Text List

Quaestio 27

Quaestio 27

Articulus 1

Notationes circa Artitculum.

COnclusio artic. est. In diuinis esse processionem per modum emanationis immanentis, & intelligibilis. Hac vnica conclusione apprime explicauit S. Thom. qualis in Deo sit concedenda processio. Cum enim altera sit secundum locum, altera effectus a causa, sicut calor procedit ab igne: con cludit neutram istarum in Deo reperiri, quia nec loco mutatur, nec quicquam intra ipsum causam habet: a qua, vt ab efficienti, & superiori pendeat. Est ergo processio intra ipsum Deum per modum emanationis intelligibilis, qua vere aliquid producitur. Loquitur autem solum de emanatione per intellectum, quae est solius filii. Nam de ematione per voluntatem, quae est Spiritus sancti, disputat in articulo 3.

Deinde obseruandum est, nomen, processsio, ex se commune esse processioni Filii, & Spiritus sancti: vsu tamen Ecclesiae esse accommodatum Spi ritui sancto, qui non dicitur genitus, sed proce dens, vt habetur in symbolo Athanasij: huius vero accommodationis varias rationes redduni Scholastici S. Thom. in primum d. 14. q. 1. arric. 3. Bonau. d. 13. art. 2. q. 2. Duran. q. 1. nobis tamen scire sufficiat, vsu Ecclesiae recte iam esse accommoda tum, ad significandam processionem Spiritus sancti; tametsi in communi, & vniuersali significatione eo etiam frequenter vtamur.

Circa hunc articulum disputari solet de verbo nostrae intellectionis. De hoc tamen, quantum Theologo opus est, dicemus disputatione 142. Quae vero circa emanationem filii contra haereti cos notatione digna sunt, peculiari disput. 109. pertractabimus.

Articulus 2

Dubitationes circa Articulum.

COnclusio Articuli est. Processio verbi in diuini est generatio, & verbum procedens est Filius. Quam certa sit conclusio, & qua ratione probanda, inferius disput. 113. ostendemus, Nunc satis sit, circa rationem articuli dubitationes examinare, quas Caiet. & Ferrat. proponunt. Probare enim videtur B. Tho. verbum diuinum esse eiusdem naturae cum patre producente, hoc modo. In Deo idem est intelligere, & esse, ac proinde intellectio Dei est eius substantia: sed esse verbum, est intelligere: ergo esse verbi est substantia Dei. Hanc rationem paucis indicauit sub finem articuli, & expresse adduxit 4. contra gent. cap. 11. Est ergo talis dubita tio Caietani. Intelligi nihil est in re intellecta, videtur enim esse solum denominatio quaedam extrinseca: cum ergo verbum in diuinis sit res intel lecta: fit, vt essa illius reale non sit intelligi, sed in de solum contrahat extrinsecam aliquam denominationem. Deinde aliam dubitationem proponit Ferrariens. hoc modo. Quamuis esse Verb producti per intellectionem sit intelligi, inde ta men non sequitur, esse diuinum ei conuenire, et iamsi in Deo idem sit intelligere, & esse: alioquin eodem modo colligere liceret, creaturas obiecti ue existentes in mente Dei, habere esse ipsius Del, quoniam earum esse est intelligi. Tertium argumentum sit, quod posteriori loco affert Caiet. hoc modo. Actus intelligendi distinguitur re aliter a conceptu, & verbo producto: sed intelligere est esse ipsius intellectus in actu, ergo non est esse verbi, quia duorum, quae realiter distinguuntur non est idem esse. Eodem spectat argumentum illud, quod priori loco proponit Ferrar. Forma, & materia habent idem esse in composio, & inter se realiter distinguuntur, ergo non sequitur, in Deo intellectionem, & rem seu intentionem (vt ipse vocat) intellectam esse, idem.

Ad primum, & secundum respondent praedicti doctores eodem modo, nempe intelligi, seu intel lectionem proprie significatam, aliter referri ad rem intellectam, quae solum est obiectum intellectionis, aliter ad conceptum productum, qui dicitur verbum. Hoc enim respicit, vt est productio illius, quia intellectione tanquam actione procedit verbum, & ita tribuit illi esse, quare si intelligere est esse diuinum, intelligi hoc modo erit esse diui num, & res intellectione producta erit eiusdem naturae, habebitque idem esse in producente: a vero intellectio non respicit rem obiectiue praesentem, tanquam aliquid a se productum: ideo nihil in ea ponit praeter extrinsecam denomina tionem. Haec doctrina mihi placet, si ad diuinam intellectionem solum applicetur. In Deo enim intellectio est vera verbi productio: at in nobis non item, vt suo loco dicemus. Ad tertium argumentum quod est Caiet. respondet ipse in commentario hoc modo: Intellectio, vt habet rationem actio nis, est esse speciei intelligibilis: vt autem habet rationem passionis, est esse verbi, nec mirum, si duo distincta realiter habeant idem esse, quando materia, & forma in composito, quae etiam realiter differunt, habent Idem esse. Hoc Caiet. responsum ex doctrina quadam peculiari eiusdem desumptum est. Ille enim arbitratur, intelligere ita emanare ab specie intelligibili, vt esse manat a forma: quod quam falsum sit, paucis posset ostendi. Verum cum in Deo re vera intelligere non differat ab specie intelligibili, quae est essentia diuina; sed habeat idem esse cum ea, facilius respondere possemus argumento proposito, sicut respondit Ferrar, alteri si mili, quod nes etiam superius retulimus: videli cet omnia, quae idem esse participant censeri in ter se idem: nisi idem esse participent, sicut partes alicuius totius, vt corpus & anima participant esse hominis. Quare cum intellectio in Deo, & res pro ducta, scilicet verbum, habeant idem esse, nec sint partes alicuius totius, consequitur idem omnino esse, nisi quod intellectio, vt est actiua productio verbi, & ipsum verbum relate opponuntur, & oppositione ipsa realiter differunt: habent nihil ominus idem esse, & substantiam eandem, quae personis & relationibus in Deo communis est

Articulus 3

Dubitatio circa Articulum.

CONCLVSIO est. In Deo est alia processio praeter verbi generationem, de cuius veritate in sequentibus disputationibus latius disserendum nobis est. Nunc, omissis aliis, quae hic examinat Caietanus, libet solum explicare modum, quo a S. Thom. licitur, esse amatum in amante. An vero verbum nostrae intellectionis sit principium efficiens operationem voluntatis, quod hic versat Caietanus, commodius disputabitur infra prima secundae, q. 9. a. 1. Vtrum autem processiones in Deo seipsis, an aliquo sui distinguantur, & quomodo, tractabimus disput. 148. Denique vtrum amore voluntatis in nobis aliquid producatur, an potius ipse amor sit qualitas ipsa in voluntate producta, dicemus infra, vbi de productione verbi nostri intellectus incidet disputatio.

Est ergo in hoc artic. dubitatio, quam Caiet proponit, vtrum amatum sit in amante, an contra Aureol. apud Capreol. in d. 10. q. 1. a. 2. affir mat amantem solum esse in amato, non contra Probat vero, quia affectus voluntatis, qui est amor, est motus non rei amatae ad amantem, sed amantis ad rem amatam: ergo potius dicitur esse amans in re amata, quam contra: atque idcirco hoc solet discriminis assignari inter voluntatem, & intellectum, quod hic trahit res ad se, quia ipso earum exprimit similitudinem, illa vero tendit ad res quia affectus amoris non est similitudo rei dilectae, sed quidam motus in eam, quo dicitur ab ea trahi, & magis esse, vbi amat, quam vbi anima sicut Matth. 26. dicitur; Vbi est thesaurus tuus, ibi es cor tuum.

Merito tamen docuit B. Thomas in hoc articulo & prima secundae, artic. 2. & 4. contra gentes, c. 19. quem sequuntur Caietanus, & Ferrariensis eisdem in locis, Episcop. Canariens. in hunc articulum, & Capreol. in 1. distinct. 10. q. 1. art. 1. & 2. non solum amantem esse in re amata, sed etiam contra. Explicat autem B. Thomas in illa quaest. 28. dupli cem modum, quo amatum est in amante, & amans in amato: est enim mutua quaedam vtriusque co pulatio, & adhaesio. Vnus modus est secundum apprehensionem, quatenus amatum est praesens cogitationsamantis; contra vero amans est in re amata, quatenus non quiescit, perfunctorie considerans amatum, sed munitissima quaeque amati cogitat, & disquirit, & intellectu suo ad interiora amici penetrare contendit. Idcirco cum aliquis cogitabundus est, dicere consueuimus, animum illius alibi esse. Alter modus est per affectum: hoc modo dicitur, amatum esse in amante per conue nientiam quandam cum eo, sicut dicitur motus deorsum lapidis esse in grauitate, tanquam in conuenienti inclinatione & principio illius, vt nota¬ uit S. Thomas 4. illo contra Gentes. Contra vero amans dicitur esse in re amata per affectum adhuc bifariam. Primum per amorem concupiscentiae, quatenus non quiescit, donec ipsum perfecte adipiscatur, & eo plene perfruatur: deinde per amorem amicitiae, quia bona aut mala alpici sua reputat. Cumque hi modi loquendi Metaphotam sequantur, dicta nobis sufficiant, vt vtroque modo recte asseramus, & amantem esse in amato, & contra.

Ad rationem Aureoli respondeo ex doctrina Caietani in hoc articulo, non ideo dici amatum esse in amante, quia ab eo trahatur, amari enim ab aliquo, non est ab eo trahi; sed quia est in illius affectu, vt in inclinatione conueniunt, quae potius est affectus ipsius reiamatae, tanquam finis, Intellectus autem eo dicitur potius ad se trahere res, quam ad illas moueri; quod in se ipso illarum effigiem exprimat, vt non existentes, aut absentes, quasi praesentes sibi faciat, & intueatur; dicitur autem voluntas a rebus trahi, quia ex affectu circa res nascitur in amante motus ad eas habendum, tamersi aliquando in simplici earum complacentia omnino immoretur, sicut de Dei voluntate circa res possibiles diximus disput. 79.c. 2.

Articulus 4

COnclusio est: Processio amoris in Deo non est generatio.

Articulus 5

Summa totius quaestionis.

COnclusio est. Non est alia processio in Deo, quam verbi, & amoris. Totius ergo huius quaestio nis summa est, ita Deum esse vnum essentia, vt intra se ipsum ptoducat Filium, & amorem. seu Spiritum sanctum, eiusdem omnino naturae, personis tamen distinctos, nec plures aut filios, aut Spiritus, aut personas a Deo produci, ac proin de tres esse solum in Deo personas productione distinctas, sed essentia indiuisas, quae doctrina Catholica aliquibus disputationibus altius est nobis examinanda,

Disputatio 108

An plures sint in Deitate personae.

DISPVTATIO CVIII. An plures sint in Deitate personae.

Varij haeretici Trinitatem personarum oppugnant. cap. 1. Ex veteri testamento, & Rabinorum testimonio plura litas personarum in diuina natura adstruitur cap. 2. Personarum Trinitas contra Iudaeos ex nomine tetragram mato ostenditur. c. 3. Idem contra haereticos ex veteri & nouo testan. stratur. cap. 4.

Caput 1

Varii haeretici Trinitatem personarum

CAPVT I. Varij haeretici Trinitatem personarum

oppugnant. VANQVAM de modo procedendi personarum, & de cuiusque proprietate specia tim multa inferius dicturi sumus, oportet tamenante omnia numerum earum, & naturam explica re, & fide certa statuere, quandoquidem Batus Thomas in hac quaestione & numerum persona rum, & processionum definit, Numerum vero, de quo praesens est nobis controuersia, praeter Iudaeos omnes, innumeri etiam haeretici expresse negarunt, asserentes ita esse vnum Deum, vt non solum vna sit eius essentia, sed etiam perso na. Primus author huius erroris, teste Epipha nio haeresi 37. fuit Noetus Asianius ex vrbe Ephesi, vnde & Noetiani dicti sunt. Quem idem asserit Epiphanius, ante sua tempora vixisse centum triginta, plus minusue annis. Verum multo antiquior Noeto Praxeas videtur eundem errorem docuisse, ut colligitur ex Tertulliano lib. de praescriptionibus aduersus haereticos cap. vltimo in vltimis verbis. Post hos omnes (inquit) etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, quam Victorinus corroborare curauit. Hic Deum Patrem omnipotentem IE SVM Christum esse dicit, hunc crucifixum passumque contendit, mortuum praeterea: se ipsum sibi sedere ad dex teram suam cum profana & sacrilega temeritate proponit. Idem scribit in libro contra Ipsum Praxeam cap. 1. in principio, Ex quibus liquet, Patripassianam haeresim, quae communiter tribuitur Sabellio multo esse illo antiquiorem. Cum ergo Praxeas sicut Sabellius (de quo postea) dicat patrem omnipotentem incarnatum, cum eodem etiam Sabellio Trinitatem personarum in vnam plane confundit; quare Tertullianus in libro contra ipsum statim ab initio Trinitatem personarum in vna natura probare contendit. Fuit hic Praxeas primus, qui teste Tertulliano, ex Asia hanc haeresim Romam inuexit. Pro hac sententia refert Augu stinus lib. de haeresibus cap. 41. Hermogenianos ab Hermogene, sicut etiam Praxeianos a Praxea, sed apud alium neminem ex antiquioribus legiHermogenem in hac fuisse sententia. Ante tempora quoque Tertulliani in eodem errore fuerum aliqui Montanistae, Graece nuncupati κατὰ ρρυ¬ γὰ:, Kata Phrygas quorum authores, vt affirmat Euseb. lib. 5. Hist. cap. 14. & 18. fuerunt Montanus, & Priscilla, & Maximilla: & ex gente Phrygia nomen sumpserunt: quemadmodum testPhilastro, ijdem etiam Donatiani sunt appellati a quodam Donato, qui per Africam eandem hae resim seminauit: dicti quoque sunt, vt notat Epiphanius haeres. 48. Tascodrugitae

Patres tamen antiqui de his Montanistis con traria docuisse videntur, nam Epiphanius non solum hunc errorem Montanistis non adscribit, verum etiam haeresi citata de illis sic ait. De Patre autem, & Filio, & Spiritu sancto, similiter sentiunt, velut sancta Caiholica Ecclesia. Quamobrem August. lib. de haeresibus cap. 26. erroribus Montanistarum hunc non annumerat: contra vero Hieronym. Epistola ad Marcellam contra Mon tanum, quae est 54. de eisdem ita scribit. Trinita tem in vnius personae angustias cogebant. Verum Nice phorus lib. 4. historiae cap. 12. paucis hanc litem diremisse videtur. Montanus (inquit) de diuina Trinitate, & mundi creatione eadem nobiscum docuit, nonnulli tamen ex sectatoribus eius postea tres diuinitatis substantias, vnam esse sunt opinati. quamuis ergo Montanus ipse recte de Trinitate sensisset, aliqui tamen esus discipuli postea praedictum errorem fuere sequuti. Id quod ex Tertulliano lib. de praescriptionibus aduersus haereticos cap. 52. perspicue constat, vbi ait. Accesserunt alij haeretici, qui dicuntur secundum Phrygas (graece xara οὡς) sed horum non vna doctrina est. Sunt enim qui kata Proclum dicuntur, sunt qui secundum Aeschinem pronunciaentur. Et paucis interiectis: priuatam autem blasphemiam illi, qui sunt hata Aeschinem hanc habent: quae adiiciunt etiam hoc, vt dicant Christum ipsum esse filium, & patrem. Illi ergo Kata Phrygas, seu Montanistae, qui diceban serit. Quocirca Montanus ille, de quo Basil. lib, tur Kata Aeschinem, hoc est secundum Aeschi nem, praedictam haeres. tradiderunt. Et quum authore Aug lib. de haeres. c. 86. Tertullianus post mediam aetatem ad Kata Phrygas transierit, certum non est, vtrum illis, qui Kata Proclum, an vero eis, qui Kata Aeschinem dicebantur, adhae2. contra Eunomium prope finem ait, Monta nus solus contra Spiritum insaniuit, alius videtur fuisse.

Postea prope tempota Epiphanij hanc haeresim suscitauit Sabellius, a quo communiter dicta est Sabelliana, quod auctore & doctore Sabel¬ lio, vt ait August. haeresi 41. multo frequentior quam ante fuerit. De Sabellio Epiphan. haeresi 26. sic scribit. Sabellius quidam surrexerit in temporibus non adeo priscis, recens enim est hic, a quo Sabellian appellati: qua re quod asserunt Aug. & Philaster quos sequitur Alphonsus de Castro verbo, Deus haeres. 3. Sabellium videlicet fuisse Noeti disci pulum, ea solum ratione verum esse potest, quia illius doctrinam fuerit sectatus. Hic Sabellius, vt affirmat Sander. 7. de visibili monarchia haeres. 50. fuit Afer Pentapolitanus eiusque discipuli Patropassiani sunt appellati, teste etiam Angust. quia cum solum vnam personam in Deoesse faterentur, quam & Patrem, & Filium, & Spiri tum sanctum, non vt tres personas, sed vt eande tribus nomenclaturis appellabant: consequenter dicebant, patrem incarnatum, passum, & mor tuum fuisse, vt de Noeto expresse narrat Epiph haeresi illa 57. Augustin. vero miratur Epiphanium, quod de Sabellianis dixerit, similia Noeto dogmatizasse, praeter hoc, quod dicunt Patem non esse passum: miratur vero quoniam discipuli Sabellij, frequentius Patropassiani, quam Sabelliani, non ob aliud dicebantur, nisi quia asserebant cum Noeto, Patrem incarnatum, passum, & mortuum fuisse. Ergo quidem simile, quid non reperi in Epiphanio: solum enim de Sabellianis ait, Hic similiter, vt Noetiani, paucis quibusdam exceptis docuit. Quae tamen illa sint ipse non explicat.

Post Sabellium eidem errori adhaesit Paulus Samosatenus, vt testis est Epiphanius haeres. 65. & Nicephorus lib. 6. historiae cap. 27. qui (vt ait Epiphanius) postquam electus fuit Episcopus Antiochiae in haeresim lapsus est: deinde Photi nus Episcopus Sirmiensis, cuius meminit Epiph haeres. 71. huius autem errorem, cum tam Ca tholici, quam Arriani aegre ferrent, quod Trinitatem personarum omnino negaret, ab Impera tore Canstantio obtinuerunt, vt Concilum Sir mium conuocaret, in quo Episcopi volentes dannare Photinum, Arrianae haeresi adhaeserunt, vt infra dicemus. Hos praeterea sequutus est Priscil lianus Epicopus Abulens. vt est apud Leonem primum Epistola 93. alias 91. ad Turibium cap. 1. qui propterea Caesaraugustae episcopali iudicio in concilio damnatus est. Iam vero, vt refert Sande rus lib. 7. de visib. monarch. haeresi. 228. & Pra teolus verbo, Deistae, tempore Pij IV. sub anno 1564. ortisunt Deistae, seu Trinitarii, qui cum in Deo tres hypostases confiterentur, tres personas negabant, nescio quid per subsistentiam intelli gentes. Denique vt refert idem Sanderus haeresi 227. Seruetus natione Hispanus, cum in Africtrajiciens Alcoranum didicisset, Mahumetanis, & Iudaeis plane consensit, vnicam tantum in diuina natura personam affirmans: eum sequuti sunt Georgius Blandrata, & Franciscus Dauidis.

Caput 2

Ex veteri testamento, et Rabbinorum testimonio pluralitas personarum in diuina natura adstruitur.

CAPVT. II. Ex veteri testamento, & Rabbinorum testimonio plu ralitas personarum in diuina natura adstruitur.

Ntequam aduersos haereticos. Trinitatem personarum ex noua scriptura deducamus, opus est contra Iudaeos, qui veteri testamento solum fidem habent, idem mysterium comprobare, atque suorum Rabbinorum testimoniis eos conuincere Supponendum autem inprimis ex est, e Abul. in opusculo quodam de Trinitate, & Nico lao de Lyra in opusculo contra Iudaeos, quod ha betur 6. tomo Glossae ordinariae, licet non possi ex veteri testamento mysterium hoc ita monstra ri: vt negantes manifestae contradictionis arguamus; nihilominus esse aliqua in eo testimonia, quae si expositionom rationi magis consentaneam, & antiquis etiam Rabbinis non ignotam sequamur, hoc mysterium Trinitatis, aut pluralisris saltem personarum non obscure praedicant. Huius rei non ignarus Epiphanius in libro Ancorato sic ait: Vna Deitas a Moyse praecipue annunciata est, personarum dualitas vehementer a prophetis praedicata, Trinita vero personarum in Euangelijs manisesta facta est. Ad de quaedam esse loca veteris testamenti in nouo ex plicata, quibus non modo Catholicis, sed etiam haereticis, qui nouo testamento credunt. Trini tatem vel aliquam illius personam certo probare possumus: ea vero cap. 4. recensebimus.

Iam ergo testimonia veteris testamenti contra Iudaeos proferamus. Primo probari solet ex illo Genesis primo. In principio creauit Deus, vsque ac illud, & Spiritus Domini ferebatur super aquas: hin colligunt mysterium Trinitatis Augustin. lib. de Genesi ad litteram imperfecto cap. primo, Origi nes & Rupertus in eum locum, ita vt in principio, idem sit quod in Filio, seu in verbo, quod est secunda persona. Spiritus autem Domini. qui refere batur super aquas, sit tertia in Trinitate persona, quam Spiritum vocamus, cui expositioni fauet Rabbi Eleazar in eum locum, quem refert Marsil. Ficinius lib. de religione Christiania c. 31. nam eum locum interpretatus dixit, non est creatus mundus nisi per verbum, vel cum verbo: sicut habetur in Psal32. Verbo Domini coeli firmati sunt. Hieron. in quaestionibus super Genes. in principio sic ait: Plerique existimabant sicut in alteratione Iasonis, & Papisci scriptum est, & Tertullianus in libro contra Praxeam dispu tat: nec non Hilarius in expositione cuiusdam Psalmi affir mat, in Hebraeo haberi, in Filio fecit Deus coelum & terram: quae si ita essent inde persona Patris, & Fili aperte colligeretur: At in Hebraeo non ita habe retur, vt bene aduertit Hieronym. dicitur enim DUNV Beresiht, quae vox principium, seu ca put solum apud Hebraeos significat: nullo modo Filium. Quare omnes conuertunt. aut in principio vt vulgata, & 70. Symachus, & Theodotius, aut in capite, seu in capitulo, vt Aquila; tametsi Hila rius in Psalmum 2. parum a principio dicat DIUS7 Beresiht, tria significare apud Hebraeos. in principio, in capite, in Filio. Tertullianus ve ro, cuius etiam meminit Hieronym. libro aduer sus Praxeam cap. 5. refert, solum aliquos asserere in Hebraeo Genesim ita incipere. In principio Deus fecit sibi filium, quorum sententiam ipse non probat: est enim merum figmentum. Nihilominus Hieron. docet voce illa, in principio, posse denotari filium; non quia vox ipsa filium significet: sed quia de filio incarnato dictum est illud Psalm. 39. In capite libri scriptum est de me.

Verum ex praedicto testimonio, omnibus pen satis, non video mysterium Trinitatis probari quia vox τUNJO Beresiht, nullo modo fignifi cat Filium, vt contra Hilarium notauit Hier. se initium, aut caput, quod idem est: ibi initium tenporis denotat, vt inquit Hieronym. & Tertullia nus libr. contra Hermogenem cap. 19. & mult. alij. Tum quia illud Psalmi 39. in capite libri, non recte refertur ad initium Genesis, sed aut ad initium libri Psalmorum, cum dicitur in 1. Psalmo sed in lege Domini voluntas eius, vt docent August. & Ruffinus: subditur enim statim in eodem Psalmo 39. vt facerem voluntatem tuam, Deus meus volui & legem tuam in medio cordis mei. ac si dicat, initio huius libri Psalmorum de me scriptum est, vt facerem voluntatem tuam. Aut vt explicat Aug. Eugubinus & recentiores, in capite libri, id est, in volumige legis, scriptum est de me: quia ibi tradita sundiuina praecepta, vt sacerem voluntatem tuam, seruando ea. Et in Haebraeo dicitur in volumine. Volumen autem idem est quod tota lex. Hebrae enim, imo & Gentiles antiquitus in membranis scribebant, quae in rotundum voluebantur, & Graeci nomine ἐν κεφλαίυ quo 70. vtuntur, non solum eam partem superiorem, quae dicitur caput, significant, sed etiam summam, & recapitu lationem. Quare caput ibi significat summam totius legis, quae ad hoc ordinabatur, vt facerem vo luntatem, &c. Praeterea illud in principio, Genes. 1. significare initium durationis, praeter Hierony & Tertull. citatos, docent Ambr. lib. I. Hexame ron cap. 3. & 4. Nyssenus lib. etiam Hexameron, Basil. homilia prima Hexameron, Athanas. ora tione in illud, Omnia mihi tradita sunt a Patre meo Chrysost. homil. 2. in Genesim. Addit quod nomen Spiritus, cum dicitur, Et Spiritus Domini fe rebatur super aquas, multo melius ibi aërem denotat, vt ex ponit Theodore. q. 8. in Genes. & Tertul. libr. aduersus Hermogenem cap. 31. & 32. di. citur autem Spiritus DOMINI, aut quia magnus est, sicut dicitur etiam mens Dei; aut quia a Deo agitatur, & mouetur. Alii exponunt foecum ditatem, quam Deus aquis impertiuit. Quare ex illo loco non video quomodo colligatur Trinitas

Secundo, adduci solet idem testimonium Genes. 1. In principio creauit Deus, alia tamen ratione nimirum quia vox latina, Deus, in Hebraeo est O1N Helohim, in numero plurali, cuius singu lare est 7& Hel, aut I 5& Heloha, ac si latine dice retur, Creauit Dij, Non enim vacat mysterio nomen Dei pluraliter verbo singulari coniunctum. nempe vt significaret Moyses Trinitatem perso narum nomine plurali Dei, & vnitatem essentia verbo singulari. Hoc testimonio vsus est Mag. in 1. dist. 2. quem sequuti sunt postea Nicolaus de Lyra, Paulus Burgen. locis citatis, Pet. Galatinu l. 2. de Arcanis cap. 9. Catherinus lib. 4. contra Ca ietanus atque ex simili alio loco id ipsum deduce re contendit Oncala in capit. 20. Genesis Confir mant vero Petrus Galatinus, & Lyra ex minori expositione super Genesim, quae apud Rabbinos in magno pretio est: vbi Rabbi Huna dixisse fer tur, Nisi hic sermo scriptus esset, non licuissei dicere creaui Heloim, Hoc est dii. Verum Caietanus quem acriter, sed absque fundamento, reprehendit Catherinus, & cum illo alij recentiores merito docent, ex simili phrasi scripturae efficax argumen tum pro Trinitate deduci non posse, quod consuetum sit Hebraeis, vti plurali pro singulari Genes23. Posuit manum super femur Abraham domini sui, in Hebraeo est 7772& Adoniau, dominorum suorum. Exodi. 31. Si dederit Dominus eius vxorem illi, Hebraice est eodem modo, Domini eius, 1. Regum 28. Vidi Dominum ascendentem de terra, Hebraice Or773. Helohim, Dominos, seu Deos ascendentes: & statim subiungitur, qualis est forma eius. Frustra enim Lyranus respondens huic posteriori testimonio conminiscitur, cum Samuele ascendisse daemonem, & ideo Pythonissam dixisse, Vidi Dominos ascendente teterra: postea vero Saulem interrogasse de Samuele, quem solum suscitari cupiebat. Qualis est forma eius? Hoc enim non minus est absque funlamento, quam illud, quod Rabbini communiter asserunt, cum Samuele videlicet ascendisse quoque Moysem testem causae illius. Nec solum mos est Hebraeis vti plurali pro singulari, sed etiam nomen pluralis numeri verbo singularis coniungere: imo & ipsum nomen, O*3VN Helohim, Exodi. 20. Non habebis Deos alienos, in Hebraec est, Non erit tibi Dij alij, pro erunt dij alieni, vel erit Deus alienus: quod idem est. Vacat ergo mysterio nomen O¬1178 Helohim, verbo singularis nume ri coniungi Hebraica solum phrasi retenta. Probant vero aliqui hanc sententiam, quia alioqui liceret etiam Latine mysterij Tinitatis significandi causa dicere, creauit Dij: & tres personas diuinas, tres Deos appellare. Verum respondere aliquis posset non esse Latinis consuetum nomine, Deus, significare personas diuinas, sed naturam: ideo contra Lyrani, & aliorum opinionem vnicum illud sufficiat argumentum, Hebraeis videlicet commune esse, vti plurali pro singulari, & plurale nomen singulari verbo coniungere. Nam si Ory& Helohim, in plurali numero non Deos diuersae naturae, se personas in eadem natura significaret, nisi Phrasis ipsae Hebraica id pe culiare haberet, vt plurale pro singulari ponere tur, non diceremus. Creauit Dij: sed creauerun Dij, hoc est, diuinae personae. Cum ergo sit ille modus loquendi Hebaeis peculiaris, non aliud ibi latere mysterium dicendum est: quam quod numero plurali pro singulari vtuntur. Nec solum nomen D115& Helohim, quod est in plurali, coniungitur verbo singularis numeri: sed etiam aliquando plurali, vt intelligamus non mysterij causa positum esse, sed quia vtrumque plurale, pro singulari accipitur. Sic 2. Regum 7. vbi dicitur, Quae est autem gens. sicut populus Israel, propter quem iuit Deus, vt redimeret? Hebraice legitur, ON 13517 Halecu Helohim iuerunt dij, pro iuit Deus.

