Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 22
De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.Membrum 1
Quid sit nunc aeternitatisAd pRIMUM sic proceditur. 11. Boetius in libro de Trinitate: "Tantum inter nostrarum rerum pre- sens, quod est nunc, interest ac divinarum rerum, guod nostrum nunc quasi tempore currens facit sempiternitatem: divinum nunc permanens, neque mo vens sese atque consistens, aeternitatem facit." Videtur ergo, quod substantia aeternitatis etegnitatem seipsam faciens, sit nunc stans et sese non movens. 2. Adhuc, Gilbertus: "Sicut est una singularis et individua et simplex et so litaria mora, qua Deus ipse fuit, est, et erit eternus. Ipse namque et est, et est Ieus, et est eternus: sed est et est Deus wxsentia, et est aternus mora." Ex hoc accipitur, quod simplex mora que non potest esse nisi nunc, est substantia wlernitatis: et inde accipitur ut prius, scilicet quod unum indivisibile non se movens, tota substantia est aternitatis.
3. Adhuc, Sicut se habet nunc temporis ad temporis constitutionem, sic nunc mlornitatis ad constitutionem eternitatis. (um ergo tempus sit duratio successiva, wlernitas vero duratio stans et indivisihilis, oportet quod nunc quod constituit lompus et est substantia temporis, successionem constituat: et cum eternitas sit duratio stans et manens et indivisibiliter, oportet quod nunc substantialiter constituens eternitatem, sit manens et stans indivisibiliter: et ex hoc sequitur idem quod prius.
4, Adhuc, In IV Physicorum Aristoteles vult, quod sicut id quod fertur vel movetur, se habet in toto motu, ita nunc temporis se habet in toto tempore. Nunc enim est quod adjacet ei quod fertur in motum secundum acceptionem anime. Sed id quod ferturin motum, numquam accipitur stans hic vel ibi in tota magniludine per quam movetur, sed semper accipitur partim hic, et partim ibi, ut protensum de ubi in ubi, et iterato per tolam magnitudinem per quam movetur. Anima ergo accipiens ipsum secunlum id quod adjacet ei, secundum id quod movetur, accipit ut nunc ut fluens de priori in posterius continue: et hoc vst nunc non stans, sed sese continue movens. Per oppositum ergo si anima accipit id quod est indivisibiliter stans in substantia, esse, virtute, et operatione, et accipiat nunc adjacens illi, non uccipiet nisi nunc stans, et nullo modo iluens de priori in posterius, et nihil accipiet in ipso quod sit prius et posterius, sed idem ipsum stans indeficienter: nunc ergo quod adjacet ei, stans est in scipso, non fluxu, sed indeficientia constituens eternitatem.
5. Adhuc, Aristoteles vult in X pri- mae philosophiae, quod secundum quod mensurata differunt, ita mensure formales et essentiales differunt mensuratis. Mensuratum autem eternitate nihil habet extra se quod acquirat per motum, neque secundum esse, neque secundum virtutem, neque secundum operationem, neque secundum ubi. Ergo mensura adjacens ei quod est eternum, non accipitur ut extensa ad aliquid. Mensura autem accepta adjacens ei, est acceptio ipsius secundum esse xterni prasens sive presentialiter accepti. Cum ergo omne esse eterni totum simul accipiatur, propter hoc quod indivisibile est, relinquitur quod presens acceptio que est acceptio ipsius nunc, sit acceptio secundum nunc indivisibile, et nunc indivisibile constitutivum est eternitatis.
6. Adhuc, Anselmus in Monologio dicit, quod sicut se habet nunc temporis ad omnem locum, ita se habet nunc zternitatis ad omne tempus: sed nunc temporis non dividitur secundum loci divisionem, sed est una presens acceptio anime omnis loci in nunc: ergo similiter nunc eternitatis non dividitur ad quodlibet tempus, sed una presens acceptio totius temporis et cujuslibet partis: in nunc eterno autem nunc nihil preteriit, et nihil futurum est, et sic prasens nunc stans zternitatem facit.
