Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 45

De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
1

QUAESTIO XLV.. De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

2

Deinde, Queritur de nominibus collective personas significantibus,sicut trinitas, et trinus. Et queruntur duo. Primum est de hoc nomine, frinitas, Secundum de hoc nomine, trinus. De hoc nomine, érinitas, duo queruntur, scilicet utrum sit nomen significans substantiam vel relationem ? Et secundo, Secundum quam intentionem sumatur in divinis ?

Membrum 1

De hoc nomine, trinitas.
3

MEMBRUM I. De hoc nomine, trinitas.

Articulus 1

Utrum hoc nomen, trinitas, significet substantiam vel relationem
4

MEMBRE PRIMI ARTICULUS 1. Utrum hoc nomen, trinitas, significet substantiam vel relationem?

5

Ad primum sic objicitur: 1. Boetius dicit in libro de Trinitate: "Vocabulum quod ex personis originem trahit, ad substantiam non pertinet." Sed hoc vocabulum, ¢rinitas, ex personis originem trahit. Ergo ad substantiam non pertinet.

6

2, Adhuc, Vocabulum quod ad substantiam pertinet, de personis singulis dicitur in singulari, et de omnibus simul singulariter, et non pluraliter. Sed hoc nomen, érinifas, non de singulis dicitur singulariter: quia Pater non est trinitas, et Filius non est trinitas, et Spiritus sanctus non est trinitas: sed hi tres simul sunt una trinitas. Ergo ad substanliam non pertinet.

7

3. Adhuc, Trinitas est distinctarum personarum: substantia autem non dislinguit, nec distinguitur, ut sepius habitum est: ergo hoc nomen, érinifas, non est nomen substantie.

8

In contrarium est quod dicunt Augustinus, Hieronymus, Richardus et Anselmus, personam substantiam significare. Cum ergo trinitas tres personas distinclas dicat in recto in unitate essentie, que tali distinctioni personarum non est contraria, sed admittit eam propter excellentem virtutem sue unitatis qua realiter unit tres, necessario sequitur, quod ctiam trinitas dicat substantiam et sit nomen substantia, et non relationis.

9

Solutio, Ad hoc concorditer antiqui dixerunt et bene, quod ¢rinifas nomen relativum est, et non nomen substantiz. Distinxerunt tamen, quod nomen relativum multiplex in divinis est. Est enim relativum extrinsecus, et relativum intrinsecus. Extrinsecus duplex, scilicet significans relationem ut conceptam, sicut paternitas relationem significat, et filiatio, et spiratio. Et est relativum extrinsecus significans relationem ut exercitam, sicut Pater, Filius, et Spiritus sanctus. Et hi duo modi relationis. extrinsecus habent determinari, sicut paternitas dicitur ad. filiationem, et Pater ad Fitum. Est alius modus relativorum que sunt relativa intrinsecus: eo quod in intellectu suo claudunt et ea qua referuntur ad invicem, etea ad que referuntur: et illa extrinsecus non determinantur. Unde cum dicitur, Isti sunt similes, intelligitur, iste est similis illi, et ille vice versa similis isti, et sic in intellectu ejus quod dico, Isti sunt similes, intrinsecus clauditur et relativum et id ad quod determinatur: propter quod non dependet ad aliquid extra.-Et tale relativum dicunt esse trinitatem: quia claudit in se tres personas distinctas et ad invicem relatas. Et ideo non sequitur, ut dicunt, si sic aliquis arguat, est relativum, ergo refertur ad aliquid extra sc: claudit enim intra se id ad quod refertur.

10

Ad id autem quod objicitur, quod sit nomen substantiale, responderunt concorditer, quod substantia designatur multipliciter, scilicet ut quo est, sive ut essentia, et sic significatur per hoc nomen, deitas. Aliquando autem significatur ut quis est, qui quis substantia est in esse substantiali. Sic significatur nomine suppositi vel hypostasis, vel persone. Aliquando significatur ut quod est: qui modus significandi quasi medius est inter modum significandi quo est, et inter modum significandi quis est. Et hoe modo significatur hoc nomine, Deus: Deus enim significat habentem divinitatem: et is qui habet, suppositum est sine hypostasi: habitum autem significat substantiam: et hoc modo persona significat substantiam ut quis est. Concedunt etiam, quod hoc nomen, (¢rinitas, significat substantiam. Sed hoc non contrariatur ei quod sit nomen relativum: quia sic relativum dicit in rectitudine, et substantiam in obliquitate. Sic enim, ut dicit Boetius, "persona est substantia individua, vel quasi individuarationalis sive intellectualis nature." Et sicut dicit Richardus, "persona est existens per se solum secundum quemdam intellectualis nature singularis existentie modum."