Tertium testimonium sit ex Genesi 1. Facia mus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram quod propter patrum authoritatem contemnendun non est. Ex eo colligunt mysterium hoc Orig. & Basil. & Chrysostom. in eum locum Ambros. ibidem, & in libro de dignitate humanae conditionis, Athanas. in oratione contra Idola circa fi nem, Euseb. lib. 1. Historiae cap. 1. Epiph. in lib. Anchorato, August. in lib. de Genes. ad literan imperfecto in eum locum, & de Ciuitate Dei lib. 16. cap. 6. Cyrillus lib. primo aduersus Iulianum Theodoretus quaestione 19. in Genes. & Rupert. lib. 2. in Genes. cap. primo: nec enim verba illa authoritatis & maiestatis solius causa, vt principes vti solent, dicta fuisse putandum est. Vt enim aiunt Basilius & Theodoretus, quis sapiens artifex instrumentis solum artis sibi praesentibus, nullo socio comitante, dicat, faciamus cultellum &c. Hanc interpretationem confirmat Petrus Galatinus, lib. 2. de Arcanis cap. 9. versus finem ex Midras Coheleth in expositione Ecclesiastae 2 in illa verba, quid est homo, vt sequi possit regem facto rem suum? In Hebraeo enim habetur, regem, qui fe cerunt eum. Praedicta ergo expositio sic habet. Posregem, videlicet aliorum regum regem, Deum sanctum, c benedictum tunc valebis stare. Docet autem per hoc dictum quod non est scriptum, qui fecit eum, sed qui fecerunt eum quod ex qno in lege scriptum est, dici potest. Deus enim sanctus, & benedictus & domus iudicii eius, fecerunt eum. Si autem ex hoc dixeris quod duo sunt principia: non se quitur: nonne enim iam dictum erat, Deut. 32. Ipse fecit te, & aptauit vel praeparaui, te? Huc vsque expositio. Circa quam tria notat Galatinus. Primum est, Cum nomine, rex, singularis numeri coniugi verbum pluralis, fecerunt. Quia Deus cum hominem con deret, pluraliter dixit, faciamus. Jua etiam de causa dictum putat, Psal. 149. laetetur Israel in eo, qui fe cit eum. In Hebraeo, in factoribus suis. Et Isa 54. Dominatores tui, Factores tui Deus e ercitum nomen eius Vbi ponitur nomen Tetragrammaron,*77. Sed forsan Hebraica Phrasi id a ctum est, vt superiori testimonio notauimus. Secundo notat Deum sanctum & benedictum, & domum iudicij eius ad faciendum hominem, conuenisse, hoc est Deum vnum, qui dicitur sanctus, & benedictus, & Trinum qui dicitur. Domus iudicij eius. Nam domus iudicii apud Hebrae. dicebatur, cum tres, vt minimum, ad iudicandum conueniebant. Tertio notat, non ideo esse plura principia; vt optime dixit illa expositio, ex eo quod domus consilij Dei ad faciendum hominem conuenerit: quia in Trinitate vna est natura, & potentia principij.

Quartum testimonium est Genes. 19. Pluit Dominus super Sodomam & Gomorram sulphur, & ignem a Domino de coelo. Ex quo loco colligunt pluralitatem perionarum Ignatius in epist. ad Antiochenos lustinus in Dialogo cum Triphone longe ante medium, de quo plura disputatione sequenti c. 4 Athanas. in oratione contra Gregales Sabellij Hilarius 5. de Trinitate; Tertullianus libro aduersus Praxeam cap. 16. Epiphan. in lib. Anchoraro Rupert. lib. 6. super Genes. c. 11. in fin. Fauet au tem plurimum textus Hebraicus Ho naec ND Iehoua Mehet Iehoua, quia cum vrrobique ponatur nomen ineffabile, quod soli Deo applicari confueuit, & dicatur Dominus a Domino, a perte denotarur Deus de D. o, quod sine multi plicatione personarum nequit intelligi. Fauet au tem, vt notat Galatinus lib. 2. c. 9 in fine id quod Rabbi Eleazat docet in expositione huius loci: nempe vbicumque in Scriptura ponitur nomen Dei ineffabile, semper intelligi Deum, & Domum iudicij eius, vt in praecedenti testimonio notauimus. Et quidem concilium Sirmiense Canone 13 16. & 17. damnat Anathemate eos, qui dixerint Genes. primo cum ait Scriptura, faciamus homi nem, &c. patrem ad se ipsum sanctum: & qui regna uerint Genes. 19. cum dicitur, pluit Dominus a Do mino, de Filio & Patre esse intelligendum. Verum authoritas huius Concilii nulla aest; cum in multis deprehendatur Artianum, & legitime congregatum non fuerit, t suo loco dicemus: de quo multa Hilar. in I.de Synodis, Socrat. lib. 2. Histo riae c. 27. Niceph. lib. 9. c. 31. 37. & 38. Respondet tamen Dionys. Carthusianus, per Dominum, qui dicitur pluere a Domino, intelligi Angelum, qui Dei personam sustinebat, quem Dominum appellauit, quia quasi Dominus inter reliquos tres apparuic. Sed haec expositio non quadrat textui quia vt notauimus, vtrobique ponitur nomen Dei ineffabile. quod in solum verum Deum conuenire potest. Vatablus in eum locum putat esse Hebraismum, vt per inde sit, pluit Dominus a Do mino: atque plult a se ipso, sed non est cur simile testimonium quo parres vtuntur, ita facile illudamus, tametsi non dubitem similem loquendi modum iuxta phrasim Hebraicam in Scriptura reperiri.

Quinto probat Galatinus ex illo Deut. 6. Aud. Istael Dominus Deus noster, Deus vnus est. In Hlebraeo enim pro illa voce, Dominus, est nomen ineffabile qua sane repetitione, & Trinitas, & vnitas insinuat: nec enim superuacanee posita videtur: quum antiqui Rabbini quos refert Galat. inde colligant Trenitatem. Rabbi Simeon Iohai filius in lib. Zoar ita inquit. Audi Israel, ait Rabbi Ibba, hic est, ô Ifrael, antiquus, qII*, Iehoua, id est, Deus, qui est principium omnium rerum, antiquus antiquorum, hortus radicum, & omnium rerum perfectio: & dicitur pater13778. elohenu id est, Deus noster, profundita fluminum, & fons scientiarum, quae procedunt ab illo, & vocatur filius is, Iehouab, id est, Deus, hic est Spi riius sanct. qui a duobus procedit, & vocatur mensura vo cis, vnus est, vt vnum cum alio concludat, & colliger. Nec n. alius ab alio diuidi potest. Rabbi autem Simeon filius Iohai ait, Hoc arcanum filij non reuelabitur vnicui que quousque venerit Messias. Simile est illud testimo nium Plal. 67. Benedicat nos Deus, Quibus verbis significatur pater, Deus noster, Quibus denotatur filius, qui propter ὀικονομίαν oeconomiam pecu liari ratione dicitur Noster: Benedicat nos Deus, Quibus insinuatur Spiritus sanctus. Et illud Esa. 6. Sanctus Sanctus Sanctus, Dominus Deus exercituum: In quem locum sic scribit Rabbi Simeon. Sanctus, hic est Pater, Sanctus, hic est Filius, Sanctus, hic est Spiritus sanctus. Simile quid ait Rabbi Ionatham Vzielis filius: quorum omnium testimonia hactenus a nobis allegara, testatur Galatin. se legisse in vetustissimis eorum codicibus: tametsi in his, quibus nunc vtimur, a perfidis Rabbinis huius aetatis ex puncta sint. Et certe non debemus existimare, si ne magno Dei consilio similia verba ter posita fuisse: ideoque, vt idem Galatinus affirmat, ve teres Talmudistae statuerunt, vt ab vnoquoque Iudaeorum bis saltem in die, mane, scilicet, & vespere dicerentur: sub quibus arcanum aliquot tenpore Messiae reuelandum esse asseuerabant. Cuius etiam mysterii causa Trisagion illud in Ecclesia Graci inter solemnes orationes positum est Sanctus Deus Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserer nobis. Cuius mentionem facit Foelix Papa in Epistola ad Zenonem Imperatorem, & Damas. in Epistola de Trisagio, & alii Patres.

Sextum testimonium est Zachariae 2. cap. Lau da, & laetare filia Sion: quia ecce ego venio, & habitabe in medio tuii ait Dominus. Et applicabuntur gentes multa ad Dominum in die illa: & scies, quia Dominus exercituum misit me ad te. Versio Chaldaica sic habet Quia ego reuelabor, & ponam diuinitatem meam in me dio ait Deus. & applicabunt se populi multi ad populun in tempore illo, & erunt coram me in populum: & ponam diuinitatem meam in medio tui, & scies, quia Deus exer cituum miserit me ad prophetandum tibi. Vbi cum vtrobique ponatur nomen Dei ineffabile, constat ibi esse sermonem de Deo mittente, & de Deo misso: missio autem duas necessario postulat perso nas, vt disput. 170. perspicue monstrabimus.

Septimum testimonium sit, quod refert Galatinus libro secundo capite tertio ex Esaia. cap 48. Non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fierent, ibi eram, & nunc Dominus Deus misit me, & spiritus eius. Quod fusius explicat Galatinus contenditque ibi loqui Deum misum a Deo mit tente. Ea enim verba non conuenire ipsi Prophetae, probat: quia ibi ipse non erat, antea quam illa fierent. Sed Adamus, & alij recentiores de ipso propheta intelligi posse, asseuerant: quod ipse praesens fuerit spiritu, & mente ijs, quae praenun ciauit populo, antea quam fierent: & haec contra Iudaeos ex veteri solum testamento sufficiant. Nam alia eiusdem, quae in nouo afferuntur, & explicantur, contra haereticos cap. 4. adducemus: mitto alia, quae versat Galatinus libro secundo cap. 5. & 10. & lib. 3. c. 3. 4. 5. & 6. nec enim singula persequi necesse est.

Caput 3

Personarum Trinitas contra Iudaeos ex nomine tetragrammato ostenditur.

CAPVT III. Personarum Trinitas contra Iudaeos ex nomine tetragrammato ostenditur.

NOn solum testimonijs scripturae, & antiquorum Rabbinorum: verum etiam ex ipso nomine Dei ineffabili, J)) Iehouau. Quo passim scriptura vtitur, iuxta antiquorum Rabbinorum sensum, mysterium Trinitatis probat Galatinus lib. 2. c. 6. atque multis omissis circa modum scribendi, & proferendi hoc nomen, quae latius tradidimus supra disput. 59. capite 2. & 3. Rab. benus Haccados, vt testatur Galatinus lib. 2. cap. 10. scribens mysteria huius nominis Antonio Consuli vrbis Romae, inquit significare Deum generantem: & quia non potest esse generans si ne generato, a generante in generatum, & contra procedere amorem. Quamobrem hoc nomen dictum fuisse semhammephoras, hoc est, nomen expositum. Explicarique per nomen duodecim litterarum, quod Latina lingua significat, Pater Fi lius Spiritus sanctus, & per aliud quadraginta duarum litterarum, quod nostra lingua sonat, PATEI DEVS, FILIVS DEVS, SPIRITVS sanctu DEVS, Trinitas in vnitate, & vnitas in Trinitate: haec fuit sententia Rabbenu Hacados, hoc est, magistri nostri sancti. Vnumquodque autem nomen quo exponitur nomen illud ineffabile, non est v num tantum sed plura simul Primum duodecim litterarum est, AN Ab id est Pater )3 Ben. id est Fi lius W7A TTV Veruab haecodes, idest Spiritus sanctus. Nomen etiam quadraginta duarum litterarum similiter non est vnum tantum, vt videre est apud Galatinum.

Sed & litterae, quibus non ineffabile scribitur, eandem Trinitatem significant, vt optime obseruauit Galatinus. Nam prima litera est,, iod qua significat initium, quod videtur proprie conuenire Patri; est enim principium a quo ceterae lit terae suam videntur originem trahere. Secunda est, she, quae denotat esse, & viuere, appropriata filio, omnia enim per ipsum facta sunt. Tertia est Vaph, quae significat nexum, est enim dictio co pulatiua, quae est proprietas Spiritus sancti. Quar to vero loco ponitur aliud. He, quia cum filius habeat duplicem respectum, alterum ad Patrem, alterum ad Spiritum sanctum duplici illo, He, repetito significatur filius cum duplici respectu

Porro apud Caldaeos, ex antiquis Rabbino rum codicibus constat, ita scriptum fuisse nomen Dei ineffabile, vt eandem Trinitatem perspicue denotaret: Scribebatur enim cum triplici Iod, & Cametz, subscripto intra circulum hoc modo cum enim,? lod, significet principium, & tota Trinitas sit vnum principium rerum extra se in vna essentia, & natura: Trinitas personarum ostenditur triplici8 lod, vnitas vero essentiae vnica vocali * Cametz. Haec sane, quae ex veteri testamento contra Iudaeos adduximus, non sunt ita perspicua, sicut quae in Euangelio traduntur, ex quo contra haereticos nobis statim disputandum est: sunt tamen satis efficacia contra illos, nisi obfirmati essent in perfidia sua, quibus si radius luminis illuxisset, vt alia mysteria nostrae fidei agnoscerent, facile sibi persuaderent; patribus suis aliquo modo fuisse indicatum personarum pluralitatem; non tam aperte sicut Christianis: quia pro tempore sic expediebat, vt optime obseruauit Theodoretus lib. 2. ad Graecos. Atque argumento nobis sunt satis efficaci Rabbini, quos allegauimus, qui ante Christi ad uentum tam clare, & manifeste Trinitatem personarum proprijs nominibus notatam praedicarunt.

Caput 4

Idem contra haereticos ex veteri et nouo testamento monstratur.

CAPVT IV. Idem contra haereticos ex veteri & nouo testamento monstratur.

SVpersunt aliqua testimonia veteris testamenOti, quae cum in nouo iam sint explicata, contra haereticos, qui vtrique fidem adhibent, praeser tim vim habent, ex illis ergo & alijs eiusdem noui testamenti Trinitas, seu pluralitas personarum in hoc capite comprobanda est.

Primum testimonium est Psal. 44. Sedes tua Deus in seculum seculi, virgae directionis virga regni tui. Dilexisti iustitiam, & odisti iniquitatem: propterea vnxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Quo recte v titur Paulus ad Hebraeos i. vt probet filii diuinita tem: loquitur enim Psaltes cum Deo cuius re gnum est in seculum permansurum, cumque dicat ipsum esse vnctum a Deo suo, manifeste indi cat esse DEVM, qui vnctus est, & Deum vngentem Et quanquam Deus secundum diuinam naturam non potuit a Deo vngi, tamen filius, qui est vere Deus, potuit secundum humanam naturam esse vnctus a Deo suo, hoc est a Patre. Totum autem Psalmum intelligi de nuptiis Christi cum Ecclsia, non de nuptijs Salomonis cum filia Pharaonis, vel Assueri cum Hester, dubitandum non est, aut saltem multa in eo Psalmo dici, quae in solum Christum conuenire possint, qualia sunt ver ba proxime citata.

Secundum est Psalmo 109. Dixit Dominus Do mino meo sede a dextris meis, quod adduxit Christus Matth. 22. ad suam diuinitatem comprobandam. Teste autem Euangelista adeo fuit efficax contra Iudaeos, quibus Christus loquebatur, vt non potuerint verbum respondere: Nec fuerit quispiam ausus eum amplius aliquid interrogare. Ibi autem manifeste ostenditur pluralitas personarum dixit enim Dominus Domino, sede a dextris meis. Io quod, nisi esset personarum distinctio, commode non posset intelligi.

Tertium est Ps. 2. Filius meus es tu, ego hodie genui te, quod adducit Paulus ad Hebr. 1. neque puto Paulum vti ea parte testimonii, ego hodie genui tevt probet aeternam generationem Filii, sicut supra disp. 18. cap. 2. abunde probaui, sed vrget solum particulam, Filius, vt probet Christum fuisse verum Dei Filium, ex quo non minus recte colligitur pluralitas personarum. Vbi enim est filius est etiam Pater, neque eadem persona sui ipsius & pater & filius esse potest Accedit quod eodem Psal. dicitur, Apprehendite disciplinam Nam in Hebr dicitur, osculamini filium, quod idem omnino esse ostendimus disp. 18. cap. 1. loquimur autem de Christo, quem filium Dei appellat, sicut paulo ante eodem Psal. Filius meus es tu, &c. Deinde cum dicitur, nequando irascatur Dominus, & pereatis de via iusta, in Hebraeo non est, Dominus, sed verbum, irascatur refertur ad filium, quare cum 70. Dominus, addiderunt, filium ipsum significarunt esse Dominum Deum, de quo etiam intelligitur illud cum exarserit in breui ira eius, beati omnes qui confidunt in eo quae omnia manifeste filij diuinitatem praedicant, tanquam personae a Patre distinctae.

Sed iam proferamus aliqua testimonia noui testamenti, quibus haereticos etiam reuincamus. Ioan. 5. sicut Pater habet vitam in se ipso, sic dedit & Filio vitam habere in semeripso, habemus ergo Patrem, & Filium. Eos vero eiusdem substantiae & naturae esse contra Arrianos infra probabitur Ioann. 1. Vnigenitus qui est in sinu Patris, ipse narrauit. IIoann. 14. Fgo in Patre, & Pater in me est, vbi distinctio perso narum manifeste ostenditur. Nam licet Dei attri buta dicantur in Deo esse, imo etiam apud Deum vt Psal. 120. apud Dominum misericordia, & copiosa apud eum redemptio, & Psalm. 35. Apud te est fons vitae, tamen nunquam diceretur vnus in alio esse, & contra, nisi personaliter distinguerentur, de quo modo circuminsessionis dicemus disput. 169. Fi lius denique saepenumero in Scriptura nominatur. Sed non solum pluralitas personarum in nouo testamento, verumetiam Trinitas proprijs nominibus notata traditur. Matth. vlti. Baptizante. eos in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. 1. Ioan. 5. Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, verbum et Spiritus sanctus, et hi tres vnum sunt. De quo testimonio disp. sequenti cap. 2. plura dicemus. Denique loan. c. 15. cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, vbi non solum tres nominantur, sed aperte etiam di stinguuntur. Primum cum dicitur Spiritus missus a Patre & Filio, ab eis etiam distinguitur, vt disp. 170. manifeste ostendemus. Deinde cum dicitur, quem ego mittam a Patre, Filius a Patre distinguitur, quia denotat ibi se a Patre accepisse virtutem mittendi, sicut spirandi, quam per generatio nem accepit: vt ibidem dicemus. Nunc ergo satis sit in genere probasse contra Sabellianos & ludaeos, plures, imo tres esse personas in diuinis: nam de earum proprietate, & natura contra alios haereticos postea disserendum nobis est. Eadem veritas definita est in omnibus Concilijs Generalibus post Nicenum in quibus recipitur Symbolum & confessio illius: in ijs praesertim, qua contra Artium definiunt diuinitatem filij. Contra Sabellianos quoque disputant ex Patribus Euseb. lib. Hist. cap. L. & libr. 10. cap. 29. Sixtus Papa in Epist. ad Dyonis. Leo I. Epist. illa 93. c. 1. Ter tullian. aduersus Praxeam. Epiphan. loc a nobis allegatis in 1. cap. Euthym. 1. par. Panopliae titu lo decimo

Theologi vero nostri temporis, qui contra, haereticos disputant, multa argumenta, quibus noui Sabelliani vtuntur, asserunt, & in eorum solutionibus satis immorantur: sed quia in ipsis variae difficultates tanguntur, quae in varijs huius materiae disputationibus serio pertractandae sunt, illis nunc supersedere operaepretium iudicaui. Ex ijs enim quae suis locis dicenda sunt, neniae, & pueriles obiectiones haereticorum fa¬ cile euanescent. Iam ergo cum alijs haereticis dimicemus.

Disputatio 109

An Verbum seu Filius sit eiusdem naturae cum Patre.

DISPVTATIO CIX. An Verbum seu Filius sit eiusdem naturae cum Patre.

Quinam haeretici diuinitatem filij negauerint, c. 1. Diuinitas & aequalitas Filii cum Patre contra haereticos ex Scripturis probatur. c. 2. Eadem veritas ex Patribus ostenditur. c. 3. Argumenta Arrianorum, c. 4. Ad significandum Filium & Patrem esse eiusdem naturae, recte vti Ecclesiam nomine ὁμούσιος, Homousios, hoc est, consubstantialis. c. 5.

Caput 1

Quinam haeretici diuinitatem negauerit

CAPVT I. Quinam haeretici diuinitatem negauerit

Inter eos, qui tres personas apud DEVM confitebantur nonnulli fuerunt haeretici, qui de earum natura non bene senserunt, & primum quidem de persona filij dixerunt non esse eiusdem dignitatis, & substantiae cum patre, sed creaturam Deo inferiorem, eamque in tempore incepisse. Recentiores aliqui hunc errorem falso adscribunt Ebioni & Cerintho, falluntur tamen. Hi enim haeretici solum docuerunt CHRISTVM non esse Deum, vt constat ex Ireneo libro primo, capite vigesimo quinto & 26. ex Philastro in suo libell. de haeres. ex Epiphan. haeresi 28. & 30. quod sane possent affirmare Ebion & Ceriuth. etiamsi tres personas Trinitatis aequales in natura conce derent.

Quare nec illi contra Trinitatem; nec contra aliquam personam illius docuisse videntur. Eandem haeres. tribuunt Origeni viri grauissimi, Epiph. in Epist. ad Ioan. Episcopum Hierosolym. quae inter Epistolas Hierony. est 60. idem etiam haeresi 64. Theophilus Episc. Alexan. in suo paschali lib. 3. August. libr. de haeresi cap. 43. eo quod dicebat Origenis, vt ipsi testantur, ita esse absurdum asserere patrem videri a filio, sicut filium ab Spiritu sancto: aiebat praeterea filium comparatum sanctis hominibus, esse veritatem: sed si cum patre conferatur, esse mendacium. Vnde colligebat, filium non esse orandum.

Verum Origenes lib. 1. Periarchon cap. 2. & cap. 3. multis probat, Patrem, Filium, & Spiritum sanctum aequales esse, & eiusdem naturae, & c. 3. post medium sic ait. Porro autem in Trinitatenihil maius, minusue dicendum est, quae sunt verba Athanasij in symbolo: multa alia similia habet lib. 7. in Epistolam ad Roman. quocirca idem Athanas. in Epistola de decretis Nycenae Synodis vti tur testimonio Origenis contra Arrianos, & ait: nullum ex antiquis patribus pro hoc errore ab Arrianis allegari potuisse. Fateor quidem Origenem in euangelium Ioannis 3. tom. circa finem, non tam recte de filio Dei fuisse locutum, sed forsan illa verba inserta etiam ab aliquo Arriano fuerunt: aut, vt ait Vincentius Lirinen. si ipse cum Arrianis non sensit: illis tamen causam erroris praebuit. Origenem defendunt praeter Ruffinum, alij Patres apud Socratem lib. 6. histor. ca. 15. & ex recentioribus Picus Mirandul. in apolo¬ gia de hac re, & Sixtus Senen. annot. 165. fortassis hic error, quem Epiph. illi adscribit, in aliquibus Graecis codicibus ab aliquibus malitiose insertus est, vt testatur Ruffinus in apologia pro ipso, nam in Latinis ego non inueni, aut certe discipuli Origenis dicti Origenistae, multis alijs erroribus sui Magistri etiam hunc addiderunt. Fuit ergo huius haeresis primus & praecipuus Author Arrius a quo vsque in hodiernam diem haeresis nomen desumpsit. Hic fuit presbyter Alexandri nus tempore Syluestri Papae, & Constantini Magni Imperatoris, & vsque adeo in Ecclesia haeresis eius inualuit, vt vere vniuersum mundum infecerit, & a Gothis in Hispanias inuecta, vsque ad Recaredum Regem tempore Leandri Episcop. Hispalensis perseuerauerit. Ex hac multae aliae haereses exortae fuerunt, eodem nomine appellatae, quas ponit Sanderus lib. 7. de visibili monarchia sub syluestro, & Constantino sub anno 214. ex quibus tres praecipuas referemus

Fuerunt ergo quidam haeretici dicti Arriani, seu Eunomiani. alij Macedoniani seu Semiarriani, tertio sunt nonnulli qui manent sub proprio nomine, & dicuntur Arriani, quorum caput fuit Acatius. Primum Aetiani dicti sunt ab Aetio Syro. Hi asseruerunt filium esse alterius substantiae, quam sit pater, fuerunt sub Constan tino Imperatore, & Liberio Pontifice, vide Ni cephorum libro nono capite decimo septimo. Dicti autem sunt dissimiles, quia dissimilem di cebant esse filium patri, id est, non coexistentia les, vt habet Tripartita libro quinto cap. 42. quia affirmabant, filium non existentibus, hoc est, ex nihilo factum. His consensit Eunomius eodem tempore sub Constantino, & Liberio de quo le ge Nicephorum lib. 11. cap. 11. & Ruffinum lib. 11. cap. 25.

