Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 46

1

QUAESTIO XLVI. Utrum in Deo sit pluralitas personarum?

2

Deinde queritur de veritate personarum.

3

Dicit enim Averroes, quod evadere non possumus, quin si concedamus plures personas esse in Deo, oporteat nos etiam concedere plures esse deos, vel falso vel ficto vocabulo personas vocemus. Et ad hoc inducit rationes ex definitione persone suppositas.

4

1. Quarum prima est, quia ubicumque est pluralitas personarum vere, ille divise sunt ab invicem, vel divisione materie, vel divisione generis et differentiz. Divisione materia, ut in hominibus Socrates et Plato, Petrus et Martinus. Divisione generis et differentia: qualis est differentia inter homines et Angelos, quos plures personas esse dicimas. Utraque istarum divisionum differentiam facit substantialem., Si ergo in divinis vera

5

pluralitas est personarum, sequitur quod ibi sit vera pluralitas substantiarum. Cum ergo a destructione consequentis non sit ibi pluralitas substantiarum, sequitur quod non sit ibi vera pluralitas personarum.

6

2. Adhuc, Est differentia per accidens, et est differentia per substantiam sive substantialis. Et illa que est per accidens, est duplex, scilicet per accidens quod facit alterum in quantitate, vel qualitate: et per accidens quod facit aliquo modo se habere. Neuter autem istorum modorum facit personam aliam et aliam. Petrus enim doctus personalem differentiam non habet ad indoctum seipsum: idem enim in persona primo est indoctus, et postea doctus. Similiter idem in persona primo est parvus, postea est magnus. Idem est de accidente quod facit aliter se habere. Idem enim ad aliquem potest esse dexter, et ad aliquem sinister, et ad aliquem pater, et ad aliquem filius. Tales ergo differentia differentias personales non faciunt. Si ergo persone divine differunt, oportet quod differant differentia substantialiet ejus quod est hoc aliquid. Sed tali differentia non differunt, ut dicit fides Catholica. Ergo non estibi verus numerus personarum, nec vere persone, cum dicat Damascenus, quod differentia est causa numeri, et quod in omnibus tres persone idem sunt preter ingenerationem et generationem et processionem: que cum ad aliquid dicantur, differentiam personalem non faciunt, sed in aliquo modo habendi tantum.

7

3. Adhuc, Persona substantiam significat, ut in precedentibus habitum est. Ergo ubi plures persone, ibi plures erunt substantia. Sed Arianum est dicere plures in Deo esse substantias. Ergo profanum est dicere plures esse personas secundum veritatem esse personalis.

8

4, Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi: "Persona est individua substantia rationalis nature." Sed individua substantia est hoc aliquid per se solum, ef ut dicit Algazel, per proprium accidens quod nulli alii convenire potest, ab omnibus aliis divisum: et hoc est impossibile substantialiter unum esse cum altero. Intellectus enim non capit hoc aliquid ab omnibus substantialiter esse divisum, ef cum aliquo eorum substantialiter esse unum: ad hoc enim sequeretur contradictoria esse vera seu verificari de eodem. Si ergo sumuntur ibi plures vere et individuz persone, erunt ibi plures et individue substantia. Sed hoc est falsum. Ergo et primum. Ergo in divinis non sunt plures. vere et individue persone.

9

5. Adhuc, Cum opposita nata sint circa idem fieri, in quibuscumque non est individuum substantia, sive divisibile, in illis non potest esse individuum substantie sive indivisibile. Sed in divinis dividuum substantie nullum est quod ac cedente incommunicabili divisum ad individuum deducatur et determinetur. Mrgo in divinis nulla est individua substantia. Ergo nulla persona.

10

6. Adhuc, In omni ordine per resolutionem devenitur ad unum primum: et illud, ut in prehabitis probatum cst, impossibile est habere parem, similem, consortem, vel contrarium. In essentiis ergo necesse est devenire ad unam primam essentiam: et in his que sunt, devenire est ad unum qui est, et qui vere est: et in his qua intellectualiter sunl, devenire est ad unum qui vere intellectualiter est, et intellectus est, et causa intellectualis est in omnibus: et illa intellectualis natura non habebit parem, nec similem, nec consortem, nec contrarium: ergo impossibile est, quod in tali ordine in prima et intellectuali natura sit pluralitas personarum. Ubicumque enim in una et eadem natura est pluralitas personarum, ibi quicumque est, habebit parem, similem, consortem, et contrarium.

