On this page
Sectio 1
Sectio 1
De sanctitate substantiali Christi
PARAGRAPHUS I An humanitas Christi fuerat Sancta formaliter pro Sanctitatem Substantialem et Increatam et qualem?
Dicendum primo. Humanitas Christi unita Verbo fuit formaliter et substantialiter sanctificata per ipsam increatam personaliter Verbi, etiam prout virtualiter contra distinctam a natura Divina. Ita Suarez, Perez, Lugo, Tannerus, Valentia, et caeteri contra Vasquez, Esparsa, Gonet, et caeteros.
Probatur: Personalitas Verbi etiam ut contra distincta a natura Divina, est perfectio Divina summo amore digna, summe conformis rationi Divinae, opposita omni peccato, et importans ius ad beatificam Dei visionem. Ergo cum immediate physice uniatur humanitati Christi, sanctificat illam per se formaliter et immediate ac substantialiter, non minus, imo multo magis quam gratia habitualis.
Obiicitur primo. Personalitas Verbi ut contra distincta a natura Divina non est formaliter sanctitas, Ergo non sanctificat ut talis humanitatem Christi. Antecedens probatur quia sanctitas in Deo est absolutum attributum essentiae non personalitatis, quia alias in Deo concedendae essent tres relativae sanctitates, sicut sunt tres personalitates, Ergo etc. Respondeo nego Antecedens probationem eius distinguo: sanctitas moralis est in Deo attributum absolutum essentiae et non personalitatis Concedo. Sanctitas physica seu entitativa nego. Similiter distinguo alteram probationem: essent in Deo sanctitates tres relativae et morales nego sanctitates physicae seu entitativae, sicut etiam tres bonitates et perfecttiones relativae Concedo. Duplex ergo sanctitas in Deo distinguenda est: una moralis quae est rectitudo formalis seu conformitas Divinae voluntatis in omni suo actu et affectu cum prima regula omnis honestae operationis liberae. Et hac sanctitas est attributum speciale et absolutum Divinae naturae, estque unica in Deo, sicut unica est voluntas. Altera sanctitas est quasi physica consistens in ipsa entitate eorum quae in Deo sunt, omnia enim quae in Deo sunt, sive formaliter solum distinguantur a natura Divina, ut attributa, sive virtualiter aut realiter in adaequate ut tres personalitates, omnia inquam se ipsis opponuntur omni peccato, excludunt omnem imperfectionem, dignissima sunt Divina dilectione, sunt summa participatant ad haereditatem beatitudinis aeternae, consequenter sunt venissima sanctitas. Firmatur responsio ex trisagio Ecclesiastico sanetque, "Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabbaoth. Item Sancte Deus Sancte fortis Sancte Immortalis, etc".
Urgetur Si personalitas Verbi esset proprie sanctitas, vel hoc ei conveniret et ut est relatio, vel ut est subsistentia, nihil horum dici potest, non est primum, quia ut praecise est relatio, sic solum respicit terminum Divinum. Ergo etc. Respondeo nego minorem et dico, personalitatem Verbi esse veram sanctitatem scilicet entitativam non praecise ut relatio vel subsistentia est, (abstractissimus enim conceptus relationis vel subsistentiae non dicit sanctitatem formaliter) sed ut est relatio et subsistentia Divina, seu ut est quid ex se exigens identitatem cum natura Divina, adeoque ex se incapax omnis imperfectionis et irrectitudinis, et consequenter constitutiva amici et filii Dei.
Urgetur Hoc ipsum est commune omnibus attributis Divinis, unde sequitur, quod Christi humanitas sanctificetur per omnipotentiam, aeternitatem, intellectum, et alias perfectiones Verbi. Responde Concedo sequelam quid inde.