11

Per hoc etiam dicunt esse responsum ad sequens. Quod enim dicitur, quod substantialia nomina de singulis personis dicuntur singulariter, et de omnibus simul singulariter, et non pluraliter, intelligitur de his que significant substantiam ut quo est vel ut quod est, et non de his que significant substantiam ut quis est..

Articulus 2

Secundum quam intentionem dicatur Trinitas de divinis
12

MEMBRI PRIMI ARTICULUS II. Secundum quam intentionem dicatur Trinitas de divinis ?

13

Secundo queritur, Secundum quam intentionem dicatur Trinitas de divinis ?

14

Videtur enim, quod de divinis dici non possit.

15

1. Trinitas cnim numerum dicit quemdam. Dicit autem Boetius in libro de Trinitate, quod "illud vere unum est, quod nulli innititur,in quo nullus est numerus." Et constat,quod loquitur de unitate divina. Ergo unitas divina nullum admittit numerum. Cum ergo trinitas dicat numerum, trinitas in divinis non admittitur. 2. Adhuc, In oratione de Trinitate dicitur, "Sancta et individua Trinitas." Et videtur esse repugnautia et oppositio in verbis. Si enim individua, non est trinitas: et si est trinitas, non est individua. Dicunt autem Damascenus et Aristoteles,quod differentia dividente numerum cognoscimus. Et hec sunt verba Damasceni: "Differentia est causa numeri." Aristoteles autem hec habet in IV Physicorum: "Numerum cognoscimus divisione continui." Trinitas ergo esse non potest, ubi nulla est divisio. Et sic repugnantia verborum est cum dicitur, "individua Trinitas." Et similiter repugnantia videtur esse cum dicitur, Deus Trinitas: deitas enim sive Deus est quid penitus indivisum in fine simplicitatis et unitatis consistens: trinitas autem alicujus divisi vult esse: et sic trinitas non competit divinis,

16

3. Si quis dicat, quod in Trinitate est quidam numerus, sed non numerus sim- pliciter. Et enim in Trinitate unitas ex- sentia, et unitas persone, et unitas notionis sive relationis: et unitas unius non est unitas alterius: unitas enim exsentie nullo modo distinguibilis est; sed unitas persone distinguibilis: personalitas enim a qua sumitur ratio unitatis persone, secundum quam dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, et sunt unum in communi nomine et ratione persone, non repugnat distinctioni svcundum quam tres persone efficiuntur tribus proprietatibus distincte in esse personali: et sic unitas persone non est ejusdem rationis cum unitate essentia. Similiter unitas notionis divisioni non repugnat: distinguitur enim notio a notione per oppositionem, ut paternitas a filiatione, innascibilitas a generatione: spiratio activa a spiratione passiva: et talibus differentiis determinantibus et dividentibus, hoc commune quod est notio, cadit in numerum, quod nullo modo convenit unitati essentie.

17

4, Si quis dicat etiam adhuc, quod hoc modo in divinis est prius et posterius sicut in numero: quia intellectus essentie est ante intellectum persone, et intellectus persone ante intellectum - proprietatis: et sic aliquo modo potest esse numerus in divinis, et ita trinitas. Hoc videtur stare non posse: tum ideo quia in symbolo Athanasii dicitur: "In hac Trinitate nihil prius aut posterius:" tum propter hoc quia id quod est in fine simplicitatis et unitatis, non admittit pluralitatem, neque prius, neque posterius actu vel intellectu: omne autem quod divinum est, in fine simplicitatis est: ergo nec pluralitatem, nec prius vel posterius habet actu vel in intellectu: et sic non competeret ei nomen trinitatis.

18

5. Adhuc, Trinitas secundum intentionem vocabuli est trium unitas: et cum tres non uniantur unitate proprietatis personalis, nee unitate personali aliqua, relinquitur quod non uniuntur nisi uni tate essentie. Unde etiam dicuntur unum et idem neutraliter, et non dicuntur unus et idem masculine, nec una proprietate indifferentes et uniti: et secundum hanc intentionem videtur trinitas non posse recipi in divinis: quia si trium unitas est unitas essentia, et Isidorus dicit, quod "trinitas est numerabilis et multiplicabilis," videtur sequi, quod unitas essentie# esset numerabilis et multiplicabilis: quod Ariane dementie est.

19

Si aliquis dicat, quod cum dicitur, trium unitas, hoc nomen, wunitas, dicit unitatem persone, non essentie. Hoc stare non potest: quia nulla una singularis persona est, in qua uniatur Pater et Filius et Spiritus sanctus, ut sic trinitas dicantur.

