Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 20

De simplicitate essentiae divinae.
1

QUAESTIO XX. De simplicitate essentiae divinae.

2

Deinde queritur de simplicitate essentie divine.

3

Et queruntur quinque. Primo, An sit simplex? Secundo, Qualis sit simplicitas ejus? Tertio, Quanta sit simplicitas ejus ? Quarto, Utrum Deo proprium sit esse in fine simplicitatis ? Et quinto, Utrum comparatione divinw simplicitatis alia simplicia sint comjrosila ?

Membrum 1

Utrum Deus sit simplex?
4

MEMBRUM I. Utrum Deus sit simplex?

5

Primo ergo queritur, An sit simplex ?

6

Et videtur, quod non. 1. In omni enim natura in qua sunt aupposita distincta, et natura una communis, compositio est ex particulari et universali, et ex principiis constituentihus particulare in esse particularis, et cimstituentibus universale in esse univeraulis, In natura divina sic est. Pater enim mt Deus, Filius est Deus, Spiritus sanrfus est Deus: et hi tres unus in natura Deus, sicut dicit Porphyrius, quod partiripatione speciei plures homines sunt unus homo. Ergo videtur, quod in esaentia divina sit compositio.

7

2. Adhuc, Cum dicitur Pater, sequitur, si Pater est, Deus est: non e converso, si Deus est, Pater est. Ergo in Deo est quoddam ut antecedens, et quoddam ut consequens, ut videtur. In omni autem tali natura compositio est ex natura antecedente et natura consequente. Videtur ergo, quod in divinis est talis composito.

8

3. Adhuc, In Deo constat, quod est distinctum et indistinctum: distinctum autem et indistinctum ad unum et idem non possunt reduci: sequeretur enim, quod idem esset communicabile et incommunicabile, et idem incommunicabile et communicabile, et sic contradictoria essent vera de eodem, quod es inconveniens. Videtur ergo, quod illud in quo est distinctum et indistinctum, sit compositum.

9

4, Adhuc, Constat, quod in Deo est aliquid quod de alio quod etiam in Deo est, non predicatur, sicut innascibilitas est in Patre, et paternitas, et innascibilitas non est paternitas. In quocumque autem multa sunt, quorum unum non est alterum, composita sunt. In Deo videtur sic esse. Ergo in Deo compositio est, ut videtur.

10

5. Adhuc, Quidquid secundum aliquid comprehenditur, et secundum totum comprehendi non potest, habet hoc et hoc et est compositum, Deus, ut dicit Augustinus, secundum aliquid comprehenditur, sive videtur, et non secundum to tum. Ergo videtur, quod in Deo sit compositio.

11

6. Adhuc, Negari non potest quin in Deo relativa sint. Dicit autem Augustinus in libris de Yrinitate, quod omne relativum aliud est quam relatum: aliud enim habet quo relativum est, et aliud quo est. Ergo videtur quod in Deo compositio sit.

12

7. Adhuc, In quocumque sunt diversa discreta, necesse est esse diversa discernentia. In Deo diversa.discreta sunt. Ergo videtur, quod diversa discernentia sunt. Sed in quocumque sunt diversa discernentia, compositum est. Ergo in Deo compositio esse videtur.

13

8. Adhuc, In quocumque sunt diverse res diversorum predicamentorum, compositum est. In Deo res diversorum predicamentorum sunt, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, ut substantia, et relationis, et utriusque proprie: ergo videtur, quod in Deo sit compositio.

14

Contra: 1. Boetius in libro de Trinitate: "Quod non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, id vere est id quod est, et est pulcherrimum fortissimumque, quia nulli innititur. Quocirca hoc vere est unum, in quo nullus numerus." Et loquitur de Deo: ergo in Deo nullus est numerus. In omni autem composito componentium numerus est. Ergo Deus compositus non est.

15

2. Adhuc,Deus primum principium est in efficientibus: sed primum principium in efficientibus simplex est: ergo Deus simplex est essentiae simplicitate: essentia ergo divina simplex est.

16

3. Adhuc, Priniuim in ratione sui habet, quod simplex sit: quia si detur, quod compositum sit, tunc sequitur quod aliquid habeat ante se sicut componentia: et ex hoc sequeretur, quod primum non esset principium, quod esse non potest, quia contradictoria verificarentur de eodem. Omnes autem conveniunt, quod Deus primum est. Ergo necesse est, quod Deus simplex sit.

17

4. Adhuc, Ens necesse non est nisi quod nullam causam habet: Deus solus nullam causam habet: ergo Deus solus est ens necesse. Ens necesse nullo modo in potentia est: omne compositum in potentia est ad sua componentia: ergo ens necesse compositum non est. Solus Deus ens necesse est: ergo in Deo compositio non est.

18

5. Adhuc, Sic arguit Boetius in libro de Trinitate: "Id quod solum et essentialiter est forma, nec per se, nec per accidens subjectum esse potest. Deus solum et essentialiter forma est. Ergo nec per se, nec per accidens subjectum fieri nec potest." Inde ulterius arguit Boetius: "Quod nec essentialiter, nec per accidens subjectum fieri potest, nullius compositionis est susceptibile. Deus nec per se, nec per accidens subjectum fieri potest. Ergo nullius compositionis susceptibilis est."

19

Si objiciatur contra majorem primi argumenti, quod forme per hoc quod sunt in materia, subjiciuntur accidentibus, sicut cum dicitur, homo est albus: et substant superioribus, ut cum dicitur, homo est animal. Respondet Boetius quod forme in materia secundum selpsas et secundum id quod sunt, forme non sunt, sed formarum imagines, hoc est, adea que sunt forme secundum se formate imagines: et ratione ejus in quo formantur, subjici possunt, et substare tam accidentibus quam etiam suis superioribus: quia quanivis forme sunt, tamen materiales sunt. Sed separate que secundum seipsas forme sunt, subjici nullo modo possunt. Deus autem et essentia divina omnino est forma separata, et omnia ad formam terminans effective. Ergo essentia divina nullo modo subjectum esse potest. Dicit enim Augustinus in libro LXXXIT Questionum, quod "Deus est species, omni rei speciem prebens." Relinguitur ergo, quod sit simplex et non compositus.

20

Sotvtio. Firmiter credendum et te nendum est, Deum esse simplicem et mcompositum, et secundum fidem, et secundum philosophiam, sicut concludunt ultime rationes.