Urgetur Si intellectus Divinus ut a voluntate et natura Divina distinctus esset formaliter sanctitas increata, tunc etiam participatio Divini intellectûs esset sanctitas participata, sicut quia natura Divina ut ab attributis virtualiter distincta est sanctitas per essentiam: formalis participatio naturae Divinae nempe gratia habitualis est sanctitas participata. Sed fides, prophetia, lumen gloriae, etc quae sunt formales participationes intellectûs Divini, non sunt sanctitas per participationem, alioqui homo sanctificaretur formaliter per donum prophetiae, et iustificaretur per fidem. Respondeo distinguo maiorem. Etiam participatio Divini intellectus esset formaliter sanctitas, si ea participatio omnino aequivaleat participationi quae est per gratiam habitualem Concedo secus nego. Similiter distinguo minorem et nego Consequentiam. Fides et prophetia non constituunt formaliter amicum et filium Dei, sicut gratia, cum reperiantur etiam in peccatoribus: lumen etiam gloriae non constituit ex se amicum Dei, sed supponit, fundatur enim connaturaliter in gratia habituali, et est quid debitum amico Dei. Deinde lumen gloriae non facit ut homo possit supernaturaliter et simul libere recte agere, sed tantum complet intellectum ad actus necessarios, trahitque voluntatem ad operandum necessario. Iam vero de ratione absolutae sanctitatis est ordinare potentias ad operandum supernaturaliter, et recte pro quocunque statu, praesertim pro statu libertatis, et esse radicem habituum supernaturalium pro tali statu requisitorum. Hoc convenit gratiae habituali et personalitati Divinae etiam ut virtualiter distinctae a natura Divina est enim radix rectitudinis universalis quarumvis operationum Christi.
Obiicitur secundum Personalitas Verbi non sanctificat formaliter naturam Divinam et ipsum Verbum. Ergo nec humanitatem Christi. Respondeo distinguo Antecedens non sanctificat sanctitate morali quali sanctificat ipsa voluntas Divina rectissima Concedo, non sanctificat sanctitate physica seu entitativa nego Antecedens et Consequentiam. Respondeo secundo, misso antecedente nego Consequentiam. Disparitas est quia personalitas Divina non est naturae Divinae prima radix rectae operationis et beatitudinis: est autem humanitati, natura enim Divina et per se et propriori est rectissima et fons omnis beatitudinis..............
Obiicitur tertio. Humanitas Christi per id sanctificatur formaliter per quod formaliter constituitur in ratione filii Dei, ut patet ex gratia sanctificante. Sed per filiationem prout est virtualiter distincta a natura Divina non constituitur humanitas formaliter in ratione filii, quia per illam non fit formaliter particeps naturae Divinae. Respondeo nego minorem. per quid enim aliquid magis constitui potest in ratione filii Dei, quam per hoc quod est ipsa filiatio et identitatem habet cum natura Divina.
Dicendum secundo. Etiam natura Divina prout a personalitate Verbi distincta sanctificat humanitatem Christi formaliter. Est cois contra Hurtado.
Probatur primo authoritate Sanctorum Patrum, qui agnoscentes in Christo sanctitatem substantialem et increatam, passim eam referunt in Divinitatem quam appellant unguentum et unctionem humanitatis. Sic Divus Damascenus Libro 3 capite 3 dicit: "ipse enim se ipsum unxit, ungens quidem ut Deus sua Deitate, unctus autem ut homo". Idem dicit Divus Naziandzenus oratione 4. Plures dat rationes Suarez et Vasquez. Porro fundatur hic modus loquendi Sanctorum Patrum in scriptura Isaiae sexto ubi dicitur de Christo: "Spiritus Domini super me eo quod unxit me". Et Danielis 9. "Donec ungatur Sanctus Sanctorum".
Probatur secundo ratione: Natura Divina secundum se est essentialiter substantialis sanctitas et omnis sanctitatis prima radix ex alia parte humanitas est apta sanctificari. ergo data communicatione intima inter Divinam naturam et humanitatem haec formaliter sanctificatur per illam.