11

7. Adhuc, Quod generat et quod generalur, aut divisa sunt per substantiam, aut non. Si divisa sunt per substantiam: tunc utrumque est substantia individua in se, et ab alia. divisa: et si sunt rationalis nature vel intellectualis, sunt vere persone. Si autem sunt indivisa per substantiam, sequitur, quod per substantiam sunt conjuncta vel unum: et sic neutrum individuum sive individua substantia: ergo a destructione diffinitionis persone neutrum erit vera persona: persona enim est rationalis nature individua substantia: in divinis ergo cum non dividatur substantia, nulla videtur esse persona secundum veritatem.

12

8. Adhuc, Persona in Deo, in Angelo, et in homine invenitur, et non in alia natura: aut ergo in his dicitur univoce, aut equivoce, aut medio modo secundum prius scilicet et posterius. Constat, quod non equivoce: cum una ratio data a Boetio applicetur omnibus, et similiter una ratio data a Richardo in libro de Trinitate. Tam in Deo enim, quam in angelo, quam in homine persona est rationalis natures individua vel quasi individua substantia. Similiter tam in Angelo quam in Deo et homine persona est existens per se solum secundum quemdam intellectualis nature existentie modum. Et si dicatur sic univoce: cum in homine et Angelo non sit pluralitas personarum vera, nisi per divisionem substantia, videtur quod in Deo vera pluralitas personarum non sit, nisi per divisionem substantia: ergo a destructione consequentis, cum in Deo nulla sit divisio substantiae, nulla est in Neo vera pluralitas personarum.

13

9. Adhuc, Persona in divinis aut differt a persona per substantiam, aut per relationem: haec enim sola duo praedicamenta sunt in divinis proprie, ut dicit Boetius in libro de Trinitate. Si per substantiam, sequitur quod non plures sunt persone nisi sint plures substantia. Si per relationem solum, cum relatio non faciat differentiam, nisi in modo hahen- (di, diversus autem modus se habendi ad aliquod possit esse in una et eadem persona, sequitur, quod non de necessitate talis modus facit numerum personarum: ot sic iterum sequitur, quod in divinis non sunt vere plures persone.

14

In contrarium ejus est quod superius habitum est, quod 1. Vera communicatio et vera et perfecta dilectio non potest esse nisi inter plures ejusdem nature existentes. Profanum autem est negare, quod in divinis non sit vera boni communicatio, et quod non sit ibi vera et perfecta dilectio. Ergo sunt ibi plures vere bonum suum sibi invicem communicantes, et se invicem vere et perfecte diligentes. Ergo vere plures persone.

15

2. Adhuc etiam secundum Platonicos in divinis est paternus intellectus, formans ex se verbum quod ratio omnium faciendorum, quod est quasi filius et ars et mundus archetypus, hoc est, principalis mundi typus. Aut ergo utrumque est secundum perfectissimum esse in Deo, aut secundum imperfectum. Si secundum perfectissimum, perfectissimum autem esse intellectualis nature non est nisi secundum esse personale: utrumque ergo in Deo est secundum esse personale: et sic pluralitas est in Deo secundum verum esse personale. Et hoc est quod dicit Damascenus, quod verbum Dei non est dvandetatov, hoc est, sine hypostasi, sed: veram hypostasim habens et hypostasi perfecta subsistens.

16

3. Adhuc, Accidens in Deo non est. Nihil ergo in Deo facit differentiam per accidens. Sunt ‘autem in Deo etiam secundum Platonem proprietates incommunicabiles, sicut generare sive formare ex se verbum, et generari sive formari ab alio. Sunt ergo in Deo non ab alio esse, et ab alio esse. Intellectus autem non capit, quod idem sit numero et supposito, qui ab alio non est, et qui est ab ipso. Ergo in Deo plures sunt, quorum alter ab alio non est, et alter ab alio, et uterque habet modum singularis existentie et intellectualis nature divine. Ergo uterque habet verum esse persone. Non ergo rationi vel philosophie repugnat in divinis plures esse personas: et has secundum ordinem nature multiplicari in tres, et non ultra, sicut superius sufficienter ostensum est, cum ageretur de numero personarum.

17

Solutio. Dicendum, quod in Deo verissime est pluralitas personarum, et secundum hoc Anselmo bene dicente, et philosophia consentiente, ordo nature in fluxu personarum ab invicem, causa est fluxus creaturarum ab uno primo et universaliter agente intellectu. Propter quod etiam, ut dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "Trinitas opifex per omnia opera sua significationis sue sparsit indicia: et relucet trinitas in operibus suis per vestigium et imaginem, sicut dicitur, Psal. xxxu, 6: Verbo Domint celi firmati sunt: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Et illud Job, xxvi, 13: "Spiritus Domini ornavit celos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus". Per Dominum enim notatur potentia facientis, que resultat in facto secundum quod est ens ef unum a primo ente exiens et existens. Verbum autem quod est verbum sapientie, resultat in forma et pulchritudine rei facte. Spiritus autem spirans dulce et bonum resultat in usu et bonitate rei create ."