Secundo fuerunt Semiarriani, quorum dux fuit Macedonius Episc. Constantinopolit. a quo dicti sunt Macedoniani, qui quamuis dicerent, fi lium esse minorem patre, similem tamen ei esse praedicabant, ideo hi Macedoniani vocati sunSemiarriani, quod alij Arriani seuerius de filio loquerentur, quid autem de Spiritu sancto senserint, sequenti disp. videbimus. Horum omnium fecerunt mentionem Epiphan. haeresi 72. & 73. & Aug.lib. de haetesi a cap. 49. vsque ad 54. & Theodoretus lib. 4. haereticarum fabularum, Nicephorus, & Rufinus locis cit. Fuerunt etiam noui qui dam Arriani, quorum meminit Aug. lib. 6. de Trinit. c. 1. qui Filium aeternum esse dicebant, licet inferiorem Patre, quos aliqui nostri temporis sequuti videntur, ex quibus fuerunt qui Conc. Ariminensi interfuerunt. Hi enim ex substantia Pa tris genitum esse Filium dicebant. sicut etiam Ma ximius apud August, libro aduersus eundem, non autem ex nihilo, sicut Arrius, & alij seueriores Arriani. Sed nescio, qua ratione Augustin. cap. 51. dicat Macedonium de Patre & Filio recte sensisse, & solum contra Spiritus sancti diuinitatem docuisse: cum oppositum reliqui Patres af firment. Arrianis postea accesserunt Metangismonitae, quos memorat August. de haeres. c. 58. qui dicebant. Filium esse in Patre, sicut vas minus in maiori, & ob id merito eo nomine vocati sunt, quasi transtasantes inquit Aug. ἀγγῖου enim Graece est, quod Latine vas, & uerd idem quod. trans, vnde metangismos quasi vnius vasis in aliud infusio. Variant autem Prateol. & Sandet. in assignando tempore, quo isti docuerunt. Patreol. enim ait eos fuisse anno 221. sub Imperatore Heliogabolo, & Vtbano Papa, qua ratione antiquiores fuerunt Arrio. Sed Sander. refert sub Con stantio Impp. & Iulio Pontif. & ideo eos facit Ar rio posttriores. Postea eundem errorem sequutus est Varimandus contra quem scribit Idacius clarus Hispanus, cuius opus habetur5 tom. Bi bliothecae Sacrae; consensit deinde Petrus Abais lardus, vt refert Beinardus Epistola 190. qui gra dus in Trinitate ponebat, tribuens Deo Patriom nipotentiam, Filio semipotentiam, Spiritui sancto nullipotentiam: cum tamen idem fateretur Filium, imo Spiritum sanctum esse Patri consubstantialem, vt notauit ibidem Bernard quod qua ratione cum priori constet non intelligo.

Fuerunt etiam in hoc etrore ex sectarijs huius saeculi Lutherus in lib. contra Latonum, vbi ait:i Anima mea odit vocabulum Homousion, Qua sane voce consulto vsi sunt Patres in Concil. Niceno, vt testatur Athanas. in Epistola de decretis illius Sy nodi, vt aequalitatem Filij cum Patre ostenderent Falso autem asserit Lutherus, B. Hieronymum scripsisse latere in vocabulo illo. Homousion, venenum: id enim non de nomine, Homousion, sed de nomine Hypostasis dixit, vt disputat. 124. videbi mus. Nec solam vocem, Homousion, sed etiam rem ipsam significatam exosam habuit Lutherus. Nam in primum caput Geneseos Filium appellat instrumentum Patris, quo modo loquebatur Arrius, & ex publicis precationibus expungi curaranit illud, Sancta Trinitas vnus Deus, miserere nobis, Deleuit etiam illud 1. Epistolae loannis 5. Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, &c. Et hi tres vnum sunt: Deinde Melanchton in lib. contra Stancarum, & in Epist. ad electorem Brandeburgensem inquit, Filius orat, intercedit, postulat, tum etiam, Filius mini ster est Patris Sacerdos, Pontifex, & mediator. Denique, Filio imperat kater. Postula a me, & dabo tibi gentes, &c. Quae omnia tribuit Fllio, etiam secundum diuinam naturam. Haec omnia Arrius asserebat, vt colligitur ex August. in lib. contra sermonem Ar rianorum, dicebat etiam, Filius Dei secundum diui nitatem, gloriam sibi dari ac restitui, orat, Ioan. 17. idem referunt ex Artio Basil. lib. 4. contra Euno mium, August. tractatu 105. in Ioan. CyrilLIo. Ii bro Thesauri, cap. 2. & 9. & lib. I1. in loan. cap. 17. & id genus alia.

Tandem Valentinus Gentilis, de quo diximus quaestione 11. vt refert Benedictus Aretius in hi storia de supplicio Valentini Geptilis, postquam Tritheitharum errorem docuit, asserens tres Deos, videns nulla ratione cum scriptura id posse defendi in Arrianismum declinans, affirmauit. Filium, & Spiritum sanctum esse inferiores Patre. non quidem ex nihilo productos, sicut antiqui Arriani dogmatizabant; sed ex ipsa substantia Pa tris: cum nouis Arrianis, quos supra commemorauimus, Patrem appellabat, 4υτόθεον, id est assen tiatorem & a se ipso Deum, Filium vero, & Spiritum sanctum essentiatos, vt eos inferiores Patre esse, denotaret.

Caput 2

Diuinitas, et aequalitas filii cum Patre contra haereticos ex scripturis probatur

CAPVT II. Diuinitas, & aequalitas filii cum Patre contra hareticos ex scripturis probatur.

PEr multi contra hos haereticos, vt probent. diuinitatem, atque aequalitatem Filij cum Patre, vtuntur scripturis, quibus diuinitas Christi adstruitur: quae sane tam ex veteri testamento, quam ex nouo illustria sunt: eaque magni momenti essent ad diuinitatem Filij contra haereticos comprobandum, si omnes, qui negant diuinitatem Christi Arriani essent: sed quia multi eam negant, non quia putent, filium secundum propriam paturam esse inferiorem Patre: sed quia existimant, in Christo esse tantum naturam humanam cum sua propria persona creata, vt asserebat Nestorius: tum etiam, quoniam ex professo diuinitas Filij contra Nestorium est nobis 3. par te q2 demonstranda: ideo his modo supersedere, & illis solum vti, quae de Filio, vt est secunda in Trinitate persona, loquuntur, operaepretium duximus. Atque in primis ea testimonia veteris testamenti & a nouo explicata, quae disputat. praecedenti cap. allata sunt ad probandum personarum pluralitatem in Deo, praesenti etiam instituto accommodari possunt. Nam in Psal. 44. ponitur Deus vngens, & Deus vnctus: huius autem thronus permansurus in seculum, & virga regni eius dicitur aequitas, quae omnia in puram creatu ram conuenire non possunt. Deinde fauet illud Psal. 2. Filius meus estu, qui enim Filius Dei dicitur necessario debet ex substantia ipsius ita generari, vt eandem cum eo habeat naturam. Nam si inferiorem haberet, de substantia ipsius & ex vtere genetari non diceretur, nec Filius eius esset, nisi quodam imperfectissimo modo, de quo testimo nio plura ibi diximus, quibus diuinitas Filij confirmatur. Faciunt etiam loca illa eiusdem veteris testamenti, in quibus & Deus mittens, & Deus missus continetur. Sin. Deus est missus, & Deus mittens, necessario erunt duae personae vt mini mum eiusdem naturae diuinae: quare aut Filium aut Spiritum sanctum aequalem mittenti cogitur concedere Arrius: at certe stille duas fateretur in diuina natura personas aequales, non negaret, Filium consubstantialem

Sed proferamus iam testimonia noui testamenti, quae manifestissima sunt. Primum est prae clara illa Petri confessio ab ipso Christo admodum commendata Matth. 16. Tu es Christus Filius Dei viui. Cum enim dixic Filium Dei viui, naturaralem Filium Dei esse indicauit, qui etiam alibi dicitur vnigenitus Igan. 3. & proprius ad Rom. 8. nam si solum esset adoptiuus, vt respondet Arrius, nec vnigenitus nec proprius diceretur, cum multi etiam alij sint. Tum etiam si Petrus solum filium Dei adoptiuum Christum pronunciaret, cur eius confessio caeteris praeferetur? nam qui ipsum putabant esse vnum ex prophetis filium Dei adoptiuum confitebantur, quod si Christus est filius Dei naturalis, non adoptiuus, certe in ea dem natura debet esse, in qualibet enim alia non nisi adoptiuus esse posset. Eodem spectant alia te stimonia, in quibus Iudaei Christum accusabant quod se fecisset, aut praedicasset filium Dei Ioan. 19. Nos legem habemus, & secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit: & loan. 10. cum Christus dixisset, se filium Dei esse, Iudaei intelligentes se Deum nominasse, & ita aequalem se patri fecisse: responderunt; De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, & quia tu homo cum sis, facis te ipsum Deum Ioan. 5. Magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed & patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Neque enim vnquam Christus se excusauit quod dixisset, se esse Deum vel filium Dei. Quod si ea esset Iudaeorum calumnia, certe nequaquam eam ferret, sed sicut alias etiam, quas ipsi falso obiecerant, contunderet, id autem nusquam fecit, quin potius c. illo 5. Ioan. post verba cit. sic ait. Amen dico vobis non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem, quaecunque enim ille fecerit, haec & similiter facit, &c. quibus verbis non solum non respondet Iudaeis, quasi calumniatoribus, sed potius se ipsum iterum asserit filium Dei, & eadem se omnino facere, quae facit Pater.

Secundum testimonium est Ioan. Ego & pater vnum sumus, quo test. vtuntur Patres communiter contra Arrium, vt filij diuinitatem probent, hic ergo primum distinctio personarum asseritur cum dicitur, Ego & Pater, deinde vnitas essentiae, cum subditur, Vnum sumus, loqui autem de vnitate essentiae, & potentiae, probant Basil. lib. I. comtra Eunomium circa finem, & Chrysost. in eum locum, ex praecedentibus. Christus enim dixerat, Et non rapit eas, (scilicet oues) quisquam de manumea, confirmat deinde his verbis. Nemo potest rapere de manu patris mei, ego & Pater vnum sumus, ac si ea maiori, & minori positis, colligereret hanc conclusionem, quam posuerat, ergo eas nemo potest rapere de manu mea. Vtautem hanc conclusionem inferret, debuit in minori illa intelligere, vnum sumus, essentia & natura, vt inde colligeret aequalem vtriusque esse potestatem. Deinde probat Augustinus & Chryostomus in eum locum, quia audito eo verbo, scandalizati sunt. Iudaei intelligentes CHRISTVM se Patri DE o fecisse aequalem; de quo iam antes dictum est.

Sed obijciunt Transsiluani, Christus se excusauit apud Iudaeos, testimonio illo scripturae. Eg. dixi Diy estis, &c. hoc modo, si illi ad quos sermo Der factus est, dicuntur dij, cur non dicetur Filius Dei ille, quem pater misit in mundum & sanctificauit? ex quo solum sequitur Christum se Filium Dei nominasse eo modo quo Prophetae, & iusti Filis Dei dicuntur. Verum vt optime notauit Hilarius 7. de Trinitate Christus hoc modo potius argumentatur. Si iusti & prophetae filij Dei vocari possunt, quanto magis ille, quem Pater pe culiari modo in vnitate personae diuinae sanctificauit. Possemus etiam dicere, sicut indicat Chrysostomus Christum primum respondisse Iudaeis e calumniam eorum contulisse hoc pacto. Frustra dicitis me blasphemasse, nominan do me Filium Dei, si plures alij ad quos sermo Dei factus est, etiam dij dicuntur. Deinde reiecta calumnia ostendisse ex operibus, se esse verum Deum, his verbis. Si non facio opera Patri mei, nolite mihi credere. & vt cognoscatis quia eg in Patre, & Pater in me est. Porro Iudaeos in sua opinione mansisse, quia diceret, se esse aequalem Patri colligitur ex eo, quod statim addit Euan¬ gelista, Quarebant ergo eum apprehendere: quem scilicet antea lapidare volebant, certe ob eandem omnino causam: nam si illis Christus dixisset, se non esse Deo aequalem, sed solum Filium adoptione sicut alij erant prophetae: odium certe deposuissent, aut voluntatem ipsum lapidandi, & occidendi mutassent.

Tertium testimonium est, 1. Ioan. 5. tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, verbum, & Spiritus S. & hi, tres vnum sunt. Et tres sunt, qui testimonium dant in terra Spiritus, aqua, & sanguis & hi tres vnum sunt, quibus verbis significat Ioan. testes illos non solum esse coelestes, quia erant in coelo: plures n. alij erant in coelo, scilicet Angaeli, qui Chri sti natiuitatem, & alla mysteria annunciauerant sed esse diuinos testes, tres scilicet personas Trinitatis: id quod verba sequentia clarius indicant. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est quoniam testificatus est de filio suo. Qui credit in filium Dei, habet testimanium Dei in seipso. Et infra. & hoc est testimonium. quoniam vitam aeternam, dedit nobis Deus, & haec vita in filio eius est: ac si dicat, si terreno testimonio fi sem habemus & propter illud credimus, Chrtum ess. Filium Dei & verum Deum, multo magis diuino testimonio adducti id crede re debemus: terrenum autem testimonium, quod loannes humanum appellauit, est trium illorum, quae testimonium dederunt in terra tem pore passionis nempe, Spiritus, quia valde exclamans post tot tormenta expirauit, Aqua & sanguis quae ex latere Christi fluxerunt. Haec enim tria manifeste indicarunt, Christum non naturali, & humana, sed diuina virtute tormenta sustinuisses quare videns Centurio, quod voce magna expirasset, dixit Marci 15. Vere hic homo Filius Dei erat, & Luc. 23 vere hic homo iustus erat, haec orgo testificantur in terra, Christum esse Filium Dri. Sed te stimonium Dei majus est: hoc autem etiam per hibent tres, qui sunt in coelo, id est tres diuinita tis personae: testificantur autem, vitam aeter nam nobis esse in Christo, si crediderimus ipsum esse Filium Dei. Nam paulo ante citata verba sic ait loannes, Quis est, qui vincit mundum, nisi qui cre dit quia lesus est Filius Dei, & in fine capitis, scimus quia Filius Dei venit & dedit nobis sensum, vt co gnoscamus verum Deum, & simus in vero Filio eius, hic est verus Deus, & vita aeterna. Tres ergo qui sunt in coelo. Pater, verbum, & Spiritus sanctus, testificantur, quoniam Iesus est Filius Dei, & verus Deus: addit loannes, & hi tres vnum sunt quibus verbis ostendit, eiusdem esse naturae & substantiae.

Sed obijcit primo Blandrata in 2. disputatione Albana, verba illa, Tres sunt qui testimonium dant in coelo, a solo Hieronymo legi: fallitur tamen Nam ira quoque legerunt Higinius Papa Episto la, 1. Cyprianus libro de vnitate Ecclesiae, Atha nasius 1. libro de vnita Deitate Ttinitatis, Idacius in libro aduersus Varimam lum, qui habetur quin to tomo Biblioth. sacrae, Fulgentius libro ad obiectiones Arrianorum circa finem libri

Secundo ita obijcit idem haereticus, eodem modo Patrem, Filium, & Spiritum sanctum esse vnum, sicut etiam spiritus, aqua, & sanguis, atqui haec tria non sunt vnum essentia, sed solum testimonio, quia idem test ficantur: ergo & Pater, Filius, & Spiritus sanctus sunt vnum eodem modo. Respondeo primum illud, & hi tres vnum sunt, cum sermo est de Spiritu, aqua, & sanguine, in multis vulgatis codicibus non haberi. Deinde, hoc praetermisso. quia in Graecis omnibus, & communiter in latinis vulgatis reperitur, dico, a liter haberi, cum de Spiritu aqua, & sanguine dicitut, in Graeco enim sic legimus. και οστοῖ οἱ τρεῖς ἐις τὸ ἔνεισι, hoc est, & hi tres in vnum sunt. At vero de Patre, & Filio, & Spiritu sancto dixit, & hi tres vnum sunt, vt indicaret loannes, tres illos testes in terra, esse solum vnum testimonio, cum ait, in vnum scilicet testimonium, sunt, tres autem, qui in caelo sunt, esse vnum non solum testimonio, sed natura etiam, & substantia, in quem sensum Patres citati verba loannis interpretantur. Adde, quod si, cum Blandrata concederemus, illud, & hi tres vnum sunt, de tribus Trinitatis per sonis eodem sensu dici, atque de Spiritu aqua, & sanguine, nihil roboris amitteret allegatam testimonium. Nam testimonium Dei, quod de Christo diximus perhiberi, manifeste eius diuinitate comprobat, vt superius ostensum est.

Tertio obiicit idem Blandrata contra illud, quod ex eodem capite loanuis allegauimus, hic verus Deus. & vita aeterna, Christum esse verum Deu temporalem tamen, quia ex tempore ei communicata fuit diuinitas iuxta illud Apocal. 5. Dignus est agnus, accipere virtutem, et diuiuitatem, Verum cum alia ratione Christus non possit esse Deus, nisi quia hypostatice eius humanitas vnita est verbo Dei, non possumus ipsum Deum temporalem appellare, quia persona illius aeterna est, nam quis Deus verus esset temporalis.

Quarto Erasmus, qui omnia fidei nostrae fundimenta clanculum euertere moliebatur, respon det verba illa, hic est verus Deus. & vita aeternae, re ferri non ad Christum, sed ad Patrem, hoc pacto: Vt simus in vero filio eius, hic (nimirum Pater huius Filij) est verus Deus. Sed cum nullum habeat authorem, quem sequatur, de suo cerebro eam interpretationem confinxisse manifestum est: & quam sine fundamento eam confinxerit, patet: quia pronomen, hic, demonstrat potius proximam personam quam, remotam: proxime autem praecessetat, in vero Filioeius: Et in Graeco sic legitur, in vero filio eius lesu Christo, hic est veru Deus & vita aeterna: consonat etiam illa sententia eiusdem Ioan. in Euang. ca. 17. Haec est vita aeterna vt cognoscant te solum verum Deum, & quem, misist. lesum Christum, illum ergo dixit loannes capite il lo 5. esse verum Deum, quem etiam appellauit vitam aeternam. Cum ergo Christus dicatur vita aeterna, sicut supra etiam eodem cap. Et haec vita aterna in filio eius est, de eodem etiam dixisse, craedendum est, verba illa, bic est verus Deus, & vita aeterna. Multa alia contra Erasmum docte disputat Episcopus Canarien. super hunc articulum dispu1. par. 2. quae consulto praetermirto.

His accedere possunt testimonia ad Hab. 1. vb. saepius Paulus etiam ex scriptura veteri proba diuinitatem Christi. & quanuis, vt superius nota ui, testimonia, quae de Christi diuinitate loquuntur, non multum contra Arrianos probent, quia posset aliquis fateri Christum esse Deum contra Nestorium, sed non secundam in Trinitate personam, tamen praedicta testimonia cum suppo¬ nant distinctionem Christi a Patre aeterno, optime etiam Arrium conuincunt. Inter alia dicit Paul. de Christo, qui cum sit splendor gloriae, & figura substantiae eius. portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram in excelsis, &c. Vbi ostenditur distinctio personalis, cum dicitur, & figura substantiae. Graece, Hypostasis, hoc est suppositi vel personae vt explicabimus infra difput. 123. cap. 4.

Deinde cum dicitur, portansque omnia verba virtutis suae, denotat omnipotentiam, qua solo nutu gubernat vniuersa, vt ostendemus infra quaestione 34. art. 2. exponentes eundem locum, propter quod testimonium, vt scribit Theodoretus ibidem, hanc Epistolam negarunt Arriani esse canonicam.

Caput 3

CAPVT III. Eadem veritas ex Patribus ostenditur.

PEr multa, eaque praeclara sunt Patrum testimonia pro catholica veritate, non modo Patrum, qui post Concilium Nicenum fuerunt, quibus parum deferunt Arriani, verum etiam antiquorum, qui multo ante scripserunt. Est in primis Diony. c. primo de diuinis nominibus, & ca. 3. de Mystica Theologia, vbi expresse cum vnitate deitatis Trimitatem personarum ob foecundi tatem concedit. Idem discertis verbis tradit Martialis in Epistola ad Burdegalenses cap. 10. Ignatius in Epist. ad Philipp. vbi ait credendum esse, non in vnum trinominem, nec in tres Incarnatos, sed in tres eiusdem honoris, & alia multa Sunt etiam Iustinus in lib. de recta fidei explica tione & in Apologia ad Antonium, & in Dialo go cum Triphone, Athenagoras in Apologia ad Antonium, Ireneus lib. 3. contra haereses cap. 6. 8. & 10. Clemens Alexan. lib. primo paedagogi. de Origine iam satis diximus cap. primo huius disputationis, Tertull. lib. 4. aduersus Marcionem cap. 25. & lib. aduersus Praxeam cap. 9. & 10. Pro eadem catholica veritate scripserunt Athanas. o. rationes contra Arrianos, Hilarius libros de Trinitate, Ambrosius de fide Orthodoxa contra Arrianos, Aug. libros de Trinitate, sed speciatim contra, sermonem Arrij, contra Maximinum Arrianum, contra Faelicianum, Cyrillus libros de In carnatione, Idacius Clarus librum aduersus Varimandum qui habetur tomo 5. Bibliot. sacrae, Gregorius Baeticus Episcopus Eliberianus librum de Trinitate & fide contra Arrianos, qui est in 8. tomo Bibliot. sacrae, & alij, quos longum esset recensere. Definita denique est haec veritas ab Ec clesia, primum in Concilio Niceno sub Siluestro Papa & constantino Imperatore, postea idem Imi perator anno 30. Imperij conuocauit Hierosolymam concilium, vbi idem definitum fuit & Symbolo Niceno addita est particula, consubstantialem Patri, Graece ὁμοῦσιον Homousion, eo quod haeretici Semiarriani ὁμούσιον Homiousion, id est similis substantiae, solum esse dicebant. addiderunt, etian ibidem Patres partem illam, Deum de Deo, Deun verum de Deo vero, Deinde in Concilio Constant. r. cap. 7. & in Tolet. primo, in confessione fidei, in Ephesino sub Caelestino, in Chalcedonensi, & in alijs multis idem definitum est

Ex Summis Pontificibus idem statuerent Faelis 1. in Epistola 3. Marcellinus primus in Epistola ad Salomonem: Anacletus Epistola prima, Ioan. secundus Epistola ad Valentinum. Plura. in con firmationem eiusdem doctrinae possemus addu cere: sed haec sufficiant, vt nouos Arrianos pu deat, iam diu damnatam doctrinam ab inferis re uocasse. Sed eorum argumenta, aut potius pueriles argutias audiamus.

Caput 4

CAPVT IV. Argumenta Arrianorum.

PRimo loco Valentinus Gentilis, & Transsiluani argumentantur ex Ignatio Epistola ad Magnensianos, vbi de Christo ait, Vnum & solum verum Deum Patrem suum annunciauit. Vnde colli gunt, ergo solus Pater est verus Deus, non filius Verum particulam solum, perperam Valentinus intellexit: ea enim refertur ad Deum, quem solum & verum appellat, sicut Ioan. 7. Vt cognoscant te solum Deum verum, vt excludat alios Deos: sed non refertur ad Patrem, vt excludat alias personas in eadem natura, sicut ex verbis citatis satis liquet.

Secundo obijciunt eundem Ignatium in Epi stola ad Tarsenses, vbi de Christo ait. Et quia non est ipse ille, qui est super omnia Deus, sed filius ipsius, sentit ergo filium Dei non esse Deum super omnia. Respondeo non negare Ignatium Filium Dei esse Deum super omnia: cum postea paucis interiectis de Christo dicat, illum non esse purum hominem, per quem, & in quo facta sunt omnia: id quod latius prosequitur: & aliquibus interpositis ait. Quomodo ergo huiusmodi homo est purus, ex Maria demum habens initium, vt esset, non potius Deus verbum, & Filius vnigenitus, de quo dictum est, In princi pio erat Verbum, &c. Vbi aperte Deum esse confitetur: in illis ergo prioribus verbis consulto non dixit Ignatius, Et quia non est Deus super omnia, sedEt quia non est ille, qui est super omnia Deus, volens solum Filium a Patre supposito distinguere, & asserere esse aliam personam ab illo, dixit ergo, non est ille, pronomine enim ille, denotauit personam. Nam quaedam verba Pauli appropriauit Patri, quaedam Filio, personae Patri tribuit illa Vnus Deu Pater, ex quo omnia, & hunc dixit appellari super omnia Deum, illa vero, Vnus Dominus lesus Christus, per quem omnia, applicauit Filio.

