⁋ De. iiii. virtutibus car. alias de forma ad paulum.
E dubiis non definies. sed suspensam teneas sententiam.
Mendacium specie veritatis occultatur
Prudens fallere non vult. falli autem non potest
Cuiuslibet facti causam inquire Cogitatio tua numquam recedat a
(vero
Lauda parce. vitupera parcius. similiter enim reprehensibilis est
nimia laudatio et immoderata vituperatio. illa quidem adulatione.
ista autem malignitate. suspecta est
Non semper sis in actu. sed interdum animo tuo requiem dato. et ipsa re¬
quies data plena sit sapientie studus et cogitationibus bonis
Non te moueat dicentis autoritas. nec quis dicat: sed quid dicatur attende
Honestum et magnum est vindicte ignoscere
Non ascribas tibi quod non es. nec maior quam es aut videri velis.
Averbis turpibus te abstineas. Risus tuus erit sine cachinno
Interdum seriis miscebis iocos. sed tamen moderatos
Esto fugax vitiorum tuorum. aliorum non scrutator nec acer reprehensor
Mon extollas aliquem nec deprimas
Deuerior esto iudicio quam sermone
Clementie esto cultor. seuicie detestator.
Cuctis esto benignus. nemini blandus paucis familiaris. ad iram tardus
ad miscioniam pronus. in aduersis firmns. in prosperis cautus et humili
Inferiores non contemnas superbiendo.
Superiores recte viuendo non timeas
Rumoribus minime sis credulus. Scientie cupidus sis et docilis.
Que nosti sine arrogantia postulanti impartire quae nescis occultatione ig¬
(norantie tibi postula impartiri
Caue ne sis parcus
Deum amabis si opere eum imitaberis.
di non velis omnibus prodesse. non velis et nocere
⁋ Cicero testatur Romanos autem nihil a grecis suscepisse aut ab eis
recepta fecisse meliora