20

Nec valet responsio quam quidam antiqui induxerunt dicentes, quod cum dicitur trium unitas, unitas dicit unitatem persone, non prout est in hac vel in illa persona, sed prout confuse accipitur in hoc communi quod est persona: sic enim numerabilis fet multiplicabilis est in tribus personis, proprietate singulari determinante commune confusum in hance et in illam personam et tertiam: quia secundum hoc unitas trium non esset unitas nisi,rationis, et per modum universalis, sicut dicit Porphyrius, quod "participatione speciei plures homines sunt unus homo." Et sic tres non essent una res, et una substantia sive essentia: et hoc iterum vergit in heresim Arianam. Inde Ecclesia cantat: "Una ergo pater logos paracletusque substantia est." Hac igitur solutio non est inconveniens.

21

Juxta hoc ulterius queritur, Quare secundum Augustinum sicut recitat Magister in primo Sententiarum, distinct. XX: "Deus dicitur trinitas, et non triplex sive triplicitas," et quare secundum Isidorum aliquo modo dicitur multiplex, nullo modo triplex ?

22

Solvtio. Dicendum est, quod trinitas est in divinis, et non est nisi in -divinis, et hoc est divinis proprium. Quecumque enim distinguuntur in creaturis, eo quod simpliciter et essentialiter ’ differunt, simpliciter faciunt numerum essentiarum ad minus et numerum secundum esse: et ideo essentie et esse non possunt habere unitatem. Jn divinis autem quia distinguentia non realiter nec essentialiter differunt, ideo nec realem, nec essentialem in esse faciunt differentiam: et ideo unitati non repugnant, quamvis secundum oppositionem relationis originis in esse personali notionali quemdam faciunt numerum, sicut satis in preteritis expositum est.

23

Unde dicendum est, quod licet in divinis nullus sit numerus realis, qui differentiam faciat in essentia et esse personali, tamen est ibi numerus quidam proprietatum scilicet et propriorum personalium, qui identitati substantiali non repugnat, et quemdam'numerum facit et virtutem unitatis im essentia et esse demonstrat: et ideo trinitatem, hoc est, trium unitatem realem in essentia perficit et esse: quod in. nulla creatura fieri potest perfecte, quamvis in natura hujus trinitatis exigua resultent vestigium et imago.

24

Ad aliud dicendum est, quod in divinis divisio sive differentia quedam est, que est proprietatis personalis in esse personali, et non in esse simpliciter: et ideo quemdam numerum et non simpliciter numerum facit: propter quod unitati reali non repugnat: et ideo divina remanent individua simpliciter, numerata ante quodam numero, hoc est, personali. Propter quod in eis solis est trinitas, et non in aliis: quod enim in eis est trinitas, in aliis triplicitas dici deberet.

25

Ad aliud dicendum, quod unitas essentie et unitas notionis et unitas persone in divinis realiter non dilferunt, propter omnimodam simplicitatem et realem indifferentiam que est in divinis: sed differentiam faciunt secundum rationem intelligendi, et modum supponendi,. et significandi per terminum, qui secundum quod significatur per terminum, ad rem refertur, et ideo cassus et vanus non est: tamen in re nullam facit differentiam, et ideo unitati rei non repugnat: quia et notio est essentia, et persona est essentia: et hec duo una et eadem essentia. Propter quod unitatem essentia non adimunt, licet quemdam perficiant ternarium in esse personali.

26

Ad aliud dicendum, quod in divinis nullo modo est prius et posterius secutdum Catholicam fidem, et secundum rem ¢ quia si esset prius et posterius secundum rem, oporteret, quod una natura prior esset, et altera posterior: quod nullo modo summa admittit simplicitas. Et ideo quod dicitur natura prior esse persona, et persona proprietate, hoc non est secundum rem: quia’ secundum

27

rem eque simplicia sunt et eque prima: sed est secundum intellectum nostrum; qui divina intelligere non potest nisi assimilet ea terrenis. In creatis autem ita est, quod natura est ante personam, et persona ante proprietatem: et hunc modum intelligeiidi intellectus noster refert ad divina, eo modo quo dicit Damascenus, quod id quod est in imagine. et vestigio, refertur ad prototypum.

28

Ad aliud dicendum; quod in veritate secundum Catholicam fidem trinitas dicitur trium unitas, et intelligitur de unitate essentia, et non de unitate perso+ ni, vel notionis, sicut bene probat ob= jectio, quamvis propter naturam termini numeralis, eo quod nulla numerantur nisi sub aliquo communi, quod secundum rationem unum ést in numeratis, sicut tres homines, tria animalia, tria entia, exigatur unum commune sub quo persone numerantur, et hoc est persona. Et quod dicit Isidorus, dicit ratione suppositi, et non ratione nature :et hoo patet in expositione vocabuli. Cum enim dicitur, trium unitas, adjectivum numerale quod est ¢rium, formam suam nu- generalem non ponit nisi circa suppositum, et non circa formam que cst unitas: aliter enim non diceretur unitas, sed trium unitates.

29

Et si objiciatur, quod terminus numeralis numerum ponit circa formam sui substantivi, ut cum dicitur, tres homines, tria animalia.