Obiicitur primo. Natura Divina unitur solum mediate humanitati ut supra conclusum, Ergo non potest eam sanctificare se ipsa formaliter prout virtualiter a personalitate Verbi distinguitur. Probatur Consequentia. Quia verus effectus formalis debet praestari per unionem immediatam, forma enim mediata non denominat id cui mediata est intrinsece et proprie, sed solum denominative et improprie sicut causa efficiens remota, non potest vere et proprie esse causa, ut constat ex Physica. Respondeo. Concedo Antecedens distinguo Consequens: Ergo non potest sanctificare divinitas humanitatem formaliter physice transeat formaliter moraliter nego. Similiter distinguo probationem: verus effectus physicus formalis debet praestari per unionem immediatam transeat, moralis nego. Quod ad praestandum effectum formalem in genere physica requiratur unio physica immediata, patet tum obiectione tum ex eo quod anima rationalis uniatur accidentibus materialibus mediate, in quantum unitur immediate corpori accidentia recipienti, et tamen non dicitur ab illis calida aut alba etc humanitas ergo Christi sanctificatur a Divinitate formaliter intrinsece et immediate moraliter, in sensu tamen morali qui maxime proprius esse potest. Ratio: quia licet inter Divinitatem abstracte sumptam et humanitatem non sit unio physica immediata, sicut est inter humanitatem et personalitatem Verbi (unde haec sanctificat illam formaliter intrinsece et immediate physice) nihil tamen inter humanitatem et Divinitatem mediat ut quod, quod sit realiter simpliciter distinctum a Divinitate eique non identificetur. Unde in morali estimatione tantumdem est ac si prorsus nihil mediaret: Quod vero in rigore physico non sanctificetur humanitas intrinsece et immediate a Deitate facit distinctio virtualis eiusdem a personalitate, nam sicut vi huius distinctionis Deitas non dicitur physice immediate unita humanitati, ita vi eiusdem non sanctificabit immediate physice.
Obiicitur secundo Si natura Divina mediate unita humanitati eam sanctificat formaliter sanctificabit eandem etiam personalitas patris et spiritûs sancti, quia mediante natura uniuntur eidem humanitati. Sequela non admittitur, Ergo etc. Respondeo nego sequelam probationem distinguo, mediante natura uniuntur remote et insufficienter ad praestandum effectum formalem Concedo, Proxime et sufficienter ad eum effectum nego. mediata illa unio paternitatis non sufficit ad hoc ut paternitas possit simpliciter dici unita humanitati. Ergo nec sufficiet ad eandem sanctificandam formaliter.
Obiicitur tertio Si natura Divina vel personalitas Verbi sanctificaret formaliter humanitatem Christi, redderet illam amabilem Deo non libere sed necessario, imo tam amabilem et gratam, ac est ipsum Verbum sequela non admittitur Ergo etc Respondeo nego sequelam utram quam et dico imprimis quod Deus humanitatem Christi a Verbo formaliter sanctificatam libere amat, in quantum absolute loquendo posset tolli unio inter illam et verbum, atque sic non esse in Deo is amor erga humanitatem illam qui de facto est. Nihil omnius quamdiu humanitas in sensu composito sancto est sanctitate verbi, non potest amari: sed haec necessitas solum est consequens et non officit libertati, ut patet ex traditis in Logica. Ratio secundae sequelae negatae est quod humanitas Christi solum sit sancta per participationem sanctitatis increatae quae media unione illi communicatur. Iam vero Verbum est infinite sanctum per essentiam suam. Iam autem magis trahit affectum et provocat amorem illud quod magis intrinsecam habet amabilitatem et sanctitatem ut experientia docet. Magis enim amamus animas sanctorum quam corpora, et magis haec quam vestes ipsorum ut pote minus coniunctas cum sanctitate in animabus recepta. Proinde et personalitas vel Deitas verbi longe amabilior est et sanctior quam humanitas Christi. Illud verum est quod hoc concretum Christus specifice sumptum atque sit amabile ac ipsum Verbum, quam ipsum essentialiter includit. Humanitas autem sumpta etiam reduplicative ut est sancta sanctitate Verbi, adhuc minus est amabilis quam Verbum, quia reduplicatio illa solum importat unionem physicam, non autem identitatem cum sanctitate essentiali et absolutissima.