In conTRARIUM est, quod 1, AEternitas duratio est: omnis autem continua duratio constituitur ratione continui, hoc est, multis continuatis ad unum continuans: ergo et sua substantia continuum faciens, oportet quod non accipiatur ut unum, sed ut principium unius et finis alterius, et semper fluens ab esse ratione principii, et in esse ratione finis: quia aliter non esset continuum. Exemplum est hujus in continuo et discreto. Quia enim punctum fluens ab esse, et ratione finis in esse et ratione principii continue facit lineam, et continuum, ideo linea est continuum, et continuum est continuum: et punctum in tota linea substantia linew est, et id quod est: esse autem linew vel continui a continuo fluxu puncti est, et hoc est quo continuum est: et quia omne fluens divisibile est, et divisum est semper in finem et principium, sive in ante et post, ideo omne continuum secundum — esse continui semper divisibile est. Cum ergo eternitas manens duratio sit et continua, videtur quod ab uno indivisibili stante constitui.non possit. In discreto autem sic non est: discretum enim licet indivisibili constituatur secundum id quod est, tamen a discreto immobili non continuante finem unius in principium alteTius constituitur, ut accepto scilicet in hoc et in illo: ideo secundum esse discretum est, ut patet: quia, ut dicit Pythagoras, unitas est, qua quelibet res est una: et unitas et unitas discrete accepta et sub forma discretionis stantes, faciunt binarium: et unitas et unitas et unitas faciunt ternarium, et sic de aliis numeris. Unde unitas substantia numeri est secundum id quod est: discretio autem unitatis facit discretionem et esse et numeri secundum quod in esse discretorum est. Et secundum hoc est in elementis orationis: et ideo oratio discretorum est. Elementa enim orationis sub forma discreti stantia, constituunt orationem. Si ergo sic estin eternitate, quod nunc in unum discrete et indivisibile acceptum, constituit xternitatem, videtur quod eternitas discretorum sit, et non continuorum: ergo a destructione consequentis, cum sit continuorum, non erit nunc unum stans indivisibiliter et non movens sese constituens aternitatem. 2. Adhuc, Non videtur esse intelligibile, quod unum nunc non extensum de priori in posterius, indeficienter sit in omni praterito, et in omni futuro continua duratione: quia si idem est, tunc non erit nunc et nunc et postea, nisi sub forma discretionis acceptum: quia forma discretionis exprimitur quando dicitur sémel et iterum et tertio et tunc non potest intelligi, quod constituat continuum. Si autem est unum de pra: terito in presens, et de presenti in futu rum extensum: tunc quidem constituct continuum, sed non potest intelligi, quod non sit motum: tunc enim fuisse et non esse et in futuro fore motum cunt ejus quod transit a preterito in presens, et a prasenti in futurum: et ita relinquitur, quod nunc stans et non movens sese non facit eternitatem. Dicit enim Gilbertus in auctoritate praallegata, quod eternitas est mora.
3. Si aliquis dicat, quod indeficientia stantis nunc facit continuam moram. Hoc non potest esse: quia si indeficientia indivisibilis faceret continuum in uno indivisibili, faceret continuum etiam in alio: et sic cum unitas indeficiens sit in omni numero, omnis numerus esset continuus, quod falsum est: ergo etiam quod indeficientia indivisibilis faciet continuum: quia falsum non sequitur nisi ex falso.
Solutio. Dicendum, quod primam questionem oportuit esse de nunc elernitatis: quia eternitas id quod est, et id quo est, non potest cognosci nisi ex cognitione ipsius nunc constituentis eam: sicut et tempus cognosci non potest, nisi ex nunc constituente ipsum: nec numerus cognosci potest, nisi ex unitate constituente ipsum: nec motus cognosci potest, nisi ex eo quod fertur, quod latione sua constituet ipsum. Unde cum Boetio dicendum, quod eternitatem nihil constituet secundum id quod est et secundum esse, nisi nunc stans sub forma omnimode immobilitatis. Et secundum quod est nunc, est substantia eternitatis secundum id quod est: secundum autem quod est stans et in forma stantis, constituit eam secundum esse indeficientie et mensure: secundum autem quod est indivisibile stans sub forma indivisihilitatis, constituit eam sub esse mensure indivisibilis, que tota simul est, non partem et partem, nec post partem partem habens.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod quedam attribuuntur wternitati secundum se, et quedam attribuuntur ei secundum relationem ad aliud, et quedam secundum relationem ad eternum. Si accipiatur secundum se: tunc impossibile est, quod sitin genere continuorum. Similiter si referatur ad eternum quod indivisibile est secundum substantiam et esse, sic iterum impossibile est, quod sit in genere continuorum. Sed quia sine anime acceptione, ut dicit Aristoteles, nec est ut nunc temporis, nec nunc vi, nec nunc eternitatis, si consideretur in anima accipiente ipsum, et ipsum per indeficientiam referente ad omne tempus et ad omne quod in tempore est, sic mora continua est et indeficientis, et sic in genere continuorum est. Et causa hujus continuationis est protensio accipientis anime et protendentis ipsum nunc per omne preteritum, et omne presens, et omne futurum: et haec causa continuitatis non in ipso nunc est, sed in accipiente. Unde per se indivisibile est, per aliud autem et per accidens divisibile: et forma divisibilitatis in ipso non est, sed in accipiente ipsum et ad divisibile referente.
