⁋ Autorita. li de memoria et reminiscentia
(turotem
Emoria. nec est praesentium nec futurorum sed tantum praeteritorum
Unde sensus est praesentium. memoria praeteritorum. spes vero velrsa opinio fu
Memoria est alicuius apprehensi sensus vel intellectus iterata resumptio
Intellectus noster non intelligit sine continuo et tempore.
Species vel similitudo rei cosiderata secundum se existens in anima est ima¬
ginabilis et intelligibilis. sed considerata vt est alicuius similitudo quod prius fuit sensatum vel intellectum. sic est memorabilis.
Meditationes memoriam saluant.
Meditari est aliquid considerare multotiens non secundum se sed secundum imaginem alicuius
Reminiscentia differt a memoria. quia reminiscentia tantum est in homnibus sed
memoria etiam est in animalibus Reminiscentia non est memoria. sed sequitur
memoriam. quia procedit ab aliquo retento in memoria.
Omnis reminiscentia vel fit a re ipsa vel sibi simili vta contrario
Que ordinem habent bene reminiscibilia sunt.
Quidam semel videntes magis memorantur quam alii multotiens videntes.
Quidam nolentes reminisci non possunt dimittere reminiscentiam sicut
melancholici. quia phantasmata maxime mouent eos contra velle eorum
Pueri et multum senes immemores sunt propter nimium motum acciden
talem in corporibus eorum
Commentator
⁋ Commenta.
Quattuor sunt vortutes animae sensitiue interiores scilicet sen¬
sus communis. imaginatio siue phantasia. estimatiua quae in homnibus dicitur cogita¬
tiua et memoria Imaginatio est in interiori parte cerebri. estimatiua
in media. memoria vero in posteriori parte.
Thomas brabanti
⁋ Thomas brabanti.
ingenium per humiditatem viget. memoria per siccitatem