Petes primo: An humanitas Christi a Verbo sanctificetur in finite simpliciter. Negat Lugo disp. 16 sec 3, Esparsa quaes: 24, etc, quia sanctificatio infinita simpliciter est qua maior cogitari nequi, maior autem sanctificatio per essentiam ut est in Deo, quam per participationem ut est in humanitate Christi, illa enim tribuit impeccabilitatem simpliciter et absolutissimam pro omni: unitam Verbo, nec tollit radicalem potentiam ad peccandum.
Oppositum dependit strenuo Hurtadus disp: 7 sec: 6. Item Suarez, Vasquez, Arriage, Martinon, Valentia, et caeteri, probant autem quia ex communi sensu Patrum et Theologorum humanitas ita sanctificatur a Verbo ut quacunque additione gratiae habitualis non fiat sanctior intensive.
Atqui hoc non conveniret humanitati nisi a Verbo esset in finite simpliciter sancta, si quia si solum est finite sanctificata non continet eminenter omnem sanctitatem, quod autem non continet eminenter omne genus sanctitatis, potest reddi sanctius intensive per additionem aliarum sanctitatum. Deinde sanctitas Verbi est infinita simpliciter et in omni genere. Ergo humanitatem reddit sanctam infinite et in omni genere. Consequentia probatur: quia non santificat efficienter sed formaliter, media unione communicando se ipsam humanitati sicut ergo gratia vel albedo intensa ut 8 reddit subiectum gratum vel album ut 8. Intensa ut 3 reddit subiectum intensum ut 3. Sic santitas infinita simpliciter, sanctificabit infinite simpliciter nec est alia ratio digno secudi quam bonum sit subiectum informatum aliqua forma, quam ex bonitate formae.
Petes secundo. An Unio hypostatica supposito quod sit entitas modalis, etiam santificet humanitatem Christi? Respondeo sanctificat non ut quod sed ut quo. Sicut unio inter corpus et animam non est animatio ut quod sed ut quo. Ita Suarez et caeteri. Ratio: quia munus proprium et essentiale unionis est solum ultimo determinare Verbum ut actu terminet et sanctificet humanitatem.
PARAGRAPHUS II Solvitur Difficultas cur Humanitas Christi Sanctificetur formaliter a Verbo et non participe et similiter alias eius perfectiones nec reddatur formaliter, immensa, aeterna, omniscia, etc.
Praecipua haec est contra sanctificationem humanitatis Christi obiectio, pro qua varias solutiones excogitarunt authores.
Primo evadere conantur aliqui asserentes personalitati Verbi secundum se convenire quidem sanctitatem relativam non autem omnipotentiam immensitatem, aeternitatem, et similia attributa quae sunt propria ipsius naturae Divinae. Non potest ergo personalitas Verbi immensificare, aeternisare, humanitatem, cum non habeat propriam relativam immensitatem, aeternitatem, etc. Huius solutionis fundamentum et efficacia pendet a Tractatu de Trinitate, in quo non pauci contrarium docent, quo ad aeternitatem et immensitatem relativam. Deinde dato quod personalitas non habet propriam relativam immensitatem vel aeternitatem, cur non immensificatur vel aeternisatur humanitas per immensitatem naturae Divinae ad eum modum, quo para grapho procedente dictum est eam sanctificari per sanctitatem eiusdem.
Secundo. Respondet Arriaga Disputatione 29 sectione 5, Amicus Disputatione 16, effectum formalem sancti esse moralem, ac proinde non requirere immediatam unionem, naturae Divinae cum humanitate in ordine ad ipsam sanctificandam: sicut actus hominis iusti dignificantur a gratia, quae tamen illis non est immediate unita. Iam vero esse formaliter potentem, aeternum, intelligentum, etc, sunt effectus formales physici, ad quod communicandos requiritur unio immediata physica. Rationem disparitatis ac physicus, unde non requirit tantam unionem. Sed contra est, quia non apparet quomodo ratio sancti solum sit affectus formalis moralis et physicus, ---------- cum media unione physica praestetur a sanctitate tam increata quam creata, scilicet gratia habituali. Deinde Arriaga admittit in personalitatibus Divinis aeternitatem et immensitatem relativam. Cum ergo hae uniantur physice immediate humanitati, sicut et ipsa personalitas, cur non aeternisant vel non immensificant physice humanitatem.