Tertio afferunt eiusdem Ignatij verba in Epistola ad Philippen. probat enim in principio Epistolae, Patrem esse vnum illis verbis, Deut. 6. Do minus Deus tuus Deus vnus est. Deinde post medium introducit. Christum loquentem cum Sathana tempore tentationis in haec verba, scio eum ( scilicet Deum) noui vnum solum, cui non denego seruire, a quo tu apostata factus es, non sum Antitheus, hoc est, contrarius Deo. confiteor eius eminentiam. Ex quibus colligunt Transsiluani solum Patrem ess Deum, cui seruitus debeatur. Miror tamen quam obcaecatos habeant oculos hi noui Arriani, qui praeclarum testimonium de Christi diuinitate in eadem Epistola verbis interiectis non viderint, aut potius vidisse dissimulent. Nam postquam probauit, vnum esse Patrem, non multos, ex illis verbis Deuteronomij, subiungit, vnus quoque & Filius Deus verbum, vnigenitus (inquit) qui est in sint Patris, cum ergo ait, Dominus Deus tuus Deus vnu est, approprians illa verba Patri, non negauit Fi¬ lium etiam esse eundem Deum; quare cum postea Christus dicit, noui vnum solum (Deum scili cet) non vnam tantum personam confessus est sed vnum Deum, & ei se debere seruire, intelligens secundum humanitatem; nam Christum non esse purum hominem latissime antea in eadem Epistola probauerat. Fateor ex illis verbis Deuteronomij non recte probari vnitatem per sonae Patris sed naturae, nisi appropriatione quadam eis vti velimus.

Quarto arguunt ex eodem Ignatio in fine Epistolae ad Antiochenos, vbi ait, Valete Christo, & Deo, distinguit ergo Christum a Deo. Sed haec friuola sunt, distinguit enim Ignatius Christum a Deo ratione humanae naturae, nam, & nomen, Christus, aliquando naturam ipsam humanam, quo vncta fuit, significat, vt notabimus 3. parte, quaestion. 19. artic. 9. ex Concilio Francofordiensi.

Postremo allegant pro se illa verba eiusdem ex Epistola ad Ephesios, Medicus autem noster est solus verus Deus vnigenitus, & inuisibilis Dominus omnium vnigeniti Pater, & genitor: habemus autem medicum etiam Dominum nostrum Iesum Christum ante saecula Filium vnigenitum, & in principio verbum. Ex quibus nescio, quid miseri Arriani inferre possunt, cum plane fateatur Filium vnigenitum esse medicum nostrum, & verum Deum ante saecula geni tum, & verbum. Cum vero solum Deum verum appellat medicum nostrum, non solam aliquam personam Trinitatis designat: sed solam naturam Dei, excludens quoscunque alios falsos Deos. Hac enim ratione in scriptura noster Deus solus verus Deus appellatur.

Secundo loco argumentantur ex Iustino in Dialogo cum Triphone longe ante medium, vbi referunt dixisse, Christum esse alium Deum prae ter mundi creatorem: quo sane testimonio non tam Arrianismum, quam Tritheismum videntur probare. Verum quamuis Iustinus habeat verba, quae id videntur indicare, si tamen totus eius discursus legatur, potius contra Arrianos manifeste probat. Christum esse Deum. Ex illo enim loco Genes. 10. Pluit Dominus a Domino ignem, & sulphur, contendit esse Deum ex Deo, quo pluralitas personarum in eadem natura adstruitur: inquit ergo, illi (scilicet Iudaei) se quidem intellexisse dixerunt, sed locos, quos protulissem, nihil valere ad docendum Deun vel Dominum, alium quendam esse, aut dictum esse al Spiritu sancto, praeterniuersi conditorem. Tum ergo rur sus vobis inquam persuadere conabor, qui scripturas cognitas habueritis, id quod dico esse, atque dici Deum, at que Dominum alium praeter vniuersi parentem, qui etiam Angelus vocatur, quod hominibus nunciet, &c. Ex qui bus verbis illa, Deum, vel Dominum alium, non de bent sine inciso legi: sed post Dominum, distin ctio debet poni. Contendit enim contra Tripho nem, Christum, cuius personam gerebat Angelus qui inter tres, qui apparuerunt Abrahamo, videbatur Dominus, & pluit a Domino, esse Deum de Deo, & ideo dictum esse, Pluit Dominus a Domino: non ergo vult ostendere esse alium Deum, sed esse alium, qui sit etiam Deus praeter eum, cui vniuersi creatio, & conseruatio appropriatione qua dam tribuitur: qui est Pater. Et praedicto modo intelligendus est Iustinus in toto illo discursu, cum dicit, Deum, & Dominum esse alium ab eo, qui condidit vniuersum. Porro Iustinum velle, solum in deitate aliud suppositum praeter personam Patris ostendere, non alium Deum, verba illius, qua paulo post subiungit demonstrant: ait, Tum erg rursus ad scripturas me refero, vobisque persualere conabor hunc, Hunc qui Abrahamo, Iacobo, & Moysi visus esse di citur, scriptusque est Deus, diuersum esse ab eo Deo, qui om nia condidit, numero dico, non consilio, & sententia. Vbi nota primum, non dixisse Iustinum, esse diuersum Deum, sed esse diuersum ab eo Deo, qui dicitur omnia condidisse, hoc est, a Parre. Nam quam uis etiam Filius creauerit omnia. Patri tamer Scriptura, & Patres appropriare videntur creationem, & potentiam: Filio vero non item, sed per ipsum, aut in ipso omnia condita fuisse dicuntut, vt infra quaest. 45. artic. 6. dicemus. Deind. obserua, cum dicit alium numero, non intelligere, qui natura etiam numerice (vt aiunt) distingua tur, alioqui, & consilio, & voluntate differret, cum ergo dicat, esse vnam vtriusque sententiam, & con silium, vnam etiam fatetur esse naturam, & numero solum differre ait, quod supposito distinguantur, quo pacto etiam loquitur Athanas. in o ratione contra Gregales Sabellij ante medium Ex qua sane doctrina diluipossent multa haereticorum argumenta, quae ex Irenaei verbis deducuntur; quibus videtur praeter Deum creatorem coeli, e terrae confiteri dominum nostrum lesum Christum: sicut etiam in Symbolo Apostolorum, & Nicaeno habetur. Ita enim primae personae tribuitur creatio, vt non negetur alijs: sed appropriatione quadam (vt infra dicemus) ei assignatur, & praeter eum confitemur etiam personam verbi, cui alia tribuuntur: & personam Spiritus sancti similiter. Mitto multo alia, quae Transsil uani pro suo Arrianismo allegant, quod minoris momenti illa sint, & facile quisque ea possit dilue re: mitto etiam multa, quae ex scripturis Arrius adducebat, quae apud praedictos Patres inuenies, nam fere omnia eo spectant, vt filio Dei tribuat Scriptura abiecta quaedam praedicata, quae Catholici non dedignamur admittere propter humanam in Christo naturam: cum qua nihilominus integra, & vera in sua maiestate permansis diuina. An vero illud Ioan. 14. Pater maior me est hoc pacto sit intelligendum, dicemus infra dispuputatione 169. cap. 2.

Caput 5

Ad significandum Filium, et Patrem esse eiusdem natura recte vti Ecclesiam nomine Homousios, Hoc est, consubstantialis.

CAPVT V. Ad significandum Filium, & Patrem esse eiusdem natura recte vti Ecclesiam nomine Homousios, Hoc est, consubstantialis.

HActenus ostendimus, filium esse eiusdem Tcum patre substantiae, & essentiae: sed quia in rebus fidei non tantum oportet scire, quid sen tiendum sit: verum etiam rectum modum loquen di seruare: pauca hic de nomine Graeco, ὁ μού σιος, Homousios, Latine, consubstantialis, de quo ali qua in Ecclesia Dei dissensio fuit, subijcere ope raeprecium erit. Vocabulum hoc fuisse a conci lio Ariminensi, tanquam nouum refutatum, te stantur Atha. in Epistola de Synodis Arimini, & Seleuciae, Aug. 3. lib. contra Maximinum cap. 14 ante medium: eandem vocem refutasse concilium Sirminense, narrant idem Athanas. & Epiphan haeresi. 73. Constantinus etiam Imp. in Epistolaae Alexandrum, & Arrium dixit, vanam esse de hac voce quaestionem, quam neque requirere, dignum est (inquit) neque de talibus respondere quaerentibus. Concilij quoque Ariminen. libertatem imitatus Erasmus, vt refert Catherinus in tract. de immacu lata conceptione, ita asserit, Si quid authoritatis ha buissem in illis Synodis, in quibus de orbis concordia tractabatur, suasissem praestare, nescire quid sibi vellet homousij verbum in personis diuinis, quam tanto rerum tumultu, vel tueri, vel impugnare. Displicuit etiam haec vox patribus Concilij Antiocheni contra Paulum Samofatenum, vt scribit Hilarius lib. de Synodis versus finem. Sed & multis praeterea Catholicis, vt Hosio, & aliis non probabatur, sicut habet idem Hilarius: quia erat causa ambiguitatis, ne scilicet viderentur, aut cum Samolateno sentire, aut pro Homousion, Homiusion, dicere, hoc est, similis substantiae, qua voce vtebantur Arriani. Ea vero praesertim ratione haeretici nostri temporis cum antiquis Arrianis eam odio prosequuntur, quod exoticam, & a patribus in Niceno Concilio inuentam esse putant: nec in sacris litteris vsquam reperiatur.

Est tamen vox haec in veneratione habenda. vel eo praesertim, quod contra Arrianos, quibus inuisa est, apprime explicet doctrinam; quam de filii diuinitate Catholica tradit Ecclesia. Vt enim recte admonet Athanas. in Epistola de Synod. A riminen. & Seleuciensi non longe a fine, & Basil in Epistola ad ancillas Dei, Ambrosius lib. 3. de fi de cap. 7. Hilarius in lib. de Synodis versus finem hoc nomen significat non solum ea, quae secundum essentiam cognata sunt, Sed quando causatiuum (inquit Basil) & id, quod cum causatiuo existentiam habet eiusdem existunt naturae. Neque opus est, sicut notat Athanasius, vt aliquis alteri homousios dicatur, ambos ex vna tertia substantia processisse sed satis est, si vnus ab alio sicut vnigenitus in vna natura, & substantia oriatur.

Addit Epiphanius in libro Anchorato, longe diuersum esse nomen Synusion, a voce, ὁ μούσιοι Homousion; nam Syousion, ita significat vnitatem substantiae, vt non denotet vllam distinctionem quare illud admitterent Sabelliani: at vero, Homousion, cum distinctione vnius ab alio eandem natu ram & substantiam significat: merito ergo vox Homousios recepta fuit ab Ecclesia, vtpote qua optime haeresis Arriana confutaretur, de qua praeter praedictos patres disserunt, eamque approbant. Hilarius libr. de Synodis, Marius Victorinus libi aduersus Arrium, & in speciali tractatu de hac voce qui habetur5. tom. Biblio. sacrae, Isidorus lib. 7. Ethimologiarum cap. 2. Epiph haeresi 68. Cyrillus libr. 1. de Trinit. August. Epistola 174. & 178 Fulgentius contta Artianos ad septimam obiectionem.

Quae vero adduximus contra vsum huius nominis leuiora sunt. Primo mirum non est, duo illa Concilia Ariminense & Sirminense, quae le gitima non fuerunt, eam vocem respuisse, tan quam nouam, nec in sacris litteris contentam, cum Arrianae haeresi plurimum fauerent: id quod vt melius decernere sibi viderentur, vocem aliam qua vtebantur Arriani, eadem de causa, quod exotica esset, nec in sacris litteris haberetur etiam reijcerunt, nempe ὅμοίουσιον, Homiusion, hoc est similis substantiae, & natutae: sic enim videbantur sibi, Arrianis non consentire, cum tamen eorum sensum plene retinerent. Erasmus etiam nullius apud nos est auctoritatis, cum nimia sua dicendi licentia omnium fere haeresum semina posuerit.

Secundo de Constantino dicimus nimio zelo pacis modum excessisse, quod sibi videretur ea ratione pacem inter omnes componere: potuitque imperator Catholicus male de hac re instructus, sententiam illam amplecti, vt vox illa communi consensu reijceretur.

Tertio de patribus Antiocheni Concilii aliter dicendum est: nempe antequam Arriana hae resis, aut aliqua de hac voce cum Arrianis oriretur controuersia, eam solum reiecisse in sensu Pauli Samosateni, qui illa vtebatur, vt significa ret Patrem, & filium esse duas substantias numero diuersas, eiusdem tamen speciei, sicut sunt Petrus, & loannes: de quo Concilio inquit Athan. in Epistola illa de Synodis in haec verba, Qui enim Samosatensem sustulerunt, hanc vocem consubstantiale corporaliter acceperunt, quum Paulus Sophisticari vellet, & diceret, si Christus non ex homine Deus factus est, ( intelligit per gratiam: ille enim purum hominem Christum dicebat) igitur consubstantialis est Patri, & necessario sequitur tres esse substantias, vnam quidem quae prior sit, vt princeps, reliquas vero duas ex ea oriundas. Ideoque merito vitantes illud sophisima Pauli dixere, Christum non esse consubstantialem: quod qua ratione sequeretur ego non satis intelligo. De eadem re Hi larius in lib. de Synodis versus finem sic ait: Male Homousion Samosatenus confessus est: sed quid melius Arriani negauerunt; Octoginta Episcopi olim respuerunt, sed trecenti decem, & octo nuper receperunt, &c. Certe, vt ex Athanasio constat, Samosatenus non dicebat Filium esse consubstantialem, sed vt absurdum contra Catholicos inferebat. Eam vero vocem non fuisse admissam ab Hosio, nihil facit Hilarius, & merito: obijcit autem sibi in hunc modum: sed Homousion potest male intelligi: Re pondet ipse, Constituatur, qualiter bene possit intelligi

Quarto nihil refert, hanc vocem non esse in scriptura, vt Patres citati notarunt, si vere significat id quod scriptura docet: nempe Filium esse suppositum distinctum a Patre: sed eiusdem cun ipso substantiae, & naturae. Sic etiam respondes August. tractu 97. in illa verba, ego & Pater vnum sumus, & Athanas. in Epistola creditis Nicaena Synodi longe a medio. Et haec sane solutio optima est: neque enim solum vocibus scripturae vtendum nobis est: sed quibusque aliis vti licet, si rem in scriptura contentam recte exprimant. Conantur nihilominus Amb. lib. 3. de fide c. 7. & Cyril lus 1. de Trinitate nomen hoc ex scriptura dedu cere. Tum quia Luc. 6. dicitur panis supersub. stantialis, tum quia nomen, vsia. deriuationem a liquam habet ex Scriptura, Exod. 3. ego sum qui sum Graece, ὁ ὧν, a quo fit ούσια, vsia, sed opus non est ad ista confugere.

Postremo de nouitate vocis dicimus, non a catholicis, sed ab Arrianis inuentam fuisse, sicut te statur Ambr. cap. illo 7. vt suum introduceren errorem. Nam Euseb. Nicomediensis Arrianu scripsit in quadam Epistola haec verba, quae re fert Ambros. si verum Dei Filium, & increatum dici mus, Homousion cum patre incipimus confiteri. Qua Epistola cum recitata esset in concilio Niceno Patres (vt ait Ambr.) hanc vocem in tractatu fidei po¬ suerunt, quod viderent aduersarijs esse formidini vt tan quam euaginato ab ipsis gladio ipsum nefandae caput haere sis amputarent. Quod ergo illi renuebant concedere, vt suam haeresim adstruerent. Concilium mutuata eadem voce merito definiuit. Falluntur ergo noui Arriani, cum asserunt, vocem hanc in Concilio Niceno fuisse introductam. Hac etiam voce vsum fuisse Dionysium Alexandrinum & Dionysium Papam Romanum testatur Athanasius loco paulo ante allegato.

Porro obseruandum est, Semiarrianos quodam alia simili nomine vsos, suum errorem stabilire voluisse. Apellabant, enim Filium Dei ὁ μοιούσιον Homiusion, hoc est similis substantiae. vt vnitatem essentiae illius cum Patre retenta sola similitudine quae cum distinctione constare potest. prorsus negarent. Hanc vocem non omnino suspectam habuit Hylarius in lib. de Sy nodis sub finem. vbi post multa, quae de vtroque nomine dixit sic ait. Testor Dominum caeli, atque terrae, me cum neutrum Audissem, semper tamen vtrumque sensisse, quod per Homaeusion, Homousion oporteret intel ligi, id est nihil simile sibi secundum naturam esse posse nisi quod esset ex eadem natura. Athanasius vero quamuis in Epistola citata contra Synodum Sirmiensem & Ariminensem, videatur probare nomen ὁμοίου¬ σιον, Homiusion, hoc est similis substantiae: addit tamen, eo non recte significari originem vnius ab alio in vnitate eiusdem naturae, imo proprie dici similitudinem in natura, & substantia. Similis enim in qualitate, forma, seu figura, non in substantia di ci consueuit. Sed quomodocumque illud sit, quis Arriani hac voce malitiose vtebantur, nullo modo a nobis est vsurpanda.

Disputatio 110

An Spiritus sanctus tertia Trinitatis persona sit eiusdem substantiae cum aliis

DISPVTATIO CX. An Spiritus sanctus tertia Trinitatis persona sit eiusdem substantiae cum alijs.

Haeretici negant Diuinitatem Spiritus sancti, cap. 1 Catholica veritas probatur, cap. 2. Argumenta Macedonianorum diluuntur, cap 3.

Caput 1

CAPVT. I. Heretici negant Diuinitatem Spiritus sancti, Piritus sancti diuinitatem impugnasse dicunOtur Macedoniani, a Macedonio sic appellari, qui hanc haeresim docuit tempore Constantin: Imperat. & Liberij Papae: hic sequutus fuit etiam errorem Arrij circa personam filij, de quo dispu tatione praecedenti satis dictum est. Et rursus Arrius, idem quae Macedonius de Spiritu sancto docuit, sed quia Arriani diuisi sunt, & magis de per sona filij contra illos fuit disputatum, contra Macedonium vero praesertim actum est de persona Spiritus sancti; ideo haec haeresis dicta est Macedo niana; sectatores vero illius πνευματόμαχοι Pneumatomachi vocati hoc est, Spiritus Impugnatores, aliam enim nominis Etymologiam, quam comminiscitur Bernardus Lutzemburgensis, merito re fellit Castro aduersus haereses verbo, Deus, hae resi. 10. dicebat namque Bernardus, Macedonium docuisse, Spiritum sanctum ex Filio Dei, & ex matre processisse, & ideo Pneumatamachum, fuisse appellatum. Hunc tamen errorem non solum Macedonius non docuit, verum nec vllus alius haeteticus. Ante Macedonium vero haeretici dicti abstinentes, diuinitatem Spiritus sancti eodem modo atque Macedonius negarunt, vt scribit Philaster in libello de haeresibus. Fuerunt autem sub Diocletiano, & Maximiano Imp. & Marcellino Papa. Postea sequutus est quidam haereticus no mine Arrias, a quo dicti sunt Arriani. Porro ex Artianis non solum aliqui dicebant, Spiritum sanctum non esse consubstantialem Patri & Filio. sed etiam esse minorem filio. Huic errori similis est alius Valentini, qui dicebat Spiritum sanctum esse quendam Angelum, vt affirmat Athanasius in Epistola longiori ad Serapionem post medium, quod sane commentum quibusdam Arrianis placuisse, scribit idem Athanas. imo hac nostra aetate Transsiluanos, & Seruetianos, & Franciscum Dauidis, in eodem fuisse testantur alique huius temporis authores. Huc etiam spectat er ror Abailardi, qui, vt constat ex Bernardo Epistola 109. dixit Spiritum sanctum esse animam mundi; eumque esse inferiorem filio, quia Patri tribuebat omnipotentiam, filio semipotentiam. Spiritui sancto nullipotentiam. Dicebat etiam Spiritum sanctum non esse de substantia Patris, ei tamen consubstantialem esse, quae duo secum pugnant.

Caput 2

CAPVT II. Catholica veritas probatur.

PLura possemus imprimis veteris Testamenti testimonia adducere quibus Spiritus sancti diuinitas probaretur; sufficiant tamen nobis ad uersus haereticos praecipua noui Testamenti loca quibus magis aperte id asseritur. Matth. vltimo Baptizantes eos in nomine Patris, & Filij, & Spiritu sancti, Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Ad Tit. 3. Saluos nos fecit per lauacrum regenerationis, & renouationis Spiritus sancti. Ex quibus locis optime Nazianz. argumentatur pro diuinitate Spiritus sancti, his uerbis; Si non est Deus adorandus Spiritus sanctus, quo modo me Deum per baptismum efficit? ac si dicat, si in baptismo eius inuocatione sanctificor, & efficio: Deus participatione sanctitatis, ergo ille est Deus adorandus, quia solus Deus est, qui sanctificat, & delet peccata. Idem argumentum fieri potest ex illo 2. Corinth. 3. Gratia Domini nostri Iosu Christi, & caritas Dei, & communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis, Amen. Quid enim aliud est communica tio sancti Spiritus, nisi animae sanctificatio? ille igitur author est sanctitatis: ac proinde Deus. Deinde Actor. 5. Dixit autem Petrus, Anania, cur tentaui Sathanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto? non es men titus hominibus, sed Deo. Denique 1. Ioan. 5. Tres sunt: qui testimonium dant in coelo, Pater, Filius, & Spiritu sanctus, & hi tres vnum sunt.

Secundo probatur haec veritas decretis Conciliorum, quibus contra Arrium definitur filius consubstantialis Patri, & in quibus recipitur Symbolum Nicaenum, in quo de Spiritu dicitur: Et Spiritum sanctum Dominum, & viuificantem, qui cum Patre, & Filio simuladoratur, & conglorificatur. Defi nitur etiam in Concilio Lateranensi sub Innocent. 3. & refertur in capite, Firmiter, de summa Trinitate, & fide Catholica.

Tertio scripserunt contra hunc errorem, prae ter Patres citatos praecedenti disputatione peculiariter tractantes de Spiritu sancto, Dionysius Alexand. duos libros, quos fecit Latinos Hieron. & sunt inter eius opera, Basilius aduersus Euno mium librum vnum, Ambros. de Spiritu sancto ad Gratianum libros tres.

Ex quibus sequitur, Spiritum sanctum non posse esse auimam mundi, alioqui creatura esset. Si enim est Deus, ergo est coelo, & toto vniuerso excelsior: nec eo definiri potest Iob. 22. Nonne cogitas, quod Deus excelsior coelo sit, & super stellarum verticem sublimatur? & 2 Paralip. 2. Coelum & coeli coelorum cum capere non possunt, at si esset anima mundi toto ipso coelo & vniuerso, vt proprio corpore definiretur & caperetur, quod est contra scripturam allegatam, & contra id, quod supra disputat. 29. ex professo probatum est.

Caput 3

CAPVI III. Argumenta Macedonianorum diluuntur

PRimum argumentum Macedonianorum erat: nusquam in scriptura Spiritus sanctus Deus appellatur, ergo non est dicendus Deus. Hoc saepius repetebant, vt refert Nazianz. oratione 5. de Theologia, quae ordine est 37. Respondetur, id es se manifeste falsum, vt ex supra citatis testimo nijs liquet.

Secundo obijciebant illud Ioan. 1. Omnia pe ipsum (hoc est per verbum) facta sunt. Ergo etiam Spiritus sanctus, factus est. Respondet Nazianz oratione citata, non omnia facta esse per verbum, sed quaecumque sunt facta: Spiritum autem sanctum esse extra ordinem earum rerum, quae facta sunt: nam alioquin, & Pater etiam factus esset per verbum.

Tertio afferunt illud Amos 4. iuxta lectionem 70. Ego Dominus firmans tonitruum, & creans Spiritum, ergo Spiritus creatus est a Domino. Respondeo cum Nazianz ibidem Athanas. in Epistola ad Se rapionem, & Basilio lib. 3. contra Eunomium, Spiritum eo loco significare ventum.

Quarto ad Rom 8 Spiritus postulat pro nobis gemi tibus inenarrabilibus. Si autem esset Deus, non posset postulare. August. in Epistola 121. & lib.I. con tra Maximinum, Arrian. & Nazianz. oratione 36. num. 54. 55. & 56. intelligentes hunc locum de Spiritu sancto, tertia videlicet in Trinitate persona, explicant hoc modo: postulat, hoc est, postu lare facit, quia adiuuat infirmitatem nostram, vi postulemus. Eadem ratione putant, ad Galat. 4 dicit, Misiu Deus Spiritum Filij sui in corda vestra cla mantem Abba Pater. Perinde enim est, atque illud eiusdem cap. ad Rom. 8. Accepistis Spiritum filiorum in quo clamamus, Abba Pater. Nam quia clamare nos facit, in eo, hoc est, eius virtute roborati di cimur clamare, & ipse dicitur clamans, Abba Pater Facilius meo iudicio intelligunt recentiores de Spiritu creato gratiae, quem Deus in animam in fundit: ille enim dicitur pro nobis postulare, quia quod ex nobis nescimus, instructi Spiritu gratiae recte postulamus. Atqui si expendamus verbum Graecum, ἐντυγχάτει, quod significat, intercede re, & reuera postulare, ibi non significat facit postulare, sed orare, & exposcere, qui enim in tercedit, ipse etiam postulat, & exorat:

Demum, quod Spiritus sanctus dicatur, non a se ipso loqui, aut dicatur a Filio mitti, & ab eo accipere, aut esse tertia in Trinitate persona, non probat esse creaturam; haec enim omnia de Spiritu sancto dicuntur ratione originis, quia a Patre, & Filio procedit, vt suis locis dicemus. Et haec satis sint ad probandum in Deo esse processiones personarum in eadem natura, omnes enim Patres, & concilia non aliter concedunt tres personas eiusdem naturae, quam productione secundae a prima, & tertiae ab vtraque: id quod ex Scriptura colligitur. Nam nomen Filij, & Spiritus sancti processionem ab alio denotat. Caeterum de qualitate, & modo harum processionum plura in cursu disputationis dicenda sunt: nunc satis sit cum S. Thom. in genere definijsse, in Deo esse processiones, nec plures quam duas, quia cum non sint nisi tres personae, vlla illarum necessario debet esse ingenita, scilicet Pater, vt disputat. 140. videbimus. Iam vero, quae circa quaestionem B. Thom. disputanda supersunt, ag grediamur.

Disputatio 111

An processiones diuinae sint operationes intellectus, et voluntatis

DISPVTATIO CXI. An processiones diuinae sint operationes intellectus, & voluntatis.

Opinio Durandi, cap. 1. Processiones diuinas esse actus intellectus, & voluntat Schola Theologorum communiter tradit, cap. 2.

Caput 1

CAPVT I. Opinio Durandi.

