Text List

Liber 1

Liber 1

⁋ Autori. super primum libro posteriorum Aristo. quie merito aureus dici potest.

OMnis doctriua et omnis disciplina ex pexistenti fit cogniti one Et hoc dicitur contra platonem qui ones scientas voluit esse concreatas sed per immersionem animae in corpore esse offuscatas. sed per studium paulatim reminisci. que omnia heretica sunt.

Tam syllogismus quam inductio per prius nota faciunt doctrinam habere

Exemplum vere est inductio. enthymema vero quidam syllogismus

Duo necessaria est praecognoscere. scilicet quia est et quid est.

De dignitate oportet praecognoscere. quia vera est. de passione vero quid est. et de subiecto vtrumque Unde hic habemus quod due sunt praecognitiones et tria praecognita. quae sunt subiectum passio et dignitas. Unde iterum habemus. quod in qualibet scientia oportet praesupponere subiectum esse. et quid significet ipsum. passi onem non oportet praesupponere esse. sed tantum quid significet: et istud intelligitur ante ac¬ tualem demonstrationem. licet in scientiarum traditione subiectum potest inquiri. vt de syllogismo constat sophistico in Elenchis

Quod addiscit aliquis hoc scit quodammodo et nescit quodammodo nescit ipsum in propria forma. scit tamen ipsum in potentiam. quia princpia ei congenita sunt

Scire opinamur vnumquoque simpliciter. et non sophistico modo. quod est secundum accidens

Scire est causam rei cognoscere propter quam res est. et quoniam illius est causa. et non contin (git hoc aliter se habere

Cuius simpliciter est scientia hoc impossibile est aliter se habere

Scire est per demonstrationem intelligere

Demonstratio est syllogismus faciens scire secundum quem in habendo ipsum scimus.

Necesse est demonstratiuam scientiam ex primis veris immediatis prioribus notioribus causisque conclusionis procedere

Quod non est non contingit scire. ex quo habemus quod de non ente non est scientia.

Scientia est illorum quorum est demonstratio.

Dupliciter aliqua sunt priora et notiora. scilicet prius et notius natura et prius et notius quo ad nos

Priora et notiora quo ad nos sunt illa quae proxima sunt sensui. sed pri ora simpliciter et secundum naturam sunt illa quae remotiora sunt a sensu

Remotiora vero a sensu sunt maxie vniversalia. proxima autem sensu sunt maxi (me particularia.

Idem dico primum et principium

Principium demonstrationis est propositio immediata

Proposito autem immediata est qua non altera prior

Propositio est altera pars enunciationis vnum de vno enuncians

Dialectica proportio est accipiens quamlibet partem contradictionis. quia vtraque proba (bilis est

Demonstratiua aut est alteram determinans scilicet veram

Contradictio est oppositio cuius secundum se non est dare medium

Pars contradictionis quae significat aliquid de aliquo est affirmatio. quae autem significat aliquid ab aliquo est negatio

Definitio est positio quedam non autem suppositio

Suppositio dicit aliquid esse vel non esse.

Non est idem quod quid est vnitas et esse vnitatem.

Non solum necesse est procognoscere prima principia aut omnia aut quaedam. sed et magis Semper enim propter quod unumquodque tale et illud magis et hoc vir tualiter vt propter quod amauimus rem. illud est magis amicum. et omia po¬ steria credimus et scimus per prima. ergo illa magis scimus

Necesse est magis credere primissis quam conclusioni

Principiis nihil notius est in veritatem et oppositis eorum nihil est notius in falsitate.

Principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus

Non contingit aliquid fingulariter demonstrare nisi in terminis con¬ nertibilibus et propriis

Impossibile est eadem esse priora et notiora nisi altero modo.

Ad minus ex duabus propaionibus contingit syllogisare

Una propotioe posita nihil sequitur syllogistice. quia ex vna nihil sequitur.

Demonstratio est syllogismus ex necessariis.

Per se primo sunt quacuque in ratione dicendi quod quid est insunt. vt triangulo est linea et punctum linee. substantia enim horum ex his est

Per se secunduo sunt quaicumque insunt ipsis que in ratione insunt. vt propria passio per se est in subiecto

Item per se sunt quae non dicuntur de quidam alio subiecto vt substantia.

Item per se sunt propter quod inest alicui aliquid tamquam per causam Ulic habemus quod quaet tuor sunt modi dicedi per se. quaium primus et secundus tantum ingrediuntur demonstrationem

Item per se presupponit de omni

Uniuersali dico quod cum de omni sit. et per se est. et secundum quod ipsum est idem vt pun¬ ctum per se inest linee. et secundum quod ipsum.

Ex veris est demonstratiue syllogisare

Ex non necessariis contingit necessarium syllogisare. sicut verum ex non veris. sed ex non necariis non contingit demonstrare. quia medium erit ex necessitate

Demonstratio est eorum qua sunt per se et non eorum quae sunt per accidens.

