Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 21

De incommutabilitate Dei.
1

QUAESTIO XXI. De incommutabilitate Dei.

2

Deinde queritur de incommutabilitate Dei. Et quia incommutabilitas causa eternitatis est, queritur consequenter de eternitate. Circa incommutabilitatem queruntur tria. Primo, An essentia divina sive Deus sit incommutabilis ? Secundo, Utrum aliquis motus vel mutatio Deo conveniat ? Tertio, Utrum incommutabile esse sit proprium essentia divine ?

Membrum 1

Utrum divina essentia sive Deus sit incommutabilis?
3

MEMBRUM I. Utrum divina essentia sive Deus sit incommutabilis?

4

Quaeritur ergo primo, Utrum divina essentia incommutabilis sit ?

5

Quod autem incommutabilis sit, probat 1. Richardus in libro de Trinitate, sup- ponens hoc, quod omne quod mutatur, vel mutatur in melius, vel in pejus, vel in equale. In melius mutari non potest quod omnino perfectum est: quia si habet melius ad quod mutatur, sequitur ipsum perfectum non esse. In pejus mutari non potest, quod verissime est: quia si in pejus mutatur, admixtam habet privationem qua meliori privetur: et admixtam habens privationem, non verissime est. Ad equale mutari non potest, quod a seipso est: quia enim mutans semper equale est, et omne mutans mutat ad suam speciem, id quod a seipso est, si mutat, mutat ad idem: sed non mutat, quia in omni eo quod est mutans, aliud est mutans, et aliud mutatum: quod autem a seipso est, non habet aliud quo sit, et quod sit: si ergo mutaret se de statu in ‘statum, sequeretur quod a seipso non esset. Cum ergo Deus perfectissime et verissime et a seipso sit, sequitur quod nec in melius, nec in pejus, nec equale mutari possit, et sic penitus incommutabilis est.

6

2. Adhuc, Augustinus, et ponitur a Magistro in octava distinctione libri primi Sententiarum: "Quod mutatur, non servat ipsum verum esse: et quod mutari potest, etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse. Ideoque illud solum quod non tantum non mu- tatur, verum etiam omnino mutari non potest, verissime dicitur esse, id est, substantia Patris et Filii et Spiritus sancti." Hac Augustinus scribit in libro V de Trinitate’. Ergo videtur, quod Neus omnino sit incommutabilis.

7

3. Ahduc, Omne quod nullo modo in potentia est, nullo modo mutabile est: quod verissime est, nullo modo in potentia est: Deus verissime est: ergo nullo modo mutabilis est. Omnis enim mutatio de potentia est ad actum: potenlia autem permixta privationi est: et quod permixtum privationi est, non verissime est: ergo quod verissime est, commutabile esse non potest: ergo Deus commutabilis esse non potest.

8

4. Fortius objicitur per hoc quod dicit Aristoteles, et confirmat Augustinus in libro VHI super Genesim ad litteram , ot Boetius in libro de Consolatione philosophiae, quod "omnis motus ab immobili est." Si ergo hic motus ab hoc immobili: et motus simpliciter a simpliciter immobili: sed Deus est a quo omnis motus: ergo Deus simpliciter immobilis et incommutabilis est. Et hoc sequitur ex conclusione Aristotelis in fine octavi Physicorum, “ubi dicit, quod "motor primus est indivisibilis et impartibilis, non habens magnitudinem penitus." (mne. enim quod movetur, divisibile est, sicut dicitur in libro de Causis, proposilione septima, que dicit, quod "intelligentia est substantia que non dividitur." Quod exponens dicit: "Omne divisibile non dividitur, nisi in multitudinem, aut magnitudinem, aut motum suum. Cum ergo res est secundum hance dispositionem, quod scilicet aliquo modo sic dividitur, est sub tempore: sed intelligentia non est sub tempore, sed cum eternitate: ergo intelligentia est substantia que non dividitur." Si autem hoc convenit intelligentie, multo magis cause prime, que sicut ibidem dicitur, ante eternitatem est. Hoc est quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae: "Stabilisque manens das cuncta moveri."

