Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 51

De hoc nomine, Deus.
1

QUAESTIO LI. De hoc nomine, Deus.

2

Ad primum objicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Deitas est que omnia videt, providentia et bonitate perfecta omnia circumspiciens et continens, et in seipsa implens, et excedens omnia providentia ipsa utentia," sive fruentia, secundum aliam translationem. Ubi dicit Maximus in commento: Hoc nomen, to¢ derivatur a verbo Graco gewoiwid est, video, sive confemplor, sive con sidero: vel a verbo 6, quod est curro: quia et omnia conspicit, et omnia providentia circumit. His addit Damascenus, quod etiam derivatur a verbo Greco Getodv quod est ardere. Et inducit illud Deuteronomil, tv, 24: Dominus Deus tuus ignis consumens est.

3

Ex his accipitur, quod hoc nomen, Deus, ab operatione compositum est: quia scilicet providet omnibus: que pro-

4

visio a Philosophis cura vocatur: que cura quia fieri non potest nisi impleat receptivas potentias creaturarum, que vacue sunt nisi bonitatibus a Deo intlientibus impleantur, et impleta conserventur et contineantur, ideo additur, quod sicut existens circumit omnia in omnihus et conservans et continens: quod quia non fit nisi ex amore et zelo, ideo additur, quod ignis est consumens maliliam creature, Consumit autem bonitalem immittendo, et a defectu purgando: ol sic perfecta operatio a qua imponitur hoc nomen Deus, est ex ardore amoris oinnibus providere, ad omnia currere ex zlo amoris, et nihil relinquere imperfectum in quantum capax. est sue bonitatis. Heec autem operatio si secundum actum accipiatur, constat quod non nisi ex tempore Deo convenit. Hoc ergo noinen, Deus, non dicitur de Deo nist ex tempore.

5

Quod si concedatur, In contrarium est quod dicitur, Baruch, tv, 7: "Exacerbastis eum qui fecit vos, Deum eternum".

6

2. Adhuc, I ad Timoth. 1, 17: Solt Leo honor et gloria, Et, ibidem, vi, 16: Qui solus habet immortalitatem. Glossa, hoc est, eternitatem, Ab eterno ergo Deus est: ergo Deum esse non convenit ex tempore.

7

1. Avuuc, Magister in distinctione IV primi libri Sententiarum ex verbis Augustini disputat, An ab eterno Deus Deum genuit, aut se Deum, aut alium Deum. Que omnia nihil essent, nisi Deus esset ab eterno. Non ergo convenit ex tempore.

8

2. Adhuc, De ipsa disputatione Magister in Sententiis querit: objicit enim sic: SiDeus Deum genuit: aut genuit se Deum, aut alium Deum. Si se Deum: inconveniens est: dicit enim Augustinus, quod nihil seipsum generat. Si alium Deum: ergo alius Deus est Pater, et alius Deus est Filius.

9

Contra hoc est quod dicitur, 1. In symbolo Athanasii: "Et tamen non tres dii, sed unus est Deus." Unus autem Deus non est alius et alius.

10

2. Adhuc objicit sic: Si Pater Deus genuit Filium Deum: aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si genuit Deum qui est Deus Pater, sequitur quod idem seipsum genuit, quod est inconveniens. Si genuit Deum qui non est Deus Pater, se- quitur quod Filius et Pater non sunt unus et idem Deus, quod etiam est inconveniens.

11

Apuuc, Juxta hoc queritur de hujusmodi locutionibus, Deus est, et ille non est trinitas.

12

1. De his enim disputat Prepositivus et disputat sic: Pater est, et ille non est trinitas: ergo Deus est, et ille non est trinitas. A simili ergo, Socrates non est Plato: sequitur, ergo homo non est Plato, vel quidam homo. Ergo similiter Pater non est Filius: et Pater est Deus: ergo Deus non est Filius,

13

2. Adhuc, Cum dicitur, Deus est, et ille non est trinitas: constat, quod pronomen certam vult significare personam, et pro proprio nomine poni: sed de certa persona vera est. propositio: Pater enim est Deus, et ille non est trinitas: ergo videtur, quod Deus est, et ille non est trinitas: ergo ulterius Deus non est trinitas.

14

Quop si concedatur, contra est, Quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate ': "Recte ipse Deus trinitas intelligitur cum dicit Apostoluse: Soli Deo honor et gloria." Ergo Deus est ipsa trinitas.

