vr I vnum oppositorum dicitur multis modis. et reliquum
Que simpliciter sunt bona homnibus pro his orat et illa querunt.
Preclarissima virtutum est iusticia. scilicet egitima. vnde prouer¬
lbio dicitur neque hesperus neque luciferita mirabilis sicut iusticia
Principatus virum ostendet.
Pessumus est ille qui non solum vtitur malicia ad se sed etiam ad alios
Optimus est ille qui non solum vtitur bonitate id est vertute ad se sed etiam ad alios.
Duplex est iusticia scilicet totalis et partialis. Partialis est duplex scilicet commuta¬
tiua et distributiua Commutatiua est duplex scilicet voluntaria et non vo
luntaria. Non voluntaria est duplex iliest occulta et manifesta. occulta
vt furtum adulterium. manifesta vt vincula et verbera
Minus malum est magis elegibile maiori malo
Ubicunque reperitur magis et minus ibi reperitur medium et equale.
Tanta est difficultas scire quanta est medicum esse.
Oportet illi qui bene fecit. famulari.
Deuarius est mensura omnim rerum. quia est fideiussor noster in omni ad
itersitate vel necessitate pro qualibet rem qua indigemus.
Primum institutum debet custodiri Princeps debet custodire iustum.
Duplex est ius scilicet naturale et legale. Naturale et quod apud omes habet
eandem potentiam. Legale autem institutum est a lege
Sacrificare diis. id est deo et suis simpliciter est naturale. sed sacrificare
hoc vel illud isti vel illi est ad placitum