21

Ad primum ergo dicendum, quod supposila in natura divina non dislinguun- tur suis distinguentibus ad esse substanliale distinctum, ita quod in esse subatantiali et absoluto aliud secundum esse divinum sit Pater, et aliud Filius, et aliud Spiritus sanctus, sicut Socrates et Mluto distinguuntur sub homine, sed relationibus ad originem pertinentibus al quemdam essentia modum, quo alius secundum originem sit ex alio, et non aliud ab ipso. De relationibus vero seeundum originem dicit Boetius, quod nihil diverse essentiae adjicit relatum, nee mutat. Quod autem nihil adjicit vel mutlat, compositionem non facit. Relatio ergo talis compositionem non facit: quin potius, ut dicit Avicenna, quo aliud simplicius est,eo multiplicius est in relationilus. Et ideo modus existentie per relationem, compositionem non inducit: quia nec naturam communem particulat in diversa, sed eamdem in numero in tribus relinquit et in uno esse divino.

22

Ad aliud dicendum, quod in Deo non est natura antecedens, et natura consequcns: quia in omnieo in quo] natura est antecedens et natura consequens, per aliquid essentiale distincta est natura antecedens a natura consequente: propter quod diversa est natura antecedens a natura consequente. Unde talis natura simplex esse non potest. Et hoc in Deo non est: quamvis sit ibi aliquid jer modum antecedentis, et aliquid per modum consequentis: in quo tamenomnino et omnimode idem est res que antecedit, et res que consequitur: quamvis modus existendi secundum relationem solam, que nihil adjicit vel mutat do absolutis, aliud sit antecedentis, et alius consequentis. Et super illum modum consequentia fundatur, cum dicitur, Pater est, ergo Deus est. et non’ sequitur e converso: idem enim est in ante cedente et consequente, tamen secundum modum significandi diversum: propter quod illud quod attribuitur uni, non attribuitur alteri. Et haec etiam est causa, quare non convertibiliter se habent ad invicem.

23

Ad a.tup dicendum, quod distinctum esse in divinis, est per relationem originis, que nihil affert vel variat vel mutat de esse substantiali vel absoluto. Et ideo in divinis esse distincti idem est cum esse indistincti, diversum tamen secundum existendi modum, super quem existendi modum diversum fundatur hoc quod dicitur, quod unum est communicabile vel incommunicabile, et alterum incommunicabile vel communicabile: unde communicabile est idem ei quod est incommunicabile, sed modus existendi sive significandi diversus.

24

Ad aliud dicendum secundum Anselmum, quod innascibile et Pater, et innascibilitas et paternitas, non dicunt quid existens, sed quemdam existentiae modum, sicut ab alio non esse, et alium ab ipso esse, que sunt relationes principii ab ante et post. Jam autem habitum est, quod tales relationes nihil addunt, nihil variant, nihil mutant in esse simplici. Propter quod etiam Gilbertus Porretanus tales relationes potius dixit assistentes, quam inherentes: et ideo nullam conferunt compositionem. Innascibilis enim secundum omne esse absolutum est idem cum eo qui est Pater, et e converso: quamvis innascibilitas quemdam modum dicat quem non dicit paternitas: sicut in puncto quod est finis et principium, alium modum dicit esse finem et alium modum dicit existendi principium esse: qui tamen modi nullam in puncto quantitatis faciunt compositionem.

25

Ad aliud dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod Deus secundum aliquid videtur, et non totus videtur, partitiva constructio est que importatur in hac oratione secundum aliquid. Partitur enim in altributis et connotatis, et non in partibus essentialibus vel integralibus divine essentie. Et ideo hoc non impe dit simplicitatem: quia in quantam aliquid simplicius est, eo plura habet attributa sicut relatum ad plura.

26

Ad aliud dicendum, quod in creaturis sic est, ut dicit Augustinus, quod omne relativum est aliud quam est relatum: quia in creaturis relationes ex motu et mutatione innascuntur: et oportet, quod aliud sit id quod ex motu suo in ipso efficitur. In divinis autem, ubi relatio non dicit diversam existentiam, sed tantum diversum existendi modum, idem penitus est relativum habitu vel actu relatum, et suppositum quod refertur per relationem, nec differt ab eo nisi secundum existendi modum qui dictus est.

27

Ad aliud dicendum, quod ubi discernentia forme sunt absolute, vel res facientes discretionem, ibi mnecesse est quod discreta secundum esse absolutum diversa sint. Ubi autem discernentia non faciunt nisi existendi modum secundum relationem originis, tbi discernentia non faciunt nisi modum discernendi diversum in quibus esse discretoram absolutum idem est, sicut prius in exemplo puncti ostendimus.

28

Ad ultimum dicendum, quod in relatione duo sunt: unum ex genere, et alterum ex specie. In genere accidentis est et suum esse est incsse, et quoad hoc non manet in divina predicatione res relationis. Quia omne quod est in essentia divina, est idipsum quod divina essentia substantialiter: et omne quod est in divina persona, est idipsum quod divina persona substantialiter. Unde relatio que est in persona, est ipsa persona. Ex specie autem habet sive ex speciali genere, quod ad allerum est: relativum enim hoc quod est, ad allerum esse est: et hoc modo non dicit nisi existendi modum. Et hoc modo, ut dicit Boetius, recipitur in divina predicatione: quia res ejus hoc modo non dicit diversam rem a re que est substantia, quamvis diversum modum significandi, qui nihil affert compositionis, ut dictum est.

Membrum 2

Qualis sit simplicitas Dei?
29

MEMBRUM II. Qualis sit simplicitas Dei?

30

Secundo queritur, Qualis sit simplicitas ejus?

31

Est enim simplicitas multiplex, scilicet unitatis puncti in genere quantitatis, simplicitas etiam corporis homogenii, simplicitas principiorum substantia, sicul materia et forma stmplicia dicuntur: et simplicitas componentium quodcumque compositum: nisi enim illa essent simplicia, abiretur in infinitum. Et est simplicitas intelligibilium: quia non intelligitur nisi simplex.

32

Queritur ergo, Qualis sit simplicitas divina ?

33

Et videtur, quod sit ad modum unitatis simplex. 1. Simplex enim, ut dicit Boetius in libro de 7rinitate, unitas formaliter una est in pluribus unis materialiter numeratis. Et similiter videlur in unitate essentie que una et simplex est in tribus personis.

