Text List

Moralitas 44

Moralitates 44

Pictura fortunae secundum Titum Liiium: Matrone Romanorum dedica uerunt deae Fortunae templum: Cuius imago fuit, mulier habens faciem binam: onam splendidam, & alteram obscuram, & vtraque facie caca e rat: depingebatur etiam in curru, quem trahebant tres dextrarij: Et ante eandem imaginem scriptum erat sic: Amor mundi excecat mentem hominis: quia non cogitat diem mortis, nec ext remi examinis. Retro scribebatur sic: Fortuna mun di fluit & refluit, & nisi praecautatur, hominem finaliter decipit. A dextris scri bebatur sic: Fortuna mundi est aura suffians homini, arridens pauperi, nocens vire nobilim. Vnde Castius dixit: Infoelix uirtus & solis prouida uerbis: Fortunam in rebus cur sequeris dominam: A sinistris scribebatur sic: Fortuna mundi fallax dinoscitur: quia promittit la titiam, & inducit tristitiam, &c

Ro primo uersu ait Diuus Bernhardus: Paupertas fuit uia CHRISTI de coelo ad terram, & uia CHRISTI & suorum fidelium ad coelum: quia pau perum est regnum coelorum. Sed diuites sunt caeci sedentes extra uiam i stam, & ideo si uelint intrare uiam ducentem ad coelum, teneant uiam pauper tatis, D. Augustinus super illud Iohannis: Mundus transit & concupiscentia eius, &c. Quid uis: utrum amare temporalia, & transire cum tempore: an CHRISTUM amare, & in aeternum uiuere: Rerum temporalium fluuius xtransit: Sed iuxta fluuium nata est arbor, scilicet Dominus IESVS CHRI STVS, assumpsit carnem, & a morte resurrexit, ascendit in coelum. Voluit se quodammodo circa fluuium temporum plantare: raperis in praeceps, tene li gnum: uoluit te amor mundi, tene CHRISTVM. Propter te factus est tem poralis, ut tu fias aeternus, &c. Et cerne pauperem ipsum, si amas istam flui dam uitam & miseram, ubi cum omni labore uiuis: quanto magis debes istam perpetuam uitam amare, ubi nullus labor sustinebitur.

Pro secundo uersu Gregorius in homilia quarta: Mundus talis, ut ipsae e ius ruinae praedicent & doceant, quod amandus non est. Et ideo concludit in alia homilia. Quod despiciamus cuncta praesentia: quia nulla sunt, quum trans ire possunt, & quod constat paruo tempore, non est diligendum. Idem in ho milia 2. Nolite ergo fratres mei diligere, quem uidetis diustare non posse: Prae cepta apostolica in animo ponite, quibus nos admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo: Et in tertia parte curae pastoralis, admo nitione 28. de uerbis doctoris & praedicatoris gentium: Praeterit enim figura huius mundi. Ac si aperte diceret: Nolite constanter mundum diligere, quan do & ipse non potest, quem diligitis, stare. In cassum cor quasi manentes figi tis, dum fugit ipse quem amatis

Pro tertio uersu ait D. Augustinus de Verbis Domini, sermone 5. Quam multi heri diuites, hodie pauperes: Quam multi dormiunt diuites, & ueni entibus latronibus & cuncta auferentibus, euigilant pauperes. Ergo non spe rate in incerto diuitiarum, sed in DEO uiuo, qui praestat nobis omnia abun danter ad fruendum aeterna, ad utendum temporalia. Temporalia tanquam uiatoribus, aeterna tanquam habitatoribus. Temporalia, unde bona facia mus: aeterna, unde boni efficiamur. Quales ergo diuitiae sunt, quas latrones te occiso auferunt & fugiunt: quales sunt diuitiae, propter quas concupiscen das ad infernum descendas: Si uerae diuitiae essent, securitatem praestarent, Ba ruch. 3. quaerit, ubi sunt diuitiae & principes. Qui dominatur super bestias ter rae, & reges exterminati, & ad inferos descenderant.

Pro quarto uersu clamat Euangelista: Quod diues mortuus est, & sepul tus in inferno. Vnde Chrysostomus & Gregorius dicunt sic: Quod quam uis diues possit esse consolatus in hoc mundo, & etiam saluatus, tamen ualde rarum est: quod uix uti possumus recte rebus & bonis temporalibus: Atte stante ueritate CHRISTO, Matth. 9. Difficile, qui pecunias habent, intrabum in regnum DEI. Et Hieronymus in quadam epistola ait: Difficile imo impos sibile est, ut praesentibus quis & futuris fruatur bonis, ut hic uentrem, & illic mentem impleat: & sic de delitijs ad delitias transeat, ut in utroque seculo, ut in terra sic in coelo appareat gloriosus. Item D. Bernhardus: Qui carnalibus uo luptatibus pascitur, aeternarum delitiarum epulis indignus habetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 44