Text List

On this page

Sectio 2

Prev

How to Cite

Next

Sectio 2

Sectio 2

De sanctitate accidentali Christi Domini

SECTIO II De Sanctitate accidentali Christi Domini

PARAGRAPHUS I An de facto Christus Sanctus fuerit etiam per Gratiam habitualem infusam?

Dicendum primo. In Christo fuit defacto gratia habitualis sanctificans humanitatem ipsius. Est conclusio ita certa apud Theologos ut oppositum pro errore et temeritate habeatur.

Probatur primo Sacra Scriptura ut Ioannis primo. "Vidimus plenum gratiae et veritatis". Quod intelligunt Sancti Patres de gratiae accidentalis plenitudine. Et videre est late in Suario.

Probatur secundo rationibus. Prima Dantur in Christo habitus supernaturales alias non elicuisset connaturaliter actus supernaturalis. Atqui illi habitus connaturaliter fundantur in gratia habituali tanquam radice sua. Ergo etiam haec radix debuit esse in Christo, ut ita connaturaliter existerent. Secunda quia quanto aliquid receptivum propinquius est causae influenti, tanto magis participat de eius influentia. Atqui humanitas Christi est propinquissima Deo. Ergo debuit participare illas influentias gratiam. Tertia Illud Scripturae: De plenitudine eius omnes accepimus, intelligitur de gratia. Ergo Christus debuit esse plenus gratia. Adde quod sicut Christus voluit nobis similis esse quoad infirmitatem naturae, ita decuit, ut similis esset in praecipuo ornamento naturae quod est gratia habitualis.

Obiicitur primo. Si in Christo fuisset gratia habitualis, Christus esset filius adoptivus Dei, non aliter sicut caeteri homines puri iusti. Respondeo nego sequelam, quamvis enim reddere hominem filium Dei adoptivum sit effectus formalis gratiae habitualis, non tamen eum praestat nisi in subiecto, capaci quale est persona rationalis extranea Deo. Cum ergo Christus non fuisset persona extranea Deo sed potius naturalis filius Dei, non potest per gratiam adoptari, adoptio enim est personae extraneae in haereditatem assumptio.

Urgetur. Ergo hoc ipso non debuit esse in Christo gratia sanctificans, siquidem effectum suum formalem praestare non potuit. Respondeo distinguo si nec hunc nec alium effectum praestare potuisset Concedo, secus nego. Gratia igitur in Christo non praestitit effectum formalem filiationis adoptivae praestitit tamen humanitati Christi speciale ornamentum scilicet amabilitatem singularem licet accidentalem; Deinde exigebat habituum supernaturalium infusionem, opponebatur cum peccato etc. Ergo non fuit frustranea.

Obiicitur secundo. Gratia est quaedam participatio Divinitatis, atqui Christus non fuit Deus participationem sed per essentiam. Ergo non fuit in ipso gratia habitualis. Respondeo Christus communicatam habuit divinitatem duplici via scilicet tum per identitatem subsistentiae suae cum Divinitate, tum per gratiam. Nec novum est aliquid esse alterius variis modis et titulis.

Dicendum secundo. In Christo Domino gratia habitualis fuit perfectissima et ita copiosa ut quodammodo infinita dici possit. Ratio patet tam ex Scriptura extollente Christum tanquam plenum gratiae et veritatis. Tum ex decentia respectu unigeniti Dei. Fuit ergo in Christo gratia longe maior, quam sit omnium hominum et Angelorum collective sumptorum, et captum nostrum omnino excedens.

Petes. Quando nam infusa est gratia animae Christi, et an tota simul? Respondeo tota simul infusa est in primo instanti, conceptionis utpote debita ratione unionis hypostaticae. Et certe decebat Divinissimam illam animam plenitudo gratiae et decoris, quae singulare esset Divinitatis habitaculum. Dum autem dicit Scriptura Christum crevisse aetate, sapientia, gratia, id non est intelligendum de incremento gratiae secundum se quasi Christus per meritorum continuationem eam auxisset successive, sed de manifestatione eiusdem per opera exteriora perfectiora ita ut successeor hominibus appararunt. Ita sicut Luna dicitur crescere, non quasi vero in se crescat, sed quod successive cum maiori incremento hominibus appareat. Dices homines iusti per opera supernaturalia meretur augmentum gratiae. Ergo et Christus Respondeo nego Consequentiam, quia gratia in Christo fuit commensurata ex ordinatione Divina unioni hypostaticae tanquam radici suae, adeoque statim data est in ea copia quae decebat statum unionis. Deinde Christus per quemlibet statum suum merebatur infinitas gratias, quae cum omnes dari non possent, pertinebat ad providentiam Divinam definire mensuram et tempus illarum, expediebat autem ut haberetur potius ratio status hypostaticae, quam successionis actuum.

PARAGRAPHUS II De Aliis Gratiis et Habitibus Supernaturalibus Animae CHristi

Dicendum primo. In Christo fuerunt omnes habitus tam naturalium quam supernaturalium virtutum, qui nullam imperfectionem Christo vel statui eius beatifico disconvenientem invehunt. Ratio quia omnis perfectio pertinens ad operationes connaturaliter perfecte exercendas, concedenda est dignitati humanitatis Christi. Talis perfectio sunt habitus illi. Ergo, etc. Hinc in particulari sciendum est fuisse in Christo Domino habitum infusum charitatis Theologicae. Item dona Spiritus Sancti scilicet sapientiam Intellectum scientiam, Consilium, pietatem, fortitudinem, et timorem Dei. Attribuuntur haec dona Christo Isaiae 11. Timor autem fuit in Christo non servilis, sed filialis ex quo oriebatur horror omnis culpae quatenus possibilis naturae humanae secundum se spectatae, et reverentialis erga Deum propter eius eminentiam. Item fuerunt in Christo gratiae gratis datae id est ordinatae ad aliorum bonum et utilitatem potius quam ipsius operantis. Numerantur ab Apostolo ad Corinth: 12:. "Sermo sapientiae, Sermo scientiae, fides, prophetia, discretio spirituum, gratia linguarum, interpretatio sermonum", etc. Porro per fidem non intelligitur hic habitus fidei Theologicae, sed facilitas ex dono Spiritus Sancti ad proponendas res fidei accommodandas, ut etiam a rudibus percipi possunt. Circa negant alii: Suarius tamen cum caeteris putat usum fuisse in privatis colloquiis non in publicis contionibus.

