Text List

Moralitas 43

Moralitates 43

LEgitur de quodam paupere, qui venit ad magnum conuiuium siue festum, & cum videret appositos scyphos argenteos, pbialas, cathos, patinas, & cochlearia, & huiusmodi preciosa vasa, &c. ex magna simplicitate haec ille posuit in sinu suo, arbitratus hec esse generis communis, & posse uel licere secum deportare. Sed veniens ad ianitorem hospitij, vt cum vasculis acceptis exiret. ianitor explorauit, si quid vasorum secum haberet, sicut mos est. Et inueniens ali qua apud eum, spoliauit eum cum opprobrio, &c

Sic uere est de istis auaris comparatum, qui ueniunt in hunc mundum, qui bus offert mundus multa uasa ad usum suum: Sed quia arbitrantur se illa posse secum ex huius mundi hospitio deportare, congregant, quantum possunt, omniaque replent uario uasorum genere. SedMORS, * qui est ianitor mundi, per quem omnes exeunt, aufert ista, & remittit ad usum superstitum, quibus adhuc in huius mundi hospitio uiuendum est. Sed in morte auari ac cidit, sicut de equo non ualente trahere currum, quem occidunt, excoriant, ut solummodo corium uendant, & aliquid ex mortuo habeant lucri. Sic isto a uaro laboribus fere enecato & expoliato, executores & haeredes tantummo do linteamen uile, uel cilicium unum sibi relinquunt, cum quo sepeliant eum, ex omnibus bonis suis in hac terra, ad gaudium possessorum relictis.

ADulatio depingebatur, habere in vna manu speculum, in alia vero obtulit poculum delicatum. In speculo apparet facies, & si riseris, ridebit. Vnde vi detur esse concordia inter faciem & imaginem in speculo., vt quando fa cies ridet, & imago impressa similiter: amota facie, nihil amplius appa ret in speculo, &c

SIc est de adulatione sciendum, si tu rides & ridere uidetur: & sic de alijs multis. Vnde auctor de arte adulandi dicit: Fortiter quicquid laudaueris ipse laudabit: mutat sententiam, si tu mutaueris: si in risum effusus, & ipse uidetur ridere, & plorat fortiter, si tu ploraueris. Dicit enim Seneca in qua dam epistola, dicens: Quod omne genus hominum in Curia magnorum prin cipum poterit inueniri, uno genere excepto, scilicet Veritatem dicentium Nam iuxta Comicum: Obsequium amicos, ueritas odium parit. Nam adula tores & sycophantae in aulis locum habent: at ueritatem profitentes odio & morte persequuntur: Vt patet in sancto lohanne Baptista: qui ueniens ad Cu riam Herodis, dixit illi ueritatem, & statim iussit eum decollari, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 43