonus scundario factus ex reprcussione soni prius facti

Nox est sonus animati tantum.

Uox est repercussio aeris inspirati ad vocalem arteream cum imagine sgnicandi.

Inanimatum nullum vocat.

Lingue congruunt duo officia seu opora nature scilicet in gustum et loquelam

Homo praue odorat. et odoratum habet peiorem multis animalibus sed gustum et tactum habet certiorem omnibus animalibus

Anima est causa corporis viuentis in triplici genere cause. scilicet forma lis. finalis et efficientis

Duplex est finis scilicet finis gratia cuius et finis quo id est finis extra et finis

Nihil proprie nutritur naturaliter nisi viuum.

Tres sunt pone animae vegetatiue scilicet nutritiua augmentativa et generativa

Radices in plantis sunt similes oribus in animalibus quia ambo nutrimentum suscipiunt

Ignis augmentatur in infinitum quousque fuerit combustibile.

Omnium natura constantium certus est terminus et ratio magnitudinis. et augmenti.

Alimentum ante decoctionem est contrarium et dissimile alito. sed post decoctionem erit sibi simile

Necesse est omne viuens quamdiu viuit nutriri

Nihil generat seipsum sed saluat

Agens et patiens in principio sunt dissimilia. in fine vero similia

Duplex est potentia. scilicet propinqua et remota. siue potentia coniuncta actui et distans ab actu. Remota vt puer dicitur habre potentiam mi litandi. Propinqua vt homo adultus

Omnia appellare a fine iustum est.

Passio dicitur dupliciter Uno modo capitur pro transmutatione quandam quae sit cum ab iectione contrarii. et illa dicitur passio proprie dicta Alio modo idem est quod salus et perfectio alicuius in potentia ab aliquo quod non est in actu. et illa dicitur passio metaphorice. vt est sentire. intelligere et sic de aliis

Scientia est vniuersalium

Homo est prudentissimum animali

Molles carne apertos mente dicimus. duros vero ineptos.

Nihil est gustabile sine humido

Caro non est medium tactus. sed aliquid circa carnem sicut neruus.

Omnis sensus est susceptiuus specierum. sensibilium sine matria. sicut cera suscipit figuram sigilli sine ferro et auro.

Excellens sensibile corrumpit sensum.

Abeuntibus sensibilibus remanet species in phantasia.

Non est necesse omne mouens moueri.

Sensus communis est potentia anime que discernit sensibilia diuersorum sensuum in vno et eodem tempore. sicut dulce et album in lacte

Sicut dicit homerus poeta: talis est intellectus in homnibus terrenis qua lem inducit pater filiorum deorumque. id est sol

Deceptio et ignorantia magis proprie est in animalibus quam scientia. quia in ip¬ sis magis perficitur ignorantia quam scientia

Eadem est scientia contrariorum.

Phantasia est motus factus a sensu secundum actum. secundum quem animalia multa agunt et (patiuntur.

Commentator

⁋ Commentator

"Anima est substantia et non accidens"

"Forme substantiales equiuoce esse in subiecto dicuntur. quia subiectum forme substantialis est ens in pona quod non est in actu nisi per formam. sed subiectum accidentis est aliquod existens in actum scilicet compositum ex materia forma Undehabemus quod omne quod aduenit enti in actu est accidens"

"Compositum ex forma et materia non dicitur nisi quia forma est vna."

"Forme rerum artificialium sunt accidentia"

"Indiuiduum non est nisi per formam suam"

Corpora celestia non habent de virtutibus animae nisi intellectum et voluntatem

"Omne ens naturaliter desiderat permanentiam eternam"

"Natura semper agit propter aliquid tanquam propter finem."

"Diuersitas formarum est causa diuersitatis materiarum"

"Omne recipiens debet esse denudatum a natura recipti"

"Stelle non videntur de die propter maius lumen. scilicet solis"

"Homo boni tactus semper est discretus. sic est etiam de aliis sensibus"

Albertus

⁋ Albertus

"Clade facta in terra grecorum venerunt vultures et tigri¬ des a quingentis miliaribus ad cadauera mortuorum"

Commentator

⁋ Commentator

"Locus est similis et equalis locato"

"Sensus semper dicit vtrum non in vniversalibus sed in propriis et particularibus. sed intellectus semper dicit vtrum in vniversalibus non autem in propriis"

Themistius

Temistius

Omnia artificialia habent rationem accidentis respectu naturalium.

Quibuscumque de numero mortalium natura dedit intellectum. his promi¬ sit singulas potentias in ministerium intellectus.

Sensus non decipitur circa suum sensibile proprium seruatem tribus conditionibus quae stun. debita dispoto medii. debita dispo organi. et debita obiecti distantia

Ea que scimus sunt minima respectu corum quae ignoramus.

PrevBack to TopNext