Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 52

De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
1

QUAESTIO LII. De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale?

2

Secundo, queritur de hoc nomine, Dominus, de quo

3

Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Dominatio est non pejor excessus tantum, sed omnis et pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et vera et cadere non valens fortitudo. Unde et ab eo quod est domi- nium facere, dicitur dominatio et dominus et dominans." Nihil continetur in hac definitione quod persone conveniat in respectu ad personam..

4

Pejores enim sicut subditos excedere nulli persone convenit respectu alterius: eo quod in prehabitis probata est inter personas omnimoda equalitas. Item, Perfecta et omnimoda possessio pulchrorum et bonorum, equaliter convenit tribus personis. Et dicitur in hoc perfecta et omnimoda, quia simpliciter et in uno essentiali bono omnia possidet, et ad nutum habet: et hoc aqualiter convenit tribus.

5

Similiter tertium quod additur: "Vera et cadere non valens fortitudo," zqualiter convenit tribus.

6

Et sic videtur, quod hoc nomen, Dominus, essentiale nomen sit.

7

2. Adhuc, in Psalmo txvn, 5: Dominus nomen illi. Constat, quod non est nomen personarum. Relinquitur ergo, quod sit essentiale: non enim dicitur per translationem, sed per veritatem de Deo.

8

3. Adhuc, Deuter. vi, 4, et in multis aliis locis: Dominus Deus noster, Dominus unus est.Quod, ut constat, non dicitur nisi ratione essentia. Videtur ergo, quod nomen essentiale sit.

9

4, Adhuc, Ambrosius: "Deus est nomen nature: Dominus autem nomen potestatis." Potestas autem essentialis est et una trium personarum. Ergo hoc nomen, Dominus; videtur esse essentiale.

10

5. Adhuc, In symbolo Athanasii: "Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus." Quod non esset, nisi Dominus essentiale esset nomen. Ex omnibus his relinquitur,quod Dominus nomen essentiale sit: et si essentiale est, videtur ab awlerno convenire, et non ex tempore: ab eterno ergo convenit, et non ex tempore, ut videtur.

11

6. Adhuc, Augustinus in libro VI de Trinitale: "Cum queritur, cujus rei ab zelerno fuerit dominus, si creatura non fuit ab eterno? non audeo pracipitare sententiam. Nam et meipsum intueor, et recolo scriptum esse: Quis potest scire consilium Domini: aut quis potest co- gitare quid velit Dominus'?" Ex hoc relinguitur,quod Dominus sit ab eterno, et quod hoc nomen, Dominus, sit essentiale.

12

Quop si concedatur, in contrarium est 1. Quod inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXX: "Si Dominus non dicitur nisi cum habere incepit servum, etiam ista appellatio relativa, Dominus, ex tempore est Dev. Non enim sempiterna creatura est, cujus ille dominus est. Ergo dominum csst non sempiternum habet, ne cogamus etiam creaturam sempiternam dicere quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum." Hee sunt verba Augustini de verbo ad verbum in libro V de TZrinitate?. Et ex his concluditur, quod hoc nomen, Dominus, non convenit ab eterno.

13

2. Adhuc, Augustinus facit objectionem et questionem in libro V de Trinitate, et dicit sic: "Quisquis exstiterit qui eternum Deum solum dicat, tempora vero non esse eterna propter varietalem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse ccepisse, quia erat tempus antequam inciperent tempora: et ideo non in tempore accidere Deo ut dominus esset, quia ipsorum temporum doininus erat, que ulique non in tempore esse cceperunt: quid respondebit de homine qui in tempore factus est? cujus utique dominus non erat antequam esset. Certe ut dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo. Et ut omnis amoveatur controversia, certe ut tuus dominus esset aut meus, qui modo esse cospimus, ex tempore habuit.",

14

3. Adhuc, Constat quod dominus est relativum superpositionis. Relativa au lem posita se ponunt, et perempta se perimunt. Ergo videtur, quod statim ut dominus est, inferiora sint quibus dominelur: sed haec non sunt ab eterno: ergo nec dominus est ab eterno.

