⁋ Sequuntur auto. secundui si. ethicorum.
actibus multum iteratis fit habitus.
Non parum refert sic vel sic a iuuentute assuesci. immo multum
In obscuris oportet vti apertis tessimonus.
Exercitium temperatum conseruat sanitatem
Comedere fortiter facit fortiter laborare.
Circa voluptates et tristicias est virtus moralis
Medicine fiunt per contrarium Circa difficilia semper est ars et vertus
Scire in moralibus parum prodest. operari vero multum
Tria sunt in anima. passiones. potentie. et habitus seu virtus
Passio non est vertus. quia secundum passionem nec laudamur nec vituperamur.
Uirtus non est potentia. quia potentes sumus per naturam.
Uirtus est habitus. qui habentem se perficit et opus eius laudabile reddit
Omnis virtus consistit in medio. scilicet inter defectum et excessum. non
in medio rei. sed quo ad nos
Uirtus certior est omi arte et meliorMalum est facile. bonum autem difficile
Non est facile attingere medium sed difficile
Cirtus est habitus electiuus in medietate consistens quo ad nos
declarata ratione. vt vtique sapiens determinabit
Operationes sunt circa singularia Difficile est aliquem esse bonum id est studiosum
Medium in omnibus rebus est laudabile.
Omnia autem vel rei vel virtuti consonant.
Quies est somnus. secundum quod dicitur tediosa est praua
Uirtutes morales sunt forme queda. ab ipsam ratione cete¬
ris viribus impresse. vt in homine rectitudo maneat moralis