On this page
Sectio 1
De impeccabilitate Christi
Certum est apud Catholicos Christum etiam ut hominem neque habuisse neque secundum legem ordinariam habere potuisse ullum peccatum sive originale sive personale sive mortale sive veniale. Non originale, quia ab Adamo praevariatore non descendit ordinaria generationis via; Non mortale, quia Isaias 53 testatur Deum non fecisse iniquitatem nec inventum esse dolum in ore ipsius. Et ad Hebreos 4 dicitur Christus tentatus per omnia absque peccato. Quibus sufficienter obstruatur modernorum haeresiarcharum blasphemum os, quod Christus in Cruce peccaverit impatientia et desperatione.
Certum est secundo apud Theologos Christum fuisse omnino impeccabilem supposito statu beatitudinis quem de facto habebat. Ratio quia visio beatifica necessitat voluntatem ad amorem Dei.
Controvertitur solum hic, utrum seclusa beatitudine humanitas Christi unita Verbo ex vi unionis praecisae simpliciter in capax fuerit peccati? et quidem primo an Christus potuerit committere aliquod peccatum non destruens unionem physicam, verba gratia veniale. Secundo utrum committere potuerit peccatum per quod solueretur illa unio hypostatica. Tertio Utrum potuerit servare peccatum habituale, si illud eius humanitas contraxisset ante unionem. Quarto Utrum habuerit vel habere potuerit fomitem peccati?
Dicendum primo Humanitas Christi unita Verbo fuit absolute impeccabilis. Est communis Theologorum, contra Durandum asserentem non repugnare Deum peccare per assumptam naturam. Cui accessisse videtur Scotus in tertium distinctione secunda quaestione prima, et distinctione 12, ubi dicit Christum ratione beatitudinis non potuisse peccare, non vero ex vi solius unionis hypostaticae.
Probatur primo. Densa Patrum authoritate quae videri potest apud Suarium disputatione tertia. Sanctus Hilarius Libro 3 de Trinitate ait: "ita repugnare peccatum Christo sicut repugnat Christum non esse Christum". Sanctus Augustinus Libro primo contra duas Epistolas pelagianorum: non ob aliud (in quid de Christo) factus est inter Deum et hominem mediator, nisi quia ex hominibus non potuit esse peccator.
Probatur secundo ratione: Sanctitas summa et omnimoda necessario excludit omne peccatum etiam veniale vel habituale. In Christo formaliter et immediate sanctificato per verbum est talis sanctitas. Ergo etc. minor patet maior probatur: Sanctitas ut sic excludit peccatum. Ergo sanctitas summa excludit omne peccatum ut patet in Deo alias non esset summa.
Probatur tertio ratione Suarii: Si Christus peccaret per humanitatem, Deus ipse peccaret. Hoc repugnat absolute. Ergo et illud. Probatur sequela maioris: Verbum ratione unionis hypostaticae tenentur dirigere et gubernare naturam inferiorem quam assumpsit in unitatem personae, ne quid inhonestum, rationi difforme, et Deo odibile committat. Ergo si nihilominus in aliquo casu natura Christi peccaret, peccaret ipsum Verbum seu Deus secundum se, quia obligationi suae non satis faceret. Antecedens probatur: quia quanto est arctior inter superiorem et inferiorem coniunctio, tanto magis tenetur dirigere ille istum: sic quia maiore coniunctio patris cum filio, quam domini cum servo, magis tenetur pater dirigere, et bonis moribus instruere, ac amolo avertere filium. Ergo cum in Christo intima sit et summa quae esse potest coniunctio naturae huc Divinae cum humana, vere tenetur eam efficaciter avertere abomni peccato. Hanc rationem insinuat Sanctus Cyprianus Sermone detentatione Christi. Sanctus Epiphanius in An corato non longe a fine inquit: "Si Christus superne perfectus est (scilicet secundum divinitatem)" etiam inferne: quod si inferne imperfectus esset, etiam superne. Ex quibus patet quod non solum per communicationem Idiomatum, sed vere secundum se Deus peccaret, si Christo permitteret peccatum. Confirmatur. Quia vi unionis hypostaticae ex natura Divina et humana fit unum ens simpliciter, idque tam vere unum ac per se, sicut fit ex anima et corpore. Ergo oportet ut in illo toto sit unum veluti primum movens ad quod pertineat operationes huius personae dirigere et gubernare, hoc enim per se postulare videtur rectae gubernationis ordo, quia alias totum illud non bene esset institutu. Verbum ergo ex essentiali sua rectitudine et sapientissima bonitate tenebatur in natura sibi hypostatice unita impedire omne peccatum Probant alii quarto Quia repugnat peccatum Deificari, infinite sanctificari, esse adorabile etc atqui haec convenirent peccato Christo ratione unionis hypostatice, sicut conveniunt aliis eius actibus. Ergo etc.
Obiicitur primo Humanitati Christi conveniunt omnia praedicata essentialia et proprietates humanitatis. Ergo etiam potentia peccandi. Respondeo distinguo Consequens potentia peccandi remota Concedo, proxima nego.
Obiicitur secundo Posset humanitas assumi sine ullo dono supernaturali superaddito, propter unionem. Ergo tunc ille homo non minus esset ignorans quam caeteri, nec minus fragilis ad operandum ex inconsideratia vel passione. Ergo posset peccare. Respondeo misso antecedente et prima Consequentia, nego secundum. Quia talis humanitas ob rationes iam dictas, non haberet paratum concursus Divinum ad actus peccaminosos, Deus enim teneretur negare concursum ad peccata commissionis. Peccata autem omissionis impedire deberet vel necessitando ad operationem, vel tollendo advertentiam. Ex dictis.
Collige. quod nec posset in humanitate hypostatice unita conservari per modum habitus peccatum ab ipsa commissum ante assumptionem. Ratio quia substantialis et summa sanctitatis Verbi infinities magis opponitur peccato omninis quam gratia sanctificans. Ergo si haec non potest in natura cui unitur, pati peccatum mortale etiam habituale, multo minus illa. Et licet haec posset pati veniale, non tamen illo, quia infinities magis sanctificat.
Dicendum secundo In Christo Domino nec fuit fomes peccati sive in actu primo sive secundo. Ita communiter Theologi. Ratio quia inconveniens fuit Divinae personae et summae sanctitati tale incentivum peccati. Proinde si in Adamo non fuit in statu innocentiae, multo minus in Christo. Porro fomes in actu primo dicitur ipse appetitus sensitivus prout proxime potens elicere actus inordinatos rationem praevenientes. Fomes in actu secundo sunt ipsi actus indeliberati eiusdem appetitus praevenientes rationem et voluntatem, quodammodo trahentes ad malum. Atqui in Christo Domino sensus corporei vigebat sine lege peccati ut ait Divus Chrisostomus, et sub moderatione rationis et mentis erant, nec tentabantur illecebris. Ergo etc.