Numquodque primorum principiorum est sibiipsi fides
Non enm omne quod videtur probabile est probabile.
Dialectica est vtilis ad tria. scilicet ad exercitationem ad obuiationem. et
ad secundum philosophiam disciplinas.
Dialectica inquisitiua ad oim methodorum principia viam habet
Rhetor non semper persuadebit nec medico semper sanabit sed tunc suo satisfa
cit officio quando nihil omittit de contingentibus. sic etiam est de dialectico respec
(tu artis sue
Defiuitio est oratio indicas quid est esse rei
Proprium est quod est inseparabile.
Nemo enim proprium dicit quod contingit alii inesse
Accidens est quod adest et abest. vt supra dictum est
Accidens facit vnum numero cum suo subiecto. vnde accidentia nume
rantur numeratione subiectorum.
Positio est opinio extranea alicuius notorum secundum phriam. quemadmo
du posuit Craciitus omnia moueri.
Syllogismus est oratio in qua quibusdam positis aliquid accidit ex ne¬
cessitate preter ea que posita sunt.
Probabilia sunt que videntur omnibus aut pluribus vel sapientibus et his vel
omnibus vel pluribus vel maxime notis et probabilioribus
Mundum esse eternum est problema neutrum id est habens rationes pro vtraque parte
Ex isto apparet Aristo. non fuisse pertinacem quando naturali ratione conclu¬
derent mundum esse perpetuum. vt quida tantum mentiuntur
Genus est quod predicatur de pluribus speciebus
Accidens est quod neque est genus neque species neque proprium neque
differentia. sed est aliquid rei.
Idem dicitur tripliciter. idem genere. idem numero. et idem specie.
Omnis aqua est eiusdem speciei cum omni aqi. et solum differens accidentali quaelitate
Inductio est processus a particularibus ad vniuersalia
Qui dubitat an oportet deos. id est deum et diuinas substantias vereri et parem
tes honorare. non indiget ratione sed pena. quia id naturalis testatur ratio.
Qui etiam dubitat vtrum nix sit alba vel non. non indigent ratione sed seusu.
Quot modis dicitur vnum oppositorum tot modis dicitur et reliquum
Delectatoni que est circa speculatiua. nulla tristicia est admixta
In definitionibus sepe latet equiuocatio
Diuersorum generum et non subalternatim positorum diuerse sunt
species et differentie.