30

Dicendum, quod hoc est verum, quando in recto et in vi adjectivi numeralis terminus conjungitur suo substantivo. Hic autem non est sic. Cum enim dicitur, trium unitas, nec in recto est ibi terminus numeralis, nec in vi adjecti, sed potius in vi substantivi, eo modo quo adjectivum virtute articuli subintellecti fit substantivum. Est enim sensus, trium unitas, hoc est, unitas quorumdam qui sunt tres. Et concedendum est, quod responsio inducta non valet.

31

Ad 1 quod juxta hoo queritur, dicendum quod triplex vel triplicitas plicationem dicit: plicatio autem dicit situim partiumin diversa: et quod in corporalibus est situs, in spiritualibus est ordo, qui est ad minus superioris et inferioris, vel anterioris et postérioris, que sine diversitate ésséntie intelligi non possunt: et quia nulla diversitas essentiarum est in divinis, ideo Nicaea synodus anathematizavit dicentem triplicitatem esse in divinis, et Deum esse triplicem. Concessit autem Deum esse trinum, et trinitatem: hoc enim nullani in essentia dicit veritatem.

32

Ad verbtim Isidori dicendum, quod in veritate proprie trinitas non est multiplex. Sed quod Isidorus dicit, intelligendum est caute: eo quod multiplex dicitur genus numeri, sicut in V Luclidts et in JI Arithmetic dicitur, quod genus multiplicis numeri sub se habet species duplicis, triplicis, et sic de aliis, superparticularis, superpartientis, et non secundum quod dicitur plicatio unius ad alterum vel super alterum. Et hoc modo quia genus minis ponit quam species: eo quod species addit super genus, quia trinitas numerabilis est in suppositis, concessit in genere trinitatem esse multiplicem, hoc est, multitudinem quamdam coitinentem: tamen triplicem esse negavit, eo quod id quod triplex est in specie, triplicationem dicit in situ et ordine naturali.

Membrum 2

De hoc nomine, trinus.
33

MEMBRUM II. De hoc nomine, trinus.

34

Secundo, Queritur de hoc nomine, trinus. Et queruntur duo, scilicet quid copulet sive preedicet cum dicitur, Deus est trinus ? Et secundo, De quibusdam locutionibus que inveniuntur in Scriptuia, sicut trinitas if unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam dicunt, trinitatem esse trinam et unam.

Articulus 1

Quid hoc nomen trinus praedicet in divinis?
35

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. Quid hoc nomen trinus praedicet in divinis?

36

Ad primum ergo objicitur sic: 1. Deus est trinus, et trinus querit diversitatem et distinctionem: ergo est unus et alius et tertius Deus. Si dicatur, quod hoc non est inconveniens, ut dicit Magister in libro I Sententiarum, dis: ctinct. XXV, secundum quod unus et alius et tertius per subintellectum arti= culum prepositivum substantivari intelliguntur. Pater enim est unus qui est Deus, et Filius ordine nature est alius qui est Deus, et Spiritus sanctus ordine natura terlius quiest Deus. Ordine autem nature dico, quo alter sit ex altero, non quo aliter prior altero, ut dicit Augustinus. Contra est, quod cum dicitur, Deus est trinus, hoc nomen, é rinus, est adjectivum et numerale, notans discretionem et aggregationem: omne autem tale nomen rem ponit circa formam, ut cum dicitur, trini equi, vel trini homines, intelligitur quod sunt tres equi et tres homines discreti et aggregati, et similiter tres homines. Cum ergo dicitur, Deus trinus, vel equus trinus, vel homo trinus, intelligitur, quod sint tres dii discreti, et tres equi discreti, et similiter tres homines. Sed hac est falsa, Deus est tres dii. Deuter. vi, 4: Dominus Deus noster, Dominus unus est. Exod. xx; 3: Non habebis deos alienos coram me. Et in symbolo Niceno: "Credo in unum Deum." Ergo et haec est falsa, Deus est trinus.

37

2. Adhuc, Si trinus aliquid addit super tres, non videtur addere ordinem et associationéem, sicut cum dico, isti incedunt bini, vel isti incedunt trini, intelligitur, quod associati sint bini vel trini. Per hoc autem non tollitur discrétio que importatur in termino, nec tollitur quin discretio ponatur circa formam substantivi sicut ponitur per hoc adjectivum, tres. Adhuc ergo remanet, quod sicut haec est falsa, tres dii sunt Deus unus, ita haecc falsa est, Deus unus est trinus.