15

Unrenws queritur de dicto Augustini qui dicit: "Quod dominus omnium rerum est, ex tempore coepit esse."

16

Hoc enim videtur falsum. 4. Dicit enim Isidorus, quod quatuor sunt coequeva, scilicet tempus, celum empyreum, materia prima, et angelica natura, Si autem coequeva sunt, unum non est ex alio. Ideo dicit Augustinus, quod "ideo dominus temporis non est ex tempore, quia non erat ante tempus in quo tempus fieret." A simili ergo si tempus et materia prima cosqueva sunt, non erat prius tempus in quo inciperet esse materia prima: et sic non crat dominus prime materia ex tempore: et sic falsum est ‘quod dicit Augustinus, quod sit dominus omnium rerum creatarum ex tempore.

17

2, Adhuc, Si quatuor sunt coequeva, videtur non esse magis ratio quare sit dominus cceli, et angeli, et prime materia ex tempore, quam e converso dominus temporis ex ccelo et prima materia et angelica natura.

18

3. Adhuc, Augustinus concedit hanc, quod est dominus temporis cum tempore, et- quod haec prepositio, cum, notat associationem. Videtur etiam dici debere e converso, quod tempus cospit cum domino: et hoc videtur esse inconveniens: quia sic notaretur, quod dominus inciperet esse: quod falsum est.

19

Ulterius queritur de respectu superpositionis qui significatur in hoc nomine, Dominus, utrum sit creatus, vel increatus ?

20

1. Si enim est creatus et dicitur de Deo, videtur quod aliquid creatum dicatur de Deo, quod falsum est. Si autem est increatis, sequitur quod sit eternus: et quod est eternum, ex tempore non ceepit: et sic falsum est quod dicit Augustinus, "quod ex tempore incepit esse dominus."

21

2. Adhuc, Quidquid incepit esse, creatum est: divinum incepit esse, ut dicit Augustinus: ergo videtur, quod divinum quo Deus dominus est, creatum sit. Sed sicut ab albedine is qui albus est, habet quod albus sit: sic a dominio is qui dominus est, habet quod dominus sit: et sic a creatura habet Deus, quod dominus sit, quod valde impium est dicere.

22

Ulterius queritur de dicto Magistri in Sententiis, ubi dicit, quod accidit Deo dominum esse, non per accidens quod insit Deo, sed per accidens quod insit creature. Et sic videtur, quod respectus quo Deus dominus est, insit creature ad Deum relate.

23

Quod dictum valde mirabile videtur. 1. Ille enim respectus, aut est creatus, aut increatus. Si creatus: cum omni creature respectus sit ad creatorem, illi respectui inerit alius respectus: et de illo respectu iterum queritur, utrum creatus vel increatus sit? Et si creatus est, habebit alium respectum: et sic ibitur in infinitum. Similiter si dicitur, quod est increatus: tunc sequitur, quod aliquid increatum formaliter insit creato, quod est hereticum.

24

2. Adhuc, Hle respectus non potest intelligi nisi cointelligatur correspectus ejus. Relativa enim in se invicem sunt per intellectum et rationem diffinitivam. Sed cum relativa sint opposita, impossibile est, quod isti oppositi respectus sint in eodem. Si ergo famulatus vel subjectio est in creatura, superpositio et dominium est in creatore. Et sic non per accidens quod accidit creature, dominus est, ut dicit Magister in Sententiis, sed per accidens quod sibi accidit, ut videtur.

25

3. Ad hoc quidam dixerunt, quod omnes hujusmodi respectus creature sunt et creati sunt, et de Deo non predican tur nisi per causam: sicut cum dicitur, medicina est sana, quia scilicet causa est sanitatis. Sed ista solutio stare non potest: quia cum dicitur, Deus est dominus, nec in principali significato, nec in connotato significatur aliquod creatum a Deo: sed potius significatum est divina essentia, connotatum autem dominium, quod est respectus superpositionis quo quasi formaliter Deus dominus est: et hoc in Deo etiam est divina essentia. Unde Boetius in libro de Trinitale: "Dominium est potestas coercendi, que in Deo divina essentia est." Non ergo per causam dictum est, Deus est dominus.