Ad aliud dicendum, quod nunc eternitatis idem nunc est protensum a preterito in presens, et a presenti in futurum, non protensione ipsius nunc vel ejus cui adjacet nunc, sed protensione anime referentis ipsum ad tempus et ad ea que sunt in tempore, preteritum scilicet, presens, et futurum. Et ideo dicitur, Apocal. 1, 8: Qui est, ef qui erat, ef qui venturus est, Omnipotens. Talia enim que moram dicunt secundum totum suum esse, vel. secundum maximam partem esse, ut videtur velle Aristoteles et commentator suus Averroes in II Physicorum, non sunt nisi in anima. Et hoc etiam expresse dicitAugustinus in libro XI Confessionum.
Membrum 2
Utrum idem nunc sit constitutivum aeternitatis et temporisArticulus 1
Qualiter nunc aeviternitatis constituit aeviternitatem1. Cum autem unumquodque illorum eternitas et aeviternitas et tempus sit mora, ut dicit Gilbertus, et tunc constitutivum sit illius more secundum quod est unum manens in tota mora non potest esse nunc aeternitatis, nisi quod intelligitur adjacere eviterno eidem manenti in tota mora illa. Aiviternum autem est indivisibile per essentiam: expansum autem et divisibile per actum sive per operationem: et sic unum et idem manens in tota mora. Quod ergo sibi sic intelligitur adjacere ut mensurans esse ejus, hoc ipsum est nunc eviternitatis: et sic nunc eviternitatis aliquo modo divisibile est secundum esse, licet per substantiam sit indivisibile. Videtur ergo, quod non differat a nunc temporis.
2. Adhuc, Differentia nunc eternitatis sunt, quod est indivisibile per substantiam et esse, et. non fluens, sed simul existens substantia, potentia, et operatione. Si ergo evilernum deficiat ab eterno, et superabundet super tempus: et supponatur, quod uniuscujusque esse sil propria mensura, respondens sibi secundum suam naturam: cum inter rem stantem secundum substantiam, potentiam, et operationem: et rem fluentem secundum substantiam, potentiam, et operationem, non sit nisi res stans secundum substantiam, expansa autem secundum potentiam,et vicissitudinata a priori in posterius secundum operationem: et supponatur, quod mensure differant secundum mensurata: videtur, quod nunc ipsius eviternitatis constitutivum, sit nunc indivisibile per substantiam, protensum autem secundum quod adjacet potentiae, sive potenti secundum quod potens est, et vicissitudinatum, secundum quod intelligitur adjacens operanti secundum quod operans est. Tale enim nunc in ultima sua conditione attingit nunc temporis, in prima autem nunc ceternitatis, in media autem inter utrumque est extensum ab uno in alterum.
3. Adhuc, Hoe modo in tota mora que dicitur xéernitatis, unum et idem manet wviternum, scilicet indivisibile per substantiam, extensum per potentiam, ordi natum ad operationem, et vicissitudinatum per operationes: ergo sibi adjacens secundum quod est ens operans et potens, unum et idem est nunc illius morw que dicitur awviternitatis constitutivuin.
