Text List

De substantia orbis et lunae

De substantia orbis et lunae

⁋ Autorita. libri de substantia orbis et lune.

⁋ Llud quod compositum est ex se compositum est ex duabus naturis scilicet reci¬ (piente motum et agente motum

In indiuiduis substantie du¬ s plex est transmutatio. Una est substantialis quae transmutat ea no mine et definitione. quae transmutatio dicitur generatio vel corruptio

Alia est transmutatio accidentalis quae non transmutat ea nomine et definitione sed tantum secundum dispositiones accidentales quae sunt quantitas. qualitas. et ciis.

Impossibile est vnum subiectum plures quam vnam formam habere. quod est con tra illos quae volunt in hominem saluare tres animas

Materia substantiatur per posse et hoc est quod recipit omnes formas

Unde materia nihil est in actu. nec est etiam aliquam formam specificam in sui natura includens. sed duntaxat est in potentia ad recipiendum omnes formas ex ea educibiles

Forme naturales diuiduntur diuisione materie Ex quo habtur ma¬ teriam esse indiuiduationis principium

Diuisio scilicet sensibilis. non competit substantie nisi vt habeat quantitatem

Dimensiones interminate praecedunt formam in materia. sed dimensiones terminate sequuntur formam in materia. quod est contra illos qui volunt causaliter quantitatem contracurrere ad indiuiduationem. cum tantum sequatur eam

Omne quod aduenit enti in actu est accidens

Omne quod substat ium ratione substantis primi substat in ratione materie

Impossibile est formam esse sine materia et non econuerso.

Materia non recipit diuersas formas nisi quia prius recipit dimensio nes interminatas.

Anima celi non coniungitur celi esse sed secundum operationem et motum. sicut lutifigulus assistit rote.

In celestibus idem est efficiens motum et finis motus

Materia celi est aliquid existens in actu et non in potentia. et ideo di¬ gnius dicitur subiectum quam materia

Finis significat agens significatione necessaria sicut motus signifi¬ cat ipsum mouens.

Quicquid convenit celestibus et istis inferioribus hoc conuenit eis pure equi uoce vel analogice secundum prius et posterius

Uirtus infinita est duplex scilicet infinita in vigore. et infinita in durati one. vt deus qui vtroque modo est infinitus.

Uirtus mouens caelum est infinita in duratione. non autem in vigore.

⁋ Thomas Brabantinus Sanguis occise talpe si super caput homnis nu datum pilis deliniatur. crines decaluatos redire facit.

PrevBack to TopNext