Liber 3
⁋ Sequuntur autoritates. iii libro ethico. Aristo.
VIolentum est cuius principium est extra non conferente vim passo.
Melius est mori quam facere contra bonum virtutis Ex quo dicto
facile perpenditur quam honestissime vite fuerit Aristoteles
Mtile est legistatoribus de his considerare vt statuant honores
bene agentibus et penas peccantibus
Ignorantia exculat peccatum.
Consilium non est de fine. sed de his que sunt ad finem
Quod primum est in intentione debet esse vltimum in executione
Homo est principium suarum operationum. Et ergo nequaquam fato regitur.
Bonum voluntarium est quod simpliciter est bonum
Bonus singula recte iudicat Mullus bonus est vel beatus nisi volens.
Nos sumus domini operationum nostrarum a principio vsque ad finem
Qualis vnusquisque est talis videtur sibi esse finis.
Terribilissimum omnium terribilium est mors.
Fortitudo est aggressio terribilium vbi mors imminet propter bonum saluan¬
(dum
Milites primo fugiunt. ciues vero permanentes sunt et moriuntur.
In repentinis cognoscitur habitus
Desiderium pueri oportet esse secundum preceptum doctoris.
In naturalibus desideriis pauci peccant
A voluntate prima est ratio bonitatis moralis