Text List

Quaestio 43

Quaestio 43

QUAEST. XLIII. Quomodo loqui serpens poterat in 1 paradiso (Gen. III, 1), cum aliquod appareat irratio­ nale esse animal?

RESP. Serpens per sc loqui non poterat, quia non hoc a Creatore acceperat. Assumpsit enim in ministe­ ; ium illum diabolus, utens eo velut organo, per quod articulatum sonum emitteret. Per illum nempe verba faciebat, et tainen boc etiam ille nesciebat. Natura ergo rationis expers subditur rationali naturae; sed tamen non tantum, quantum vult, ex ea vel in ea fa­ cit, sed quantum a Creatore acceperit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 43