ORaeseijs controuersia tractari solet circa Doctrinam artic. S. Thom. vbi disserit de numero processionum; ex numero enim operationum immanentium numerus etiam processionum colligitur. quare, vt sciamus quot sint processiones, prius videndum est, an sint operationes intellectus & volum tatis, & quales illae sint. Sed antea quam Scholasti corum sententias referammus, vindicare oportet Ricardum de sancto Victore a falsa quadam opinione. quae illi a recentioribus imputatur. Dicunt enin illum in ea fuisse sententia, vt assereret, vtramque processionem diuinam esse per voluntatem, cum tamen reuera 3. de Trinitate, cap. 2. vsque ad 10. vbi de hac re disputat, solum probet ex amoris perfectione, tres debere esse personas; quia alioqui perfectus amor non esset: qua etiam ratione ad idem probandum vtuntur Alexand. 1.p. q. 43. in 5. & 45. in. 7. Bonauentura in primum distinct. 2 quaest. 4. & Maior in primum quaest. 6. art. I.conc.. cum tamen plane asserant, alteram processionem esse per intellectum, alteram per voluntatem. In quaestione igitur proposita fuit sententia Duran. in primum distinct. 6. quaest. 2. Filium proprie non procedere in diuinis per intellectum, nec Spiri tum per voluntatem, sed proxime vtrumque ei natura ipsa diuina secundum rationem naturae pro cedere, quadam tamen appropriatione filij processionem tribui intellectui, & Spiritus sancti rssionem voluntati. Nam cum prior procesno, humanis sit per intellectum, posterior per voluntatem; similitudine quadam processio fili in diuinis, quae prior est, dicitur per intellectum, altera vero, quae est posterior, dicitur per voluntatem. Id autem probat primum, quia intelligere, e velle sunt actus essentiales communes omnibus personis, nec suapte natura inter se diuersi: processiones autem non sunt essentiales, nec communes, & inter se realiter distinguentur: ergo processiones non sunt actus intellectus, & voluntatis.

Deinde, non minus conuenit foecunditas Deo, quam creaturis: creaturaei autem sunt foecunde proxime per suam naturam secluso intellectu; ergo & Deus ipse: quinimmo ita alijs naturis conuenit, producere filium vt nequaquam illis conueniat per intellectum; ergo Deus foecundus etsam erit, non per intellectum formaliter, sed per naturam & essentiam, vt essentia est. Hinc infert ipse in primum distinct. 10. quaest. 2. nu. 5. non recte colligi ex numero operationum immanentium intellectus scilicet, & voluntatis numerum processionum, sicut contendit B. Thom. deducere in art. 5. supposita tamen numero personatum, recte probari, non esse plures quam duas processiones; quia vna earum necessario debet ess in genita: hoc est, a nullo procedens. Durandi sententiam secutus fuit Hieron. Zanclius Haereticus in libro, quem aliquot ante annos Heydelberga de Trinitate conscripsit, 1. par. operis lib. 5. cap. vlt affirmans temerariam esse illam Theologorum doctrinam, Filius procedit per intellectum.

Hanc etiam Durandi opinionem tribuunt aliqui recentiores Greg. Arimi. in primum d. 7. q. 5. art. 2. & d10. quaest.i, & dist. 13. quaest. 1. immerito tamen: his enim in locis solum disputat de princi pio quo generationis, & probat nullum esse principium quo, praeter personam producentem, quam appellat principium quod; quia putat nec ratione in Deo distingui principium quo, vt disputatio ne 136. videbimus; at ille non negat, processionem verbi esse formaliter intellectionem, & spirationem Spiritus esse actum volendi. Ergo omissa opinione Gregorij, de qua infra fusius disserendum est, sententiam Durandi sequenti capite refutemus.

Caput 2

CAPVT II. Processiones diuinas esse actus intellectus, & voluntatis, Schola Theologorum communiter tradit.

COntra Durandum merito Scholastici omnes conspirant, & pro viribus conantur defendere, processiones diuinas esse operationes intellectus, & voluntatis. Ita docuerunt S. Thom. Caietanus, & Recentiores Thomistae in art. 3. & 5 Canarien. disputat. vnica in eundem articulum quintum, Alexand. de verbi processione 1. parquaest. 42. m. 2. de processione Spiritus sancti, quaest. 43. m. 3 art. 1. Bonauent. de verbi processione in primum distinct. 27. quaest.1. de processione Spiritus distinct. 10. per plures quaestiones de vtraque processione eodem modo loquuntur Henricus, quodlibet. 6. quaest 1. Scotus quodlibet. 2 art. 2. in primum distinct. 2.p. 2. quaest. 4. quae est in ordine 7. & distinct. 27 quaest.1. & 2. Ricard. in primum distinct.2. quaest I. Mars. in primum quaest. 6. artic.1. Gab. in primum distinct. 7. quaest. 2. art. i.2. & 3. est etiam communis consensus Patrum. Nam vt omittamus eos, qui Filium Dei appellant ser monem, aut verbum, sicut loannes Euangelista. ex quibus optimum sumemus deinde argumentum: sunt aliqui, qui expresse de filio dicant, generari a Patre per intellectum, aut ex memoria Patris procedere. Irenaeus lib. 2. cap. 48. Basilius homil. in cap. 1. Ioan. August. lib. 5. de Trinitate cap. 6. 13. & 14. & lib. de cognitione verae vitae cap. 14. 16. 17. & 18. Cyrillus lib. I. in Ioan. cap. 5. Theo. doretus lib. 2. ad Graecos, Anselm. in monologio cap. 45. 46. 47. & 48. adde testimonia aliorum. Patrum, quos sequenti disputatione cap. 2. referemus.

Sed ex Scriptura tertio haec sententia contra Durandum perspicue colligitur. Nam Filius Dei“ dicitur Patris verbum Ioan. 1. & Ioan. 5. verbum. autem non nisi dictione procedit dictio vero non nisi per intellectum; ergo verbi processio est intellectus operatio; quare modus loquendi Durandi in haeresim Alogianorum incidere videtur. Cum enim dicat Filium Dei approptiatione quadam d. procedere per intellectum, non tamen reuera: & actum, quo generatur, esse operationem intellectus appropriatione duntaxat, debet etiam dicere, id, quod procedit, esse verbum, non vere, sed appropriatione quadam, quod falsum esse ostendemus disputatione 142. cap. 2. quanquam Alogiani non solum asserebant, in Deo non esse verbum proprie, vt disputatione 141. dicemus, sed et iam personarum Trinitatem negabant; quare in modo loquendi saltem non differt sententia Durand. ab illorum errore. Quomodo autem Spiri¬¬ tus sanctus dicatur amor, vnde colligitur eius processionem esse voluntatis operationem, videbimus q. 37. art. 1. atque si semel probatum sit filij generationem esse operationem intellectus. nemo dubitabit Spiritus sancti processionem esse operationem voluntatis.

Praeterea Durandi opinio ratione etiam refel litur. Primum, quia si esset vera, non possemus rationem aliquam assignare cur potius verbi, quan Spiritus sancti processio esset generatio, vt dispi. 113. patebit. Tum etiam non possemus assignare ordinem prioris, & posterioris secundum originem inter personas procedentes: cur, inquam, haec prius procedat, quam alia; neque quare Spiritus sanctus a filio procedat. Adhaec, vt ait S Thom. art. 5. cum processiones in diuinis debeant esse operationes spirituales immanentes, & in natura intellectuali nulla alia operatio immanens, possit excogitari, quam intellectus & voluntatis, frustra processiones diuinas diceremus alias esse operationes. Demum non dicaeretur pater in filio se ipsum, vt in speculo potius videre, quam Spiritus sanctus, si non conueniret patri peculiaris actus intellectus notionalis.

Ex hac doctrina recte colligunt numerum pro cessionum S. Thom. art. 5. Caietan. & recentiore ibidem Episcopus Canariens. disputat. in eunden articulum 2. p. illius, Henricus loco citato, Ale xand. I. p. quaest. 47. m. 7. ratione 3. Bonauent. in 1 d. 2. quaest. 4. Scotus quaest. illa 7. & quodlib. citato, Gabriel. in I. d. 10. quaest.1. & 2. Ricar. & Marsil. citatis. Cum enim processio sit operatio immanens intellectus & voluntatis; & hae sint tantum duae, vt probatum est; sequitur processiones esse tantum duas. At haec ratio certe solum probat, esse tantum duas in specie, hoc est nullam esse, quae non sit intellectio, aut volitio: sed quare non sint plures numero diuersae, ita, vt quaelibet persona producat aliam; cum habeat intellectum, & voluntatem communem cum alijs, videndum est infra quaest. 41. art. d.

Iam vero ad argumenta Durandi nullo negotio respondetur; ad prius dico, intelligere & velle posse bifariam considerari, vt sequenti disputatio ne explicabitur. Primum absolute, & in se, hoc est sine relatione productionis ad terminum productum: deinde addita illi relatione productionis: priori modo sunt actus essentiales, & communes tribus personis; posteriori modo non sunt communes, sed notionales dicuntur, hoc est proprij alicuius, vel aliquarum personarum.

Ad posterius respondeo primum, non quamlibet naturam creatam esse foecundam proxime substantia sua ad producendum aliam; sed solum corporalem; nam spiritualis, vt Angelus, non est ita foecunda, ob id tamen non est imperfectior. Dico autem corpoream creaturam esse hoc modo foecundam, non quia sit potens generare sine potentia accidentaria sibi addita, hoc enim in comtrouersia apud Philosophos est; sed quia aut absque intellectu & voluntate producit, aut saltem ipsa intellectione & volitione. vt principio proximo non producit aliam substantiam, sed intellectu & voluntate solum comitante. Hunc ergo modum foecunditatis concedere Deo, imperfectionis esset, cum spiritualibus creaturis ob illa rum perfectionem non conueniat: at super est igitur vt foecunditas illi insit ea parte perfectiori, qua spirituales creaturae corporeas excedunt, in tellectu nimirum & voluntate, & haec parte Deus spirituales creaturas superet, quia ex parte creaturae infoecundae sunt. Et quamuis in Deo voluntas & intellectus nullo modo suapte natura, sed sola nostra consideratione ab essentia distinguantur nihilominus ita Deo tribuimus productionem, vt ea formaliter vere sit intellectio & volitio, licet al essentia non distinguatur, & facultas producen di fit intellectus & voluntas, quae nostro modo tantum ab essentia differunt. De ipsa vero potentia generandi, & spitandi copiosius disseremus disputatione 164.

Disputatio 112

Quales operationes intellectus, et voluntatis sint processiones

DISPVTATIO CXII. Quales operationes intellectus, & voluntatis sint processiones

Quid sentiat Henricus, cap. 1. Opinio Scoti, & aliorum, cap. 2. Vera sententia, cap. 3. Respondetur argumentis Scoti, cap. 4.

Caput 1

CAPVT. I. Quid sentiat Henricus.

YEnticus quodlib. illo 6. quaest. 1. cum fatea Itur procedere verbum per operationem intellectus, & spiritum per operationem volunta tis, docet non qualibet operatione, sed quadam peculiari procedere, in cuius rei explicationem notat, in nobis duplicem esse actum intellectus & voluntatis. Nam intellectus partim est patiens, partim agens: Patiens dicitur comparatus cum simplici notitia, quae est quasi in determinata, & confusa; agens vero respectu discursus, ad quem simplici illa notitia informatus redditur potens, vt integram & perfectam rei definitionem, & notitiam assequatur. Quando autem discurrit, habet quidem cognitionem, quae est verbum; adhuc tamen informe, quia nondum rei naturam, & definitionem plene expressit: Peracto vero discursu & inuenta perfecta rei definitione, est iam perfectum & plenum verbum. Quam doctrinam sum psit ex August. 15. de Trinit. cap. 15. Deinde in voluntate distinguit ille duplicem operationem, alteram in actu, respectu cuius voluntas dicitur se habere passiue, sed metaphorice; quia a bono ipso allecta quodammodo moueri dicitur, & hunc amorem simplicem appellat; quae quidem operario respondet priori operationi intellectus; alteram operationem voluntatis dicit esse amorem feruentem, quo fertur voluntas in rem amatam, & in ea quiescit, quem appellat Henricus zelum, aut incendium voluntatis; & hic amor respondet posteriori operationi intellectus.

Eadem fere proportione in Deo distinguit duplicem notitiam; quandam vocat essentialem, quae tespondet simplici notitiae, quam primum de rebus habemus, non quia in Deo sit imperfecta sicut est in nobis: sed quia notitia essentialis in Deo est tantum simplex quaedam manifestatio: verbum autem in Deo habet rationem manifestantis, & declarantis id, quod notitia essentiali iam mani festum est; sicut in nobis posterior illa notitia est manifestatio prioris; & ideo exprimit verbum. Hac igitur posterior notitia, quae est veluti expressio, & manifestatio prioris, inquit Henricus, in Deo produci verbum.

Eodem modo quamuis amor essentialis in Dec non sit imperfectus, sicut in nobis est prior ille amor, habet tamen solum rationis simplicis a moris, & respondet priori, qui in nobis est: amor autem, quo procedit Spiritus sanctus, est veluti posterior ille noster amor feruens, & mouens in rem dilectam. Concludit demum ex his, verbum in diuinis procedere per actum intellectus notionalem, qui est dicere, non per actum essentialem, qui est intelligere, & Spiritum sanctum per amorem illum feruentem, qui est actus notionalis, non essentialis.

Hanc Henrici sententiam multis refellit Scotus locis citatis superiori disputatione; mihi autem ob has tres rationes praesertim non placet Prima ratio, non minus intellectus noster & vo luntas in priori actu exercent opera vitae ab inter no principio, quam in posteriori: ergo non minus in priori actu se mouent, & aliquid vi sua in se ipsis producunt, quam in posteriori; hoc solum eri discrimen, quod in priori actu pro sua imperfectione imperfectior qualitas producitur, in posteriori; cumque in Deo non minus perfecta sunt operationes essentiales, quam nationales, ex hac parte non repugnabit, per illas procedere personas aliquas.

Secunda ratio, non minus distincta, & perspicua est notitia Dei essentialis, quam notionalis nec minus feruens, & tendens in remamatam amor essentialis, quam notionalis; ergo ratio Hen¬ rici non obstat, quo minus per actus essentiales personae procedant, sicut per notionales. Tertia ratio, Henricus videtur asserere, actus notionales oriri ex essentialibus, tanquam ex principijs, sicut in nobis posterior actus oritur ex priori, vt ex principio, quia ex vno in alium mouemur; at hoc est absurdum, vt bene notauit Scotus quaestione illa 7. citata, quia in patre principium, quo generat verbum est memoria foecunda in actu primo ad intelligendum, sicut tradit Augustiaus 15. de Trinitate, cap. 7. ergo intellectio essentialis non est principium producendi verbum. Adde, quod, vt infra ostendemus, actus essentialis in notionali includitur frustra, ergo assignatur, vt principium illius.

Caput 2

CAPVT II. Oynis Seuti, & alumum.

SCotus in 1 distinct. 2. quaest. illa 7. §. Obijcies conOtra, circa finem, & alijs locis superiori disputatione allegatis, duos in Deo comminiscitur actus intellectus, vt satisfaciat argumento, quo adductus est postea Durand. vt assereret, filium non procedere per actum intellectus: quia scilicet a ctus intellectus sunt essentiales, & communes Inquit igitur Scotus alterum actum esse intelligere, & hunc esse essentialem; alterum esse dice re, & hunc esse notionalem, per priorem asserit non produci verbum, per posteriorem vero produci, & illum esse in solo patre. Eadem proportione de actu voluntatis Philosophari debet, ne eodem argumento prematur; imo idem expresse dixit quodlibet. 14. §. Hic intelligendum est, paruma principio; nempe alterum esse actum amoris, & ipsum esse essentialem communem tribus; alterum vero esse actum spirandi, & hunc esse notionalem, & proprium patris & filij: id tamen ipse alibi non docent. In eadem sententia videtur fuisse Alexand. 1. p. quaest. 42. m. 2. cum affirmat, gene rare, & intelligere non esse idem omnino secundum rationem, cum tamen si prorsus idem generare & dicere. Reddit rationem quia intelligere essentialiter sumptum, idem est, quod manifesta re, & ideo conuenit tribus personis, at vero gene rare & dicere solum conuenit patri. Neque huic opinioni dissentit Gab. in 1. d. 7. q. 2. citata

Fundamenta huius sententiae duo sunt, vnum est: quia si intelligere & dicere non differrent cuicumque vnum conueniret, alterum tribueretur; cum ergo tribus personis conueniat intelligere tribus etiam conueniret dicere, hoc est producere verbum, quod tamen est absurdum. Alterum est, quia intellectio, quatenus intellectio cum sit propter se, non est productio termini, sed dictio est productio termini, nempe verbi: ergo dictio non est intellectio.

Hanc Scoti sententiam merito reijciunt Caie tan. in hoc arric. & Canariensis Episcopus in articulum primum huius quaestionis S. Thomae disputat. 4 prima parte illius hac ratione. Eo ipso, quod intellectus dicit aliquid, vel simplex, vel complexum in enunciatione, loquitur; loqui autem spiritualiter est intelligere quoddam eius, quod dicitur & profertur. Nam nemo loquitur, aut dicit, nisi id, quod cognoscit & intelligit; nec solum dictio intellectualis supponit intellectionem eius quod dicitur, vt contingit in dictione vocis corporeae; verum etiam ipsa est intellectio quaedam: alioqui si dictio in patre non esset formaliter intellectio, sed eam supponeret, vt priorem communem tribus & omnibus essentialem, & ea pater diceretur intelligere seipsum in verbo suo, non magis hoc verum esset de Patre, quam de Fi lio & Spiritu sancto; itaque tres personae dicerentur in verbo intelligere: solus autem pater illud producere. Nam si pater non intelligit in verbo formaliter ipsamet verbi productione, sed essentiali notitia, & nihilominus verbum ita res patri repraesentat, vt pater eas videat in illo essentiali intellectione, cur non eas velut spelucum repraesentabit Spiritui sancto, vt ille quoque dicatur in ipso eas contemplari? At hoc nullus Theologorum concedet; ergo nec distingui potest in Deo, vt Scotus distinguit, intelligere & dicere.

Porro nullam rationem esse in sententiam Sco ti, cur verbum potius repraesentet creaturas patri, quam Spiritui sancto, patet: nam si aliqua, ea praesertim esset, quia solum pater verbum producit, atqui haec ratio nihil valet, si ipsa dictio, qua pater producit verbum, non est formaliter intellectio, sed pater in verbo intelligere dicitur alio actu, qui est intellectio, ab ipsa dictione diuerso, vt satis liquet.

Denique si dictio, qua procedit verbum, for maliter non esset intellectio, verbum non dice retur nata, aut genita sapientia: eodem namque modo diceretur Spiritus sanctus sapientia saltem procedens; quia est Deus procedens, & Deus est sapientia; sit ergo, vt filius dicatur nata sapientia, quia actu sapientiae, & intellectionis procedit, quo pacto filium appellat Athanas. in oratione contra Gregales Sabellij, & Augustinos lib. 15 de Trinitate cap. 14. & 6. lib. cap. 1. & 2. & alibi saepenumero: quod nisi esset verum, non diceretur filius procedere de memoria patris, quod est con tra doctrinam August. lib 15. de Trinitate, cap. 7. & Anselmi in monolog. cap. 47. Adde, quod idem August. lib. is. de Trinitate cap. 10. ex illo sapientiae 2. Dixerunt apud se cogitantes, & Matth. 9. Dixerunt intra se, hic blasphemat, quibus Christus respon dit, Vt quid cogitatis mala in cordibus vestris? Et Luc.5 vbi idem hactenus, colligit, ipsum, dicere mentis nostrae, esse, cogitare, sic enim ait August. Quid es enim, dixerunt intra se, nisi cogitando, & infra, quaedan ergo cogitationes locutiones sunt cordis, & quibusdam inter positis, necesse est enim cum verbum loquimur, id est, quod scimus, loquimur, ex ipsa scientia, quam memoria tenemus, nascatur verbum, quod eiusmodi sit, cuius es illa scientia, de qua nascitur, nomine memoriae, & scientiae intelligit, quam Philosophi vocant in actu primo; non enim putat August. verbum nasci de scientia in actu secundo, vnde statim subdit, Formata quippe cogitatio ab ea re, quam scimus verbumm est, quod in corde dicimus, quod nec Graecum est, nec Latinum. Intelligit profecto conceptum rei, non vo cem ipsam cogitatam: nam vox etiam intus cogitata, aut Latina, aut Graeca est, aut alterius linguae Idem habet lib. de cognitione verae vitae, cap. 14 & Fulgent. lib. 3. ad Monimum cap. 7. ita scribit Sed sic est verbum apud Deum, sicut est in mente rerbum, sicut in corde consilium. Cum enim mens apud se verbun habet, vtique cogitando habet, quia nihil aliud est, apud se dicere, quam apud se cogitare. Et Anselmus mono¬ logio cap. 34. sic ait: Quoniam autem idem est summe Spiritui scire, quod intelligere, siue dicere, necesse est, quod eodem modo sciat omnia, quae scit quo ea dicit, aut intelli git. Quae sane testimonia clarissima nostram confirmant sententiam, vt illa replicare non sit necesse, Fateor Aug. 15. de Trinit. cap 15. per cogitationem, qua asserit verbum produci, non intelligere quamlibet intellectionem, sed eam, quae est cum inquisitione quadam, vt disp. 142. cap. 3. dicemus.

Caput 3

CAPVT III. Vera sententia.

Multo facilior & verior est sententia Caiet. Min hunc articulum, quam secutus est Canar in eodem ar. disputatione vnica 3. par. qui docent actum dicendi, quo Deus producit verbum, formaliter esse intellectionem: & actum spirandi formaliter esse amorem, seu dilectionem: vt hac ratione sit verum, patrem in verbo suo videre. & intelligere se ipsum, & alia: atque Patrem & Fi lium in Spiritu sancto seipsos amare: & alia. Cum enim ipsamet intellectione pater producat, & ex primat verbum, recte in eo vt in termino producto, ipse & nulla alia persona dicitur intelligere. Sed vt rem hanc magis dilucidemus, & argumentis Scoti satis faciamus obseruandum est, intelligere ita esse de ratione dictionis. & diligere de ratione spirationis: vt aliqua sit differentia rationis inter illa: nam si idem esset omnino, cuicunque conueniret intelligere, conueniret etiam dicere, quare communis esset dictio tribus personis (quod est absurdum) quia illis omnibus conuenit intelligere.

Differunt itaque nostro modo intelligendi in telligere, & dicere; diligere, & spirare, non sicut duae rationes particulares, quo pacto dicimus attributa diuina differre inter se, sed sicut includens & inclusum, excedens, & excessum, sicut homo dif fert ab animali. Nam animal in suo conceptu non includit hominem, vel rationem particularem illius, sed homo includit animal, & aliquid peculiare nostro modo intelligendi. Et sicut in diuinis persona differt ab essentia, quia illam inclu sit, & addit modum peculiarem, quo contrahitur essentia, vt sit persona. Ergo sicut diuina persona formaliter est Deus, & sine deitate nequit intelligi, sic productio verbi, seu dictio est, quare in Deo recte distinguere possumus duos actus essentiales, & duos nationales, ita tamen, vt essentiales actus in nationalibus includantur, ac proinde non sint quatuor actus omnino diuersi. Ideoque opinio co rum Thomistarum, qui dicunt intelligere aliud esse essentiale, aliud notionale, & proprium per sonae patris, si recte intelligatur, vera est, nempe si intelligere essentiale in notionale includatur, nec omnino ab eo sit diuersum, vt explicabimus, quam obrem Canariensis loco citato non deberet ho rum sententiam absolute impugnare.

Sequitur, vt paucis dicamus, quid sit illud pe culiare, quod habet intellectio, aut dilectio notio nalis, quae est productio, supra intellectionem essentialem. Dico igitur illud solum esse relationem pro ductionis, nam praeter ordinem, quem habet actio essentialis ad obiectum cognitum, aut amatum, notio nalis, quae est productio, habet alium respectum ad rerminum productum, simul enim versatur circa ob¬ iectum producendo terminum, & producit terminum intelligendo obiectum, aut amando illud, vt in solutione secundi argumenti clarius patebit.

Consonat autem huic doctrinae sanctus Thomas art. 5. quaestionis cum ait processiones accipiendas esse in diuinis secundum duas actiones immanentes intelligere scil. & velle. Respondent nonnulli, quibus Scoti opinio probatur, S. Thodata opera non dixisse duas processiones in diuinis esse duas illas immanentes, intelligere scil. & velle, sic enim probaret id, quod contendimus, sed processiones in diuinis accipiendas esse secundum actiones illius immanentes, non alia quidem ratione, nisi quia illas supponunt. Verum haec interpretatio extorta satis videtur, nam si processiones formaliter non includerent ipsas actiones immanentes, sed eas solum supponerent, non sequeretur iuxta numerum actionum illarum immanentium esse sumendum numerum emanationum, contra vero recte colligitur duas tantum emanationes esse, quia ipsa emanatio debet esse actio immanens, & duae tantum sunt actiones immanentes. Adde quod S. Thom. cum ex numero actionum infert numerum emanationum asserit in corpore articuli, & in solutione ad tertium alteram esse verbi, alteram amoris, at emanatio amoris non potest esse per aliam operationem, quam per dilectionem, ergo sicut spiratio Spiritus sancti est per dilectionem, sic processio verbi per intellectionem.

Caput 4

CAPVT IV. Respondetur argumentis Scoti.

EX his quae superiori capite notata sunt, facile dilui possunt duo illa argumenta Scoti allata 2. cap. disputationis. Ad prius dicendum est, ideo non esse commune tribus personis producere ver bum, aut Spiritum sanctum, quamuis omnibus conueniat intelligere, & amare, quia nec quauis intellectione in Deo producitur verbum, nec quauis dilectione Spiritus sanctus, sed ea solum, qua simul habet rationem, & respectum productionis, haec autem non est in tribus personis, sed intellectio huiusmodi est in solo patre, qui solus dicit & generat, & spiratio in patre, & filio tantum, qui solum spirant. Atque hinc magis explicata manet solutio primi argumenti Durandi, quam praecedenti disputatione cap. vlt. posuimus, & quam sequenti etiam solutione dilucidabimus.