Tertio. Lugo disparitatem dat, quod humanitas Christi sit substantialiter incompleta in ordine ad participandam sanctitatem Verbi, non autem ad eius immensitatem. Quod sic declarat quia personalitas Verbi est formalissime quid Divinum adeoque per se sancta. Ergo cum humanitas sit incompleta substantialiter in ordine ad personalitatem et ex alia parte sit capax sanctitatis, hoc ipso substantialiter est incompleta etiam in ordine ad sanctitatem pro venientum a Verbo. E contra subsistentia Verbi non est formaliter immensitas vel aeternitas, ergo humanitas nullo modo est incompleta ad participandum ab illa effectum formalem immensi, aeterni etc.
Contra est quia in primis ratio danda cur personalitas Verbi magis sit formaliter sanctitas, quam aeternitas vel immensitas? Deinde cur magis incompleta humanitas ad subsistentiam, quam ad aeternitatem, vel immensitatem Divinam, aut cur magis illius quam istius capax? Denique hinc sequitur humanitatem nullo modo sanctificari ab ipsa Deitate, sed tantum a personalitate, quia respectu naturae Divinae humanitas non est incompleta. Missis aliorum sententiis, ut distincte satisfiat difficultati.
Dicendum primo. Ideo humanitas Christi per Increatam intellectionem et volitionem Verbi non redditur formaliter intelligens vitales qui ex conceptu suo essentiali non denominant formaliter et proprie nisi principium a quo immediate et immanenter procedunt. Cum ergo intellectio et volitio Divina non procedat ab humanitate Christi, non possunt eam reddere intelligentem vel volentem aut omniscientiam, sed ad summum dici potest quod humanitas illa ratione unionis cum Verbo habeat omniscientiam Divinam, etc. Ita communius Authores iuxta communia philosophica principia de ratione actuum vitalum contra quae frustra Arriaga nititur Disp: 29 sec: 5 subsectione prima.
Dicendum secundo In sententia admittente immensitates et aeternitates relativas in personalitatibus Divinis dici potest, ideo humanitatem Christi ab immensitate et aeternitate Divina a sibi unitis, non reddi formaliter immensam vel aeternam, quia immensitas et aeternitas Divina secundum se non est ultima et actualis determinatio creaturae ad locum vel tempus sive magnum sive parvum, sed per se relinquit illam in hoc genere omnino in differentem. Ergo per se formaliter non immensificat humanitatem immensitas nec aeternisat aeternitas Divina. Consequentia patet Antecedens probatur, quia si verba gratia immensitas Dei esset ultima et actualis determinatio creaturae in ordine ad locum, tunc debet et omnem et semper creaturam immensificare, sicut ubicatio Kiioviensis quandocunque existit, necessario facit Kiioviae existere omnia quorum est ultima determinatio.
Dices Immensitatem Divinam, (idem de aeternitate) divisam a creatura non determinare illam ad locum omnem, seu ad existendum ubique: determinare autem si sit unita, seu media unione.
Contra est primo. Quia humanitas Christi quantumvis unitas immensitati Verbi, non existit ubique ut ex fide constat. Contra secundo. non eo ipso quod aliquid uniatur physice enti indivisibili in amplissimo spatio existenti, debet ipsum existere in toto illo spatio, ut patet in homine in quo materia pedum unitur animae diffusae per totum corpus, et tamen pedes non sunt in toto corpore vel in capite ubi est anima. Ergo etiam unio hypostatica non faciet ut humanitas Christi existat ubicunque immensitas est Verbi. Contra tertio si unio posset determinare ultimo creaturam ad ea existendum immensitati Divinae toti et totaliter sumptae, tunc ipsa unio hypostatica esse et per essentiam suam ubique et immensa, non enim potest subiectum suum facere praesens alicui spatio in quo ipsa non est, et quidem per se ipsam formaliter, consequenter si determinat subiectum suum ultimo ad essendum ubique, ipsa debet per essentiam suam esse ubique et immensa. Atqui hoc communiter non admittitur dabilem esse creatturam quae per essentiam suam exigat esse ubique et ab aeterno. Ergo etc.
