QUestiones sunt equales numero his que vere scimus
Questiones sunt quattuor scilicet quid est propter quid. si est. et quia est et iste
reducuntur ad questionem medii. quia omnis questio est questio medii
Unius inquantum vnius vna est scientia
Definitio est cognitio substantie et ipsius quod quid est
Impossibile est quod quid est scire et ignorare si est
Ipsius quod quid est non est demonstratio
Per omne genus cause contingit demonstrare
Scire opinamur cum causas rei cognoscimus
Quattuor sunt cause Caula et medium sunt idem.
Unum et idem nsn contingit esse propter quid. et quid est. vt si queratur. quid est to
nitruus. et dicitur quod est extinctio ignis in nube. et si queratur propter quid to
nat. dicitur quia in nube ignis extinguitur
Ambulatio post cenam est causa sanitatis propter hoc. quia facit non emi
nere cibuos in ore stomachi. sed descendere.
Interpositio terre inter solem et lunam est causa eclypsis.
Medium in demonstratione est ratio primi et vltimi termini id est maioris extremi
tatum quae secundum Albertum est proprie passionis definitio. secundum Thomam vero subiecti
Causa et effectus debent esse proportionata. vnde eius quod est in fieri
debet esse causa in fieri. et eius quod est in facto esse debet esse causa in
facto esse et cetera.
Sicut se habet linea ad punctum sic se habet illud quod fit ad factum esse
Quedam sunt semper. quedam vt frequenter. vt non omnes masculini sunt
barbati in maxillis semper sed vt frequenter
Ex singularibus oportet vniuersalia accipere
Equiuocationes magis latent in vniversalibus quam in inferioribus
fiuuius magis fluit in fine mensis. quia finis mensis est humidior quia luna
(onium habet super humida.
Omnis arbor habens lata folia fiuit
Nluere est succum densatum habere.
Causa est prior eo cuius est causa. et hoc ad minus secundum naturam.
Omne animal habens cornua caret dentibus in superiori mandibula quia
materia dentium vertitur in cornua
Ex sensu in nobis fit memoria. ex multis memoriis expimentum
Uniuersale quiescens in anima est principium artis et scientie
Sentire est singularis. sed sensus est vniuersalis
Principiorum habitus non est scientia sed intellectus.
Uniuersale est vnum in multis et vnum preter multa
Principia non cognoscimus per demonstrationem sed per inductionem
vie. sensus et memorie