15

2, Adhuc, Augustinus in libro III contra Maximinum: "In verbis illis Apostohi, lad Timoth. vi, 15: Beatus et solus potens, unus et solus verus Deus qui est ipsa trinitas, intelligitur '."

16

3. Adhuc, Augustinus in sermone de fide: "Credimus unum verum Deum unam esse divini nominis trinitatem." Hee ergo vera est, Deus est trinitas.

17

In contrarium tamen hujus’ 1. Objicit Porretanus. Dicit enim, quod terminus positus in subjecto stat pro supposito et non pro significato, nisi secundum quod significatum accipitur in supposito: et ideo hac est falsa, homo est omnis homo. In predicato autem positus stat pro significato: unde hec est vera, omnis homo est homo, A. simili ergo cum dicitur, Deus est trinitas, iste terminus, Deus, pro supposito stat, et de quolibet supposito falsa est: hac enim falsa est, Pater est trinitas, et similiter hec, Filius est trinitas, eodem modo haec, Spiritus sanctus est trinitas: ergo et hec, Deus est trinitas, similiter est falsa.

18

2. Adhuc, Dicunt et Boetius et Augustinus in libris suis 7rinitate,quod omne nomen dictum de Deo, dicitur secundum substantiam, vel secundum ad aliquid. Hoc nomen, Trinitas, dictum est de Deo: et non est dictum secundum ad aliquid: ergo secundum substantiam: sed omne quod dicitur secundum substantiam, ut iidem dicunt, Boetius scilicet et Augustinus, dicitur de qualibet persona sigillatim in singulari, et de omnibus simul, non pluraliter, sed singulariter: ergo a destructione consequentis, si aliquod nomen substantiam significans non dicitur sigillatim de qualibet persona, falso attribuitur Deo: constat autem, quod haec falsa, Pater est trinilas, et similiter falsa est hac, Filius est trinitas, et hec, Spiritus Sanctus est trinitas: ergo et haec, Deus est trinitas.

19

Ulterius guerunt quidam de multiplicitate hujus nominis, Deus, secundum quod dicitur de eo qui per essentiam Deus est, et de eo qui participative Deus est, et de idolo quod nuncupative Deus est, utrum sit multiplicitas univoci vel equivoci vel analogi ?

20

Uvterivs inquirunt de consignificato, Utrum habeat. plurale, vel non ? Sed quia in prehabitis multa sunt dicta de hoc, ideo ista quesita sufficiant.

21

Solutio. Dicendum, quod hoc nomen, Deus, secundum Dionysium et Damascenum ab operatione dictum est. Sed duo in nomine considerantur, scilicet substantia que nominatur,et qualitas a qua nomen imponitur. Propter quod etiam dicitur, quod nomen significat substantiam cum qualitate. Et si attenditur substantia que nominatur hoc nomine, Deus: tunc hoc nomen, Deus, significat essentiam divinam in habente, sicut hoc nomen, homo, humanitatem significat in homine: et hoc nomen, Deus, non significat nisi eternum. Si autem attenditur qualitas operationis a qua imponitur, illa potest considerari dupliciter, scilicet prout est in causa prima que prehabet eam, et simpliciter habet, et eminenter habet, et perfecte secundum facultatem esse et potestatem et habitum: et sic iterum non dicit nisi eternum, sicut dicimus de sole, quod lucet in seipso quamvis nulli influat Jucem. Si autem acccipiatur secundum actum qualitas operationis: tunc verum est, quod non nisi ex tempore Deo convenit: non enim providet et circumit secundum actum, nisi creatis jam existentibus, que non existunt nisi ex tempore.

22

Et per hoc patet solutio ad prima quaesita. Ad id quod ulterius quaritur de dis- putatione Magistri in Sententiis, dicendum est, quod Magister satis convenienter solvit illam disputationem: supponit enim, quod hoc nomen, Deus, ex modo significandi significat essentiam divinam, et supponit indifferenter pro persona: et ideo quandoque stat pro una persona ex adjuncto, ut cum dicitur, Deus generans, vel Deus genitus, vel Deus procedens: quandoque pro duabus ex adjunclo, ut cum dicitur, Deus est spirans: quandoque pro tribus communiter, ut cum dicitur, Deus trinitas. Supponit cliam regulam Grammatici, quod relativum identitatis refert et suppositum et significatum sui antecedentis. Unde ad veritatem hujus, Socrates et Plato sunt idem homo, exigitur, quod Socrates et Plato sint idem suppositum, ol eamdem numero habeant humanitalem.