9

Amplius, In hymno Ambrosii: "Rerum Deu tenax vigo, Immotus in te permanens, Lucis diurne tempora Successibus determinans"

10

Hoc etiam innuitur in principio VI Physicorum: "Si enim primus motor esset mobilis, sequeretur quod motus esset ante primum motum." Et sequeretur, quod motus alterationis esset primus in genere motus: que absurda sunt. Probatum est enim, quod primus in genere motus, est localis motus, et primus inter locales motus est motus coeli,et ante illum nihil est quod moveatur vel mobile sit.

11

Adhuc, Jacobi, 1, 17: "Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio".

12

Adhuc, Malach. 11,6: "Ego Dominus, et non mutor".

13

Adhuc, Numer. xxi, 19: "Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur".

14

Ex his omnibus concluditur, quod Deus incommutabilis est penitus et omnino.

15

In contrarium est quod 1. Dicit Augustinus in lib. VIII super Genesim ad litteram, quod "spiritus creator movet se, sed nec per tempus, nec per locum." Quod autem movet se, aliquo modo mutabile est. Ergo Deus aliquo modo mutabilis est.

16

2. Item, Videtur per dictum Apuleii quod inducit Augustinus in libro de Civitate Dei, quod Deus est motu et ratione mundum gubernans. Constat autem, quod non est gubernans nisi motu sui: videtur ergo, quod aliquo modo mutabilis sit.

17

3. Adhuc, Appropinquari et elongari motus sunt: et hide Deodicuntur,Jacobi, lv, 8: Appropinguate Deo, et appropinguabit vobis.

18

4. Adhuc, Sapient. vu, 23: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Sapientia autem divina Deus est. Ergo omnibus mobilibus mobilior Deus est.

19

5. Adhuc, Movere est aliter se habere quam prius, ut dicit Aristoteles in III Physicorum: sed Deus aliter se habet modo quam ab eterno: modo enim se habet ad creaturam ut creator, gubernator, et conservator: et hoc modo ab eterno se non habuit ad creaturam: ergo videtur, quod Deus sit mutabilis.

20

6. Adhuc, Aristoteles in II Physicorum et in secundo de Anima vult, quod duplex sit motus alterationis. Unus qui est de potentia ad actum, sive qui est de contrario in contrarium, ut cum de albo fit nigrum, vel de ignorante sciens. Alius motus quo quis de otio sive de habitu mutatur ad actum, ut cum quis de non considerante fit considerans, vel de habitu actualiter agens. Dicit enim Averroes super lI de Anima,quod habitus est quo quis aliquid agit cum voluerit. Tali autem modo videtur Deus alterari: quia de non creante fit creans (hoc constat), de non gubernante fit gubernans, et sic est in multis aliis. Unde Augustinus in lib. I super Genesim ad litteram dicit, et poniturin Glossa super illud Genesis, u, 18: Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum hominem esse solum. bi querit Augustinus, Quare ibi vocat Dominum Deum, cum ante non dixerit nisi simpliciter, Deus ? Et respondet, quod Dominus dici non poterat, cum servum non habe ret cui imperaret: homo autem servus est: unde in factura hominis Deum Dominum vocat. Ex quo relinquitur, quod ex non Domino factus est Dominus. Ergo mutatus est.

21

7. Adhuc, Constat, quod ex non volente aliquid, factus est volens illud. Vult enim aliquem non esse quando moritur, quem prius voluit esse cum non moreretur: ergo voluit aliquid quod ante non voluit: de non volente ergo factus est volens, et sic secundum voluntatem mutatus est.

22

8. Adhuc, In primo libro Sententiarum, distinctione VII, ponuntur verba Augustini contra Maximinum libro primo de Trinitate, cap. 1: "Si Spiritus sanctus nasci potuit, potuit esse Filius, et ita mutabilis esse potuit '." Ergo asimilisi creator esse potuit, et factus est creator, potuit esse mutabilis.

23

Ex his omnibus videtur, quod Deus omnino non sit immutabilis.

24

Solutio. Ad hoc dicendum, quod et secundum philosophiam et secundum fidem Deus est penitus incommutabilis et immobilis. Est enim muéatio secundum substantiam proprie, motus autem secundum accidens. Dicit enim Aristoteles in V Physicorum, quod mutatio vel est de non subjecto ad subjectum, vel de subjecto ad non subjectum: motus autem de subjecto ad subjectum. Unde cum Deus nec in substantia, nec in formis accidentalibus in potentia sit, sequitur quod omnino incommutabilis sit. Si enim mutabilis esset in his que sibi insunt, que Joannes Damascenus vocat assequentia substantiam, sequeretur quod commutabilis esset in substantia: quia quidquid in Deo est, Deus est substantialiter.