Dicendum secundo In Christo non fuit habitus fidei Theologicae et probabiliter nec habitus piae affectionis. Ratio primi: in Christo non potuerunt esse actus fidei, ergo nec habitus, frustra enim datur potentia quae non reducitur ad actum. Probatur Antecedens, Christus in instanti conceptionis habuit visionem perfectissimam beatificam, evidentia autem intuitiva visionis connaturaliter excludit fidem per se obscuram. Imo non pauci existimant nec Divinitus stare posse fidem obscuram cum visione clara. Ergo veritatibus quas videbat in Verbo Christus, non assentiebatur propter motivum obscure propositum, adeoque non elicuit actum fidei Theologicae.

Ratio secundi habitus piae affectionis est ex se subordinatus habitui fidei. Ergo ubi habitui fidei non est locus, ibi nec piae affectioni, sublato enim principali tolli debet et consecutivum, alias in Angelis concedendi esset habitus supernaturales pro actibus sobrietatis et castitatis saltem conditinatis.

Dicendum tertio. Probabilius in Christo non fuit habitus spei Theologicae. Est contra Suarium, Lugonem, Becanum, etiam contra meum Proffessorem solidi ingenii virum Pater Ioannem Dreus.

Probatur quia actus spei essentialiter tendit in obiectum absens arduum, auxilio et promissione Dei consequibile, cum quadam erectione animi infruimperfectionem illius, adeoque in conatu ad illud obtinendum, sed talis actus non fuit in Christo, Ergo etc. Maior discutitur ubi tractatur de fide, spe et charitate. Minor patet, quia Christus ab instanti suae conceptionis semper fuit beatus, habuitque praesentem sibi beatitudinem aeternam. Ergo etc. Dicit Professor. licet non potuerit elicere Christus spem aut desiderium, circa Dei visionem tanquam circa bonum absens et arduum, potuit tamen elicere amorem concupiscentiae et gaudium de possessione Dei. Ergo habuit spem Theologicam. Respondeo nego Consequentiam, Diversissimi enim sunt actus, spes, et gaudium de possessione Dei, illa enim tendit in obiectum arduum absens, bonum, gaudium vero et amor concupiscentiae versatur circa obiectum bonum praesens. Urget: Christus habuit actus speret desiderii circa resurrectionem et gloriam corporis sui. Ergo etc. Respondeo de futura resurrectione corporis item de gloria, item de nominis ac corporis sui exaltatione, aliisque, bonis futuris, Christus habuit potius certitudinem evidentiae, ac proinde in talibus obiectis respectu Christi deficiebat arduitas requisita ad spem.

Dicendum quarto. In Christo Domino non fuit habitus paenitentiae. Ratio quia per paenitentiam intelligitur virtus specialis, cuius unicus et adaequatus actus est dolere et satisfacere Deo pro peccato a se commisso. Atqui Christus non habuit talem virtutem siquidem nullum commisit peccatum, ut patebit Disputatione sequenti. Ergo, etc. Nihilominus si intelligatur paenitentia pro aliquo virtute cuius actus sit detestari peccatum a quocunque comissum, et velle pro illo satisfacere, patet in Christo talem paenitentiae virtutem fuisse, sed improprie sumpta.

Dicendum quinto. Christus non indigebat gratiis actualibus excitantibus et adiuvantibus distinctis a visione beatifica, scientia infusa atque amore theologico et beatifico. Ita Suarez. Disp. 16 sec. 4 conclusione secunda Perez et caeteri.

Probatur. Quia visio et amor beatificus hoc ipsum abunde praestabant in Christo quod illae gratiae praestare debuissent scientia enim beata et infusa sufficienter repraesentabat illi omnia obiecta et honestatem vel inhonestatem eorum. Amor etiam Dei consequens visione beatificam inclinabat voluntatem proportionato modo ad quemlibet honestam operationem. Proinde hi ipsi actus obibant munus gratiarum auxiliantium. Notandum tamen quod quamvis non fuerint absolute necessaria distincta ab illis actibus auxiliae gratiae actualis, tamen non sunt universim excludende a Christo peculiares motiones Spiritus Sancti aut auxilia gratiae excitantis indicat enim quasdam scriptura ut dum dicit Christum a Spiritu impulsum et ductum in desertum. Quodsi Christus constitutus fuisset in statu puri viatoris sine visione beatifica, indiguisset gratiis excitantibus et adiuvantibus, Unio enim hypostatica per se immediate et formaliter non excitat nec roborat potentias, sed solum radicaliter, quatenus connaturaliter eam sequi debent necessaria auxilia.

Dicendum sexto. Christus propriis actibus non auxit habitus virtutum moralium sibi infusos. Ita Suarius contra Hurtadum. Ratio quia habitus ex natura rei crescunt per exercitia actuum: Quia tamen in Christo in instanti conceptionis infusi fuerunt in ea perfectione quam habere possunt secundum legem Dei ordinariam, et cuius capaces sunt vires naturae humanae secundum cursum ordinarium, non videntur augmentum accepisse per actus ex actibus frequentatis meritoriis.

PrevBack to TopNext