Ad posterius argumentum respondetur, quanuis intellectio, vt intellectio est, non sit productio alicuius, sed ea tantum versetur circa obiectum, per modum actionis, quam vocant grammaticalem, hoc est, quae non respicit rem productam, sed cog nitam, aut dilectam, nihilominus aliqua intellectio ita versatur circa obiecta, aut cognita aut amata, vt producat etiam, non quidem omnia cognita, aut amata, sed aliquem terminum, quem simul respi cit, vt productum, & vt obiectum, hoc est, quem ita producit, vt eodem actu, aut intelligat, aut dili gat, huiusmodi sunt actus notionales in Deo. Ni essentiales actiones immanentes in Deo sunt so lum per modum actionis grammaticalis quae cir ca rem intellectam, aut dilectam versantur, & id circo per actus essentiales intellectionis, aut dile ctionis nihil in Deo producitur. Habent autem hoc peculiare actus notionales diuini, vt simul & producant terminum, & producendo, ipsum intelligant, aut diligant. quod nulli intellectioni, aut dilectioni creatae conuenit. Nam in humano in tellectu, & voluntate longe diuerso modo res se habet: licet enim intellectus noster vi sua aliquid in se producat, speciem scilicet expressam rei intellectae, quam communiter verbum appellamus ipsa tamen productio, aut fieri speciei expressae non est intellectio, nec illam ego dictionem appellarem: potius in nobis intellectio est ipsame qualitas speciei expressae, quae est actualis & viua rei repraesentatio: atque intelligere formaliter nihil aliud est, quam illa specie expressa informari intellectum, qua etiam ferri dicitur intellectus in rem repraesentatam per modum actionis, quam vocant grammaticalem. Similiter species expressa est dictio ipsa: intelligere enim, & dicere rem, aut intellectu enunciare idem videntur esse. Potest etiam dici verbum, non quia ipsum dicatur ab intellectu, sed quia rem, quam intelligimus, eo dicimus: nam e verbum vocis est, quo res significata dicitur: nisi quod interdum verbum pro re dicta, nonnunquam pro ipsa dictione vsurpatur, de qua re fusius tractabimus disp. 141. c. 4.

Quocirca non potest plena similitudo deduci ex nostro intellectu, vt intelligamus aeterni verbi productionem: haec enim peculiare illud habet, vt simul sit productio verbi, & intellectio eius, quod producit, nostra vero intellectio est verbum ipsum, squo formaliter intelligimus, & dicimus rem, ipsum vero nullo modo intelligitur, nisi cognitione aliqua super illud reflexa. Cogimur autem diuerso modo de verbo Dei & de nostro philosophari, quia cum pater intelligat in verbo suo omnia, quae cognoscit intellectione notiona li, intellectio notionalis non potest esse ipsum verbum, alioquin iam pater esset sapiens sapientia genita, veluti forma, quod est falsum, vt dispi 151. ca. 6. ostendemus. Vt ergo in se ipso sit sapiens & intelligens etiam intellectione notionali, poni mus in patre intellectionem actiuam notionalem & hanc dicimus esse generationem actiuam, quia vero nos sumus sapientes qualitate nobis inhaerente, e verbum nostrum nobis inhaeret, idec ipsum verbum expressum virtute nostri intellectus dicimus esse ipsam cognitionem, qua sumus sapientes, absque vllo absurdo. Quomodo vero illa qualitas sit intellectio, ex parte diximus dispi 38. c. 2. sed de hoc iterum disputat. 141. cap. 3. quare operae pretium existimaui, hic nihil agere de nostri verbi productione, de qua late disputat Cana rien sed ea disputatione nunc supersedere, tum quia huic non est omnino similis productio verbi diuini, tum etiam quia quamuis concedamus in nobis produci verbum, non ideo probatur in Deo etiam produci, licet Deo concedamus ve ram intellectionem, nisi enim fides doceres contrarium, posset quis, sicut antequam mysterium Trinitatis reuelaretur, concedere in Dec intellectionem, sed eam esse ipsammet essentiam Dei, non autem productionem alicuius verbi.

Disputatio 113

Quaenam processio in divinis sit generatio.

DISPVTATIO CXIII. Quaenam processio in diuinis sit generatio.

Definitio generationis, cap. 1. Verbum diuinum vere esse genitum & Filium; sed Spiritum sanctum non item fides Catholica docet. c. 2. Cur spiritus sancti processio non sit generatio, variant Patres, cap, 3. Rationes Bonauenturae, Durandi, Scoti, Aegidij de eadem re, cap. 4. Ratio Caietani, Ferrar. & aliorum Thomistarum. cap. 5. Refellitur ratio praecedens, cap. 6. Vera ratio, cur verbi processio sit generatio, non item pro cessio Spiritus sancti. cap. 7. Diluuntur argumenta contra hanc posteriorem rationem. cap. 8.

Caput 1

CAPVT I. Definitio generationis.

VT inter diuinas processiones, quas hactenus assignauimus, decernere possimus, qua sit generatio, prius explicanda nobis est vera generationis definitio. Praemittimus autem bifariam sumi posse generationem, vno modo gene ratim, altero speciatim: generatim est quaeuis mu tatio substantialis materiae, ex vna forma in aliam, quae tam viuentibus, quam inanimatis rebus comuenit: speciatim vero est, quae solum in viuentibus reperitur: haec autem sic definiri consuenit Origo viuentis a riuente a principio coniuncto in similitu dinem naturae, quam definitionem tradit S. Th. in art. 2. huius quaestionis & 4. contrag. cap. 11. sed singulas partes explicemus. Prima est, viuentis a viuen te, qua distinguitur a generatione in vniuersum, quae in non viuentibus reperitur. Secunda est, a principio coniuncto, hoc est decisa aliqua parte naturae, seu substantiae, qua fiat generatio, vt semine. Tertia est, in similitudinem naturae; hanc vero partem varie explicant doctores. Quidam intelligunt, genitum debere procedere in eadem natura sal tem specifica, vt vere genitum, & filius dicatur Alij per similitudinem intelligunt imaginem, vt infra cap. 7. explicabimus. Ex hac definitione colligit S. Tho. pilos & capillos non generari, nec es se filios: quia licet procedant viuentes, & a viuente: non tamen procedunt in similitudinem naturae: veruntamen tam vngues quam capillos non viuere, verius est. Quod si viuerent, alia quidem ra tione non dicerentur geniti, nec filij, quia scilice essent partes eiusdem viuentis, ideoque non pro cederent sicut viuens a viuente a principio con iuncto. scil. semine deciso: sed per extensionem quandam eius substantiae, & naturae producerentur Nec enim dissimiles essent in natura substantiali, cum eadem forma animalis viuerent, tametsi in organis & instrumentis vitae differrent, quandoquidem non sentirent, sicut ossa. Fieri namque potest vt eadem anima rationalis tribuat alicui parti gradu substantialem viuentis, sentientis, & rationalis: non tamen operationes sentiendi, & intelligendi, hoc est non tribuat instrumenta ad sentiendum, & ad ex citandum intellectum, vt videmus in ossibus. Neque enim dici potest ossa alia anima viuere, quam rationali, cum sint partes integrantes hominem, & in homine non sit nisi vna anima, & forma substantialis. Neque vero anima rationalis tribuere potes gradum substantialem viuentis, qui genericus est quin tribuat etiam animalis, & sentientis, qui est inferior: & tribuat gradum hominis seu rationalis, qui est in atoma specie: quia cum forma sit in diuidua, tribuit omnem gradum substantialem materiae indiuiduum, & particularem a supremo genere vsque ad infimam speciem.

Deinde ex eadem definitione sequitur, Euam non fuisse genitam ab Adamo, nec filiam eius, non quia illa modo supra naturam fuerit producta: hoc enim satis non esset, si alioquin omnes partes definitionis in ipsam conuenirent: sed quia non est producta a principio coniuncto: hoc est deciso semine virtute ipsius viuentis: sed sumpta costa ab ipso Deo, veluti materia, in quam virtute sua infinita absque alia viuentis dispositione animam infudit. Videtur autem praedicta definitio ex varij locis Arist. a nostris Theologis compacta. Nam quamuis 5. Phys. tex. 7. generationem latius definiat quatenus est mutatio de non subiecto in subiectum. tamen 8. Ethicorum ca. 12. ait, genitum coniunctum esse gignenti: vnde colligunt partem illam definitionis, A principio coniuncto, & 7. Metap. cap. 8. & I. de generatione animalium cap. 1. & 2. de anima cap. 4. docet, generans esse simile genito, & contraEx his locis definitionem praedictam colligit S. Thom. 4. contra gent. cap. 11. Sed quidquid sit de mente Arist. definitio merito Theologis nostris probatur, eamque recipiunt cum S. Th. Caiet. & Canarien. & alij eius discipuli in 2. art. Gab. in 1. d. 13. q. 1. art.1.licet alijs verbis ea tradat.

Est tamen contra praedictam definitionem argumentum huiusmodi Equus generat mulum, & est pater illius, & tamen non sunt in eadem natura similes: ergo definitio illa non est bona. Respondet Canar. ar. 2. par. 2. commentarij, quod ad nostrum attinet institutum, satis esse, si recte probet S. Tho. filium esse genitum, quia procedit viuens a viuente in similitudinem naturae, omne enim, quod hoc modo procedit, est filius, tametsi non omnis filius hoc modo procedat. Sed haec so lutio, quam ipse adhibet argumento, posteriori loco, minus lufficiens est. Quia cum hic inuestigemus veram generationis definitionem, ita eam debemus assignare, vt omni, & soli definitio conueniat, alio qui quomodo diceremus, verbum Dei esse filium illius, quia est viuens a viuente, &c. si illa non est vera filij definitio. Melius ergo respondet idem Canariensis priori loco, definitionem intelligendam esse de generatione quae non est ex accidenti, & praeter naturam, aut monstrosa, sed de generatione naturali, quae frequenter contingit. Colligi vero hanc solutionem ex Arist. 7. meta. cap. 8. tex. 28. vbi ait, Quoniam in quibusdam est manifestum, quod si pater similis est filio, non sunt idem aut vnum numero, sed vnum forma, sicut est in rebus naturalibus: homo enim generat hominem, si non fuerit aliquid extra naturam, vi equa generans mulum. Alij colligunt praedictam solutionem argumenti, & definitionis intelligentiam ex secundo de anima cap. 4. vbi docet, esse natura le viuentibus generare sibi simile, quando animal est perfectum, nec membris captum, aut sponte sine femine natum. Quare cum generatio muli sit praeter naturam, & monstrosa, non est mirum, si ei conueniat definitio generationis.

Verum mens Aristotelis illis locis non est, ex ponere naturam, & definitionem verae generatio nis, sed explicare quid animantibus conueniat. cum generant, nempe generare sibi simile, nisi defectus aliquis intercedat, an vero ijs, qui hoc modo producuntur, conueniat ratio generationis, & filij non definit. Ergo dicemus ad argumen tum vel illam partem, In similitudinem naturae, conuenire perfectis generationibus solum, & naturalibus, non monstrosis, vt inde colligamus, quae sit in Deo vera generatio, & quae persona vere sit filius, cum nihil in Deo praeter naturam & imperfectum, aut monstrosum esse possit, aut illam partem non significare vnitatem naturae adhuc specificae, sed imaginem naturae patris, mulus autem & quoduis animal genitum, etiamsi prodeat diuersae naturae, imaginem aliquam praesefert gene rantis, vt capite 7. explicabitur, & quo maior fuerit imaginis expressio eo perfectior erit filius & generatio. Quare mulus multum degenerat a natura filij, quia minus perfecte exprimit naturam patris, exprimit tamen aliquo modo & ita est aliqualis illius imago, & filius, etiamsi sit diuersae naturae specificae. Durand. vero in 1. d. 4. q.1. nu. 8. ita definit generationem, Genitum (inquit) illud est quod ab alio accipit esse, & naturam modo natura, modum autem naturae ait esse, quando vnus est ab vno, & non a duobus, quod ipse latius explicat dist. 6. qu. 2. & nos infra examinabimus cap. 4.

Aliam definitionem, quam loan. Maior in 1. d. 13. q. 1. post medium concinnauit, placuit in prae senti subijcere, Generatio (inquit) est productio non de nihilo, alicuius viuentis cognoscentis, ab aliquo eiusdem naturae numero vel specie, siue res habeat esse post non esse, siue semper habeat esse, sic scilicet quod res producta, quando est generatio, potest sic facere in productione, sicut res generans, Prolixa sanae definitio, explicat tamen aliqua, quae licet in priori definitione non exprimantur, facile, intelliguntur, quale est illud, siue genitum habeat esse post non esse siue semper habeat esse. Nam cum dicit prior definitio. Est origo viuentis a viuente, vniuerse loquitur, siue origo sit aeterna, sine in tempore incipiat. Eodem modo in hac definitione dicitur, Eiusdem naturae numero, vel specie, quod additur propter diuinam generationem, quae sit in eadem numero natura, id vero in priori etiam definitione recte intelligebatur, in ea parte, In similitudinem naturae, ac si diceretur, in eadem natura, siue numero, siue specie. Addit deinde Maior in sua de finitione duo alia, quae in priori non videntu contineri. Vnum est, generationem debere esse non solum viuentis a viuente, sed etiam animalis & cognoscentis, a cognoscente, qua ratione in alijs viuentibus, vt in plantis non est generatio filij, nec enim vna arbor alterius dicitur filia, etiansi ex semine illius in eadem natura fuerit producta Et quamuis vulgo dicantur filij arboris, vel diuini, aut etiam herbae germina, seu ramusculi qui ex eadem stirpe prodeunt, proprie tamen non sunt filij, siue hanc, siue priorem definitionem sequamur. Nam Filius supposito debet a patre differre, illi vero ramusculi eidem stirpi coniuncti sunt.

Alterum, quod addit Maior in sua definitione, est, filium posse generari, aequiuoca, seu vniuoca productione, hoc est, in eadem natura secundum speciem, siue in alia, esse tamen filium, si possit ipse quod generare, & alium producere. Qua parte excludere vult a ratione filij Spiritum S. eo quod ipse ita pro ducatur, vt ex proprietate personali ei non conue niat, alium producere. Haec autem pars defini tionis desumpta est ex Ricardo de S. Victore 6. de Trinit. c. 16. & 17. de qua inferius dicturi etiam sumus. Obijcit tamen sibi Maior hac ratione: Mulus non potest producere alium, sicut ipse productus est ab equo, ergo non est filius equi. Respondet ipse, satis esse, vt sit filius, si ex proprietate sua naturae es conueniat geherare, vt reuera conuenir: licet ex aliquo accidenti non conueniat: vt inter homines interdum accidit: mulos autem foecundos aliquando fuisse ad generandum, experimento constat: imo in Asia frequenter generare, affirmat Theophrastus.

Caput 2

CAPVT II. Verbum diuinum vere esse genitum, & flium, sed Spiritum sanctum non item, fides Catholica docet.

NVlli Catholico dubium est, verbum diuinum secundam Trinitatis personam vere esse genitum, & filium, eiusque processionem esse generationem: colligitur euim ex aliquibus scripturae testimonijs. Esa. 53. dicitur, Generationem eius quis enarrabit? quem locum fusius tractauimus disp. 18. c. 7. Aliqui etiam probant ex illo Psal. 2. Ego hodie genui te: verum locum illum non intelligi de aeterna fifij generatione, sed de Christi resutrectione, ostendimus supra eadem disp. c. 3. probatur tamen ex illo Psa. 109. Ex vtero ante Luciferum genui te, vbi sermonem esse de Messia dubium non est? cum & Paulus ad Hebr 5. de Christo intelligat illud eiusdem Pia. Tu es sacerdos in aternum secundum ordinem Melchisedech. & Mat. 22. adduxerit Christus illud eiusdem Psalm. Dixit Dominus Domino meo: ad probandum ita Messiam esse filium Dauid; vt etiam sit illius Deus, & Dominus. Illis ergo verbis: non solum exprimitur generatio filij, sed quam pro prie sit ostenditur, cum dicitur, Ex vtero, quod Theologi in definitione generationis dicunt. principio coniuncto. Praeterea loan. 1. dicitur, Vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre? neque e nim particula quasi, est diminuens, nec folius similitudinis nota, sed Phrasi Hebraica veritatem ipsam significat, & ita eodem c. iterum dicitur vnigenitus, absque ea particula, Vnigenitus qui est in sinu Patris, &c. Vbi etiam proprietas illa generationis, esse scilicet a principio coniuncto, de nota tur, cum dicitur filius esse in sinu patris. Mitto a lia loca veteris testamenti, in quibus dicitur geni ta sapientia, & quae hactenus allegata sunt, nobis sufficiant.

Sed quanuis filius Dei vere dicatur genitus, notant tamen aliqui, non posse genituram appellar quia Basil. lib. 2. contra Eunomium, aliquantulum a principio reprehendit ipsum, quod filium geni turam appellaret. Ego sane non dubito filium non posse genituram dici, eo quod genitura non signifi cat rem genitam, sed actum ipsum parturiendi, & otiginem, filius autem non est origo, sed originea patre nascitur, verumtamen testimonio illo Basili nihil probatur. Ille enim Graeco sermone scribens, non de nomine Latino, Genitura, sed de nomine Graeco γέννημα, contra Eunom. disputauit, & probauit, vetbum Dei appellandum esse, aut Graeco nomine ὁιὸς. hoc est, filius, aut τέκνον hoc est natus, non autem nomine illo Graeco γέν: καα, quod latine redditur, foetus. germen, fructus, progenies. Impugnat autem Basilius Eunomium primo, quia nusquam Scriptura tali voce vtitur. Secundo quia nul l mater, aut pater filium suum tali nomine con¬ sueuit vocare: sed vno ex alijs duob. Tertio quia nomen genericum est, & tam de faeta nondum formato, & aborto eiecto, & de quolibet germine, etiam non sentiente, quam de filio naturaliter nato dicitur, quo sensu vinum dicitur genimen vitis, Marc. 14. vbi est idem nomen Graecum. De animalibus vero tato dicitur, nisi de ijs, quae improbata sunt, & in imaginem prauitatis aslumun tur, sicut Matt. 3. & Luc. 3. Iudaei vocantur a loa. Baptista genimina viperarum vbi praedictum nomem Graecum ponitur, quare interpres Basilij non recte vertit genituram.

Nihilominus tamen Nazia. vir magnae autho ritatis oratione 2. de filio. quae est 4. de Theologia, & hunc in ordine 36. non longe a fine nominem Graeco γε νημα, filium aeterni Patris appellat, vbi latine ait, Domus quae Israel omnis cognoscat, hunc Dominum eundem ac Christum a Deo factum esse. Hic enim factus est opera quidem eius, qui genitus est, & bona voluntate genitoris, Pro illis verbis, eius, qui genitus est Graece est, γιννὴ ματος. Vtitur etiam oratione 35. post numerum 10. hoc eodem nomine, vbi dicitur, horum autem alter soboles, sed vt ait Athanorat. 3. contra Atrianos post quatuor folia, Arriani malitiose confundebant haec duo, γέννημα, & οίημα, hoc est genitu & factu.

Definita est autem eadem veritas ab Ecclesia in Concilijs omnibus, in quibus decernitur aequalitas substantialis filij cum Patre, & ita in symbo lo Niceno filius dicitur, genitus, non factus: & in symbolo Athanasij similiter.

Idipsum ex praedictis definitionibus generationis aperte colligitur, vt percurrentes singulas eius partes demonstrabimus. Filius enim vere procedit a Patre, viuens & cognoscens a viuente & cognoscente, vt constat, & a principio coniuncto, quia accipit eandem numero naturam a Patre; quo mirum in modum excedit alias generationes animantium, quae fiunt parte aliqua substantiae, semi nis videlicet decisae, & diuisae a generante, nam Pater aeternus ita producit Filium, & sibi coniungit vt ei suam essentiam, & naturam indiuiduam communicet. Et in hunc sensum explicant illud Psal. 109. Ex vtero ante Luciserum genui te, Aug. ibidem, & Fulgent. ad obiectionem 9. Arrianorum. Sic etiam intelligit Augustinus, eodem loco illud loannis i. Vnigenitus, qui est in sinu Patiis. Conuenit etiam pars illa, in similitudinem naturae, aut quia eiusdem naturae est cum Patre, aut quia est illius imago, haec enim pars restat adhuc nobis explicanda, cum de illa praesertim sit futura nobis haec disputatio, id tamen omnibus certum est, hanc partem, quocunque modo illa explicetur, recte conuenire filio. Obseruandum autem est, nomen filij, & generationis ita ad Deum transferri, vt non metaphorice, sicut ira & membra corporea, sed proprie tribuatur ablatis solum imperfectionibus, quae non videntur ad rationem formalem generationis, & filij essentialiter pertinere, vt quod filius pendeat a Patre, vt a superiori causa, & parte solum substantiae illius accipiat, & alia huiusmodi Quod vero aliqui Ecclesiae Patres nomen generationis, sicut alia multa dicunt Deo proprie non conuenire, sed similitudine quadam satis superque a nobis explicatum est supra disp. 22. cap. 4.

De Spiritu sancto eodem modo certum est, non esse genitum, quare eius processio, non dicitur generatio, sed nomine communi processio proprio vero spiratio nuncupatur. Sic expresse definitur in Symbolo Athanasij ab Ecclesia rece pto, Spiritus sanctus a Patre & Filio non factus; nec creatus, nec genitus, sed procedens. Et in symbolo Apostolorum, cum dicitur, Et in lesum Christum Filium eius (scilicet Patris) vnicum. Et in Niceno, cum Filius Dei vocatut vnigenitus, quo pacto appellatur in Scriptura loan. 1. gloriam quasi vnigeniti: & iterum, vnigenitus, qui est in sinu Patris. Et Ioan. 4. vt Filium suum vnigenitum daret, nam si Spiritus sancti processio esset generatio, & ipse genitus, procul dubio Filius Dei non esset vnigenitus.

Obijcies nomen Salomonem, qui Prouerb. 4. dicit se vnigenitum matri suae, cum tamen habuerit alios fratres quos fuisse ex eodem etiam Patre Dauide optime conuincit Iansenius in locum cit. Prouerb. 4. nam & 1. Paralip. 3. dicitur, Porro in Hierusalem nati sunt ei (scilicet Dauidi) quatuor di Bethsabee, qui quatuor dicuntur filij Dauid. 2. Reg. 5. & ita fallitur Lyranus cum c illo Prouer. 4. dicit. hos tres fuisse fratres Salomonis ex Patre Vria Respondeo Salomonem non dici vnigenitum absolute matris suae, sed coram matre sua, quia ab ea diligebatur, vt vnigenitus, quod attendentes 70. transtulerunt, dilectus in facie matris, cum ergo in hoc sensu non possit dici Filius Dei aeternus vnigenitus, quia vnice diligatur a Patre, cum aeque & Spiritus sanctus ametur, sequitur ea ratione vni genitum in Scriptura appellari, quia vere vnicus est Patri suo generatione productus, ergo Spiritus sanctus non est genitus. Definitur eadem veritas in Conc. Toleto. 1. quod a Leone 1. confirmatum est in confess. fidei, & in Conc. Toleto 1I.

Sed cum ita omnibus Catholicis confessa res sit, magna inter eos versatur controuersia in reddenda ratione huius doctrinae. Ratio vero dubi est, quia cum Spiritus sanctus procedat viuensa viuente principio coniuncto & denique in similitudinem naturae cum Patre, & Filio, quia habet eandem naturam cum eis: fieri videtur, vt eis pro cessio sit generatio, sicut est filij productio. Referemus itaque diuersa placita Patrum, & Schola sticorum, & tandem, quid videatur nobis proba bilius, subijciemus.

Caput 3

CAPVT III. Cur Spiritus sancti processio non sit generatio, variant Patres,

ARriani Macedoniani, & Eunomiani, quo contra aequalitatem, & diuinitatem Spiritus sancti docuerunt, vt scribit Athanas. in Epistola de Spiritu sancto ad Serapionem a medio, hoc vtebantur argumento aduersus Catholicos, aut Spiritus sanctus procedit a solo Patre, & sic erit Filius Patris, & Frater Filij. Aut procedit a solo filio, & sic erit Filius filij & nepos Patris, aut ab vtroque & vterque erit parens illius, cumque non possit vterque esse Pater, alter erit mater, alter Pater Hanc vero rationem inde deducebant, quia cum Spiritus sanctus procedat in eadem natura, non mi nus debet esse genitus, quam filius: si autem genitus est, sequitur aliquod absurdum ex his, quae diximus, aut insignanda est aliqua ratio diuersitatis in ter vtramque processionem. Abailardus, vt est apud Bernardum Epistola 190. dicebat, Spiritum S. non esse de substantia Patris, ne esset illius filius, consubstantialem nihilominus patri esse dicebat, quae duo secum non cohaerent, vt notauit Bernardus, nisi di¬ cat patrem, & Flium de substantia Spiritus procedere, quod nullus hactenus dixit. Quare inquit Bernardus necesse est, aut dicat de Patris, & Filij substantia esse Spiritum S. aut cum Arrio fateatur a Patre, & Filio procedere, sed non esse consubstantialem illis. Nam si ab eis producitur & est eiusdem substantiae, profecto de substantia eorum erit.

Nihilominus nonnulli graues Ecclesiae Patres non sunt ausi rationem aliquam huius mysterii reddere, quare Spiritus sanctus non procedat vnigenitus, sicut procedit verbum Nazian. orat. 5. de Theologia quae est in principio, ita inquit, Quaere itaque, quae haec est processio, quin tu rationem vnigenit Patris mihi explices, & ego vicissim tibi & filij generatio nem, velut naturae eius interpres expediam, Spiritus Processionem aperiam, vt ambo insaniamus Dei secreta rimantes. Damascenus etiam suam fatetur in hac re ig norantiam cum primo de fide cap. 10. ait. Et quidem generationem, & processionem inter se differre compertum habemus, caeterum quid huius differentiae modus sit, prorsus nos fugit. Idem dicit Augustinus libr. contra Maxi. capite 14. ex Scholasticis vero Mag. in 1. di stin. 13. Gregor. ibidem q. 1. Gabr. quaestione v. nica, Maior in primum q16. art. 2. vi difficultatis oppressi affirmant, nullam sufficientem rationem huius differentiae assignari posse: praesentaneum. que putant esse remedium, haereticis non tam ratione, quam perpetua Ecclesiae traditione & Scripturae testimonijs respondere: quod sane Catholicis satis esset.

Verum enim vero, cum parati esse debeamus ad reddendam rationem eius, quae est, fidei, si id aliquo modo fieri potest, vt haereticorum ora ob struantur, aliqui etiam antiqui Patres conati sunt aliquas rationes huius diuersitatis afferre. Athanasius ergo loco allegato, postquam praemisit mysterium hoc non esse curiose scrutandum, siquidem Cherubin oppressi maiestate elus, alis suis facies suas velabant: & postquam ex Scriptura collegit, Filium Dei esse vnigenitum, & vnicum. subiungit. Sed tamen, nec taciturnitas nostra causam illis (scilicet haereticis) impudentiae praebeat, audiant i nobis vicissim: hanc ergo statim ipse reddit rationem respondens Macedonianorum obiectioni, quam superius adduximus. Inter homines, qui filius dicitur, alterius pater est: & qui pater, alterius filius est, & quisque filius habet in se partem patris vt & ipse generare, & alterius pater esse possit. A in Deo non ita contingit, Deus enim non habet diuisam naturam, & Pater non est diuisus, neque generat filium diuisum, vt ille rursus alium filium possit generare: quare, quia in diuinis filius non est pars Patris, ipse non gignit sicut genitus est, sed integer est integri Patris splendor, & imago. Hinc colligit in diuinis Patrem ita esse proprie Patrem, & Filium proprie filium, vt pater semper sit pater, hoc est nunquam sit filius, & filius semper sit filius, & nunquam pater.