34

Quod si concedatur, contra est, quod unitas simplicitatis in unitate est simplicitas determinata ad genus entis: ergo est in ea et quod determinatur, et quo determinatur, et unum illorum non est alterum. Simplicitas autem divina non admittit diversitalem delerminati et determinantis. Ergo simplicitas divina non est ad modum simplicitatis unitatis.

35

Similiter videlur, quod non sit ad, modum simplicitalis puncti: quia dici Aristoteles: "Punctum est substantia posita in continuo, hoc est, quid positum." Quod autem quid positum est, ab alio habet quod quid est, et ab alio quod positum est. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod omne quod est, et hoc est, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est. In Deo autem idem est quod est, et quod hoc est. Krgo simplicitas divina non est ad modum simplicitatis puncti.

36

Adhuc, Nullo modo potest esse ad modum corporis homogenii, quod simplex dicitur. Corpus enim homogenium duplex est, scilicet elementum, et elementatum. Elementum autem non est simplex nisi secundum formam: quia sicut dicit Isaac in libro de Hlementis, clementum est, quod secundum formam non resolvitur ad formam aliam. In parlibus autem materialibus et integralibus inultimodam et quantitativam habet compositionem. Homogenium autem clementatum, quamvis partes cum toto in forma dissimiles non sint, nec pars etiam cum parte, sicut quelibet pars carnis est caro, tamen componitur ex his que diverse sunt essentie, et in ipso composito essentialem retinent diversitatem. Simplicitas autem divina talis est, que nihil diversitatis essentialis admittit.

37

Objiciunt tamen quidam contra hoc: quia Scriptura dicit Deum esse petram,et locum, et aliquando aquam, et hujusmodi que corpora homogenia sunt. Sed hoc nihil est: quia talia symbolice de Deo dicuntur, ut dicit Dionysius: et ideo per dissimiles similitudines proportionum ad aliquid, et non per naturam simplicis vel composite essentiae in Deum referuntur.,

38

Similiter non videtur esse talis simplicilas, qualis est principiorum substanlia. Quia principia substantia quamvis ex essentiis diversis non sint composita: tamen componibilia sunt ad invicem in toto et ad formam totius,quia terminantur sub esse totius compositi. Simplicitas autem divina in esse divino talem com- ponibilitatem non admittit. Si enim cum alio posset componi, tunc cum alio possibilis esset ad tertium, quod est inconveniens, et haberet aliud equipotens sibi ad componendum, quod majus est inconveniens quam primum. Et hoc tam in partibus essentialibus verum est, quam in partibus formalibus essentialibus. In essentialibus enim una pars ut actus est, et alia ut potentia. In formalibus autem essentialibus ultima differentia ut actus est, et ad omnes ante illam ordinatur in polentia generis. Horum autem nihil admittit simplicitas divina, que tota agens actus purus est, nihil habens in potentia.

39

Si vero dicatur, quod est simplex ut componentia simplicia sunt, non videtur esse verum. Componentia enim secundum diversitatem sux essentie numerantur in composito, et sic in composito est aliquis numerus. Dicit autem Boetius, ut prehabitum est, quod "in vero uno et simplici nullus est numerus."

40

2. Adhuc, In talibus componentibus unum innititur alteri. Potentia enim innititur actui, et partes componentes innituntur forme totius. Dicit autem Boetius, quod "illud quod verum unum est et simplex, nulli innititur." Simplicitas ergo divina non est ad modum simplicitatis componentium.

41

3. Adhuc,Secundum hoc Deusintraret in compositionem omnium existentium et commisceretur omnibus existentibus, quod est contra Philosophum in libro de Causis, propositione decima nona, ubi sic dicit: "Causa prima regit res creatas omnes, praterquam quod commisceatur cum eis." Simplicitas ergo Dei non est ad modum simplicitatis componentium.

42

Simitirer, Non videtur esse ad modum simplicitatis intelligibilis.

43

1. Intelligibile enim simplex dicitur: quia a materia et appendiciis materia depuratum est, eo modo quo universale abstrahitur a particulari et particularibus: nihilominus tamen universale ad mittit compositionem diversarum essentiarum: sicut species sive specialissima sive subalterna cum sit universale, composita tamen est ex genere et differentia. In Deo autem, ut dicit Boetius, nulla potest esse essentiarum compositio. Ergo simplicitas divina non est ad modum simplicitatis intelligibilis.

44

2. Adhuc, Intelligibile secundum id quod est, constitutivum est intellecti: aliter enim non essent eadem principia intelligendi et essendi, qua eadem vult esse Aristoteles in I Physicorum. Et si sic esset simplex Deus, tunc non esset separatus ab entibus secundum esse, sed potius immixtus eis, quod est contra Philosophum in libro de Causis in jam dicta propositione decima nona.

45

Ex his videtur relinqui, quod simplicitas divina exemplum non habeat vel simile in aliqua simplicitate.

46

In contrarivm hujus est, quod ea que sunt in creaturis, et pertinent ad nobilitatem earum, exemplificata sunt a creatore. Et sic videtur, quod sicut exemplum similitudo est exemplaris, ita debeat esse similitudo inter exemplatam similitudinem et exemplarem, et simplicitas que in exemplis non invenitur, videtur etiam rion esse in exemplari.

47

Soxvutio. Dicendum, quod simplicitas divina non habet exemplum eo modo quo divina est. Et hujus causa est, quia nihil secundorum potest participare aliquam bonitatum que influitur ei a primo secundum puritatem et veritatem qua est in primo. Unde in libro de Causis super propositionem decimam nonam sic dicit commentum: "Causa prima et prima bonitas influit bonitates super res influxione una: verumtamen unaqueque rerum recipit ex illa influxione secundum modum proprie virtutis et sui esse." Unde cum causati esse et virtus inferior sit, quam esse et virtus primi, omnes bonitates recepte a secundo, inferioris valde nobilitatis sunt in secundo quam fuerunt in primo. Un de sequitur, quod nihil secundorum vere simplex sit,

48

Et hoc etiam dicit Boetius in libro de Trinitate, quod vere unum est, in quo nuilus est numerus, nullum in eo aliud preter id quod est. In ornni autem quod est citra primum, aliud est id quod est, et aliud quo est, et propter hoc non vere simplex est, sicut patet in simplicibus quantitatis. Unitas enim in id quod est indivisibile, est potentia ad formam distincti existens: quo autem unitas est, forma distinctionis est. Et ex his duobus constituitur unitas in specie unitatis.