25

Unde ca que primo ad hoc inducta sunt, concedenda sunt.

26

Ad id autem quod primo in contra- Ad objec rium objicitur, dicendum quod Deus se movere dicitur per effectum nature, vel gratia, vel gloria, quando scilicet per effectam aliquem incipit in aliquo esse, perquem prius in illo non fuit, qui secundum se ubique est et in omnibus. Unde talis motus ad Deum non refertur, sed ad ejus effectum. Et hoc innuit Augustinus cum dicit, quod "nec movet se per tempus, nec per locum." Si enim motus in ipso esset, oporteret quod vel per tempus, vel per locum moveretur. Similiter dicitur, Sapient. vn, 27, de spiritu sapientia, quod per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Det et prophetas constituit.

27

Ad aliud dicendum, quod Deus motu imundum gubernat, qui ab ipso est, hon qui in ipso est. Dicit enim Aristoteles in IIL Physicorum, quod "motus est actus moventis, et actus mohilis." Sed est actus moventis, secundum quod est actus perfectus qui aperfecto est, quod est movens: omne enim movens perfectum est, et in actu: et primus motor perfectissimus est, et ipse actor est. Secundum autem quod est actus imperfectus, sicest in mobili sicut in subjecto, et sicut in imperfecto quod motu perficitur. Et ideo ibidem dicit Aristote les quod "motus dicitur actus imperfé ctus, qui est imperfecti actus:" et sic non cadit in Deum. Et quando dicitur incommutabilis Deus, prepositio in, non privat potentiam movendi active, sed privat potentiam mobilitatis passive.

28

Ad aliud dicendum, quod motus appropinquationis et elongationis non referuntur ad Deum, nisi secundum efferlum, ut paulo ante dictum est. Et hoc probat Dionysius in libro de Divinis nominibus , de virtute orationis, ponefs duas similitudines. Unam de multi luminis catena de ccelo dependente, in qua manus mutans per ansas et unsas ascendendo, a terra quidem exalfalur et celum sibi appropinquat, non ceeli depositione, sed sui ad coelum exal tatione. Secundam ponit in rupe vel petra immobiliter stante juxta aquam, ad quam cum quis trahit navim vel impellit, ad ipsam appropinquat vel ab ea elongatur, non motu petre, sed motu navis.

29

Ad aliud dicendum, quod mobilior dicitur esse sapientia per effectum: quia sicut ibidem dicitur, Sapient. vir, 24, aé tingit ubique, et omnia disponit: quod nulli aliaram causarum convenire poterit.

30

Ad aliud dicendum, quod non aliter se habet nunc Deus quam ab eterno. Et quod dicitur creator et conservator, per relationem dicitur, que non per mutationem sui fitin ipso, sed per mutationem creature, que nunc fit ut creata, conservata, gubernata, ex cujus relatione ad creatorem oportet quod cointelligatur correlatio creatoris ad ipsam, que nihil novi dicit in ipso, sed aliquid novi dicit ab ipso: et hoc importatur in hoc nomine, creator. Jam enim in tractatu de simplicitate Dei determinatum est, quod relatio secundum hoc quod est accidens, et suum esse est inesse, non manet in divina predicatione, sed suum modum predicandi mutat in modum predicandi substantialem. Secundum autem quod relatio est,esse suum ad aliud est, et nihil predicat per modum inherendi: sed hoc quod predicat, predicat per modum ad se habendi. Tales autem habitudines ex uno mutato secundum veritatem, in multis innascuntur secundum intellectum. Et hujus exemplum dant Boetius et Avicenna in statua alicubi stante a dextris, quo recedente ad oppositum, statim eadem statua sine sui mutatione efficitur a sinistris. Augustini autem exemplum in libro de Trinitate est de nummo, qui sine sui commutatione ex commutationibus ejus cujus est, aliquando est pretium, et aliquando est pignus, per relationem nummi ad id pro quo commutatur. Melius omnibus exemplum est quod Euclides in libro de Fallacia visus a Platone acceptum ponit de re flexione que fit ad speculum planum, ubi dextera eodem modo manentia efliciuntur sinistra, et sinistra dextera. Sic eodem modo manens Deus per respectum creature ad ipsum, creator dicitur, et non creator, sine sui mutatione.