Haec tamen ratio efficax non est, nam si filius aeternus accipiens a patre, non partem naturae, & substantiae, sed integram, & totam, rursus illam integre communicat Spiritui sancto, quem producit sibi similem, nihil deesse videtur, quo minus eum generare dicatur. Si enim filius in humanis accipiens partem naturae, quia partem etiam alteri communicat & facit sibi similem in specie, dicitur ipsum generare, cur Filius Dei communicans totam suam naturam Spiritui sancto, non dicetur etiam ipsum gignere: sicut Pater, quia communicat filio totam suam substantiam, ipsum dicitur generare, vt ita in diuinis filius non sit semper filius, sed Filij, & Patris rationem habeat? Certe ratio Athanasij nihil obstare videtur: sed alia adhuc desideratur.

August. lib. 5. de Trinitate cap. 14. diuersam inquit esse rationem processionis Filij, & Spiritus sancti: vt hic non sit genitus, sicut ille: quia scili. verbum exita patre vt natum: Spiritus autem exit a patre, & filio vt datus. Sed hac ratione non quiescit intellectus. Cum enim inquirimus, quare filius generetur in diuinis, non Spiritus sanctus, quaerimus etiam, quare filius procedat vt natus, non autem Spiritus sanctus: nam procedere vt natum, & vt filium, idem omnino est: huius ergo adhuc desideramus rationem.

Deinde 9. de Trinitate c. 12. aliam causam huius diuersiratis esse putat, quia scilicet filius procedit per intellectum, Spiritus sanctus per vo luntatem quare filius est verbum, & conceptus quidam, seu partus, at Spiritus sanctus non item quoniam id, quod per intellectum producitur, praecedit inquisitio quaedam cum desiderio repe riendi, quae autem reperiuntur, quasi pariuntur, ideo notitia per intellectum producta, partus seu proles dicitur, quia ante illius productionem intellectus quasi parturiebat, quod non conuenit a mori, qui ex voluntate sine inquisitione procedit cum feratur in rem iam possessam. Verum haec ratio infirma est, quoniam in Deo intellectus fertur in rem intellectam, non minus sine inquisitione, & sine labore veluti parturiendi, quam voluntas in rem dilectam. Deinde etiamsi in nobis verbum mentis dicatur partus quidam ob illam rationem, metaphorice tamen sic appellatur, cum reuera nec partus, nec filius, nec proles sit. Si ergo eadem ratione solum verbo diuino nomen tribueretur geniti & prolis; metaphorice, solum, & appropriatione quadam ei conueniret, quod est absur dum, superest ergo, vt rationem reddamus, cu productio verbi non solum dicatur, sed vere etiam sit generatio, & ipsum verbum vere sit genitum & Filius.

Demum idem Augustinus 15. lib. de Trinitate cap. 26. alio modo praesenti respondet difficul tati: ait ergo, quia in Deo verbum procedit ab v. no, ideo est genitum, & Filius, sed quia Spiritus procedit a duobus, ideo nec genitum, nec filius est, nam qui procedit a duobus, vt filius & genitus, ab vno procedit sicut a patre, ab altero sicut a matre, quod in diuinis esse nequit. Hanc etiam ra tionem sequuti sunt Anselmus in monologio cap. 53. & Petrus Alliacensis in primum sed pa rum habet momenti. Primum, nam quamquam in humanis quidquid procedit vt filius, sit a duo bus, altero, vt patre, altero vt matre: hoc tamen non videtur necessarium in vniuersum, etiam in Deo Sicut enim in diuinis secunda persona procedit vt filius & genitus ab vno tantum, quod singulare & sine exemplo est: cur non posset Spiri tus sanctus procedere a duobus, tanquam filius, & genitus, etiamsi non ab vno vt a matre, & ab alio vt patre produceretur? Tum etiam licet Spiritus sanctus procedat a duobus suppositis, ab eis tamen producitur vt ab vno principio: & ideo non oportet, alterum esse matrem, alterum patrem, quae sunt duo principia. Ad haec vt notauit Scotus in primum dist. 13. quaest. 1. §. Alio modo. pluralitas, & vnitas principij non variat naturam actionis, quod sane ego verum existimarem, vt actio sit generatio, aut non sit: nam alioqui plurimum referre pluralitatem suppositorum, vt Spiritus sancti procedat talis proprietatis, ostende mus contra eundem Scotum infra disp. 150.

Basil. I. contra Eunom. de Spiritu sancto c. 12. ideo inquit, Spititum sanctum non esse dicen dum filium, ne in Trinitate sit filius filij, & ita in suspicionem veniamus, quod sint infiniti filij: aut in magna multitudine. Verum ego quaererem a Basi. vel Spiritus sanctus reuera est filius, vel non; si vere est filius, quae causa esse potest, cur non ita appelletur & potius dicatur non esse filius? aliud enim verbis profiteri, aliud autem corde sentire, subdolum est, si vero non est filius reddenda causa, ob quam verbum potius dicatur generari, & fi lius Patris, quam Spiritus sanctus, auferre namque haereticis suspicionem, ne dicant in magna multitudine esse filios in diuinis, non potest esse causa, propter quam Spiritus sanctus reuera non sit genitus, aut filius, sed si alicuius esset momenti occurrere suspicioni, causa solum esse posset, vno potius, quam alio modo loquendi. Verum neque hoc modo quidquam obstare posset suspicio, quo minus Spiritus sanctus diceretur Filius si reuera esset, vt supra monstratum est.

Bernardus Epistola illa 190. hoc modo respon det Aballardo obijcienti praedictam illam rationem, etiamsi Spiritus sanctus sit de substantia patris, non propterea est filius illius, nec enim, (in quit,) omne quod de substantia aliqua est, continuo ipsun a quo est, habet genitorem, affert exemplum vermium, qui ex putredine ligni producuntur, tineae, quae de substantia panni prodit, pediculorum & lendium, qui ex carne, aut humore humano proce dunt, & tamen non sunt filij. Sed vt verum fateamur, solutio non plene satisfacit, si argumento haeretici hoc modo ipsum vrgeamus. Non omne, quod procedit de substantia alterius est filius illius, sed omne, quod procedit viuens, & a viuente de substantia illius hoc est, a principio coniuncto producente, & non tantum sicut a materia, est filius eius, a quo procedit: aut detur aliquid quod non sit filius, & hoc modo procedat: Spiritus autem sanctus hoc modo procedit: ergo est filius. Exempla vero Bernardi difficultatem non tollunt. Quia aut id, quod procedit, non est viuens, aut non procedit a viuente, aut non a prin cipio coniuncto, & de substantia viuentis, vt principio

Postremo ex Patribus Ricardus de sancto Vi ctore libro 6. de Trinitate cap. 18. 19. 20. & 21 hanc assignat rationem: quia de ratione filij est esse imaginem, & figuram patris, quae in eo praesertim attenditur, vt filius accipiat naturam a patre cum eadem virtute, & potentia eam communicandi: quia ergo verbum in diuinis vi suae pro cessionis ita accipit naturam a patre, vt eam possit Spiritui sancto communicare, est filius, & genitus: quia vero Spiritus sanctus non ita accipit nec filius, nec genitus est, sed procedens. Hanrationem sequuti sunt ex nostris Scholasticis Alex. 1. par. quaest. 42. m. 2. §. 1. & m. 3. ar. 2 ad tertium & Maior in 1. dist. 13. qu. 1. quam quidem parte vltima definitionis cap. 1. huius disputationis allatae ipse Maior explicauit. Haec quoque ratio mihi non probatur, quamuis enim filius sit imago, & figura patris imoin hoc vera ratio filij attendatur, vt c. 7. dicemus ratio tamen imaginis non consistit in eo, vt possit filius naturam suam alteri communicare, sicunt pater: sed ratio imaginis, quae constituit veram rationem filij, saluari optime potest, absque foecunditate communicandi naturam suam alteri: quare non minus est filius, & imago patris, qui impotens est ad generandum, quam qui asium filium genetare potest. Adde, quod si Spiritus sanctus produceret aliam personam, eodem modo non esset filius, & imago sicut nunc etiam non est. Demum si in humanis filius producit alium, per generationem illum producit: at in diuinis filius non producit alium per generationem ergo in modo producendi filius in diuinis non est imago patris, sicut est in humanis.

Sed dices, saltem in diuinis filius habet foecunditatem producendi aliam personam, & ei communicandi suam naturam, quod satis videtur, vt ipse sit filius, & imago patris. Respondeo, sicut in diuinis peculiare est filio, non generare alium filium, cum tamen inhumanis vnus generet alium cur non posset esse Spiritus sanctus filius, etiamsi nullum alium produceret, ita vt hoc peculiare esset in diuinis? Hactenus de rationibus patrum dixisse sufficiat. Nec mirum alicui videatur, si nulla earum nobis probetur, & rationes Scholasticorum illis praeferamus; cum enim res haec iam sit ab Scholasticis multo magis examinata, & disputa, efficaciores multo ab eis adiunctae fuere rationes, quas sequiquie capitibus expendemus.

Caput 4

CAPVT IV. Rationes Bonauenturae, Durandi, Scoti, AEgidij de eadem re.

BOnauen. in 1. d. 13. q. 2. ad. 1. Ricar. d. 13. art. 1. q. 3. & Alex. 1. p. q. 43. mem. 1. circa finem, Vt discrimen constituant inter processionem filij, & Spiritus sancti, cur vna potius, quam alia dicatur generatio, notant triplicem esse modum productionis, primum secundum voluntatem, secundum praeter naturam, tertium secundum naturam. Primus modus fuit in creatione Adami, qui a Deo voluntate factus est. Secundus fuit in productio ne Euae, quae praeter naturam ex costa Adami formata fuit. Tertio modo productus fuit Abel ex Adamo, & Eua. Addunt deinde, generationem esse debere viuentis a viuente ordine naturae, non voluntatis, aut praeter naturam. Hinc colligunt processionem filij esse generationem: quia est modo secundum naturam, cum sit per intellectum, & pfocessionem Spiritus sancti generatio nem non esse: quia est per voluntatem, ac proinde non vi naturae, nec modo naturali.

Hanc rationem ex parte videtur sequutus Durandus in 1. d. 6. q. 2. num. 16. & sequentibus, & ex parte rationem August. quam ex i5. de Trinitate, cap. 27. paulo ante retulimus. Docet igitur Durandus, licet Filius & Spiritus sanctus procedant per modum naturae, si ad virtutem producentem referantur, eo quod vterque necessario procedit a principio ad vnam partem determinato, & immutabili: si tamen comparentur cum suppositis a quibus procedunt: filium quidem produci per modum naturae: at vero Spiritum sanctum per modum voluntatis. Cum ergo de ratione filij & geniti sit procedere per modum naturae, non per modum voluntatis, vt ipse Bonaue. docuerat. in 1. dist. 4. quaest. 1. nu. 8. fit, vt processio filij sit generatio, non item Spiritus sancti. Modum autem naturae, & voluntatis, si considerentur supposita producentia, sic explicat Durandus: vt procedere ab vno, & non a pluribus eiusdem ordinis, quorum quodlibet per se esset sufficiens, sit modus naturae: cum ergo filius procedat ab vno, procedit modo naturae, procedere autem per modum voluntatis, inquit, esse, procedere a pluribus eius dem gradus, & perfectionis, quorum quodlibet per se sufficiens esset, ad producendum effectum: tunc enim plures concurrunt ad eundem effectum voluntate solum, modificantes inuicem virtutem suam, producitur ergo Spiritus sanctus per modum voluntatis, non naturae.

Sed haec ratio vtrouis modo explicetur, non videtur amplectenda, primum, quia si modus ipse producendi tam Spiritus sancti, quam filij es haturalis, hoc est, determinatus ad vnum, per modum naturae, & nullo modo voluntarius, hoc est, liber & indifferens: nihil ex hac parte deesse credendum est Spiritui sancto, quo minus Filius, & genitus esse dicatur. Quare longe diuersus est modus, quo procedit Spiritus sanctus per voluntatem, quam ille quo a Deo productus fuit Adamus, qui ita omnino libere a Deo processit, vt si voluisset Deus, potuisset eum non producere: ex illo ergo modo non recte colligunt Bonauen. & 1 alij, processionem Spiritus sancti non esse generationem: sicut non fuit Adami productio, quia Spiritus sanctus necessitate & immutabilitate naturae procedit.

Deinde contra Duran. arguitur sic, duo superposita conuenire ad producendum Spiritum sanctum, non probat similitudine seruata ex rebus humanis, processionem Spiritus sancti non esse per modum naturae, sed voluntatis: Primum, quia cum duo creata agentia perfecta conueniunt ad producendum eundem effectum, quem posset quodlibet illorum producere, ita libere conueniunt, vt voluntarie, hoc est indifferenter: non naturaliter conuenire, & operari merito dicantur: at si conuentus eorum esset omnino naturalis, & necessarius, modus etiam operandi esset naturalis, sed ad producendum Spiritum sanctum concurrunt pater, & filius omnino naturaliter, & necessario: ergo potius modo naturali, qua voluntario, & indifferenter operantur. Tum etiam in sententia Durandi, vt duo dicantur producere eundem effectum per modum voluntatis, non naturae: necesse est vnumquodque illorum tale esse, vt totum effectum per se integre valeat producere, sic enim dum simul duo conueniunt, quasi voluntate aliqua propriam virtutem inuicem temperant & modificantur: at Spiritus sanctus ita producitur a patre & filio, vt ab vnoquoque per se ptocedere non posset eiusdem proprietatis, & characteris, vt contra Scotum ostendemus infra disp. 151. ergo modus producendi ipsorum non assimilatur agentibus per voluntatem. Ad haec si ex eo tantum modus, quo Pater & Filius producunt Spiritum sanctum, assimilatur modo agendi per voluntatem ea solum ratione, quia sunt duo supposita producentia, cum in reliquo vere sit modus naturalis: sequitur, Spiritum sanctum so la similitudine quadam non videri genitum, quia est a duobus, cum reuera genitus sit, quia a duobus modo naturali procedit

Scotus vero in primum distinct. 13. quaestione vnica §. Ad quaestionem, facile ab hac difficultate se expedit: dicit ergo, has processiones se ipsis differre, & ita productionem silij se ipsa formaliter & natura sua esse generationem: processionem autem Spiritus Sancti se ipsa non esse generatio nem, sed ab ea distingui. Non agit Scotus de dist. reali tantum, quam alij merito dicunt sumendam esse ex oppositione, vt dispuratione 149. probabitur; sed de distinctione quasi specifica, ob quam vna est generatio, alter non, & procedens per vnam est filius, per alteram vero non. Addit autem Aegidius in primum distinct 32. art. 2. has Processiones distingui formaliter ex terminis productis, quod quamuis verissimum sit, oporteret ta men, assignare aliquam proprietatem in termino vnius, quae non sit in termino alterius, ob quam vna potius, quam alia sit generatio, sicut etiam non satis est, respondere cum Scoto, has processiones se ipsis differre: sed explicare oportet, quae sit ratio, ob quam vna se ipsa sit generatio, altera vera non.

Caput 5

CAPVT V. Ratio Caietani, Ferrariensis, & aliorum Thomistarum.

SAncti Thomae Discipuli proprius ad veram huius difficultatis solutionem accedunt, inter quos Caietanus, quem plures recentiores sequum tur, hanc reddit rationem, cur verbum generetur & sit filius, non item Spititus sanctus: nimirum quia processio verbi est per intellectum, quod autem procedit per intellectum ex vi suae processionis producitur simile principio producendi; ac Spiritus Sanctus procedit per voluntatem; quod autem per voluntatem procedit, ex vi suae processionis non producitur simile principio producendi, cum ergo definitioni generationis, quae supra exposita est addenda sit pars haec, Ex ri suae productionis, fit vt verbi productio, non item Spirisicas Sancti, sit generatio. Porro autem particulam illam addendam esse definitioni manifestum est; nam quamuis aliquid procedat viuens a viuente in similitudinem naturae, si tamen hanc similitudinem non habeat ex vi suae productionis, sed aliunde, illud non dicetur generari. atqui Spiritus Sanctus etiamsi procedat similis in natura, id non habet ex vi suae productionis sed aliunde, quia scilicet productio eius, quae est per voluntatem, est in tali subiecto; ergo Spiritus Sanctus non generatur. Filij autem productio non solum quia est in tali subiecto, sed quia est per intellectum, producit simile; est igitur gene tatio. Hanc rationem attingit S. Thomas in hac quaestione art. 4. tametsi expresse non addat illam partem, Ex vi suae processionis, nec dicat definitioni generationis addendam esse.

Sed vt hanc diuersitatem inter processionem per intellectum, & voluntatem explicet amplius Caietan. & ostendat, id quod in Deo procedit per amorem, non procedere simul ex vi processionis notat infraq. 35. art. 2. amorem in vniuersum bi fariam contrahi posse, vt sit talis, vel talis amor vno modo per differentias intrinsecas, hoc est specificas, & formales intra genus amoris; altero modo per differentias extraneas, quae sunt extra genus illius. Quemadmodum color priori modo contrahitur per differentiam albi & nigri; poste¬ riori modo per differentiam naturalis, & artificialis, quae ex ipsis subiectis sumuntur. Amor ergo priori illo modo contrahitur per differentias amoris amicitiae, & concupiscentiae: posteriori autem modo contrahitur per differentias talis subiecti, aut etiam obiecti; quare amorem esse diui num, aut esse de Deo, vt obiecto, inquit prouenire ex differentia aliqua extranea non formali, & intrinseca. Hinc colligit discrimen inter processionem verbi & Spiritus sancti, quia verbum, cum procedat per intellectum, ex vi suae processionis intra genus illius procodit simile, & imago Patris: intellectio enim intra genus suum hoc habet proprium, vt producat simile principio producendis at vero amor intra genus amoris, etiam contractus per proprias differentias, nunquam producit simile, si autem quatenus diuinus est, producit simile in eadem natura, nempe Spiritum sanctum: id habet, non ex proprio genere, nec ex propria differentia intrinseca, sed ex differentia extranea, scilicet ex subiecto; esse namque diuinum, non est differentia intrinseca & propria, sed extranea. Eadem doctrina explicat Caiet. q. 35. art. 2. propositionem hanc, Spiritus sanctus ex ri suae processionis procedit, vt amor diuinus. Aut enim sensus est, Spiritus sanctus procedit, vt amor diuinus, hoc est, vt Deus ex vi suae processionis, & est falsus, quia non procedit vt Deus sex vi processionis intra genus processionis, sed datione solum differentiae extraneae, quae prouenit a subiecto. Aut sensus est, Spiritus sanctus exvi processionis procedit vt amor diuinus, hoc est specificatus propria differentia, & hic est verus. Eodem pacto interpretatur illam propositionem, quam habet S. Doctor in eo art. 2. in fine: Quamuis hoc (nempe procedere simile principio producenti) conueniat amori, qui est Spiritu sanctus, in quantum est diuinus, vt hoc tantum sit verum ratione extraneae differentiae, non propriae, & intrinsecae.

Eodem spectare videtur doctrina Ferrarien. 4. contrag. c. 11. qui ait intellectionem & amorem dupliciter posse considerari, aut quatenus diuiduntur, & determinantur per creatum, & increa tum, quae sunt extra rationem, & genus intellectionis, & amoris, & ideo extraneae differentiae dicuntur a Caietan. aut quatenus diuiduntur per perfectum & perfectissimum, quae sunt per se & propriae differentiae harum operationum. Quoniam ergo verbum diuinum, ex vi intellectionis, qua procedit, nascitur simile in natura, non quidem quatenus intellectio est, quia sic non producitur in eadem natura vt constat: nec solum quatenus diuina est. sic enim etiam ex amore quatenus diuinus est spiritus procedit in eadem natura, sed ex intellectione, quatenus perfectissima est, non considerando, an sit diuina ideo est filius, & eius processio generatio. Nam si intellectio producit simile principio, quatenus intellectio est; illa quae est perfectissima, producet simile perfectissime; simile autem perfectissime est in eadem natura. Contra vero amor, non solum vt amor in vniuersum: sed etiam vt perfectissimus in genere amoris, non producit simile in eadem natura, quia cum amor non producat simile principio amandi, nec perfectissimus amor producet perfectissime simile, solum igitur amor, quatenus diuinus est, hoc est, in tali subiecto, quod per se non pertinet ad genus amoris, producit simile, quod satis non est ad rationem generationis, haec enim ex vi sua propria intra genus suum producere simile in natura principio producendi.

Caput 6

CAPVT VI. Refellitur ratio praecedens.

RAtio praedicta Caietani, & Ferrar. licet primo aspectu subtilis videatur, penitius tamen considerata parum momenti habet, eam fuse impugnat Canariensis in articulum secundum huius quaest. p. 4. commentarij, & nos etiam nonnullis alijs rationibus confutabimus. Primum quidem ego non video, cur ille pars, Ex vi sua processionis, addenda sit definitioni generationis, quan do sine illa optime explicatur natura generationis & geniti. Nam si aliquid procedat viuens a viuente in similitudinem naturae, vt Eua processit ab Adamo, propterea generatione non procedit, quia illa pars, Aprincipio coniuncto, ei non conuenit; si tamen illa etiam conueniret, vt a nobis in v.c. explicata est: tota definitio, & natura generationis ei quadraret. Denique quidquid procedit si mile in natura viuenti a vinente, & a principio coniuncto, non potest non procedere tale, non ex accidenti, sed vi ipsius productionis & generationis, & ita non potest non vere generari, & esse filius, frustra ergo addunt partem illam, Ex vi productionis, tantum vt verbis videantur sibi vim argumentorum eludere, siquidem omne illd, quod in creatis ex accidenti & aliunde, quam ex vi processionis producitur simile viuenti, sufficienter excludi potest a ratione geniti aliqua alia parte definitionis: cumque ex creaturis videantur de sumpta praedicta definitio: eodem modo (seclu sis tantum imperfectionibus) Deo est accommodanda, vt c. t. notauimus, nec noua aliqua pars addenda: quare si propter solam difficultatem; quam in diuinis praedicta habet definitio sequendo modum Philosophandi Caietani, & aliorum; additur illa pars, quam in humanis non erat necesse addere, videtur sane effugium hoc excogitatum & inutile.

Sed age, addamus illam partem, ex vi processionis, & probemus adhuc assignatam rationem non esse sufficientem, vt processio Spiritus Sancti non sit generatio hoc pacto, Vel filius procedit similis, in natura ex vi processionis, quatenus est per in tellectum, aut quatenus est per talem intellectum non quatenus per intellectum; sic enim omnis processio per intellectum esset generatio, erge quatenus est per talem intellectum; cum ergo additur illa pars, Ex vi processionis, non de processione per intellectum in vniuersum intelligenda est, sed de tali processione, qua verbum procedit, scilicet diuini intellectus: sed si ita loquamur de processione Spiritus sancti, eodem modo procedit similis in natura ex vi talis processionis, nempe per diuinam voluntatem, ergo Spiritus sanctus non minus erit genitus, quam filius

Respondent aliqui, hoc habete peculiare processionem verbi, quod per eam, quatenus est pro cessio per intellectum vniuerse, procedit simile principio, sed quatenus est per intellectum, procedit similis in natura: at vero Spiritus sanctus vtrumque habet, & quod procedat similis, & quod procedat in eadem natura ex vi talis processionis, & nentrum habet ex vi talis processionis per volunta tem, quarenus voluntas est. Sed hoc friuolum est, quia pars illa, Ex vi processionis, ita additur definitioni, & ad totam refertur, vt significet, totum illuc quod est esse simile in natura, prouenite rei genitae ex vi ptocessionis, qua procedit nonaliunde: quare si totum non conuenit Fillo Dei nisi ratione talis generationis, parum fefert, si ei conueniat procedere similem ex vi processionis per intellectum, vt potius ei quadret generationis definitio, quam Spiritui sancto: & satis videtur vt Spitui sancto conueniat, si ei conuenit vtrumque scilicet procedere similem, & in natura ex vi talis processionis. Quare omissa hae solutione, ad Caietani, & Ferrariensis doctrinam veniamus

Est autem nobis probandum contra Caietatanum, processione tam per voluntatem, quam per intellectum diuinum secundum suam rationem specificam propriam, & intrinsecam intr genus processionis, procedere aliquid simile in eadem natura: hoc autem sic ostenditur. Primo amor in vniuersum tam amicitiae, quam concupis centiae optime diuiditur per creatum, & increa tum, quae duo plus differunt, quam duae differentiae sub eodem genere; differunt enim Analogice, quia in nullo vniuoce conueniunt, quare amor creatus, & increatus sub his fationibus essentialiter primo diuersi sunt: neque creatum accidit amori nostro, neque increatum amori diuino: creatus igitur amor intra suum genus vsque ad vltimam speciem semper est essentialiter accidens, & ob id semper ex vi sua in proprio genere, & natura producit accidens, & similitudinem tantum repraesentationis, non similitudinem in eadem natura cum principio: quocirca per illum intra proprium genus nunquam procedit filius, aut aliquid proprie genitum. At amor diuf nus est in alio genete omnino diuerso, scilicet in genere increati: omnia enim, quae Deo conueniunt & creaturis, plusquam genere differunt, eius autem natura intta Proprium genus est, esse increa tum, non pendens ab alio, non accidentiarium, sed substantiale, vt ita velle Dei ex propria ratione habeat esse substantiam, & idem sit cum ipso esse Dei, licet nostro modo concipiatur, vt affectio substantiae illius, ergo ex vi propriae naturae, & specificae differentiae habet, producere simile in natura, quia est substantialis amor¬

Secundo, haec est propositio in quarto modo dicendi per se, Amor diuinus producit Deum, ergo hoc conuenit illi ex vi principij, non ex subiecto, in quo recipitur, quasi ex accidenti, sicut per se est calori calefacere, at vero indurare, non est per se, sed ex accidenti prouenit ratione subiecti. Quis enim dicat accidentarium esse, & non per se conuenite amori diuino ex natura sua, producere Deum: sed id prouenire illi ex accidenti ratione subiecti praesertim quia amor diuinus non operatur in natura diuina, vt in subiecto, sicut calor in luto, sed ita operatur in natura diuina, vt ab ea habeat vim producendi Spiritum sanctum; vel quia voluntas suapte natura idem est cum natura diuina, vel quia licet a nobis, vt affectio naturae concipiatur; intelligitur tamen secunda virtute illius, vt princi pij primarij, ad producendum Deum in eadem natura. Quare ita ponitur principium proximum voluntas nostro modo concipiendi modificata relatione, sicut disputat. 164. dicemus, vt ipsa substantia etiam modificata sit primarium, & praeci¬ puum, virtute cuius exeat persona in eadem numeros est ergo per se Spiritui sancto, procedere similem in eadem natura, quatenus ad principium suae productionis refertur, ac proinde pro cessio eius, vt est a tali principio, per se habet pro ducere simile: non ergo per extraneam differentiam, & accidentaria, sed intra genus proprium, id habet.