49

Similiter punctum in id quod est indivisibile, est possibile ad formam positionis vel situs in continuo. Formam autem positionis dico, ut ante, retro, supra, infra, in dextro, vel sinistro. Ab hac enim forma punctum habet quod punctum est: et ideo aliud est in eo quod est, et aliud quo est: propter quod ad modum divine simplicitatis non potest esse simplex.

50

In corpore autem homogenio licet una in partibus et in toto forma sit, tamen illa distensa per quantitatem et situm partium, dividitur divisione continui: et ideo perfectionem divine simplicitatis non imitatur.

51

In principiis etiam substantia non potest esse simplicitas: quia licet ex aliis principiis substantia non componantur, tamen aliud habent hoc quod sunt, et aliud quo principia substantie sunt: hoc enim quod sunt, res quedam et substantia sunt: quia ex non substantiis non fit substantia, ut dicit Philosophus, Eo autem quo principia substantiae sunt, utrumque principiorum dependentiam habet ad alterum. Materia enim dependet ad formam ut ad actum, et forma ad ma- | teriam ut ad id in quo habet esse distinctum et esse in effectu. Unde et in his et quod est, et quo est principium, non idem est: et ideo talia principia modum simplicitatis divine non habent, nec attingunt. Similiter dicendum est de componenlibus. Componentium enim unumquodque id quod est aliud habet, et aliud yo est componens. Quo enim est componens, dependens est ad id quod secum componit: et omnia simul composita dependentia sunt ad formam compositi quod componunt: et non est in vis idem quod sunt, et quo sunt: et ideo ad simplicitatem Dei non pervehiunt.

52

Similiter intelligibile quod simplex est quodammodo,a particularibus scilicet xogregatum per intellectum tantum, hoc quod est in ipso, natura quedam est possibilis ad esse in rebus, et ad esse intellectu, licet secundum aliud sit esse

53

in intellectu, et secundum aliud in rebus: unde aliud est in ipso quod est, et aliud quo intelligibile vel universale est. In prima autem causa, que Deus est, ut dicunt Avicenna et Algazel, omnino et omnimodum idem est esse, et quod est, et quo est.

54

Et ex his relinquitur, quod divina simplicitas in creaturis nullum habet exemplum.

55

Ad i quod objicitur, dicendum quod est exemplum imitationis, et exemplum perfecte equalitatis. Et simplicia in creatis exempla sunt simplicitatis divine secundum qualemcumque imitationem: sed exempla esse non possunt secundum aequalitatem perfectam. QUAESTIO INCIDENS. Utrum Deus sit forma vel materia omnium?

56

Juxta hoc queritur, Utrum Deus sit forma omnium, vel sit materia omnium ?

57

Et videtur, quod forma. 1. Dicit enim Dionysius in libro de Calesti hierarchia, quod "esse omnium est super esse deitas ."

58

2. Adhuc, Augustinus "Verbum Dei forma est non formata:" verbum autem Dei Deus est: ergo Deus forma vmnium est.

59

3. Quidam etiam fuerunt, qui Deum animam mundi posuerunt, que ad se idealem formam existentem omnia format, secundum quod etiam Aristoteles videtur dicere de principio universi esse quod in creatione sua actus est ex actu, sicut in operante per artem medicine plaga est ex plaga, sanitas ex sanitate, domus ex domo.

60

4, Adhuc, Intellectus practicus per hoc quod est practicus, est forma omnium suorum operatorum: res autem create in Deo sunt eodem modo quo artificiata sunt in intellectu artificis, sicut dicunt omnes Philosophi tam Peripatetici quam Stoici: ergo videtur, quod Deus sit forma omnium suorum factorum.

61

5. Alexander etiam in quodam libello quem fecit de Principio incorporeae et corporee substantiae, quem secutus est quidam David de Dinanto in libro quem scripsit de Tomis, hoc est, de divisionibus, dicit Deum esse principium materiale omnium. Quod probat sic: quia vots, hocest, substantia mentalis primum formabile est in omnem substantiam incorpoream. Primum autem formabile in res alicujus generis, primum materiale est ad illa: vod¢ ergo primum principium est ad omnes incorporeas substantias: materia autem possibilis ad tres dimensiones, primum formabile est in omnes corporales substantias: ergo est primum materiale ad illas. Quero ergo, Si vod¢ et materia prima differunt, an non? Si differunt: sub aliquo communi a quo illa ‘differentia egreditur, differunt, et illud commune per differentias formabile est in utrumque. Quod autem unum formabile est in plures, materia est, vel ad minus principium materiale: propter quod in nono prime philosophie dicit Philosophus, quod quecumque sunt in genere uno, eorum est materia una. Si ergo dicatur una materia esse materi prima, et vod erit primez materie materia: et hoc ibit in infinitum. Relinquitur ergo, quod vod et materia prima sunt idem.

62

Similiter Deus et materia prima et vods aut differunt, aut non. Si differunt, oportet quod sub aliquo communi a quo differentie ille exeunt, differant: et sequitur ex hoc, quod illud commune genus sit ad illa, et quod hoc genus materialis principii sit mnotitia ad illa, et quod hoc genus materialis principii sit notilia ad illa, et quod primorum materialium sit materia, quod inconveniens est, sicut prius habitum est. Et ex hoc videtur relingui, quod Deus et vod et materia prima idem sunt secundum id quod sunt: quia quecumque sunt, et nulla differentia differunt, eadem sunt: Deus autem et vots et materia prima sunt, et nulla differentia differunt, ut jam probatum est: érgo eadem sunt, dicente Aristotele in IX Topicorum, quod idem est, a quo non dif ferunt differentia: et sic videtur, quod Deus sit materia omnium.

63

In contrarium dicendum, quod 4. Hoc absurdissimum est: primum enim non commiscetur cum aliquo, ut dicitur in vicesima propositione libri Causarum: materiale autem principium commiscetur cum omnibus principiatis suis sive materiatis.

64

2. Adhuc, In II Physicorum dicit Aristoteles quod tres cause coincidunt in unam rem, quarta vero numquam in eamdem rem coincidit cum tribus: efficiens enim, formalis, et finalis sepius coincidunt in unum, quod est efficiens univocum cum effectu, et ad faciendum formatur, et movetur a fine, qui finis forma est effectus et terminus actionis efficientis. Materialis autem cum tribus his numquam coincidit in idem: quia non potest esse idem re faciens et factum, et movens et motum,et in potentia existens et in actu. Habitum enim est, quod Deus est primum efficiens: non ergo potest esse idem in re cum materia.