31

Ad aliud dicendum, quod sicut objectum est, alteratio duplex est: sed de otio ad acium, sive de habitu ad actum non mutantur nisi ea que agunt passibilia existentia. In his autem que non sunt passibilia, sed uno modo se habent et per essentiam agunt, de non agentibus fiunt agentia sine mutatione. In talibus enim agens uno modo se habet, et non dicitur agens nunc, et non prius, nisi per hoc quod actum nunc est et non prius. Et exemplum in sole, qui semper eodem modo se habet in illuminando: nec dicitur ceram liquefaciens et lutum condensans nunc et non prius, nisi per hoc quod cera liquefacta et lutum condensatum est nunc et non prius: talia enim uno modo se habentia non mutatione sui, sed mutatione acti faciunt ea que faciunt.

32

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, voluit nunc qued non prius, in his que impossibiliter agunt per voluntatem tales determinationes determinant voluntatem sive eum qui voluit respectu voliti, et non respectu volentis: etideo mutationem dicunt in volilo, et non in volente. Ab eterno enim voluit ut nunc fieret, sed volitum nunc est, et non ab aterno.

33

Ad uLtimum dicendum, quod non est simile de relatione personali qua persona procedit de persona, et de aliis relativis que ad creaturam sunt. Relationes enim personales super actus sunt fundate substantiales, quibus persona accipit substantiam et omnia que substantia sunt. iit ideo si mutatio esset in talibus relationibus, sequeretur quod mutatio esset in substantia. In relationibus autem que ad creaturam sunt, fundatur relatio su per actum voluntatis, et super actum exterius: qui fieri possunt sine muitationc agentis, ut dictum est, in his in quibus actum dependet ad agens per suam substantiam, sed agens non dependet ail actum.

Membrum 2

Utrum motus vel mutatio aliqua conveniat Deo
34

MEMBROM II. Utrum motus vel mutatio aliqua conveniat Deo?

35

Secundo queritur, Utrum motus vel mutatio aliqua Deo conveniat ?

36

Et videtur quod sic. Multipliciter enim aliquid refertur ad motum vel mutationem: quedam enim ut subjectum mutationis: quedam ut terminus mutationis. Et hoc dupliciter, scilicet a quo, et ad quem. Et videtur, quod omnia ista Deo conveniant.

37

1. Sicut enim quamvis Deus sit simplex, multiplex tamen dicitur in effectu: ita quamvis secundum substantiam sit immutabilis, tamen dici potest mutari in causalitate, quia aliquando causatum est a Deo, aliquando non.

38

2.lterum constat, quod mutatio est ad ipsum, ut dicit Augustinus in I Confessionum: "Fesisti enim nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec ad te perveniat®." Et mutatio est ab ipso: quia, Luce, xv, 13, filius prodigus a patre abiit in regionem longinguam, qui Deum designat. Item, Mutatio est in ipso. Act. xvi, 28: In ipso vivimus, ef movemur, ef sumus.

39

De omnibus autem his dicit Aristoteles, quod aliquo modo moventur, vel sicut ea que moventur, vel sicut ea ad que est motus aliquis.. Ergo modus aliquis motus potest Deo altribul.

40

Solutio. Nullus modus motus potest Neo attribui, nec secundum fidem, nec secundum philosophiam. Et hoc ideo ext, quia sicut probatur in libro de Causis, creatura sive creatum non potest considerari nisi duobus modis, scilicet secundum id quod est, et secunduin esse. Secundum id quod est, nihil et ex nihilo est, ut dicit Avicenna. Secundum esse autem a prima causa est. Mutabilitas autem creature accidit secundum id quod est: et ideo mutabilitas adid quod est, referri non potest: non onim accidit creato secundum quod ab ipso est, sed secundum id quod est, et sic ex nihilo et nihil est: propter quod creator nullo modo mutabilis esse potost,

41

Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod unitas et multiplicilas in effectu consequuntur esse creatur, in quantum ab aliquo est et in quantum est: et ideo ille cum perfeclum esse creature consequantur, in Deum aliquo modo referri possunt.