38

3. Si forte aliquis dicat sicut Magister in Sententiis videtur dicere, quod termini numerales in divinis nihil significant, sive quod adjectiva numeralia nihil copulant, et per negationem exponenda sunt: et ideo sensus est, Deus est trinus, id est, non quaternarius, vel binus, non unicus solitarius, ut dicit Hilarius. Hoe stare non potest: quia in predicatis oppositum vel disparatum non removetur, nisi virtute et oppositione alicujus pradicati positi, sicut cum dico, est homo: ergo non est asinus: non sequeretur, non est asinus, nisi poneretur esse homo: hoc enim demonstratum est in Logicis. A simili ergo non sequitur, non est quaternus, vel binus, vel solitarius, nisi per hunc terminum érinus, aliquis numerus ponatur, per cujus oppositionem vel disparationem majores et minores alii numeri removeantur: et sic relinquitur, quod hoc nomen, érinus, aliquem numerum ponit circa hoc nomen, Deus, cum dicitur, Deus est trinus.

39

4. Adhuc, Constat, quod cum dicitur, Deus est trinus, aliquid intelligitur pradicari de Deo positive sive affirmative. Intellectus autem formalis non est nisi similitudo rei. De hoc enim intelligitur dictum Empedoclis, quod Aristoteles ponit in II de Anima, scilicet quod "simile simili cognoscimus." Sic ergo aliquid intelligitur per propositionem cum dicitur, Deus est trinus.

40

3. Si autem diceretur, ut quidam dixerunt, quod nihil intelligitur per hoc quod dico, érinus, cum dicitur, Deus est trinus. Sermo cassus et vanus esset, Sermo enim secundum Platonem ad intellectum’ referendus’ est, et secundum Hilarium referendus est ad rem. Sic autem nec ad intellectum, nec ad rem referri posset. Ad hoc quidam dixerunt, quod hoc adjectivum, trinus, in theologicis non sequitur regulam aliorum nominum numeralium. Alia enim nomina numeralia discretionem suam ponunt circa formas suorum substantivorum, ut cum dicitur, tres homines,-vel trini homines, non intelligitur unus homo tria habens supposita, sed intelliguntur tres discreti per humanilates tres perhumanitatum ésse. In theologicis autem iste terminus, érinus, cum sit adjectivum hujus nominis, Deus, discretionem ponit circa suppositum quod est persona, non circa formam. Unde sensus est, ul dicunt, Deus est trinus, hoc est, tres persone in unitate essentie. Et hujus dicunt esse rationem: quia dicunt, quod trinus componitur a trium et unus. In divinis autem non est unitas, nisi’ esscntia. In persona enim non est unus Deus. Dicit enim Hilarius, quod Deus non est unus solitarius: et ideo professus est consorlium cum dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram'. Similiter in proprietate non est unitas, sed potius oppositio et distinctio. Et ideo dicunt, quod trinus,scilicet trium unus, numerum qui notatur per érium ,ponit circa suppositum, unitatem autem que notatur per wnum, in essentia. Hoc etiam confirmant per ea que celebrantur ab Ecclesia, que cantat: "Unum in substantia, trinum in personis confitemur." Et quamvis' hec solutio communis sit fere ab omnibus, tamen mirabilis videtur esse. Grammatice enim loquendo frinus non dicitur trium unus, sed ter unus, sicut et binus bis unus, et quinus quinquies unus. Et secundum Priscianum constructio refertur ad intellectum eo modo quo in voce significatur. Et ideo cum dicitur, Deus est trinus, intelligitur ter unus: sic enim significatur in voce. Nec theologica constructio tollere potest modum significandi per terminum, cum dicat Basilius in Hexameron: "Modum sue significationis in theologicis non amittunt termini." Aut enim sumuntur mystice, aut symbolice. Si mystice, significant res suas eminentius et verius esse in Deo quam in creaturis: et ideo exponendi sunt termini tales per ablationem et eminentiam, ut dicit Dionysius. Si autem symbolice accipiuntur, primo referuntur ad rem: et deinde consideratis proprietatibus rei, et relatis ad proprietates spirituales proportionales illis, referuntur in Deum.

41

6. Adhuc, Si trinus est trium unus: tunc in hoc quod est trinus, intelligitur unus: et sic nugatorie dicitur Deus esse trimus et unus: quod tamen Ecclesia cantat in hymno Ambrosiano de Confessoribus:

42

"Sit salus illi, decus, atque virtus, Qui supra coli residens cacumen, Totius mundi machinam gubernat Trinus et unus."