65

Soxtutio. Dicendum, quod Deus nec forma essentialis, nec materia alicujus est, nec esse potest.

66

Ad victa Dionysii et Augustini dicendum, quod sicut dicit Bernardus in Canticis, "Deus est esse omnium, non materiale, vel essentiale, sed causale." Et est causale secundum efficientem et formalem et finalem causam; quia est efficiens et formans et finiens esse rei, sicut paradigma a quo fiunt, et ad quod formantur, etad quod finiuntur: cum tamen intrinsecum sit extra facta formata et finita‘existens, et nihil sit de esse eorum: sicut lignum ad figuram pedis formatum, paradigma est ad omnes calceos qui fiunt ad ipsum. Et quia hoc quod paradigmaliter forma est, ab eo quod essentialiter forma est quidam nescierunt distinguere, sicut Anaximander et Democritus, sicut narrat Aristoteles in I Metaphysicorum, ideo dixerunt om nia esse unum in forma. Et quia Deus tvima forma est, dixerunt omnia esse Neum, quod est erroneum, sicut probalum est. Paradigma enim de suo esse essentiali nihil dat formato, sicut sigillum de metallo nihil dat cere: sed figuram que extrinsecus terminus ejus est, dat ei: ita tamen, quod totam retineat uz secundum esse est in metallo. Sic dicitur dare, eo quod simile imprimit in Cera: que tamen non est similis nisi per imitationem, et non per equalitatem: deficit enim a figura sigilli in hoc, quod virtutem sigillandi non habet ullerius sicut figura sigilli que multa valet sigillare. Id autem quod sic facit quod quoad omnia sua manet extrinsecum facto, et nihil de essentialibus suis largitur facto, non potest esse forma essentialis factoram.

67

Ad aliud dicendum, quod cum Deus causa prima sit, anime alicujus ratio= nem habere non potest, nec ceeli, nec mundi, sicut in Physicis determinatum esl. Anima enim quantumcumque perfecta sit, non nisi vite et motus localis potest esse principium in eo cujus est anima, ut in libro de Causis probatum est: Deus autem universi esse principium est.

68

Adhuc, Anima essentialis est ei cujus est anima, hoc est, in quo facit vitam et motum, et est conjuncta ei cujus est anima. Deus autem principium est separatam, nulli essentiale et nulli conjunctum. Unde Hermes Trismegistus in libro qui dicitur Delphora ad Aisculapium: "Solus Deus, et merito solus ipse: ipse enim in se est, et a se est, et ipse totus est plenus atque perfectus: hujusque sua summa stabilitas est, nec alicujus impulsu, nec loco moveri potest: cum in eo sint omnia, et in omnibus ipse sit solus." Non negatur tamen, quin Deus idealiter se habeat ad facta: omnia enim facta sunt ad ipsum sicut ad ideam.

69

Ad id quod objicitur de intellectu, practico et operatis ab ipso, conceden dum est: sed ex hocnon sequitur nisi quod Deus idealiter sit causa ‘formalis omnium.

70

Apip quod queritur de materia, dicendum quod sicut probatum est, Deus non potest esse materia rerum. Unde error ille et contra fidem et contra philosophiam est.

71

Et quod objicitur de vol et materia, dicendum quod si vot¢ primum formale est ad incorporeas substantias, et materia primum formabile ad materiales: quidam concedunt, quod voids et materia prima id quod sunt idem sunt: hoc enim necesse est concedere omnes illos qui corporalium et incorporalium dicunt esse materiam unam. Super quam positionem videtur esse fundatus liber qui dicitur Fons vite, quem dicunt quidam factum fuisse ab Avicebron Philosopho. Quod tamen ego non credo esse verum. Puto enim corporalium materiam esse unam primam: incorporalium autem nullam, ut expresse in libro de Trinitate dicit Boetius. Esse tamen in ipsis in corporalibus, in quantum facta sunt, primum subjectum, quod quasi fundamentum est eorum quibus ad esse perfectum determinatur, quod cum materia nec idem specie, nec idem genere est, sed similitudinem habet ad ipsam secundum proportionem. Sicut enim materia ad formas quibus determinatur se hahet, sic istase habet ut primum subjectum ad determinantia. Sed de his in sequentibus propria erit intentio querendi.

72

Processus autem et Alexandri et David non valet: procedunt enim ac si omnia distincta et differentia sub aliqua communitate generis distinguantur et differant: quod patet esse falsum. Ens enim per se et ens per accidens distinguuntur ;: similiter ens actu et ens potentia: et tamen sub nulla communitate generis distinguuntur. Genus enim substantialiter preedicatur de sibi subjectis. Ens autem substantialiter non predicatur de ente per accidens, et de ente in potentia: quia ens in potentia secundum id quod est, non est, nec habet esse nisi secundum quod dependet ad actum. Similiter ens per accidens secundum id quod est, non est: esse autem habet secundum quod aliqualiterse habet ad substantiam, scilicet ut mensura ejus, vel dispositio, vel respectus. Et sic distincta sub communi secundum analogiam, non necesse est differentiis distingui constitutivis, sed modis quibus plura habent analogiam ad unum: et sic distincta non necesse est unum principium potentiale per modum generis vel materie habere ante se.

73

Ex hoc ulterius patet, quod non procedit ratio qua probari videtur, quod Deus et vod et materia prima unum sint.

Membrum 3

Quanta sit simplicitas Dei
74

MEMBRUM III. Quanta sit simplicitas Dei ?

75

Tertio queritur, Quanta sit simplicitas divine essentiae ?

76

In libro enim de Causis dicitur, quod sit in fine simplicitatis. Et hoc non videtur esse verum.

77

1. Non enim in fine simplicitatis est, in quo est aliud quod est et esse. In Deo autem videtur, quod aliud sit quod est et esse. Dicimus enim, quod in Deo est essentia sive natura divina. Dicit autem Philosophus in quarto Physicorum, quod nihil est in seipso. Ergo videtur, quod in Deo essentia sit sicut aliud in alio: et sic videtur in eo differre quod est et esse.

78

2. Adhuc, Esse cui nihil additur ut determinans ipsum, esse commune est ut de omnibus preedicatum. Si ergo esse in Deo nihil addit: tunc esse divinum commune esse est quod de omnibus predicatur: et sic redit Anaximandri error qui in precedentibus reprobatus est.