23

Et si objicitur quod dicit Porphyrius, quod participatione speciei plures homines sunt unus homo. Dicendum, quod hoc verum est, participatione speciei, et non simpliciter. Et si sic arguatur: participatione speciei plures homines sunt unus homo: ergo plures homines sunt unus homo. Incidit fallacia secundum, quid ad simpliciter. Dicit ergo Magister, quod cum dicitur, Deus genuit, ergo se, vel alium Deum genuit, quod neutrum sequitur. Se enim genuit, non sequitur: quia pronomen se querit identitatem suppositi: quod non potest esse: quia wenerans et genitus non suntidem suppositum.Alium autem Deum genuit,non sequitur: quia relativum diversitatis querit diversitatem significati sicut suppositi: et hoc etiam non est verum: quia generans et genitus ejusdem sunt divinitatis. Et similiter non sequitur: ergo eumdem Deum vel alium Deum. Et ideo dicit, quod cum dicitur, alium Deum genuit, quod si hoc adjectivum, alium, accipiatur adjective, tunc rem suam ponit circa suum substantivum quod est Deus: et sic falsum est, quod alium Deum genuit: quia Pater et Filius, generans et genitus, sunt unus Deus. Si autem intelligatur substantive substantivatum per subintellectum articulum prepositivum: tunc rem suam non ponit cir ca hunc terminum, Deum, sed stat in seipso alietatem ponens in suppositis suis: nec construitur cum hoc nomine, Deum, ut adjectivum cum substantivo, sed cum eo habet appositivam constructionem vel quasi appositivam, ut sit sensus, genuit alium Deum, hoc est, alium quiest Deus.

24

Similiter dicendum est de hoc, genuit Deum qui est Deus Pater, vel qui non est Deus Pater. Vult Magister, quod: si hoc quod dico, gui est Deus Pater vel gui non est Deus Pater, sit quasi circumlocutio unius termini et vice unius dictionis, ita quod quasi dictionaliter stet ibi pro Patre, quod tunc affirmativa falsa sit, hec scilicet, genuit Deum qui est Deus Pater: et in eodem sensu negaliva vera, scilicet hec, genuit Deum quinon est Deus Pater. Si autem hoc quod dico, qui est Deus Pater, pro oratione sumatur, vult Magister, quod adhue sit dupliciter: quia hoc relativum, gut, cum hoc termino, Deus, potest referriad subjectum, et cum hoc nomine, Pater, quasi appositivam habere constructionem: et sic est sensus, genuit Deum qui est Deus Pater, hoc est, qui Deus est Pater: et in hoc sensu affirmativa vera est, nec negativa falsa. Vel hoc relativum, gui, cum hoc quod dico Pater, potest ut predicatum referri ad subjectum: et sic falsa est affirmativa, et negativa vera: sensus enim est, genuit Deum, qui Deus genitus est Pater Deus.

25

Ad id quod ulterius queritur de hac propositione, Deus est, et ille non est trinitas, sine prejudicio videtur dicendum, quod tales locutiones false sunt. Et hoc est ideo, quia hoc nomen, Deus, significat essentiam: sed ex modo significandi, quia scilicet significat eam ut quod est, et non ut quo est, indifferenter et in communi supponit personam, et aliquando unam, et aliquando duas, et aliquando tres, ut dictum est. Et propter hoc haec est vera, Deus est trinitas. Et licet pronomen discretionem notet et certam personam, tamen ad hanc discretionem et certitudinem sufficit persona secundum quod in grammaticis accipitur ubi dicitur, prima persona est que loquitur, secunda ad quam loquitur, tertia de qua loquitur,secundum quod quelibet res discreta et certa de qua fit sermo, persona est. Unde cum essentia significata in hoc nomine, Deus, res discreta et ‘certa sit: et hoc pronomen, ile, referatur ad hune terminum, Deus, prout est res discreta et certa, et non prout est rationalis nature substantia individua: sensus hujus, Deus est, et ille non est trinitas, est idem cum hae, Deus est, et Deus non est trinitas: et propter hoc falsa est: et hoc apparet quando antecedens ponitur loco relativi.