42

Ad id quod objicitur, quod multipliciter aliquid refertur ad motum, dicendum quod Deus non refertur ad motum sicut terminus ad quem quem includit motus. Nec refertur ad motum sicut terminus a quo qui abjicitur in ipso. Nec in ipso est mutatio sicut in eo quod est mensura motus vel mobilis: sic enim iteraretur in mobili vel motu secundum esse: locus enim in quo est motus, secundum esse aliquod iteratur in mobili: quia ex ipso et ad ipsum est motus. Tempus autem secundum nunc, quod est substantia motus, iteratur in motu: quia sicut dicit Aristoteles in IV Physicorum, tempus est numerus motus- secundum prius et posterius. Deus autem nullo istoruam modorum refertur ad motum, sed sicut movens immobile et conlinens omne quod movetur.

43

Adhuc autem, Nullus modus motus potest referri ut aliquo. modo mobile sit. Si enim motus dicatur ad ipsum, ille motus est in appropinquante ad ipsum. Si dicatur ab ipso, motus est in deferente, sicut paulo ante monstratum est. Mobilitas autem in ipso non per iterationem ipsius est, sed per continentiam, ut dictum est. Sedin Deo nullo modo poni potest mutabilitas: et ideo penitus immutabilis est.

Membrum 3

Utrum incommutabile esse proprium sit divinae essentiae?
44

MEMBRUM III. Utrum incommutabile esse proprium sit divinae essentiae?

45

Tertio queritur, Utrum incommutabile esse proprium sit divine essentie ?

46

Et videtur, quod non. 1. Dicuntur enim incommutabiles Angeli, et immutabiles intelligentie, et immutabiles anime beatae. Ergo non soli Deo convenit immutabilitas: quia proprium est quod convenit omni et soli.

47

2. Si dicatur, quod incommutabilitas Deo convenit per naturam: Angelis autem et animabus beatis per gratiam, vel per aliquam bonitatem fluentem a primo immutabili, sicut videtur Plato dicere in Timzo: "Dii deorum quorum opifex paterque ego: natura quidem mutabiles, voluntate autem mea permanentes."

48

In CONTRARIUM est quod Angelus et intelli gentia secundum sui naturam signacula sunt divine incommutabilitatis, et anima secundum sui naturam imago incommutabilitatis ejusdem. Dicit enim Cassiodorus, quod "temporale per hoc quod incipit et desinit, non est zterni nisi vestigium: quia non convenit cum eo nisi in confusa et indeterminata quadam dura tione." AEviternum autem quod incipit et non desinit, et stat in esse substantiali uno modo, imago est eternitatis: quia cum ea convenit et in modo durationis in substantia, et in carentia finis: licet deficiat ab ipsa, quia aeternum non habet principium, eviternum autem habel. Unde dicit idem Cassiodorus, quod "si anima fine clauderetur, imago Dei non non esset." Ergo et Angelus et intelligentia et anima per naturam immutabilia sunt, et non solum per gratiam. Non ergo soli Deo convenit immutabile esse per naturam.

49

In contrarium hujus est adhuc, 1. Quod dicit Apostolus, I ad Timotheum, vi, 16: Qui solus habet immortalitatem. Super quod dicit Augustinus in primo de Jrinitate: "Cum anima quodammodo immortalis esse dicatur et sit, non diceret Apostolus: Solus Deus habet immortalitatem, nisi quia vere immortalitas incommutabilitas est, quam nulla creatura potest habere, quoniam solius creatoris est '."

50

2. Adhuc, David dicit in Psalmo ai, 27 et 28: Mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es. Quod tractans Augustinus super Genesim ad litteram: "Deus solus recte immutabilis est, qui nec per tempora mutari potest." Unde solus dicitur habere immortalilatem.