Accidens contingit non esse Propter quid scire est causam scire esse

Non contingit ex alio genere descendentem demonstrare vt geometri cum in arithmetica.

Tria sunt necessaria in demonsiratione quairum vnum est quod demonstratur. scilicet com clusio. hoc autem est quod in est alicui grta per se. aliudu aut est dignitas. dignitates sunt ex quibus fit demonstratio. tertium est subiectum et eius passiones.

Necesse est medium et vltimum in demonstratione esse ex eodem genere

Nec scientia nec demonstratio est corruptibilium sed perpetuorum

Definitio est principium demonstrationis vel conclusio vel tota demonstratio (positione differens

Difficile est noscere si aliquis sciuit vel non

Difficile est enim noscere si ex vniuscuiusque principiis scimus aut non quod vere scimus.

Si ex principiis et ex veris habeamus syllogismum opinamur sci¬ re. sed hoc non est sifficicns. sed etiam oportet scirc ex quibus scitur vt sunt propria principia.

Non est necesse esse speecies id est ideas aut vnum ali quid extra multa. quia vniuersalia sunt in indiuiduis.

Omnes scientia comunicant secundum comnia principia ex quibus demonstrantur

Unaquique scientia habet interrogationes et disputationes proprias.

Demonstrationes non augentur per media. sed in post assumpto et in latus.

Demonstratio contigit dupliciter velrs quia procedit per effectum versa causam remotam

Duplex est scire. scilicet quis est et scire propter quid est

In scientiis diuersis sepe vna scientia diciti propter quid. alia quia. vt me dicina dicit quod vulnera circularia tardius sanantur quam oblonga. sed proptr quid. illud dicit geometria scilicet quod partes magis distant. Scientes vniuersale sepe nesciut particulare. figurarum maxime faciens scire est prima figura

Coordinationes praedicamentorum non comincantur vndem quod est in vna coordi natione. non est in alia. vnde habemus quod essentie predicamentorum sunt im¬ permixte. licet esse eorum poterit permisceri.

Ignorantia est duplex. scilicet secundum negationem et dispositionem

Si aliquis sensus defecerit necesse est scientiam illius sensus deficere

Aliud addiscimus per demonstrationem. aliud per inductionem

Singularium est sensus

Omnis syllogismus fit semper per tresterminos et duas proportiones

Non contingit ire in infinitum in praedicamentis nec ascendendo nec descen dendo. sed vtrobique est status

Que est comparatio principii ad principium. eadem est principati ad principatum

Impossibile est infinita pertransire

Gaudeant genera et species quonido si sunt. monstra sunt. et si non sunt. ni hil ad ratione vel demonstrationem prosunt. demonstrationes enim hmoi non sunt hoc dicit ideo. quia Plato in phedrone vbi etiam inducit Docratem ad sue opinionis confirmationem posuit vniuersalia extra singularia per se sub sistere in natura. et esse sufficientia ad generationem et corruptionem etc.

Unde multi decipiebantur Augustinus tantum quia platonicus fuit tentauit in li bro de Ciuitate dei Platione excusare. sed Egidius Romanus dicit excu sationem ab Augustino positam magis exaffectu procedere quam veritati conm sonare Cui assentiunt Boetius Albertus Thomas Bonauetura et Scotus Theologie lumina eorumdem errorem Platoni imponentes

Qualitatis non est qualitas Unum predicatur de vno.

Demonstratio vniuersalis particulari est potior

Affirmatiua potior est negatiua. quia prior.

Demonstratio ostensiua potior est ducente ad impossibile

Potior est demonstratio que est de esse quam que non est de esse.

Uniuersale non est minus ens quam particulare sed maius quia ipsum est incorrupti bile. particulare vero corruptibile. ex quo et multm dictis aliis in isto libro et dicendis habemus quod vniversalia sunt sempiterna et spens rerum sunt eterne. vniuersalis magis est causa quam particularis

Cui per se in est aliquid. hoc idem est causa suiipsius

Cognosces vniuersale cognoscit et particulare et non econuerso¬

Uniuersale est intelligibile. particulare vero sensu percipitur. prius est esse quam non esse

Certior est scientia que est ipsius propter quid quam que alterius. stem certior est qui non est de subiecto contracto ad materiam quam quae est de subiecto (contracto

Unitas non est substantia sine positione. sed pun¬ ctus est substantia positionem habens

Singulare est hic et nunc. sed vniversale est vbique et semper. et hoc priuatiue densus est singularium. scientia vero vniuersalium

Impossibile est omnium esse eadem principia

Uniuersale ex singularibus pluribus est manife stum

Quecumque sunt eadem vni tertio. scilicet singulari. sunt eadem inter se.

Scientia est verorum necessariorum non contingentium aliter se habere.

Non contingit idem scire et opinari simul. oolertia est subtilitas quaedam et proptitudo inueniendi medium in non prospe (cto tempore.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 1