79

3. Si quis dicat, quod in his que sunt sine materia, individuatio et determinatio sit per se ipsa. Hoc esse non potest: si enim determinaretur se ipso aliquid, tunc idem esset determinans et determinatum, et communicabile et incommunicabile, et ens in potentia et ens in actu: que omnia abhorret intellectus. Ens enim indeterminaltum, in potentia ad ens determinatum est, sicut genus se habet ad speciem ut potentia ad actum. Ex eodem ergo non videtur esse in Deo esse et determinatum esse ad esse divinum: et sic aliud videtur esse in Deo quod est, et quo est: et ita non est in fine simplicitatis.

80

4. Adhuc, Major est simplicitas et indifferentia in natura que non admittit distinctionem personalem, quam in ea que admittit: divina essentia admittit distinctionem personarum et pluralitatem: ergo videtur, quod non sit in termino simplicitatis.

81

3. Adhuc, Cum dicitur, Pater est Deus, Pater est pater, quero, Utrum eo sit Deus, quo Pater est, et e converso ? Et videtur quod non, quia paternitate est Pater, deitate Deus: et si paternitate esset Deus, sequerelur quod non esset Deus in quo non esset paternitas, et sic Filius non esset Deus, et Spiritus sanctus non esset Deus: ergo aliud est in eo paternitas, et aliud deitas: et sic in Patre videtur esse numerus: sequitur ergo, quod non sit vere unum,et vere simplex, secundum dictum Boetii ante introductum.

82

6. Adhuc, In Deo videtur esse multitudo accidentium. Dicit enim Aristoteles in primo primae philosophiae, quod substantia nulli est accidens: et quod accidens est in uno, in nullo potest esse substantia: sed sapientia, virtus, et hujusmodi in creatis sunt accidentia: ergo non possunt in Deo esse substantia: et sic videtur, cum sapientia, justitia,et hujusmodi multa sint in Deo, quod non sit in fine simplicitatis.

83

7. Adhuc, Negari non potest quin in Deo proprie duo sint predicamenta salvata secundum modum sux predicationis, substantia scilicet, et relatio. Hoc enim supponit Catholica fides, ‘et dicit Boetius in libro de Trinitate. Et sic sunt ibi duo, quorum unum non est alterum: ergo numerus: et per consequens sequi videtur, quod non sit in fine simplicitalis, ut dicit Boetius.

84

In contrarium hujus est quod dicit 1. Augustinus in libro VI de Trinitate, quod "Deus vere et summe simplex est:" non autem est vere et summe simplex, nisi per abnegationem omnis compositionis et omnis componibilitatis, et quod nullo modo contingat composilioni: ergo nec compositio in Deo est, nec componibilitas, nec est contingens compositioni. Dico autem compositionem, que est uniens multa in unum, sive unione nature, ut essentialia uniuntur in unum compositum ut ex potentia et actu: sive per modum congregationis in unum, sicut accidentia uniuntur in subjecto uno. Componibilitatem autem dico, sicut componentia aliquid non sunt lantum id quod sunt, sed conjunctam habent habitudinem qua se habent ad invicem ut potentia et actus, et omnia ad compositum componentia ut stantia et determinata sub forma compositi. Et dico contingens compositiont, quod non est nisi compositi, sicut universale predicabile de sibi subjectis (hoc enim non predicatur per verbum substantivum, quod nota compositionis est, nisi in quantum totum esse est) oportet quod dicat formam que non contingit nisi composition; aliter enim non diceret totum esse compositi, et esset pradicatio falsa, et sequeretur, quod non esset idem osse formale universalis et particularis, que omnia absurda sunt. Deus ergo summe simplex est per negationem compositionis essentialis et accidentalis, et per negationem componibilitatis, et per hoc quod non contingit;compositioni.

85

2. Adhuc, In omni genere quod prius est, simplicius est, dummodo sit prius per naturam: ergo quod omnium primum est, simplicissimum est. Deus autem omnium primum est: ergo simplicissimus est: sed superlativus rem suam dicit in termino: ergo omnium simplicissimum est in fine simplicitatis.

86

3. Adhuc, Omne quod quocumque modo compositum, vel componibile, vel compositioni contingens est, alii innititur vel quoad esse in actu, vel quoad constitutionem. Primum impossibile est alii inniti: sequeretur enim, quod primum non esset primum si alii inniteretur. Deus autem omnium primum est. Ergo impossibile est alii inniti Deum. Ergo nec compositus, nec componibilis, nec composition contingens est.

87

Solutio. Concedendum et firmiter credendum, quod Deus in fine sive in termino simplicitatis simplex est, ut probant ultime rationes. Et dicitur simplex per abnegationem compositionis, et componibilitatis, et quia non contingit compositioni. Et hujus causa est, quia Deus primum est, et ideo non compositus: compositum enim posterius est componentibus. Et quia compositum causatum est: primum autem causatum esse non potest. Et quia in omni composito est potentia-et actus, et sic aliquid imperfectum: in Deo autem nihil imperfectum esse potest. Et quia omne compositum est agens non per seipsum, sed per aliquid quod in ipso est, quod est vel forma substantialis vel accidentalis: Deus autem causa est per seipsam agens.

88

Ad primum ergo dicendum, quod in Deo idem est esse et quod est, sive quod est et quo est. Et hoc non solum dicit fides, sed etiam in philosophia probatum est. Quia quod est, in quantum est hoc quod est, nihil est et in potentia est, et esse non habet nisi ex dependentia ad alterum, sicut in libro Physicorum probatum est. Et ideo in Deo sicut in primo universi esse principio totum est esse quod in ipso est. Et si signatur ut id quod est, oportet quod illud quod est, idem sit cum esse. Et quod Aristoteles dicit, quod "nihil est in seipso," dicit propter hoc, quod prepositio, in, diversitatis nota est, sive transitionis, et notat diversitatem continentis et contenti secundum omnem modum. Et hec diversitas vera est in omnibus in quibus est diversum esse et quod est. In quo autem idem est esse et quod est, diversitatem notare non potest, nisi illo modo significandi per locutionem quam theologi diversum modum attribuendi appellare consueverunt. Et hujus causa est imopia sermonis nostri et intellectus: quia de simplicissimo esse, cui multa propter perféclionem suam attribuuntur, loqui non possumus nisi modo nostro, hoc est, ut de composito.

89

Ad aliud dicendum, quod esse divinum cum dicit divinum, non determinatur ut aliud ab alio, sive ut confusum a determinante confusionem suam, sed ul idem per idem aliter et aliter significatum.