26

4. Propter hoc Porretani dixerunt, quod dominium dicit respectum assistentem in Deo, non insistentem: distinguunt enim inter subsistens, existens, insistens, et assistens. Sudbsistens dicunt esse, quod sibi ad esse sufficit et alio non indiget, sicut est divina essentia. Hxistens autem dicunt esse, quod. alio quodam ut causa indiget ex quo sit, sicut causatum et creatum. Insistens autem dicunt esse, quod ad aliud fluit ut ad subjectum in. quo insit. Asszstens vero dicunt, quod non inest, sed per habitudinem alicujus extrinseci dicit respectum unius ad alterum. Sicut relativa quorum esse est ad aliud. Et tales respectus dicunt esse in his nominibus, dominus, et creator. Et ideo dicunt Boetium dicere, quod relatio non addit, nec mutat, nec minuit in eo in quo est. Et Philosophus in V Physicorum dicit, quod motus vel mutatio non est in relatione: "quod intelligunt tam de motu per se, cujus sex sunt species, quam de motu per accidens, qui in omnibus est", ut dicit Philosophus in I Physicorum. Dicunt enim, quod si relatio predicaret aliquid inherens vel insistens, quod motus esset ad aliud: sicut de non albo fit album, et de non causato causatum, et de non exi stente hic, existens hic, et de non agente agens, et de non patiente patiens, et du non cappato cappatus, et de superiors inferior: sed quia nihil insistens pradicat vel inherens, et nihil addit vel minuit vel mutat, ideo non dicit nisi assistens extrinsecus, et hoc est respectius habitudinis ad aliud, et hoc est potius ratio quam res, et potius est in comparatione quam in comparatis.

27

Sed contra hoc est, quod licet in relatione non sit motus, tamen ex motu causatur relatio, sicut ex generationr pater, et (sicut dicit Augustinus) ex aliqua mutatione voluntatum fit, quod amicus est: cum enim amare incipit, amicus est: et similiter ex mutatione contrahentium et pactis causatur, quod nummus pretium sit vel pignus,secundum quod dicit Aristoteles in V Ethicorum, quod "nummus est fidejussor future necessitatis." Cum autem dicitur Dominus Deus, tria dicuntur, superpositio scilicet, causa superpositionis, qua est perfecta et omnimoda possessio pulchrorum et bonorum, et potestas coercendi vel continendi subjectam creaturam, qui intelligitur in hoc, quod est vera et cadere non valens fortitudo, sive (ut alia translatio habet) immutabilis firmitas. Que omnia in Deo sunt, et sunt essentia divina: et ideo divinum non potest dicere tantum assistentem, habitudinem, sed etiam illud quod in Deo essentialiter est et essentia divina.

28

Et quia circa hoc magnorum sunt diverse opiniones, ut melius intelligatur veritas, inquiratur ulterius, Si creator refertur ad creaturam '?

29

Videtur enim, quod non. 1. Dicit enim Dionysius, quod in causato etcausa non recipimus reciprocationem: causatum enim ad causam refertur, et none converso. Cum ergo creator sit causa, et creatura causatum, licet creatura referatur ad creatorem, non tamen e converso creator refertur ad creaturam

30

2. Adhuc, Quod refertur ad. aliquid, dependet ad illud et non finitur nisi ad ipsum: Deus autem ad nihil dependet, nec finitur ad aliquid extra se, cum infinitus sit: ergo videtur, quod ad nihil refertur.