43

Solutio. Dicendum, quod cum dicitur Deus esse trinus, hoc nomen, Deus, dicit substantiam secundum quod significatur per quod est, et secundum quod ab actu substandi dicitur: et ideo per adjunclum quod est trinus, trahitur ad standum pro personis sive pro suppositis: sic enim dicit deitatem in habente: habens autem est suppositum. Unde tunc indefinite et communiter supponit tres habentes deitatem. Aliquando autem per adjunctum trahitur ad supponendum pro determinata persona, ut cum dicitur Deus germinans, vel Deus procedens. Et hoc confirmatur per Augustinum in libro [I de Trinitate, qui tractans illud verbum Apostoli, | ad Timoth. 1, 17: Soli Deo honor et gloria, dicit, quod cum dicitur Deo, intelligitur Deus trinitas communiter, et non aliqua persona singularis: et dictio exclusiva exclusionem notat circa oppositum essentiae, non circa oppositum hujus velillius persone. Et ex hoc accipiatur, quod hoc nomen, Deus, communiter potest supponere pro tribus personis indefinite. Idem accipitur ex hoc quod idem Augustinus dicit, ibidem, tractans illud Genesis, xvm, 2: Apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset,... adoravit in terram. Per hoc quod non determinat, quod aliquis sit aetate vel potestate vel honore prestantior, intelligit unum Deum trinitatem. Et ex hoc quod hoc nomen, Deus, quod dicit essentiam ut substantiam et sicut in habente, potest communiter et indefinite supponere pro tribus personis, non video quare non dicatur Deus, trinus, ita quod hoc nomen, trinus, trahat. hoc nomen, Deus, ad standum pro tribus personis indefinite, ita quod discretionem ponat circa suppositum, et non circa formam suppositi.

44

Ad primum ergo dicendum, quod non valet: quia in premissis haec dictio, Deus, supponit pro essentia sive pro natura: etideo non sequitur: ergo unus Deus et alius. Et hoc modo procedit objectio. Nos autem diximus, quod trahitur per adjunctum ad standum pro persona, sive pro supposito. Et tunc non procedit objectio facta in contrarium.

45

Ad aliud dicendum, quod bene verum est, quod ¢rinus discretionem ponit circa formam suppositi proximam: sed non oportet, quod ponat circa formam substantialem: sed sufficit ei, qaod ponat circa formam communem sub qua fit divisio, quam notat discretio, sicut cum dico, Petrus, Paulus, Joannes sunt trini, non oportet nisi quod sint tres sub hoc communi quod est homo: et quod in creaturis commune est ratione, ut dicit Damascenus, in divinis est commune re. Et hoc modo dicitur Deus trinus in persona, et unus in deitate: quia una et eadem deitas est in uno, et in duobus, et in tribus.

46

AD SOLUTIONEM eorum qui dicunt, quod termini materiales nihil ponunt in divinis, dicendum quod nulla est, sicut bene probant objectiones facte in con- trarium: ponunt enim discretionem circa suppositum sub hoc communi quod est Deus, quod trahitur ad standum pro divina persona indefinite: et ideo nulla discretio ponitur circa formam, sed circa suppositum tantum. Unde sicut in humanis cum dicitur, Socrates et Plato et Cicero sunt trini, non sequitur, quod sint tres homines ratione differentes et specie: ita in divinis non sequitur, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sint tres dii re et numero deitatis differentes: quia quod in creatis est commune ratione et non re, in divinis commune est re.

47

Ad aliud dicendum, quod illa objectio de necessitate procedit. Probatur enim discretio circa supposita, sicut dictum est, sub hoc communi quod est Deus, quod est commune re, et per adjunctum trahitur ad standum pro suppositis: sicut enim dicit Boetius, talia sunt subjecta, qualia predicata permiserunt,

48

Ad soLUTIONEM quam quidam afferunt, dicendum quod in veritate satis probabilis est.

49

Ad objectum autem in contrarium, dicendum, quod in theologicis propter materiae difficultatem spe novam oportet fieri terminorum institutionem: que tamen observari non potest in alia materia: quia, sicut dicit Gregorius, non est dignum, ut libertas sacri eloquii regulis subjaceat Donati. Unde quamvis. trinus dicatur ter unus in aliis, et iste terminus, fer, numeret formam, ut cum dicitur, ter unus homo? tamen in divinis necesse fuit institui, utnon numeraret nisi suppositum sub una et eadem forma re communi, et non ratione tantum.

50

Ad uttiwum dicendum, quod ¢rinus in unitate secundum compositionem grammaticam non dicitur trium unus, sed ter unus. In theologicis autem propter necessitatem dictam, quae ex difficultale materia est, dicitur esse trium unus, Mt cum dicitur irinus et unus, hoc quod dico unus, emphatice additur, hoc est, ad expressionem, Fides enim expressa querit confessionem. Et hoc est quod sepius dictum est, quod Ecclesia cantat: "Unum in substantia, trinum in personis confitemur." Et sic etiam intelligitur illud quod cantamus; "Monadi tring gloriam canamus."

Articulus 2

De quibusdam locutionibus quae inveniuntur in Scriptura, sicut trinitas in unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam, dicunt, trinitatem esse trinam et unam.
51

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II De quibusdam locutionibus quae inveniuntur in Scriptura, sicut trinitas in unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam, dicunt, trinitatem esse trinam et unam.