90

Ad aliud dicendum, quod esse in divinis non est alterius receptibile, eo quod non est componibile, sed excessu suo determinatur ad unum: omnia enim que in ipso sunt utbonum, sapiens, simplex, et hujusmodi, per superabundantiam conveniunt el: et ideo est unum solum quod seipso ut primum ab aliis omnibus habet distinctionem. Et si determinari videtur per aliquid, hoc non est nisi secundum modum significandi. Propter quod, Sapient. xiv, 21: Jncommunicabite nomen dicitur Deus: quia secundum seipsum incommunicabilts quid est.

91

Et ideo id quod objicitur de determi- nato et indeterminato et ente potentia et ente actu, locum non habet nisi in his in quibus diversum est determinans et determinatum.

92

Ad aliud dicendum, quod hae propositio falsa est, quod major est simplicitas in natura que pluralitatem personarum non admittit, quam in ea que admittit. Habitum est enim in predictis, quod quo aliquid simplicius est, eo plures habet habitudines: quia quo simplicius est, eo pluribus modis multa referuntur ad ipsum. Et ideo cum habitudinibus relationum originalium distinguantur persenz, simplicissimum est esse, quod hoc modo in pluribus distinctis est unum, et majoris virtutis in simplicitate, quam id quod in se unum est et in uno tantum unum et in pluribus non unum. Et ideo dicit Richardus de sancto Victore in libro de Trinitate, quod simplicitas essentize non obviat distinctioni personarum, sicul nec simplicitas persone obviat distinctioni notionum, et e converso. Habitum est enim in prioribus, quod tales existendi modi nihil addunt vel demunt, nihil variant in eo in quo sunt.

93

Ad aliud dicendum, quod eodem modo realiter Pater est pater, et Pater est Deus: quia Pater est Deus, et paternitas est Deus, et Pater est deitas, et paternitas est deitas, et e converso. Differunt tamen in modo predicandi. Et hujus causa est que superius assignata est: quia scilicet relativum secundum inesse quo comparatur adsubjectum, in divinis modum predicandi proprium non retinet, sed modum pradicationis substantiae accipit: et ideo in eo in quo est, nihil addit, nihil demit, nihil variat. Sed secundum quod relativum est, hoc est, secundum quod ad alterum est, in divinis retinet proprium modum predicationis: et sic non inest, sed ad alterum est, hoc est, non predicat aliquid inesse absolute, sed pradicat modum quo alter ex altero est: et sic iterum nihil addit, nihil demit, nihil variat. Et ignorantia hujus distinctionis introduxit Arianam he resim. Et ex hoc sequitur, quod primum sive Deus tante simplicitatis sit, quod substantialiter omnia est que in ipso sunt. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod "Deus est omnia sua."

94

Ad aliud dicendum, quod haec propositio falsa est, Quod in uno est accidens, in alio non potest esse substantia, nisi addatur, quod in uno sit per eumdem modum quo est in alio. Et in hoc sensu ponit eam Aristoteles. Probatur enim in libro de Causis, quod causatum est in cuusa per modum cause, .et non per modum causati. Unde sapientia, justitia, honitas in Deo sunt per modum prime cause et per modum simplicitatis prime, ot ideo sunt ineo per indifferentiam subalantie. In causatis autem eo quod causate bonitates sunt a primo, in ea nobililate et simplicitate non percipiunt qua sunt in primo, sed unumquodque recipit modo suo, et modo sue simplicitatis: propter quod accidentia efficiuntur in cauusatis.

95

Ad vutrimum dicendum, quod relatio in divinis non retinet modum predicationis proprium, ut jam dictum est, sed secundum hoc tantum, quia ad alterum vst. Jam autem habitum est, quod talis habitudo in eo cujus habitudo est, nihil addit, nihil demit, nihil variat, et sic nullam affert compositionem.

96

Ex nis relinquitur quasi ex corollario, quod Deus nec genus, nec in genere sit.

97

Genus enim cum determinatum ens dieat, compositum est: Deus autem composilus non est.

98

2, Adhuc, Genus omne confusum est, el in potentia ad alterum est: Deus autem perfectissime déterminatum est, et non est in potentia ad aliud.

99

3. Adhuc, Si in genere esset: tunc aut esset contentum in genere, aut reductum ad genus. Si contentum in genere, esset species vel individuum. Et si diceretur species specialissima sive subalterna, sequeretur quod esset quid compositum ex potentia et actu. Si autem individuum, sequeretur quod esset quid compositum ex subjecto et accidentibus: que omnia inconvenientia sunt.

100

4, Preterea, Si esset in genere, ens esset genus ejus. Ens autem genus esse non potest, ut probatur in tertio prime philosophiz. Omne enim quod constituitur in ratione generis, ab aliquo communi exit per oppositas differentias, quarum altera non participat naturam illius generis. Sed non potest esse differentia que non participet ens: quia non entis nulle sunt differentie et nulle species: ergo ens in naturam generis et rationem determinari non potest per aliquam diflerentiam, que sit opposita differentia alii non participanti ens: non ergo ens de Deo predicatur ut genus, sed de eo predicatur ut de simpliciter ente, a cujus entitate omnia entitatem accipiunt.

101

3. Adhuc, Que in genere sunt, participant naturam generis: et sunt aliud secundum id quod sunt, et aliud secundum esse generis: sicut homo et equus, aliud sunt secundum id quod sunt, quia sic distincta sunt in diversas species: et aliud secundum esse generis, -quia sic communicantia et non distincta sunt. In Deo autem idem est esse et quod est, ut jam habitum est. Nec est in genere per reductionem: reducta enim sunt vel ut privatio, vel ut principia. Non ut privatio: in Deo enim nihil est privativum, sed totum quod in ipso est, actus est. Nec ut principia: principia enim generis non extendunt se ultra principiata. Punctum enim quod principium quantitatis continue est extra continuum non invenitur, sicut nec unitas extra discretum. Deus autem excedit omnia, et in nullo ita includitur, ut dicit Gregorius, quod extra ipsum non inveniatur.

102

Si forte aliquis dicat, quod non est in uno genere, sed circumit omne genus ut ens, unum, verum, bonum. Contra est, quod id quod circumit omne genus, in substantia est substantia, in quantitate quantitas, in qualitate qualilas, et sic de aliis. Sic autem Deum circumire omne genus absurdum est. Deus ergo nullo modo est vel genus vel in genere.