Tertio, tametsi intellectio in quocumque intellectu producat similitudinem repraesentatio nis rei intellectae, & principij intelligendi; tamen in genere creati nunquam producit simile in natura substantiali: ideoque nulla intellectio in eo genere est generatio, sed illa solum intellectio, quae est diuina, & in genere increati: haec enim est sub stantia, & esse ipsius intelligentis, sicut amor increatus est esse ipsius amantis, vel ergo esse diuinum est intrinseca differentia non propria intel lectionis in suo genere, vel propria & intrinseca si extrinseca, sicut dixit Caietanus de amore; ergo quod procedit in Deo ex vi intellectionis diuinae, in proprio genere, & ex propria differentia non procedit genitum; sed ratione subiecti, & extraneae differentiae, vel ergo vtraque persona non est genita, vel vtraque genita esse debet. Si vero esse diuinum est propria, & intrinseca differentia intel lectionis, erit etiam amoris; & ita vtraque perso na eodem modo procedit similis ex vi talis pro cessionis: vtraque igitur erit eodem modo geni ta. Accedit quod S. Thomas art. 2. huius quaestionis inde probat, verbum in diuinis procedere in eadem natura, quia procedit per intellectionem, & intellectio Dei est esse ipsius Dei. Et in solut. 2. eiusdem art. ait, ideo verbum in nobis non proce dere simile intelligenti, in natura substantiali, quia intelligere in nobis non est substantia & esse intelligentis: in Deo autem ideo procedere simile pro ducenti in eadem natura, quia est substantia, & esse ipsius Dei intelligentis, quibus verbis procul du bio assignauit propriam, & intrinsecam differentiam diuinae intellectionis, ex qua prouenit, vt producat simile principio producenti in natura substantiali, sed idem prorsus eodem modo dicere possumus de amore; nempe in nobis per illum non proce dere aliquid simile in natura substantiali, quia est ipsa substantia, & esse Dei non aliter quam intellectio, per illum procedere simile in eadem natu ra; est ergo eademomnino ratio intellectionis diuinae, & amoris

Alij nouum effugium verbis solum confictum excogitarunt, cum reuera nihil diuersum a Caietano dicant: asserunt ergo, discrimen esse inter voluntatem increatam, & intellectum increatum. quod voluntas etiam quatenus increata, & diui na est, ex proprio genere, & propria veluti diffe rentia, quam dicunt esse diuinam, & increatam, non producit simile in substantia, sed quatenus in natura diuina operatur, ratione cuius, quae in ea producuntur, sunt idem cum ea, cum nihil extraneum secum admittere possit; at intellectus increatus, quatenus increatus est, ex propria differentia producit simile in natura substantiali, quia quatenus increatus est, vtitur ipsamet essentia diuina, vt specie intelligibili, & principio intelligendi: quod sane principium, nisi in subiecto, in quo operatur, sit impedimentum, vt est in creaturis beatis, postulat producere sibi simile in natura substantiali: atque idcirco in Deo hoc peculiare habet intellectio, quatenus talis est, ex proprio genere; vt producat simile, non item amor, nisi ratione subiecti. Ecce isti rursus incidunt in Caietani distinctionem, iam satis a nobis impugnatam Nam quamuis fateantur creatum, & increarum diuinum, & humanum esse differentias per se intellectus & voluntatis; illud tamen, quod est esse in natura diuina, putant esse extraneum, ratione cuius, non autem ratione propriae differentiae amoris diuini affirmant, Spiritum sanctum procedere similem in eadem natura, quod meo iudicio iam satis impugnatum est.

Sed eos demum vrgeamus primum hac ratione: amorem esse diuinum, ita est per se differentia amoris Dei, sicut esse increatum: diuinum autem dicimus, non quia sit, in natura diuina solum, vt in subiecto, sed quia sit ab ea, vt a principio dilectionis: nec enim dilectio est a nuda voluntate, nisi quatenus voluntas est in natura diuina, vt affectio eius nostro modo intelligendi, & ab ea foecundatur ad diligendum, & producendum Deum in eadem natura, vel quatenus re ipsa est idem cum essentia diuina, eandem cum ea foecunditatem habens: ergo in Deo dilectio ex suo principio, & non solum ex subiecto, producet simile. sicut intellectio: quare amorem esse increatum, idem est, atque esse diuinum, hoc est, a natura diuina, vt a principio foecundante voluntatem; esse ergo in diuina natura hoc modo, est per differentia amoris, sicut esse increatum, ac proinde ratione propriae differentiae praecise, non ratione subiecti per amorem in Deo procedit Deus similis in natura.

Deinde Spiritus sanctus ita procedit per voluntatem patris & filij, vt procedat a filio sicut a verbo intellecto, quemadmodum in nobis verbum, vel res intellecta est principium amoris, nisi quod in Deo verbum suum non tantum concurrit vt obiectum, nec tantum vt res dilecta (quamuis non concurrat vt finis) sed etiam, vt principium producens, & mutuo etiam diligens petrem, a quo per intellectionem processit; quatenus autem ex verbo Deo procedit Spiritus sanctus, producitu similis: ergo in principio suo proprio exit similis in eadem natura, & dilectio, qua producitur, ex eodem principio habet producere similem; sicut si in nobis res intellecta, quae est substantia, ita concurreret, tanquam principium producens ad producendum amorem; vt ex vi sua exiret substantia sine dubio procedens ex vi processionis in propria specie produceretur similis. Hos autem fefellit authores, quod intelligerent Spiritum sanctum tantum ratione naturae diuinae, tanquam subiecti, procedere similem in eadem natura, cum tamen reuera non tantum rationem subiecti, sed etiam rationem principij natura diuina habeat, vt probatum est. Et haec contra Caiet.

Adde etiam, quod tam in processione per intellectum, quam in processione per voluntatem aeque habenda est ratio subiecti, vel naturae, in qua procedit id, quod producitur: quia etiam in intellectu, id, quod procedit, producitur simile in natura: cum producatur per operationem immanentem: per hanc autem non potest aliquid intra Deum procedere, quod sit accidens, aut substantia alterius naturae: hoc autem non obest, quo minus processio per intellectum sit generatio, ergo neque obstare debet, quo minus id, quod per voluntatem procedit, sic etiam genitum.

Sed adhuc respondent, hoc esse discrimen inter id, quod procedit per intellectum, & id quod per voluntatem producitur, quod procedens per intellectum, ex vi proximi principij procedit simile in natura; proximum enim principium est essentia diuina, vt obiectum, quod cum intellectu, si in subiecto non inueniatur impedimentum, producit simile in natura; essentia autem diuina, non sic comparatur cum eo, quod procedit per voluntatem, sed tanquam remotum principium. Haec tamen differentia nullius momenti est; nam siue id, quod procedit, procedat simile est natura virtute principij remoti foecundantis etiam proximum, siue ex natiua virtute proximi principij, parum referre videtur, vt id, quod procedit, dicatur genitum, nec vllus Scholasticus hactenus aliud postulauit ad rationem generationis, quam vt id, quod procedit simile in natura ex vi sui principis coniuncti, & non aliunde ex accidenti remotum autem principium coniunctum est. Accedit, quod proximum principium productionis per intellectum, quod est essentia qiuina non producit simile in natura tantum, quia est proximum principium per modum obiecti, sed quia est idem de re cum intellectu ipsumque foecundat per identitatem: nam in beatis est principium proximum, & tamen non producit simile, quia non est idem cum intellectu: cur ergo non sufficiet voluntatem in Dec esse idem cum essentia, & ab ea foecundari ad producendum simile in natura, vt dicatur generare si cut dicitur intellectus.

Iam vero contra Ferrariensem nullo negotio agere possumus, cum enim dicit, per intellectionem in proprio genere, quatenus perfectissima est, produci simile in natura; per dilectionem ve ro, etiam perfectissimam non item; aut perfectis simam, intelligit intra genus creati sola intensione, aut alio modo perfectionis accidentariae, aut intelligit perfectissimam, hoc est, increatam & infini tam in genere entis, sicut est essentia diuina, si priori modo loquatur, non solum per amorem perfe ctissimam non producitur simile in natura substantiali; verum neque per intellectionem, quia nulla creata intellectio, aut amor est substantia, & esse ipsius operantis, sed accidens; & ita omne, quod per illas operationes procedit, est etiam accidens non substantia: si vero posteriori modo intelligat perfectissimam operationem, quatenus videlicet est perfectissima per essentiam, & increata; inci dit plane in sententiam Caietani, aut facillime impugnari potest, quia tam Spiritus sanctus in Deo quam verbum, quatenus procedit per operatio nem infinitam secundum essentiam, hoc est, diui nam & increatam, procedit similis in natura sub stantiali; vterque igitur eodem modo generatur, aut neuter. Nullum sane effugium manet Ferrariensi, nisi quod Caiet. comminiscitur de differentijs proprijs, & extraneis, quod satis superque a nobis praeclusum est

CAPVT VII. Vera ratio, cur verbi processio sit generatio, non item processio Spiritus sancti

MVlto facilior, & verior est ratio assignataa Canariensi in comment. art. 2. huius quaest ob quam processio verbi sit generatio, non autem processio Spiritus sancti: quia scilicet verbum non solum vi suae processionis procedit simile in natu tura, hoc est eiusdem cum patre natura, sed etiam vt imago patris, at Spiritus procedit quidem vt similis in natura patri & filio, a quibus procedit, sed non, vt imago illorum. Nam partem illam definitionis, in similitudinem naturae, putat intelligendam non de similitudine, quae ex vnitate naturae prouenit, sed de similitudine, quae est imago; neque enim quaeuis similitudo est imago eius, cuius est similitudo. Sic vero intellecta illa parte, recte omnia constat, nec opus est addere aliam, quam Tho mistae ob illas Caiet. & Ferrar. magis subtiles, quam veras distinctiones addendam esse existimarunt, nempe, ex vi productionis, sed cuicumque conuenerit definitio generationis allata c. 1. vere erit filius & genitus, illudque habebit vi suae processionis, & modi procedendi etiam peculiari, non aliunde.

In huius sententiae, & rationis confirmationem duo nobis probanda sunt. Vnum est, & de ratione filij quatenus filius est, non solum esse produci similem in natura, sed etiam vt imaginem producentis. Alterum est, in Deo solum verbum esse imaginem eius, a quo procedit; hinc enim optime infertur, solam verbi processionem esse generationem, & ipsum verbum solum esse filium. Ex his autem duobus, quod posterius est, monstrabitur ex professo infra disput. 146. quare in praesenti solum illud prius probandum superest; id autem colligitur ex patrib. Primum ex Athan. in Epist. de decretis Nicenae synodi parum ante medium, vbi de filio sic loquitur, si eum imaginem nomines, filium hoc ipso eum esse indicaueris, quid enim simile Deo, nisi sua ipsius progenies? sentit ergo solo nomine imaginis exprimi proprietatem filij, quare cum dicit, quid enim simile Deo, &c. non loquitur de similitudine, quae solum fundatur in vnitate naturae, aut qualitatis: sic enim Spiritus sanctus est similis, ac proinde ratio Athanas. nihil probaret, sed loquitur de similitudine, quae est propria imaginis, de qua in illa disp. 145. dicemus. Et Nazian. orat. 4. de Theologia quae est 36. in ordine, sic ait, Breuis & compendiosa facilisque paternae naturae declaratio est filius. Omni enim quod genitum est, genitorem suum tacita quadam voce definit, ac proinde paulo inferius ait recte dici λόγον, Logon. Nam, & λογος definitio dicitur. Ricard. etiam de S. Victore lib. 6. de Trinit. c. 19. 20. & 21. asserit ideo Spiritum sanctum non esse filium, quia non est imago patris: putat ergo de ratione filij esse imaginem patris, tametsi ipse explicet rationem imaginis, quam inquit in filio reperiri, non in Spiritu sancto, alio modo, quam nos; ille namque eo dicit filium esse imaginem pattis, quia accipit ita ab eo naturam, vt eam rursus alteri communicare possit; nos vero in eo esse dicemus rationem ima ginis, vt vere patrem repraesentet, quae nullo modo conuenit Spiritui sancto, vt in ea disp. 145. c. 5 ostendemus. Deinde Anselm. in Monologio c. il lo 53. eandem videtur rationem secutus, proponi enim praedictam difficultatem his verbis. Quid er go cum hic amor pariter habeat esse a parre & filio, & sic similis fit ambobus, vt nullatenus dissimilis sit illis, sed omnino idem sit, quod illi, nunquid filius eorum, aut prole existimandus est? tespondet autem, sed sicut verbum mox, vt consideratur, se prolem esse eius, a quo procedit, cuidentissime probat promptam praeferendo parentis imagi nem, sic amor aperte se prolem negat, quia dum a patre, & filio procedere intelligitur, non statim tam perspicuam exhibet se contemplanti eius, ex quo est, similitudinem, quam uis ipsum considerata ratio doceat, omnino idipsum esse, quod, & pater, & filius, quo nihil clarius pro nostra sententia dici potuit.

Sed notandum est, cum dicit Ansel. ideo verbum esse filium & prolem genitam, quia contemplanti mox se offert, vt imago non loqui de intellectu vidente clare Deum, quasi filius intellectui intuenti Deum, sicut est, sit imago, vt enim dispi 145. dicemus soli patri filius est imago: hoc est solus pater in eo, vt in imagine se ipsum contemplatur, loquitur ergo Anselm. de quouis intellectu viatoris, qui eo ipso, quod cognoscit verbum diuinum esse imaginem patris perspicuam, intelligit esse vere filium & genitum: non tamen, quia intelligat esse eiusdem naturae, siquidem fatemui & Spiritum sanctum esse eiusdem naturae cum patre, sed quia intelligimus ipsum non esse similitudinem patris, hoc est imaginem, dicimus non esse filium. Vbi Anselm. nomine similitudinis, quam negat Spiritui sancto, non intelligit eam, quae ex vnitate naturae resultat, & qua tres personae, & aequales, & similes esse dicuntur; sed eam, quae est imaginis & repraesentationis: alia enim esse ne quit. Quo autem differat similitudo, quae ex sola vnitate naturae oritur, & imago dicemus disp. citata: neque enim animus est ordinem S. Thom. peruertere, sed qui volet pleniorem huius rei notitiam habere, legat quae in ea disp. scribemus, nunc satis sit, vt notum omnibus supponere, non esse idem imaginem & similitudine fundatam in vnitate naturae

Accedit S. Thom. qui contra gent. c. u. primum probat, filium Dei esse imaginem producentis, deinde esse in eadem natura, & hinc colligit ess. filium: reddit autem rationem his verb. Non enim sic esse imaginem alicuius, rt eiusdem naturae cum illo sit in aliquo inuenitur, qui filius dici non possit. Et aliquibus interpositis, Haec est autem verae generationis ratio in rebus viuentibus, quod id, quod generatur a generante proce das, vt similitudo ipsius, & eiusdem naturae cum ipso. Vbi non tantum dicit esse de ratione filij produci eius dem naturae, sed etiam produci vt similitudinem, intelligit plane per similitudinem imaginem, non solam naturae vnitatem: nam praeter hanc postulat etiam rationem similitudinis, vt sit aliquis filius: nec oppositum dixit eodem lib. cap. 19. non longe a fine cum reddit rationem cur Spiritus sanctus non procedat vt genitus, imo id ipsum expressit his verb. Cum autem ostensum sit, quod ama tum in amante non est secundum similitudinem speciei sicut intellectum in intelligente, omne autem, quod procedit ab altero per modum geniti, procedit secundum multi tudinem speciei a generante, relinquitur, quod processus re ad hoc, quod sit in voluntate, non sit per modum generationis sicut processus rei ad hoc, quod sit in intellectu, habet rationem generationis. Cum loquitur de similitudine spe ciei, non loquitur de vnitate naturae, sed de specie & similitudine repraesentationis: alioquin falsum diceret intellectum in intelligente esse secundum similitudinem speciei, amatum vero in amante non item.

Ratione vero probatur, filium ex sua propria ratione esse imaginem patris, nam in creaturis, ex quibus haec omnia vsurpata sunt, & extensa ad significandum diuina, omnis filius est imago patris, quod adeo verum est; vt etiam in aequiuocis generationibus, qualis est muli, reperiatur: quilibet enim filius praesefert imaginem aliquam patris, vt ex eo bene cognito pater etiam cognoscatur, & quamuis pater repraesentet filium, hoc est, faciat cognoscere filium: tamen non est imago illius, quia imago est similitudo originem habens ab eo, quem repraesentat, vt loco citat. dicemus, cum autem de ratione imaginis etiam esse dicatur similitudo producta ad repraesentandum id, a quo procedit, pars illa definitionis, ad repraesentandum producta, ita debet intelligi, vt vel ex intentione expressa artificis sicut apparet in imaginibus depi ctis, siue ex modo ipso producendi, sicut in imagi ne naturali contingit hoc fine similitudo produca tur, vt repraesentet. Dicitur autem eo fine & in tentione naturae produci, quoties talis procedit vi suae processionis, vt eo ipso repraesentet cum, a quo procedit: filius ergo est similitudo substan tialis patris ad repraesentandum producta. Quo circa eo magis, aut minus perfectus filius sui patris aliquis esse dicitur, non quo perfectior, au minus perfectus homo est; sed quod magis aut minus ipsum patrem repraesentat. Ideoque cum aliquis parum pattem suum repraesentat (nam nullus est, qui non aliquo modo ipsum imitetur) dicere solemus, eum non esse filium sui patris, & cum magis matrem, quam patrem repraesentat, dicimus magis esse filium matris, quam patris; nomen enim filius non significat substantiam, sed relationem ad patrem, seu mattem, quae fundamentum habet in similitudine producta ad repraesentandum; quare non crescit perfectio filiationis ex perfectione substantiae, sed ex perfectione similitudinis repraesentantis. Itaque si in defini tione generationis a nobis allata cap. 1.huius dispi pars illa in similitudinem naturae, intelligatur eo modo, vt diximus, hoc est, in imaginem substantialem eiusdem naturae, nihil difficultatis habebit, ex eaque optime colligemus verbum in diuinis solum generari, & esse filium, at Spiritum sanctum non item. Supererat probare, solum verbum diuinum esse veram patris imaginem, Spiritum au tem sanctum nullo modo, neque ex vi processionis per voluntatem in genere, nec ex vi talis voluntatis, nec aliunde, sed ne ordinem inuertamus S. Tho. disp. 146. id demonstrandum est.

CAPVT VIII. Diluuntur argumenta contra hanc posteriorem rationem.

SVperest, vt quae lam argumenta diluamus, qua contra hanc sententiam Canarien fieri possunt, vt ipsa magis explicata & confirmata maneat. Primum argumentum: Si fingamus (quod impossibile est) nullum esse impossibile intellectum hu manum, aut angelicum, qui per equum productum verbi causa, tanquam per imaginem duci possit in notitiam genitoris: nihilominus equus genitus ab equo vere esset illius filius, ergo in cre aturis non est aliquis ex eo filius, quod alicui intellectui repraesentare possit patrem suum, parum autem refert, quod sit intellectus Dei, nam respectu illius nullus filius creatus dicitur imago; quandoquidem Deus non agnoscit patrem creatum per filium, cum ergo ratio formalis filij saluetur, etiamsi nullus intellectus esse possit, & ablato intellectu hoc modo, necessario tollatur ratio ima¬ ginis: consequitur rationem imaginis, & filij no esse omnino eandem.

Respondeo rationem imaginis, quae in humanis vere filium constituit, non esse actualem illum ordinem seu relationem imaginis ad intellectum potentem per vnum alium cognoscere, sed quasi fundamentum huius respectus, hoc est, rem productam talis esse naturae & proprietatis, vt nata sit ducere in cognitionem producentis, si sit intellectus, qui cognoscere possit, & haec est radix repraesentationis. Habemus autem in diuinis appositissimum huius rei exemplum, nam donum ita constituitur proprietas Spiritus sancti, vt eo dicatur donum, quo est Spiritus: at vero donum prae ter respectum quem habet ad principium, a quo procedit per voluntatem, habet alium ad creatu ras eodem nomine connotatum, quibus donati potest; qui sane est rationis, & formaliter non po test pertinere ad proprietatem personalem; tum quia est relatio rationis; tum etiam quia est ad creaturas, quae licet non essent possibiles, nihil ominus Spiritus sanctus suam in se proprietatem personalem haberet. Est ergo proprietas personalis Spiritus sancti fundamentum illius respectus, hoc est, taliter a patre & filio procedit, vt ex se aptus sit donari creaturis, si sint possibiles: sic etiam in creaturis proprietatem filij, & geniti non consti tuimus in respectu actuali imaginis ad intelle ctum, cui repraesentat; sed in fundamento huius respectus, quia ergo Spiritus sanctus nec forma liter, nec fundamentaliter (vt aiunt) habet hanc rationem imaginis, nullo modo est filius. Porro Filius aeternus non est imago patris, quia natus sit repraesentare suum genitorem intellectui crea to, sed patri suo, vt disput. illa dicemus, cui non solum potest repraesentare, sed necessario semper repraesentat.

Secundum argumentum. Prius est Filium esse similem patri in natura, hoc est, eiusdem cum ipso naturae, quam esse illius imaginem, hoc est, quam ipsum repraesentare: ergo prius est filius, quam sit imago, ex eo solum, quod similis est in natura cum genitore Respondeo in humanis ex eo solum dici aliquem filium, quod habeat eandem naturam animalis cum producente, quia in hoc solum est fundamentum relationis imaginis, in quo sufficienter saluatur ratio filij. Nam ex sola similitu dine naturae producti cum procedente, si sit intel lectus cui repraesentare possit, nascitur ratio for malis imaginis, at in Deo sola similitudo natura producti cum producente non constituit rationem filij, quia haec sola similitudo non est suffi ciens fundamentum relationis imaginis; haec enim in Deo non resultat ex sola naturae identitate, sed ex illa, & proprietate personali, quae nata est re praesentare; haec autem est proprietas verbi. qua tenus est per intellectum. Ideo enim patri ver bum repraesentat; non quia habet eandem natu ram cum illo, sic enim, & Spiritus sanctus reprae sentaret, sed quia est eiusdem naturae, eamque habet coniunctam cum verbi proprietate producti per intellectum. Hinc fit, vt verbum diuinum eo habeat esse verbum, quia procedit per intellectum: Spiritus vero non sit filius, quia producitur per voluntatem; nam quod per voluntatem procedit etiamsi habeat eandem naturam cum producente non procedit, vt imago vllo modo, quod vero per intellectum; vete, vt imago producitur.

Tertium argumentum. Vt aliquid sit imago, debet esse similitudo expressa cum intentione repraesentandi: haec autem intentio non est necessaria ex aliqua voluntate ipsius exprimentis, sed ex solo modo naturali producendi, talis autem intentio naturae ex eo solum censetur adesse, quod effectus producitur eiusdem naturae cum producente, ergo hac ratione etiam Spiritus sanctus es set filius. Verum hoc argumentum, si alicuius mo menti est, probat etiam Spiritum sanctum fore imaginem producentis, quia eo ipso, quod exprimitur eiusdem naturae, producitur cum intentione repraesentandi, in quo consistit vera ratio imaginis, at hoc nec aduersarij concedent, cum haec sit proprnetas solius filij, vt loco cita. ostendemuss ergo nec probat argumentum illud; quod contendebant. Sed nihiloninus respondeo, sicut supra dixi, intentionem, qua similitudo debet exprimi ad repraesentandum, esse aliquando in ipse modo operandi naturae, sed hic non attenditur in eo solum, vt producat similem in natura, sed cum tali etiam proprietate, vt natus sit repraesentare genitorem: hoc autem non habet Spiritus sanctus, etiamsi exeat similis in natura, quia non accipit naturam cum ea proprietate, cum qua repraesentare possit. Quo modo autem filius ita ac cipiat naturam, vt repraesentat, & sit imago, non autem Spiritus sanctus, disput. illa145. disseren dum est.

Postremo, filius in brutis animantibus non videtur alio fine a natura produci, quam, vt conser uetur in illis propagatio, quo appetitu feruntur omnia agentia, de repraesentatione autem nihil curat animal generans ipsa vi suae naturae; nihilominus animal genitum est vere filius, ergo de ratione filij non est imago. At friuolum certe est argumentum, & ex antea dictis facile dissoluitur. Quando enim dicimus, filium produci cum in tentione repraesentandi genitorem, non loqui mur de alia intentione, quam ipsius naturae: haec autem attenditur ex modo operandi, & quia ani mal genetans ipsa generatione non minus per a nimal a se genitum repraesentatur, quam in eo conseruetur species; ideo vtraque intentione naturae dicitur produci. Nam sicut dicitur animal gigni intentione seruandi naturam, quia reuera accipit naturam propagatam, & consequenter illam conseruat; sic etiam dicitur ad repraesentandum produci, quia reuera accipit naturam, vt ge nitorem repraesentet. Fateor multa produci sola intentione conseruandi naturam, non repraesentandi genitorem; ea tamen sunt, in quibus non est imago, qualia sunt non viuentia, vt disput. 145. di cemus; sed in quibus est imago vera, & ratio filij, vt in animalibus, absque dubio cum ea intentione naturae res producitur. Adde, quod praedictum argumentum, siquid habet momenti, probat etiam in brutis nullum filium esse imaginem patris quod si in brutis non est, neque in hominibus erit; quando sola intentione propagandi naturam eo dem modo producitur filius, sed solum quando homo expressa intentione voluntatis ad repraesentandum generat, quod est absurdum; aut si in hominibus sola naturali intentione repraesentationis fit generatio; cur etiam non fiet in brutis, in quibus per filium eodem modo, atque inter homines, pater cognoscitur?

PrevBack to TopNext