52

Secundo, Queritur de quibusdam locutionibus que inveniuntur in Scriptura, sicut trinitas in unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam dicunt, trinitatem esse trinam et unam.

53

Queratur ergo primo, Utrum trinitas sit in unitate, et e converso unitas in trinitate ?

54

1. Hanc enim concedere videtur Gregorius in complenda de Trinitate. Si enim vera est: tunc cum dicitur trinitas in unitate, aliquam habitudinem notat haec prepositio iv, de oclo habitudinibus quas ponit Aristoteles in IV Physicorum, quibus aliquid dicitur esse in alio. Aut ergo est sicut effectus in causa, vel e converso: aut sicutlocatum in loco: aut sicut forma in materia, vel e converso: aut sicut cognitum in cognoscente. Et constat, quod nullam illarum habitudinum potest notare prepositio 7, cum dicitur trinitas in unitate, et unitas in frinitate: et sic videntur ille locutiones esse false.

55

2. Si quis dicat, quod prepositio 7, notat identitatem et indifferentiam, propter omnimodam simplicitatem que est in divinis, videtur stare non posse. Dicit enim Priscianus, quod "prepositiones transitive sunt et diversitatem notare volunt:" que diversitas licet securidum rem in divinis salvari non possit, tamen secundum modum salvatur. Aliter enim in divinis prepositio formari non passet, ot oporteret quod przpositiones caderent ab intentione significandi vel consignificandi: et sic redit, quod ist# locutiones recipi non debeant, ¢rinzfas in unitate, et unitas in trinitate.

56

3. Adhuc, Quidam dixerunt, quod cum dicitur, drinitas in unitate, emphatica est locutio, et est sensus, trinitas est in Deo gui est unitas. Dicit enim Proclus, quod Deus est unum, et non unicum, et est unum primum penitus indivisum, ad cujus expressionem dicitur unitas. Et hoc videtur stare non posse: sensus enim locutionis talis non est, sed potius quod circumincedant se trinilas et unitas, et unitas est in trinitate sicut natura communis re in suppositis simplicibus: trinitas autem in unitate sicut supposita in natura communi: et sic patet, quod non stat solutio illa.

57

Ulterius queritur de hac, Trinitas est trina et una, quam dicit Prapositivus esse concedendam.

58

Et pro prima parte copulative adducit tres rationes. Quarum prima est hac: quia cum dicitur, érimitas est trina, trinitas suppomit tres personas distinctas: et hoc adjectivum numerale, ¢rina, copulat ternarium theologicum circa illas: et sic haecc est vera, trimitas est trina, sicut haec, trinitas est tres persone.

59

Secunda est, quia idem est in subjecto et predicato: et de tali propositione dicit Boetius, quod nulla est verior ea, sicut cum dicitur, album est album, homo est homo. Et ita videtur esse hic cum dicitur, trinitas est trina. Est enim sensus, ut videtur, trinitas est ternarius theologicus personarum divinarum.

60

Tertia est, quia, ut dicit, hoc adjectivum, trina, inventum est a theologis ad significandum ternarium theologicum suppositorum sive personarum: et ideo non sequitur regulam aliorum adjectivorum numeralium. Cum enim alia adjectiva numeralia numerum quem designant, ponant circa formam substantivi, et discretionem notent circa illam, ut cum dicitur, trini homines, vel trini albi, intelligitur tres homines humanitatibus discretis numerati, et tres albi albedinibus discretis numerati. Sic. non est in hoc nomine, ¢rinus, quando in divinis accipitur: cum enim dicitur, Deus est trinus, hoc adjectivum, ¢rinus, non ponit numerum nisi in suppositis personis, et non in forma. Propter quod non sequitur, ut dicit, Deus est trinus: ergo non est unus: nec e converso: est unus; ergo non est trinus. Ad diversa enim referuntur trinus et unus: unus ad formam, trinus ad supposita: et propter hoc non mutuoa se expellunt ab eodem subjecto: licet in creaturis sequatur: homo est trinus: ergo non est unus: homo est unus: ergo non est trinus. Cum ergo sic sit, ut dicit Prepositivus, cum dicitur, trinitas est trina, sensus est, trinitas tres habet personas: et sicut haec est vera, ita et illa, trinitas est trina: etita concedit hanc de copulato predicato, trinitas est trina et una.

61

Adhuc, Ad idem adducunt quidam quartam rationem, dicentes quod ut dicit Augustinus in libro I de Zrinitate, hoc nomen, Deus, aliquando habet indefinitam et communem suppositionem pro tribus personis, ut, I ad Timoth.1, 17: Soli Deo honor et gloria, Et, Genes. xvii, 2: Apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset,... adora vit in terram. Et paulo post, ¥. 22: Abraham stabat coram Domino. Et in hac acceptione Deus est Deus trinitas. Sicut ergo dicitur, Deus trinitas est trinus et unus, ita concedi debet, trinitas est trina et una.

