⁋ Autori. Senece de vita et moribus
OMnis peccati actio voluntaria est.
Disciplina bonos mores facit.
Id sapit vnusquisque quod didicit Dolor patientia vincitur.
Bona consuetudo excutere debet quod mala instruxit
Bene decet loqui bene decet tacere Libentius audias quam loquaris
Quod animalium est magis mite homini quam alter homo.
Quod tacitum esse velis. nemini dixeris Monstro est auaricia similis.
Quid dulcius est quam habere amicum cum quo omnia sicut tecum loqui audeas
priusquam promittis delibera. sed cum promiseris statim facias
Nil petas quod negaturus fuisti.
Pacem habeas cum amicis. bellum cum vitiis.
Bonum est laudari sed prestantius est esse laudabilem
Que sunt magne diuitie desiderare non debes
Que est magna egestas: auaricia
Quis est pauper. qui sibi videtur esse pauper
Spes premii. solatium est laboris.
Pecuniam habere oportet sed ei seruire non oportet.
Diuitiis vtendum est sed non est eis abutendum
Magis et minus non diuersificant speciem
Fortior est qui cupiditatem vincit quam qui honestatem vincit.
Vbi est confessio ibi est remissio
Quietissimam vitam homines haberent in terris. si hec duo pronomina
scilicet meum et tuum tolerentur
Mihi crede non potest quis esse diues et felix
Auribus vtaris frequentius quam lingua.
Quicquid dicturuis es antequam aliis dicas tibi dicas.
Qui nescit tacere nescit loqui Peiora sunt odia tecta quam aperta
Nullum scelus scelere vincendum est.