In sententia negant immensitatem et aeternitatem relativam, res est facilior, potestque subsistere disparitas initio, huius paragraphi loco primo posito quod scilicet personalitas Verbi sanctificet formaliter humanitatem, tum quia illi immediate est unita, tum quia ipsa in se est formalissime sanctitas cum sit secundum se ens Divinum, adeoque bonum Divinum, consequenter secundum se amabile infinite oppositum omni peccato etc. Iam vero immensitas et aeternitas similiter et omnipotentia alioque attributa a absoluta solum uniuntur humanitati mediate. Ergo non possunt praestare effectum formalem physicum, seu immensificare et aeternisare illam physice, sicut nec natura Divina per suam propriam sanctitatem sanctificat physice, sed solum moraliter, eo quod non sit unita immediate sed solum mediate.
In sententia Nominalium ubicationem et durationem identificantium ipsi rei locatae vel duranti datur disparitas quod scilicet ipsa humanitas secundum entitatem suam sit finita et limitata ergo licet ei addatur immensitas et aeternitas Divina, ipsa non immensificabitur, quia id quo ipsa est in spatio non est aliquid superadditum, sed ipsa eius entitas finita. Cum autem sancta sit non per se ipsam, sed per aliquid distinctum, bene sanctificari poterit a sanctitate sive creata sive increata. Sic Nominales putant se solos hac in re triumphare, omnique difficultate esse expeditos: sed vereor ne nimium sibi blandiantur nam ex finitudine et limitatione cuius cunque creaturae solum sequi videtur quod ex natura sua non exigat esse in omni oco et tempore. Nihilominus potest esse ex voluntate et virtute Divina, unica eademque entitas esse simul in pluribus imo millenis locis. Cur ego Deus non poterit velle et facere ut coexistat toti et totaliter sumptae aeternitati suae ? quam rationem dabunt sive ex incapacitate essentiali creaturae, sive aliunde deductam, eadem valebit etiam in via modistarum, nam ex qua ratione non potest creatura per voluntatem Dei determinari ad existendum ubique, ex eadem neque poterit per aliquam entitatem modalem per ipsam immensitatem Divinam. Non enim est magis efficax entitas modalis aut immensitas Dei apud modistas, quam voluntas Dei apud nominales.
Aliam pro quacunque sententia satis commodum, et quae reliquis planior videtur disparitatem indicat Derodes Disp: 3 quaes 3 paragr: 1 quae sic proponi potest: quod nimirum vi unionis hypostaticae oriatur in Deo debitum morale ad excludendum omne peccatum a natura sibi unita, utque ad rectissime eius ordinandas operationes, denique ad conferendam ei hereditatem aeternam, quia alias peccaminosae et difformes operationes talis humanitatis redundarent etiam in ipsam personalitatem Divinam, (ut magis patebit ex Dispu: sequenti de impeccabilitate Christi ) eo quod actiones sint suppositorum et omnino indecens, sit personam Divinam fieri odibilem et inimica Deo. Porro hoc debitum in Deo ortum, est correlativum turis quod humanitas titulo unionis hypostaticae acquisivit ad absolutam puritatem, rectitudinem, et beatitudinem aeternam, indicatque idem debitum manifeste humanitatem esse specialissime sanctificatam a Verbo, siquidem praedictae perfectiones sunt effectus proprii sanctitatis, ut apparet ex gratia habituali: Iam vero vi unionis hypostaticae nullum simile debitum ortum est in Deo ad extendendam humanitatem in immensam, vel ut totam simul habeat infinitam durationem aut omnipotentiam: tum quia negatio istarum perfectionum in humanitate hypostatice unita, nullam arguit imperfectionem moralem in ipsa, nec verum aliquod inconveniens refundit in Deum; tum quia nullum aliunde indicium est immensificatae vel aeternisatae humanitatis Christi, imo oppositum a posteriori ex fide constat cum et humanitas per mortem dissoluta fuerit, et Christus ab uno loco ad alium corporaliter transiverit per motum localem.