31

SED IN CONTRARIUM est, quod 1. Cum dico, Deus est dominus, vel Deus est creator: aut predico aliquid absolute, aut predico in habitudine ad aliud. Si preedico absolute: tunc falsum dicit Augustinus: dicit enim, quod dominus et creator dicunt relationem ad aliud, sicut nummus dicitur pretium ad aliud. Si autem predico quod est in habitudine: tunc queratur, In quo sit itla habitudo sive respectus? Si enim ditalur esse in Deo: tunc cum ex tempore conveniat Deo esse dominum et creatorem, et non ab aterno, et incipiat esse in Deo, ut dicit Augustinus, videtur aliquid mutationis fiert in Deo, quod omnino hereticum est. Si vero est in creaura, hoc non videtur posse stare. Oppositus enim respectus in creatura est: el oppositi respectus non possunt esse in eodem simul: oportet ergo, quod respectus qui importatur per dominum, in Deo sit.

32

2. Adhuc, Augustinus in quinto de Trinitate: "Deus dominus est, sicut nummus pretium est per relationem que est in ipso'." Ergo et Deus dominus est per relationem que est in ipso.

33

3. Adhuc, Nummus pretium est per relationem que accidit ei: ergo et Deus dominus est per relationem que accidit ei, si verum dicit Augustinus, et si simile est quod inducit pro simili.

34

4. Adhuc, Habitudo relativorum talis est, quod utrumque refertur ad alterum, et respectus unius non est respectus alterius. Si ergo inter Deum dominum et subjectam creaturam tales duo sunt respectus: si respectus servitutis est in creatura, erit superpositionis respectus in creatore.

35

5. Adhuc, Cum dicitur, Deus est dominus, relativum in recto predicatur de Deo. Illi autem inest relatio, de quo relativum in recto predicatur. Ergo videtur, quod relatio que importatur per hoc nomen, Dominus, sit in Deo et non in creatura.

36

Solutio. Notandum, quod inter Philosophos semper fuit disputatio de relativis. Quidam enim dicunt relationem non esse differentiam entis vel speciem, nec esse aliquod predicamentum: eo quod omne pradicamentum species entis est, quod additum alii vel auget, vel minuit, vel mutat in ipso: relatio autem adveniens alicui, ut dicit Boetius, nec addit, nec mutat, nec minuit aliquid. Et est exemplum Boetii de eo qui fuit alicui sinister, qui sine mutatione sui, alio transeunte in oppositum situm, efficitur dexter. Exemplum autem Augustini est de nummo, qui sine omni mutatione sui, in possessore facta mutatione, emptionis efficitur pretium, ‘nummo penttus eodem modo se habente ut prius. Et ideo licet ex motu sive,mutatione causetur relatio, tamen non oportet, quod ex mutatione relativi relatio causetur in ipso. Et haec fuit opinio Zenonis, sicut apparet in Logica Zenonis.

37

Aristoteles autem qui hec subtilius tractavit quam alii, videns quod omne illud quod esse aliquid predicat, differentia et species est entis; relativum autem esse aliquod predicat absque dubio, et esse illud specialem habet coordinationem pradicabiliam, que non est reducibilis ad esse quod alia predicant genera, relativam dixit esse speciale pradicamentum. Quod ut intelligatur, notandum quod triplex est esse in genere. Est enim esse substantie subsistentis et nullo indigentis,et hoc est esse absolutum ad nihil dependens, et nullo indigens ut subjecto ad hoc ut sit. Et est esse inherentis, subjecto indigentis ad hoc ut sit, et hoc est esse accidentis. Et hoc multiplicatur secundum differentias inherendi subjecto. Quoddam enim inheret ut mensura subjecti, et est quantitas. Et quoddam inheret ut dispositio subjecti, et hoc est qualitas. Et utrumque istorum est esse absolutum: secundum modum tamen predicandi neutrum reducibile est ad alterum quia esse quod predicatur in uno, non predicatur in altero. Tertium est esse secundum Aristotelem, quod nec est per se esse, nec est inesse, sed est ad aliud esse: et tale est esse relativorum, et nec reducibile est ad per se esse, nec ad inesse, sed habet praedicandi specialem modum. Propter quod dicit relativum esse speciale pradicamentum; et invenitur tam in substantiis quam in accidentibus, et est in habitudine substantiarum ad invicem substantia, et in habitudine accidentium ad invicem accidens. Quod patet. Non enim potest dici, quod identitas ejus quod est idem, sit accidens: nec potest dici, quod similitudo ejus quod est simile, non sit accidens. Et ideo speciale esse est, quod pradicant relativa.