62

In conrranioum est, quod trinitas est una, et non plures: ergo non est trina; quia trinitas si trina esset, plures essent trinitates.

63

Sonutio. Ad primam partem questionis dicendum, quod trinitas est in unitate, et unitas in trinitate.

64

Et quod objicitur de habitudine prapositionis, dicendum quod procul dubio, sicut dicit Gregorius, excellentia materie theologice dignis verbis exprimi non potest: et ideo est, quod-non subjacet regulis grammatice. Tamen balbutiendo potius quam loquendo aliquo modo oportet nos significare quod intendimus. Et sic cum dicitur, unitas in trinitate, habitudo prepositionis notat quasi continentiam nature communis, que ut forma totius non partis continet supposita, et est in eis. Cum autem dicitur, frinitas est in unitate, habitudo praepositionis notat existentiam suppositorum in natura communi uniente supposita, et est in eis: suppositum enim est in natura quasi in forma continente, natura autem in supposito sicut habitum in habente. Et hoc modo salvatur habitudo prepositionis,

65

Et puro sine prejudicio loquendo, quod non est satis dicere, quod prepositio notet indifferentiam.

66

Simizirer non opinor, quod emphatica sit locutio.

67

Ad aliud partem questionis sine prejudicio loquendo, videtur dicendum, quod hec est falsa, trinitas est trina et una: etideo haec copulativa falsa est, trinitas es¢ trina et una. Et hujus ratio est, quia hoc adjectivum, ¢rina, rem suam copulat vel ponit circa significatum hujus substantivi, érinifas. Supponit autem et significat ternarium distinctarum personarum: et hoc adjectivum, drina, sic significatum ternarium multiplicat et numerat. Unde si vera. esset, oporleret quod tres essent trinitates et novem prrsone: quod penitus absurdum est.

68

Ad prima ergo rationem Prepositivi dicendum esse videtur, quod non est idem dicere, trinitas est trina, et trinitas est tres persone: quia cum dicitur, trinitas est tres persone, numerus distinctarum personarum predicatur de personis distinctis. Cum autem dicilur, trinitas est trina, discretio hujus adjectivi, rina, copulatur sive ponitur circa significatum hujus nominis, ¢rinitas, co modo quo in voce designatur: et sic multiplicatur et numeratur in tres ternarios: et ideo efficitur locutio falsa.

69

Ad sEcUNDAM rationem dicendum, quod licet idem sit in predicato et subjecto in

70

re, tamen non est idem in modo signili-

71

candi: quia cum dicitur, ¢rinttas, supponuntur tres persone distincte: et illw non sic significantur in predicato, sed potius ex modo significandi adjective intelligitur ternarius copulari circa trinitatem: et ideo numerare non personas, sed ternarium personarum. Dictum autem.Boetii de propositionibus intelligitur, quando idem in re et in modo significandi est in praedicato et subjecto, ut homo est homo. -

72

Ad TERTIAM rationem dicendum, quod licet ita sit sicut dixerunt Theologi, quod trina discretionem notat circa supposita: eo quod omnis discretio circa supposita est et nulla cirea naturam: hoc enim generale est tam in creatore, quam in creaturis: tamen suppositum hujus nominis, trinitas, non est persona simpliciter et absolute, sed est persone distincte sub ternarii discretione discrete: et ideo si trinam rem suam ponit circa hoc et tale suppositum, suppositum multiplicabit trinarum personarum, et non personam.

73

Ad QuARTAM rationem dicendum, quod verum quidem est, quod hoc nomen, Deus, aliquando communem habet suppositionem pro tribus personis, sed non habet eumdem modum suppositionis cum hoc nomine, trinitas: Deus enim. supponit communiter tres personas sub una et indifferenti forma deitatis: et ideo adjectivum, frina, adveniens ei, non multiplicat eas nisisecundum quod sunt substantes deitati indifferenti. Sed hoc nomen, érintéas, supponit tres personas substantes sub forma discretionis: et ideo adjectivum, ¢rina, adveniens ei, designat eas multiplicari sub forma sub qua supponuntur in substantivo, hoc est, sub forma ternarii dislincti: et ideo trina trinitas ponit tres trinitates. Et notandum, quod cum dicitur, trinitas est una, non est sensus ut Prepositivus dicit, hoc est unius essentiae: quia sic potius diceretur trinitas unum, quam una: sed sensus est, una, hoc est, unus personarum ternarius, et non plures, hoc © modo quo dicit Dionysius, quod omnis numerus monade participat. Binarius enim est unus, ternarius unus, et sic de singulis. Ex his patet, quod si diceretur, Trinitas est trina, idem denominaret seipsum, sicut cum dicitur, albedo est alba.

PrevBack to TopNext