E Litigantis non est aliud nisiostendere. quia res est vel non est aut quia perfecta est vel non. et vtrum sit iusta vel iniusta oportet ipsum iudicem co
gnoscere et non addiscere a litigantibus.
facilius est habere vnum vel paucos bene sapientes quam plures.
Amor. odium et proprium commodum sepe faciunt iudicem non cognoscere vtrum
Rhetorica docet iusta et vera persuadere et contraria eorum fugere
Si inconueniens et turpe est aliquem se non posse defendere corpore multo
magis inconueniens est et turpe non posse defendere sermone et ratione
Nulla ars considerat particulare. quia particularia sunt infinita et non scibilia
De necessariis et impossibilibus non consiliamur. sed de contingentibus et ali¬
ter se habere potentibus que in nostra potestate sunt
Nobilitas gentis vel ciuitatis est hoies antiquos esse praesides principes
et insignes. et multos insignes ex eis prodiuisse
Nobilitas singularis est qui a viris ac mulieribus fit propter diuitias vel
virtutes vel propter aliquod aliud propter quod homo honoratur.
Honor est benefactiue operationis signum. quia illi maxime et iuste honoran
tur. qui benficia dare possunt. vt deus et homines boni.
Multi sine virtutibus corporis longeui inueniuntur
Consilium non est de fine. sed de his que sunt ad finem
Exercitium vt in pluribus conseruat sanitatem.
Cuius contrarium est malum illud est bonum.
Quicquid fuerit superabundans et magen quam esse debeat hoc est malum
facilia sunt quaecumque sine tristicia sunt et inmodico tempore sunt. sicut simpliciter
ad simpliciter. ita magen ad magmn. maximum ad maximum. et econuerso.
Sine causa et principio imposibile est aliquid esse vel fieri.
Subtiliter videre melius est quam subtilitersodorare. quia visus melior est
(odoratu.
Pulcrius est esse amatorem sociorum quam pecuniarum.
Multa que naturaliter non sunt delectabilia cum assuefacta fuerint
delectabilia sunt. quia inconsueta vsu molliuntur
Quod consuetum est velut innatum est. quia consuetudo est similis nature
Diligere est delectabile. quia nullus diligit vnum nisi delectetur in eo
Addiscere aliquid delectabile est. Omne consuetum est delectabiie.
Iustum est ei gratiam facere quaie gratiam fecit.
Iustum est auxiliare amicis
⁋ Leonardus Aretinus
Inuenies apud Aristotelem locos nulltus eloquem
tie capaces eloquentissime ab eo tractatos. rebusque obscurissimis
splendorem et claritate per eloquentiam attulisse At vitio traslatorem corrup¬
tus est hinc me accinti vt eundem de nouo latinum redderem