Hinc collige triplicem posse cogitare in humanitate Christi participationem substantialem Divinarum perfectionum. Primo Considerando humanitatem illam pure in abstracto, seu praescindendo illam ab unione cum Verbo. ----- Et sic patet eam non esse substantialiter sive immensam sive sanctam etc. Secundo Sumi potest pure in concreto, id est prout una cum Verbo est concretum unum. Seu suppositum includens in recto subsistentiam Divinam in oblique naturam humanam. Et de sic sumpta humanitate, seu potius hoc homine qui est Christus, bene per communicationem Idiomatum praedicari possunt in concreto attributa Divina non tantum quod sit substantialiter Sanctus, sed immensus, omnipotens, omnisciius etc ut supra dixi Disputatione procedente sectione ultima.
Tertio. Sumi potest humanitas non prout simul cum personalitate Divina est unum totum suppositum, sed prout est unus terminus seu extremum unionis hypostaticae, distinctum quidem adaequate a Verbo, connotans tamen idem tanquam conterminum eiusdem unionis. Quae diversae considerationes humanitatis Christi diligenter sunt distinguendae pro deprehendendo in hac materia puncto difficultatis et efficacia solutionis: nam de humanitate solum tertio modo sumpta praecedit praesens difficultas et resolutio, diciturque ut talis sanctificari substantialiter et peculiari modo a Verbo, non autem immensificari aeternisari etc.
Dicendum tertio. Ideo humanitas Christi non redditur omnipotens per omnipotentiam Divinam, quia de conceptu essentiali omnipotentiae est posse illimitate omnia producere quaecunque possibilia sunt et ei non identificantur. Atqui inter talia possibilia est etiam ipsa humanitas Christi, quae tamen nullo modo potest se ipsam producere saltem quo ad primum esse. Ergo neque potest per unitam sibi omnipotentiam reddi omnipotens, siquidem non potest fieri productiva sui quo ad primum esse. Adde quod humanitas ratione omnipotentiae sibi unita nec possit producere unionem suam hypostaticam quo ad primum eius esse, quia haec praesupponitur seu tenet se ex parte actus primi quo intelligitur humanitas potens aliquid producere virtute omnipotentiae sibi unitae.
Petes: an humanitas Christi participaverit potentiam efficienter physice producendi saltem alios supernaturales effectus extrinsecos a se et unione hypostatica distinctos? Respondeo participavit, non tamen ut tanquam causa principalis, sed solum instrumentalis influeret in effectus supernaturales seu miraculosos. Ita Suarez Disp 31 sectione 3 et 4 et alii communiter. Quia de ratione causae principalis est agere ex determinatione naturae propria seu per virtutem sibi connaturalem ut disp: 6 sectione 1 ad obiectionem secundam. Iam vero humanitas Christi operabatur physice est effectus miraculos tanquam elevata per virtutem coniuncta Divinam, adeoque ut instrumentum Verbi. Christus ergo per actiones suae humanitatis non solum morali modo scilicet meritorie et impetratorie sed etiam reali et physice operatus est miracula iustificavit animas conferendo gratiam et simile, ut late probat Suarius citatus quemadmodum inquit ferrum quod in igne, tempore aliquo permansit, habet ignis operationes, ita quoque Sancta ipsius Caro Divinitati unita quae Divinitatis sunt operabatur, etc. Quae potestas humanitatis Christi expressa videtur Lucae 7 virtus de illo exibat et sanabat omnes. Et apud Isaiae saepe Christus dicitur brachium Domini. A sancto autem Ambrosio humanitas Christi vocatur organum Divinitatis.