18

Ad primum ergo dicendum, quod in divinis non est materia, et ideo nec divisio secundum materiam. Et hoc dicunt concorditer theologia et philosophia. Similiter in divinis nec est genus, nec differentia, nec particulare, nec universale: et hoc iterum concorditer dicunt et theologia et philosophia. Et ideo nihil differt ibi ab alio genere, specie, vel differentia substantiali: sed in divinis differens est existendi modus per esse ab alio. Et hoc tam secundum theologiam quam secundum philosophiam, ut preostensum est.

19

Et per talem modum cum sint differentes et secundum tales existendi modos non possint esse nisi secundum esse perfectissimum hypostases habentes et in seipsis existentes, sequitur quod non possunt esse nisi in esse personali distincti per incommunicabiles proprietates, quibus alter est non ab alio, et alter ab alio per generationem, et tertius a duobus per processionem.

20

Ad aliud dicendum, quod sicut dictum est, in Deo non est differentia per accidens, neque differentia substantialis, sed differentia quam facit proprietas relationis. Relationis autem dico secundum originem, que exigit diversitatem suppositi. Opposite enim relationes secundum originem uni et eidem supposito convenire non possunt. Hoc enim nec admittit natura, nec capit intellectus, quod idem suppositum sit qui ab alio est, et is a quo ille est: et ideo talibus proprietatibus relativis distinguuntur persone in divinis: quia non tantum faciunt aliquem se ad aliquod habere, sed consequuntur fluxum substantialem qui est inter eum qui non ab alio est, et eum qui ab alio est, qui eidem supposito convenire non potest.

21

Ad aliud dicendum, quod sicut in prehabitis dictum est sepe, substantia etiam in divinis duobus modis dicitur, scilicet ab actu substandi. Et sic suppositum maxime dicitur substantia. Dicitur etiam substantia per se ens, alio ut sit non indigens: et sic natura divina maxime est substantia. Et hoc secundo modo non possunt esse plures substantie in divinis. Primo autem modo plures substantia sunt in divinis, sicut plures hypostases et plura supposita: et hoc modo dicitur persona substantia, et plures sunt persone sicut plures substantie.

22

Ad aliud dicendum, guod definitio Boetii vera est: et hoc modo intelligenda quo in prehabitis exposita est. Hoc autem modo divisa est ab omnibus aliis supposito et substantia, secundum quod substantia dicitur natura communis nullo indigens ad hoc ut sit. Quia sicut in inferioribus in natura rationali res ejusdem nature sunt communes ratione nature communis, ita in divinis sunt communes re. Dicit enim Damascenus: "Quod in inferioribus est commune ratione, in divina natura est commune re."

23

Ad aliud dicendum, quod in veritate illa objectio procedit. In divinis enim non est proprie individuum, nec est ibi proprie natura rationalis, sed intellectualis: si tamen proprie intellectualis esse dicitur. Et ideo Anselmus illam corrigit definitionem dicens, quod "persona est existens aliquis per se solum secundum quemdam singularis existentie et intellectualis nature) modum." Hoc autem quod est existens per se solum, Boetius elargato vocabulo vocat individuum. Hoc ergo modo est individuum in divina substantia.

24

Ad aliud dicendum, quod in omni natura que per unam rationem est in plu ribus, devenire est ad unam primam, sicut docet Aristoteles in I] prime philosophie: et in illa impossibile est habere consortem, etc. Et in personis ejusdem nature necesse est devenire ad unam primam, qu est principium non de principio: sed non est necesse, quod in illa natura non habeat consortem vel parem vel consimilem.

25

Ad aliud dicendum, quod divisa sunt per substantiam que est suppositum: et hoc sufficit ad esse persone. Non sunt autem divisa per substantiam que est natura communis: talis enim divisio non oxigitur ad esse persone.

26

Ad aliud dicendum, quod persona secundum definitionem Richardi et Boetii non equivoce dicitur de divina, angelica, et humana natura. Et bene conceditur, quod secundum divisionem substantie dicitur: sed est hac substantia que est suppositum sive hypostasis, et non natura communis: et ideo non sequitur argumentum. Sicut enim dicit Richardus, nihil interest ad esse persone, utrum natura communis eadem sift ratione tantum et non re, vel eadem ratione et non re,

27

Ad aliud dicendum, quod divine persone differunt relatione que est suppositum: talis enim est relatio que est proprietas personalis in divinis, et relatio originis: et ideo non facit solum modum diversum se habendi ad aliquid, sed etiam diversum modum existendi in una natura que est communis re, et diversum modum habendi naturam iliam.

28

Quod in contrarium objectum est, sim- Ad object, pliciter concedendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 46