4. Adbuc, Aliter intelligi non potest! id quod dicitur in libro de Causis, propositione trigesima, quod inter rem cujus substantia et actio sunt in momento eternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, est medium, et est illud cujus substantia est in momento eternitatis, et operatio in momento temporis. Sicut enim ibidem dicit commentum, res cadens sub tempore, in omnibus suis dispositionibus sejuncta est a re cadente sub eternitate in omnibus suis dispositionibus, Continutio autem non est nisi in rebus similibus. Cum ergo eternitas et tempus sint quedam extrema, inter que est medium, oportet quod medium continuans sit res, que aut substantia est sub momento temporis, et actione sub momento wternitatis: aut e converso res que substantia cadit sub momento eternitatis, et actione sub momento temporis. Sed primo modo esse non potest: quia non potest esse res cujus actio sit sub uno momento eternitatis, et substantia sub momento temporis: quia quando substantia in esse suo sequitur fluxum temporis, non potest ab illa substantia egredi virtus et operatio, que fluxum temporis non sequantur. Relinquitur ergo, quod sit ibi medium, scilicet res, cujus substantia sit in momento a ternitatis, et operatio in momento temporis. Et cum potentia sit inter substantiam et operationem unius scilicet substantia indivisibilis, et multarum sibi succedentium operalionum, oportet quod potentia extensa sit ab uno in multa: tale ergo nunc eviternitatis est constitutivum.
5. Adhuc, Aliter non potest intelligi quod dicit Augustinus in libro VIII super Genesim ad litieram+, quod "Deus spiritualem creaturam sive incorpoream movet per tempus: creaturam autem corporalem per tempus et locum." Si enim creaturam spiritualem movet pertempus, oportet quod sit mobilis et mota per tempus, sed secundum substantiam nullo modo mobilis est vel mota. Relinquitur ergo, quod secundum virtutem sit mobilis, et secundum actionem mota.
Dicit enim Dionysius in Celesti hierarchia, quod "creatura spiritualis non dividitur nisi per substantiam, virtutem, et operationem." Cum ergo creatura spiritualis una sit et eadem in tola mora que est wviternitatis, substantia indivisibili, virtute autem extensa, et operatione vicissitudinata, relinquitur quod nunc sibi sic, ut dictum est, adjacens per intellectum, constitutivum sit illius nore que dicitur eviternitas.
IN conTraRium autem hujus est, quod secundum hoc eviternitas non videtur esse mora continua. Dicit enim Aristo- telus, quod tempus non esset continuum,. uisi continus esset motus: et motus non vsset continuus, nisi continua esset maxnitudo que per se continuorum est: hoc autem nihil per se continuum est: nec enim substantia, nec virtus, nec operatio continuorum in eviterno: mora ergo totius eviternitatis continua esse non potest.
Queritur etiam, Qualiter tale nunc constitutivum est eviternitatis secundum substantiam et esse ejus ?
Ad eam autem qua itur in contrarium, solvendum est per ea que dicta suntin preecedenti questione de nunc wlernitatis, quod scilicet omnium talium que in genere more sunt, esse secundum totam vel maximam sui partem, est in anima secundum Aristotelem et Augustinum. Et ideo dicit, quod presens de preterito memoria est, presens de presenti sensus sive sensibilis acceptio, presens de futuro exspectatio est sive speratio. Et hoc dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei. Et in idem sentiunt Aristoteles et Averroes in IV Physicorum, et Avicenna in Sufficientia. Et ideo anima accipiens eviterno adjacens nunc, et protendens ipsum per indeficientiam ad omne tempus et temporale, facit continuam moram, que dicitur aeviternitas: et non potest imaginari aliquid aliud quod faciat continuitatem. Omne enim continuum quod non ex se continuum est, oportet quod continuum sit ex relatione sui ad aliquid quod per se continuum est: hoc autem non est nisi tempus et temporale: eviternitas ergo relata ad hoc per indeficientiam more non interrupte, accipit continuitatem.
Ad aliud dicendum, quod in aeviter- nitate substantia est et esse, sive quod est et quo continuum est. Unde nunc secundum se acceptum, constituit substantiam sive id quod est eviternitas: acceptum autem sub esse indeficientis protensi secundum potentiam in operationes non continuas, sed vicissitudinatas, constituit esse eviternitatis secundum quod mora continua est.
Articulus 2
Qualiter nunc temporis constituit tempus?MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Qualiter nunc temporis constituit tempus? Ulterius queritur, Qualiter nunc temporis constituit tempus ?