38

Hoc autem distinguit Aristoteles in duo, scilicet quod quedam sunt relativa secundum esse et secundum dici, quedam autem secundum dici tantum. Secundum esse et dici relativa sunt, quorum utrique innascitur relatio ex mutatione que fit in utroque relativorum, ut pater et filius: pater enim a generatione activa dicitur pater, et filius a generatione passiva dicitur filius. Secundum dici autem relativa sunt, quibus innascitur relatio secundum mutationem in altero relativorum tantum factam: et est exemplum Boetii ad hoe, sicut si aliquis dicatur ex sinistro habens columnam immobilem, per transitum suum ad oppositum situm, eidem columne fieri dexter: huic enim columna dextra est secundum dici tantum: columna enim non fit dextra per mutationem column que immobiliter stat, sed per mutalionem sui tantum ad oppositum. Unde cum omne dextrum dextro dextrum sit, respectus qui importatur per dextrum, secundum esse non est nisi in eo quod mutatur secundum situm: quia cum respectus dependens est ad alterum et nou finitur nisi ad aliud, eo quod esse ejus est ad aliud esse et non esse simpliciter, propter hoc columna non est dextra sccundum esse, sed secundum dici tantum: eo quod non potest dextrum intelligi nisi intellecto eo cui dextrum est. Et est regulariter verum, quod secundum quod contingit intelligi, sic contingit significari dictione: et idcirco non potest intelligi, quod iste sit dexter ad columnam, nisi columna condicatur esse a dextris ejus. Et in talibus relativum illud in quo relatio causatur a mutatione, refertur ad aliud secundum esse et dici. [llud autem in quo non causatur a mutatione, non refertur ad alterum secundum esse: hoc est quia illud quod nullam sustinuit mutationem, secundum dici tantum refertur ad reliquum: quia secundum dici non finitur intellectus alterius, nisi istud dicatur ad illud. -

39

Et sic est in his nominibus, dominus, et creator, in quibus per mutationem creature que est exitus in esse vel subjecto, famulatus respectus est in creaturis secundum esse et dici: in creatore autem non est secundum esse, sed secundum dici tantum, hoc est, secundum dici creature: quia scilicet serva vel creatura non intelligitur dici, nisi is cujus serva et creatura est, condicatur et cointelligatur: servus enim alicujus servus est, et non nisi domini: et creatura alicujus creatura est, et non nisi creatoris. Et sic dicit Porphyrius: "Necesse est in talibus rationibus utrorumque utrisque uti."

40

Et per hoc jam patet solutio ad omnia que objecta et quesita sunt.

41

Quod ENIM primo queritur, Utrum sit nomen essentiale vel non? patet quod nomen essentiale est, sed connotat hahitudinem superpositionis ad creaturam famulantem: et talia nomina essentialia sunt et significant divinam essentiam, et connotant cum divina essenlia quam significant, habitudinem superpositionis: et hanc non connotant ex mutatione facta in divina essentia, sed ex opposito, quod est suppositio et famulatus creature, qui nec intelligi nec dici potest, nisi cointelligatur et condicatur superpositio creatoris ex supposito. Omne enim suppositum et famulans, alicui suppositum et famulans est, et non nisi superposito et dominanti.

42

Et per Hoc patet solutio ad sex prima que inducuntur ad hoc. Concedimus enim, quod dominus nomen essentiale est quantum ad id quod significat, licet quantum ad modum significandi connotet respectum superpositionis, propter quem dicitur relativum ad subjectam creaturam et famulantem.