103

Et si objicitur, quod dicitur esse substantia et homo substantia: et preedicatur substantia de Deo sine conversione: et ideo videtur esse genus. Dicendum, quod non predicatur ut genus, sed predicatur ul commune secundum analogiam, quod secundum perfectionem sui esse et rationis est in uno, et in aliis secundum comparationem ad aliud.

104

Patet ergo, quod Deus propter excessum sue simplicitatis neque genus est, nec in genere per aliquem modum simplicitatis.

Membrum 4

Utrum Deo sit proprium esse in fine simplicitatis?
105

MEMBRUM IV. Utrum Deo sit proprium esse in fine simplicitatis?

106

Quarto queritur, Utrum Deo proprium sit esse in fine simplicitatis ?

107

Et videtur quod non. 1. In primo enim libro Sententiarum, distinctione octava, cap. Hademque, ex verbis Augustini in libro contra Maximinum dicitur, quod "proprie et vere simplex, est ubi nec partium, nec accidentium, nec quaramlibet formarum ulla est diversitas, sive variatio vel multitudo." Hoc autem in multis est. In materia enim prima si non conjuncta quantitati intelligatur, nec partium, nec formarum, nec accidentium diversitas est. Ergo non soli Deo convenit esse simplicem in fine simplicitatis.

108

2. Adhuc, In Sex principiis dicitur, quod forma est simplici et invariabili essentia consistens: et sic non soli Deo convenit esse simplicem in fine simplicitatis: quia si forma non esset in fine simplicitatis, aliquid variaret esse ejus.

109

3. Adhuc, Boetius in libro de Hebdomadibus dicit, quod "esse est habere aliquid aliud preter quod ipsum est:" esse vero nihil habet admixtum: ergo esse in fine simplicitatis est: non ergo soli Deo convenit.

110

Si dicat aliquis, quod licet quod est et quo est simplicia sint, tamen componibilia sunt et sic non sunt in fine simplicitatis. Non videtur instare; quia etiam divina natura et composita et componibilis est cum humana in una persona: tamen in fine simplicitatis est.

111

Sotvutio. Dicendum, quod soli Deo convenit esse in fine simplicitatis simplicem. Et quod objicitur de materia, quod non habeat partium vel formarum vel accidentium compositionem. Dicendum, quod tamen omnium illorum habet susceptibilitatem: et sic esse suum concretum est habitudinibus inherentibus sibi, que ut inherentes non transeunt in modum substantia sicut in Deo, sed remanent accidentaliter inherentes: propter quod in fine simplicitatis esse non potest.

112

Ad aliud dicendum, quod forma universalis compositioni est contingens: et ideo aliud habet quo forma est sive essentia vel natura, et aliud quo compositioni contingens est: sicut universale per aliud quoddam natura simplex est, et per aliud quo in multis est, et per aliud quo de multis est: et ideo in fine sim plicitatis non est, sed quodammodo simplici et invariabili essentia consistit, et non simpliciter. Ad aliud dicendum, quod esse licet nihil habeat admixtum ex quo sit, tamen miscetur ei cui componitur, et in quo est. Quod est enim et quo est non possunt dict componi ex quod et ex quo est: quia sic iretur in infinitum. Nibilominus lamen utrumque illorum componibile est, et habitudinibus componibilium realiter concretum: et ideo in fine simplicitatis ion est. Quia licet Pater et Filius et Spiritus sanctus realibus differant relationibus etnon secundum intellectum tantum, ut dicit Sabellius, tamen ut prehabitum est, relationes ille non retinent proprium modum relationis, nisi in quantum ad alferum sunt, et ideo nihil diminuunt de simplicitate. In creatis autem habitudines diverse sunt ab eo cujus sunt habitudines, et ideo ibi diminuunt simplicitatem. Et hoc est quod dicit Hilarius in lib. VII de Zrinitate: "Non ex compositis subsistit Deus qui vita est atque imanimis. Nec qui virtus est, ex infirmiorihus continetur: nec qui lux est, ex obscuris coaptatur: neque qui spiritus est, ox disparibus formabilis est," Et intendit, quod vita que est actus simplex, de Neo predicatur substantialiter: quod non posset esse si compositus esset: tunc enim vivus et non vita diceretur: vita enim vivi est actus vivificans in vivum. Et quod virtus de Deo substantialiter predicatur: quod non posset esse si esset compositus: componentia enim infirma sunt. Similiter quod lux in abstraclo substantialiter de Deo predicatur: compositum enim non est lux, sed lucem participans, cum in se obscurum sit.

Membrum 5

Utrum comparatione divine simplicitatis omnia alia sint composita?
113

MEMBRUM V. Utrum comparatione divine simplicitatis omnia alia sint composita?

114

Quinto queritur, Utrum comparatione divine simplicitatis alia simplicia sunt composita ?

115

Et videtur, quod sic: quia 1. Hoc expresse dicit Augustinus. 2. Adhuc, In libro de Causis probatum est in prima propositione, quod omne secundum per aliquid additum secundum est: omne autem creatum secundum est: ergo omne creatum respectu creantis compositum est, etiamsi in se simplex sit.

116

3. Adhuc, Quod non est in termino simplicitatis, aliquid intercipit de compositione, propter quod in termino simplicitatis esse non potest: sicut quod non est in termino albedinis, aliquid intercipit de nigredine, propter quod in termino albedinis esse non potest. Habitum autem est, quod nullum creatum in termino simplicitatis est..Ergo omne creatum comparatum ad increatum aliquid habet compositionis.:

117

Et hoc meo judicio est verum, ita quod aliquid compositionis large sumatur, sic quod componibilitas, et contingere compositioni, aliquid compositionis dicatur. Omne enim creatum habitudinibus ad causas sui esse concretum est, et ideo in quantum creatum est, sine compositione non est. Increatum autem nec ad intrinseca constituentia, que nulla habet, nec -extrinseca ex quibus sit, essentiales habet dependentias vel habitudines. Et ideo concretum habitudinibus

118

essentialibus non est, sed in termino simplicitatis simplex.

119

Et quamvis hoc verum sit et fides Catholica teneat, tamen Tertulliani heretici Deum ex corporalibus dicunt esse compositum, et animam habere et materiam: eo quod Scriptura attribuit el manus, et caput, et pedes, et iram ethujusmodi: nescientes quod hoc symbolice secundum effectus eorum per fi guram que dicitur évapwndenagos Deo attribuit.

PrevBack to TopNext