Text List

Praefatio ad Quaestiones 27-64

Praefatio

COMMENTARII AC DISPVTATIONES P. GABRIELIS VAZQVEZ E SOCIETATE IESV IN PRIMAM PARTEM SANCTI THOMAE a Quaestione XXVII. vsque ad LXVII. & a Quaestione CVI. vsque ad CXIIII. PRAEFATIO INTRACTATVM DE TRINITATE

HAec est vltima pars disputatio nis de Deo in se ipso: in qua iuxta diuisionem. quam initio praemisimus, de diuinis operationibus intra Deum, quae ve re sunt productiones, consequenter disserendum est: De his disputat sanctus Doctor ab hac quaestione 27. vsque 43. nam post quam in superioribus egit de Dec vno, eiusque attributis, quae ratione es sentiae ipsi conueniunt, ex quibus aliqua in operatione immanenti posita sunt; iam tandem ostendit, quo pacto Deus inter na operatione aliquid in se ipso producat vt postea de operationibus Dei externis disputationem instituat, & hinc perfecte constet, quid de Deo in se ipso vno & Tri no, Christiana doceat religio. Et quamuis omnis de Deo notio & disputatio a Dio nysio 2. cap. de diuinis nominibus, & ab alijs Patribus allegatis disputatione 22. cap. 4. merito dicatur ignorantiae: ea tamen, quae de Deo Trino & Vno disserit, multo maiori ratione hoc nomine appel lari debet. Nam quae de Deo vno Theolog. tractant, licet a sensu remotissima sint, & ideo, quid sint, omnino lateat; multa tamen eorum, aut naturali ratione inuesti gari, aut aliquo modo detractione, au negatione, pro modulo nostro explicari possunt: at Trinitatem personarum in vna numero essentia, quae ratio naturalis indagare, quis intellectus, nisi fidei lumine instructus, percipere valeat? Ergo firmis fima fundamenta huius nostrae disputa tionis ex diuina solum reuelatione iacienda sunt: quibus semel positis, Theologica quoque ratiocinatione multa alia, tam circa modum loquendi, quam circa rem ipsam non obscure deducemus: illud semper prae oculis habentes, ne id, quod fides nostra adstruit, verae rationi naturali ali quo modo aduersetur. Neque enim fideChristiana naturam destruit, sed perficit & illustrat magis. Quare conandum pro virili parte nobis est, aduersariorum argumenta, & calumnias, quibus fidei dogmata euertere moliuntur, & principijs nostrae fidei adiuti, & optima ratiocinatione muniti diluere: quodque atione a Theo logo praestari possit, disputatione 12. c. 2. ostensum est. Et quamui en tota praesent: de Trinitate tractationis vocabula quaedam propria sint, quae quidem Scriptura expresse non habet: a Patribus tamen, & Scholasticis conuenienter mysterio sunt accommodata: qualia sunt, Essentia, Trinitas, Substantia, Persona, Hypostasis, Notio, Potentia, Actus notionalis, Relatio, & alia, quibus ita suis locis vtemur, vt, si quid vn quam fuerit circa illa ortum controuer siae in Ecclesia, aperiamus. Immerito autem haeretici ea vocabula respuunt, quibus Catholici commode, & syncere mysterium Trinitatis explicant, quibus, & nos eadem quoque de causa libenter vtemur.

PrevBack to TopNext