43

Ad id quod objicitur in contrarium secundum Augustinum et Magistrum in Sententiis, quod "dominus accidit Deo ex tempore," dicendum quod hoc Augustinus et Magister dicunt ratione connotati, Et quod dicunt, accidit. Accidit enim dicitur ab accidendo secundum dici, ef non ab ‘accidendo secundum esse: creatura enim existente et famulante, accidit Deo secundum dici, quod dominus sit, secundum quod dominus ab actuali dominatione dicitur: quamquam habitualiter secundum possessionem pulchrorum et bonorum, et secundum facultatem virtutis immutabilis contentive subjectorum, ab eterno sit dominus. Et ideo dicit Augustinus, quod non fuit ausus precipitare sententiam: quia habitualiter ab eterno dominus est, actualiter autern ex tempore.

44

Per hoc patet solutio ad dictum Magistri et Augustini.

45

Ad aliud dicendum, quod hoc quod relativa posita se ponunt, ete., intelligitur de relativis, que secundum esse et dici sunt relativa. Dietum est autem, quod hoc relativum, dominus, de Deo dictum, tantum secundum dici est rejativum: et ideo posito famulatu in creatura, non de necessitate ponitur dominus, nisi de actuali dominatione intelligatur.

46

Ad id quod ulterius queritur de dicto Augustini, dicendum quod dictum Augustini rationabile est. Et hujus non est causa quam quidam dicunt, scilicet quod tempus intelligitur non intellecta creatura, et sic tempus est secundum intellectum ante creaturam sed creatura non intelligitur sine tempore: quia creatura incipit a versione, ut dicit Damascenus: quod autem in versione et generatione et corruptione metitur, tempus est: et sic creatura sine tempore intelligi non potest. Et quia posterius est ex priori secundum ordinem, ideo omnis creatura est ex tempore, etid quod accidit Deo ex hoc quod est ex tempore, dicitur esse ex tempore. Quamvis autem hoc bene dictum sit et vere, tamen hec non est causa dicti: sed potius quia mensura certificat quantitatem mensurati, et non e converso, et tempus est mensura esse rerum mutabilium, ideo esse mensurati dicitur esse ex tempore, et non e converso: ideo dominus est omnium rerum creatarum ex tempore, et non e converso: esse enim rerum creatarum non mensurat tempus, sed e converso.

47

Per hoc patet solutio ad sequens.

48

Ad aliud dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod ccepit esse dominus temporis cum tempore, et non ex tem-

49

pore, cum dicit cum tempore, vocat tempus quidquid est essentialiter temporis, et non tantum hoc quod formaliter et substantialiter est tempus. Vocat enim tempus initium temporis, quod essentiale principium temporis est, et a quo essentialiter fluit tempus secundum diffinitionem Prisciani, et Dionysii. Dicit enim Priscianus, quod "tempus est mo ra mutabilium rerum." Et propter hoc accidit actioni et passioni, que semper in renovatione sunt vel forme vel situs. Quia, sicut dicitur in libro Sex principiorum, secundum quod motus in movente est, omnis actio est in motu, et omnis motus in actione firmatur. Passio autem secundum quod in patiente est, absque dubio motus est. Et sic tempus non tantum mensura est motus primi moblis, sed mensura omnis motus et mutationis, et mensura est mutabilium. Eadem enim mensura, ut dicit Aristoteles in V Physicorum, mensurantur motus et quies. Et sic. certificatio esse mutabilium est ex tempore, et none converso.

50

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod respectus superpositionis qui importatur per hoc nomen dominus, si habitualiter dominus dicatur, est in Deo et est eternus, ut dictum est. Si autem dominus ab actuali dominatione dicatur, tunc respectus secundum esse est in creatura, et non est in Deo nisi secundum dici. Dico autem dict quo contingit significari dictione nostrum intellectum, quo non possumus respectum creaturarum significare dicendo, nisi condicamus primum correspectum in creatore.

51

Ad aliud dicendum, quod quidquid incipit esse secundum esse, est creatum: sed quod incipit esse secundum dici, non oportet quod sit creatum: eo quod non dicit aliquid quod sit vel insit, sed quod ad aliud sit: et hoc est ratione dicendi, et non in esse: et ideo non oportet, quod inceperit, nisi mutatione alterius: et ideo non incepit in esse, sed in dici tantum.