51

3. Adhuc, Augustinus contra Maximinum: "In omni mutabili natura nonnulla mors est ipsa mutatio: quia facit aliquid in ea non esse quod erat et esse quod non erat." Hoc autem in Angelis et in intelligentiis et in animabus est. Angelus enim et anima mutantur secundum gratiam et peccatum. Intelligentie autem secundum influentias bonitatum a primo, et secundum influentias illuminationum, purgationum, et perfectionum, et a primo, et a se invicem, ut dicit Dionysius, secundum quod purgantur a dissimilitudinis habitu, et assimilantur per illuminationem acceptam, quam prius non habuerunt, et perficiuntur secundum reductionem inferioris in superiorem secundum aliquod intelligibile secundum quod prius reducti non fuerint.

52

Solutio. Ad hoc solvendum est per dictum Augustini in libro contra Maximinum dicentem, quod "cuicumque creature rationali prestatur ut peccare non possit, non est hoc nature propria, sed Dei gratia." Et ideo solus Deus, ut ait Apostolus , habet immortalitatem qui non cujusque gratia sed natura sua propria nec potuit nec potest aliqua conversione mutari. Et ideo soli Deo convenit omnino et penitus incommutabilem esse. Cujus probatio efficacissima sumitur a dicto Boetii in libro de Hebdomadibus, ubi dicit, quod "quod est, habere potest aliquid prater ipsum quod est, esse vero nihil habet admixtum." Ex quo relinquitur, quod omne id quod mutatur, diversum habet quod est, et esse. Unde id in quo est idem quod est et esse, immutabile est penitus et omnino. Et causa hujus est, quia esse nullius rei potest esse subjectum, nec per se, nec per accidens, nec aliquo modo referri potest ad motum, quamvis hoc esse referri possit ad motum ut terminus. Ex hoc ulterius relinquitur, quod omne causatum eo quod aliud habet esse et quod est, mutabile est: quia sicut dicit Damascenus, "quod a versione incipit, versioni subjacet et mutationi." Est autem mutatio duplex, ut dicit Damascenus, ad esse scilicet, et in esse: et hoc est dictum, ad esse hoc, et in esse hoc. Ad esse, sicut generatio, et opposita ei corruptio. In esse salvato duplex est mutatio, scilicet in esse substantiali, et in esse accidentali. In esse substantiali mutari convenit temporalibus, que non immediate sed per motum corporis quasi per instrumentum exeunt ab eterno. Et in his dicimus, quod secundum esse sub stantiale fuit, est, et erit. In esse accidenlali mutantur eliam ea que immediate muntab eterno, sicut Angeli et intelligenliw et anima, que per affectiones et recepliones bonitatum et malitiarum mutan- ‘tur. Per loca autem mutantur corpora. icit enim Aristoteles in libro de Calo rt Mundo, quod "omne corpus secundum locum mutabile est." Omnino au- ‘vm immutabile esse, proprium est essentie divine.

53

Ad primum ergo dicendum, quod AnKelis, intelligentiis, et animabus, non convenit immutabilitas, nisi illa sola que est ab esse substantiali, et non convenit is immutabilitas illa que est ad esse, neo illa qua est in esse accidentali per naturam, sed per bonitatem continenlis: quia pro certo per affectiones mutabiles sunt, et de contrario in contrarium mutarentur, nisi bonitate creatoris in bono confirmarentur: et in esse substantiali mutarentur, et in nihilum tenderent, nisi manu et bonitate creatoris continerentur, ut dicit Gregorius,

54

Ad dictum autem Cassiodori dicendum, quod verum est, quod temporale in paucioribus imitatur eternum, quam eviternum: et ideo temporale vestigium, xviternum autem imago. Et propter idem Angelus signaculum, anima imago, corpus vestigium Dei dicitur. Et hoc habent in natura, non nisi quantum ad illam immutabilitalem qua est in esse substantiali: et quia creatum opus voluntatis est, ut dicit Damascenus, et non nature: ideodicit Plate: "Voluntate mea sic permanentes." Immutabilitatem autem que est ad esse, nullo modo habet, nec per gratiam, nec per naturam: hec enim sic soli Deo convenit, quod nulli creato penitus communicabilis est. Similiter incommutabilitatem in esse substantiali et accidentali quadam creata habent, sed per gratiam, non per naturam. Et hoc verum est et secundum fidem et secundum philosophiam. Esse enim, ut in libro de Causis probatum est, continuus fluxus est ab ente primo in omne quod causatum est vel creatum est.

PrevBack to TopNext