26

Ad id quod ad improbandum inducit Prepositivus, quod in omnibus processibus illis est mutatio preedicamenti et fallacia figure dictionis. Cum enim dicitur, Pater est Deus, et ille non est trinitas, supponit Deus ut quis: et cum infertur: ergo Deus non est trinitas: supponit Deus ut quod: et sic mutatur quis in quod. Nec potest dici, quidam Deus non est trinitas: quia non potest dici particulariter quod non est commune partitum sive participatum. Deus autem non dicit commune partitum: quia totum quod est Deus, est Pater et Filius et Spiritus sanctus: et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus quidam Deus dici non possunt. Et ideo non est simile quod inductum est de suppositione hominis et de suppositione Dei: homo enim supponit et indefinite et particulariter et discrete per adjunctum pronomen: hoc autem nomen, Deus, simpliciter supponit pro essentia divina, secundum quod est in habente, sive secundum quod significatur ut quod est. Et quia sic non repugnat ab eo hoc predicatum, ¢rinitas, ideo communiter dicunt Sancti, quod Deus est ipsa trinitas, et quod trinitas est unus et solus verus Deus. Hoc modo loquuntur auctoritates in oppositum inducte.

27

Av pictum Porretani dicitur, quod Porretanus deceptus fuit in hoc, quad credidit, quod hoc nomen, Deus, similem suppositionis modum haberet sicut hoc nomen, homo, vel aliud nomen appellativum: quod non est verum, ut jam patuit. Unde si ita esset, quod una numero humanitate omnis homo esset homo, hac esset vera, unus homo est omnis homo, -et similiter hec, homo est omnis homo. Et hec est causa, quis guelibet persona indivisam et totam habet deitatem. Ideo iste vere sunt, unus solus Deus est trinitas, et Deus est trinitas. Et quando arguit sic: Pater Deus non est trinitas, Filius Deus non est trinitas, Spiritus sanctus Deus non est trinitas: ergo Deus non est trinitas: fit mutatio predicamenti, et mutatur quis in quod.

28

Ad id quod objicit per Boetium et Augustinum, facile solvitur per ea que dicta snnt in questione de hoc nominc, trinitas. Ibi enim dictum est, quod hoc nomen, frinitas, relativum est intrinsecus: et ideo licet sub hoc nomine, trnitas, non referatur ad aliud, tamen sub forma collationis significat personas que referuntur ad invicem: et ideo non est nomen essentiale, sed ad aliquid, quod propter formam collationis a qualibet persona removelur sigillatim: et tamen quia una est natura deitatis in tribus, ideo predicatur de eo quod naturam significat ut quod est.

29

Ad id quod ulterius queritur de multiplicitate hujus nominis, Deus, dicendum, quod sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, "sanctos et reges et dominos et deos vocant eloquia in singulis principaliores ornatus, per quos secundi ex Dei donis accipientes illorum distributis simplicitatem circa suiipsorum differentias miultiplicant, quorum varietatem primi provisive et deformiter ad unitatem suiipsorum congre want." Ex quo accipitur, quod si hoc omen, Deus, a qualitate sive proprietale singulari et incommunicabili divine nalure imponitur: tunc hoc nomen, Deus, omnino equivocum est ad Deum diclum essentialiter, et participative, el nuncupative, nisi hoc modo quo om. ne wquivocum ad univocum reducitur: wicut patet in hoc nomine, canis, quod wquivocum est,sed tamen quia imponens homen commune, aliqua affectus fuit proprielate communi, quando nomen commune imposuit, et sic per respectum ad unum imposuit unum nomen, sicut ad esse mordax respiciendo, imponitur hoc nomen, canis, omnibus mordacihus: ideo equivocum ad univocum. reducitur. Si autem imponitur hoc nomen, Deus, a communi qualitate que communicabilis est, secundum quod prestantiores sive principaliores ornatus parlicipantes deos dicimus :tunc nihil prohihet hoc nomen, Deus, secundum prius et posterius dici, hoc est, per analogiam.

30

Et sic per prius dicitur Deus essentialiter. Secundo autem dicitur Deus participative - quia scilicet participant prestantiores ornatus tales qui di dicuntur. Et sic dicitur, Exodi. vn, 1: Constitui te deum Pharaonis. Et, Exod. xxu, 28: Diis non detrahes. Et secundum opinionem philosophicam in secunda parte Timzi Platonis de planetis dicitur: "Dii deorum quorum opifex paterque ego sum." Et hoc si non secundum veritatem > sed secundum opinionem falsam nuncupantur, dicitur Deus nuncupative, ut idolum.

31

Ad id quod ulterius queritur, patet solutio per idem: quia si a proprietate singulari hoc nomen, Deus, imponitur, impossibile est ut significetur pluraliter. Si autem imponitur a proprietate communicabili per prius et posterius, nihil prohibet habere plurale. Et haec quidem in prioribus satis determinata sunt .

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 51