52

Ad id quod ulterius queritur de dicto Magistri, dicendum quod oppositus respectus ad respectum quem dicit dominus, inest creatures secundum esse: respectus autem dominii non inest Deo nisi secundum dici, ut supra dictum est. Et respectus qui inest creature, creatus est. Sicut enim est de terminis generationis et actionis, quod quidam est terminus per se, quidam per accidens, quidam per consequens. Per se quidem hic. generat hunc: et quia genitus est home et generans homo, ideo per consequens homo generat hominem: et quia hic est generans et hic est genitus, ideo per accidens generans est pater, et genitus filius: et sic pater generat filium. Ita est hic, quod per se creator producit creaturam: et quia creando possessione multorum bonorum superponitur, ideo creator dominus est: et guia passiva creatione creatum supponitur et exceditur, ideo ex hoc ipso quod creatur, respectus servitutis concreatur in ipso per accidens, quia ex hoc quod creatur et de nihilo producitur: et hic respectus creatus ex seipso refertur ad dominum: et ideo non deducitur ad infinitum: quia non alio respectu, sed seipso statim refertur. Nec sequitur, quod increatum formaliter insit creato: quia respectus illi concreatus est.

53

Ad aliud dicendum, quod respectus famulatus et subjectionis et obedientie secundum esse imest creature. Dico autem secundum esse habitudinis, ut predictum est. Oppositus autem respectus qui notatur in domino creatore, non est in Deo nisi secundum dici. Et hoc intendit Magister cum dicit, quod sit per accidens creature, non per accidens Dei. Accidit enim Deo ex tempore dominum esse: quia hoc accidens secundum esse non accidit nisi creature, et Deo tantum secundum dici: quod potius est in nobis quam in Deo: quia scilicet dominum non dicimus nec intelligimus, nisi quia habet servum, quando dominum secundum actum dominandi dicimus, et non tantum secundum habitum.

54

Ad aliud dicendum, quod responsio illa non est bona, sicut ibidem probatum est.

55

Ad victum Porretanorum. dicendum, quod licet relatio secundum quod rela tio est, non dicat aliquod inherens, sed ad alterum se habens: tamen secundum quod relatio dicit aliquid esse relativi, aliquid enim esse praedicatur cum dicitur, iste est dominus, iste est pater, et secundum hoc esse praedicatum est in subjecto: nec potest intelligi, quod in subjecto sit nisi secundum esse aliquod, rem enim suam ponit in subjecto: ideo relatio non est tantum assistens, sed etiam inherens sive insistens. Et hoc modo secundum dici dominium dicitur esse in Deo. Et ideo licet subtile sit dictum Porretanorum, non tamen est sufficiens. Et ideo concedenda sunt que contra Porretanos inducta sunt.

56

Ad id quod ulterius queritur, concedendum est sicut probatum est, quod sccundum esse creator non refertur ad creaturam, sed secundum dici, ut probatum est.

57

AD ILLA quinque que in contrarium objiciuntur, dicendum qued cum dicitur, Deus dominus, principaliter significatur divina essentia: quia dominium Dei divina essentia est: quidquid enim in Deo est, Deus est: et connotatur respectus. superpositionis, qui secundum quod sumitur ab actu dominandi, in Deo non est nisi secundum dici. Et propter hoc non sequitur, quod aliquid novi fiat in Deo ex tempore, vel quod aliquid accidat Deo, sed quod dictio nova sit de Deo ex tempore, et quod aliquid accidat dici de Deo: et hoc accidente quodam alio non circa Deum, sed circa creaturam que incipit esse in tempore: et ideo accidit ei ex tempore subjectam esse. Et dictum Augustini in hoc est simile, quod nummus fit pretium non mutatione nummi, sed commutatione emptionis et venditionis facte circa alios. Et, sicut dicit Aristoteles in V Physicorum, mensura valorisin emptis et venditis nummus est: et in quantum est mensura valoris, dici- tur pretium, et dicit relativum et respectivum ad alterum.

58

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 52