Nunc enim temporis est, ut dicit Aristoteles in 1V Physicorum, quod adjacet ei quod fertur, quod unum et idem est in tota latione: divisum tamen secundum motum, secundum esse hic et ibi, sive ante et post. Et ideo nunc illud unum in substantia est, sicut id quod fertur continuans inter prius et posterius, et sicut id quod fertur, continue extenditur ab ante in post in magnitudine per quam movetur. Et sic dicitur nunc instans, hoc est, non stans: quia continue fluit a priori in posterius. Ex hoc patet, quod alias differentias constitutivas habet nunc temporis, et alias nunc eviternitatis, et alias nunc #ternitatis. Nunc enim eternitatis totum simul est et stat in substantia, virtute, et operatione ejus quod est eternum. nunc autem eviternitatis stat quidem et simul est in substantia eviterni, sed secundum quod adjacens est potenti, cujus potentia aliquid sui extra se habet ad quod extendatur, non potest intelligi totum esse simul,
Item, Secundum quod intelligitur adjacere operanti quod numeratur in operibus suis, non potest intelligi esse unum et idem, sed intelligi tur esse in numero. Nunc autem temporis, nec adjacet stanti,. nec multas operationes vicissitudinatas facienti, sed unam continuam, cujus primum medium et ullimum non sunt simul: cujusmodi operatio motus est, secundum quod motus est actus mobilis et non moventis. Oportet ergo, quod nunc temporis sit in numero numerante primum et medium etultimum in motu, et secundum quod est in hoc numero, non simul sit, sed continue procedens a priori in posterius,
Ex hoc sequitur determinatio quastionis que primo quesita est, scilicet utrum sit idem nunc eternitatis, eviternitatis, et temporis constitutivum secundum esse et substantiam ?
Patet enim, quod hoc impossibile est: eo quod Aristoteles determinavit in X primae philosophiae, quod unumquodque mensuratur sui generis minimo et simplicissimo. Dico autem minimo, positione vel natura: positione, ut in ponderibus vel magnitudinem habentibus: in illis enim natura minimum accipi non potest: et ideo oportet, quod quoad nos accipiatur, ut in ponderibus minimum dicitur quod quoad nos certissime est quantitatis vel ponderis, ut in ponderibus dicitur esse granum hordei, in magnis digitus, in aridis modius, in liquidis lagena. Et hec iterata per numerum, totam certificant quantitatem vel pondus. In mensura autem essentiarum minimum accipitur per naturam, quod vel est stans per indeficientiam, vel protensum ad aliquid extra se per virtutem, vel numeratum in operatione vicissitudinaria vel continua, cujus primum medium et ultimum non sunt simul, totum esse mensurat substantie virtutis et operationis. Et hoc modo nunc mensurans esse substantia, virtutis, et operationis zterni: et nunc mensurans esse substantie, virtutis, et operationis eviterni: et nunc mensurans esse substantie, virtutis, et operationis generabilium et corruptibilium, nullo modo potest esse idem.
Objiciunt tamen quidam in contrarium per hance locutionem: Quando Deus est, angelus est, et motus est: haec igitur tria simul sunt. Simul autem sunt que in uno nunc sunt et eodem. Deus autem non est nisi in nunc eternitatis. Ergo Angelus est in eodem nunc, et motus in eodem, ergo in nunc eternitatis sunt eternum et eviternum et temporale. Sed sicut se habet eviternum et temporale ad wternum, ita se habent nunc eviternitatis et temporis ad nunc eternitatis. Ergo idem nunc quod est eternitatis, est eviternitatis et temporis.
Adhuc, Dixerunt quidam, quod nunc eternitatis est in nunc eviternitatis et in nunc temporis, sicut causa in causato, et sicut exemplar in exemplo similiori et dissimiliori. Similius enim ad nunc eternitatis, est nunc eviter nitatis, et dissimilius nunc temporis. IK ponunt simile ad hoc, sicut creatio est in creatis per imaginem et vestiKium similius et dissimilius.
Per rationem etiam ostendunt hoc ipsum. Dicunt enim in re mota tria esse, essentiam scilicet, et substantiam ejus quod fertur, et id quod fertur, secundum quod fertur, et tria illis adjacentia. Et cum essentia secundum suum esse stet tola, simul dicunt illi adjacere nunc aternilatis. Et cum substantia ejus quod fer- ‘ur, potentiam habeat extensam, sed atantem secundum esse et actum, dicunt illi adjacere nunc eviternitatis. Et cum il quod fertur secundum quod fertur, actu sit protensum ab ante in post, dicunt illi adjacere nunc temporis. Et sicul ab essentia ejus quod fertur, procedit atbstantia ejus quod fertur, et a substantin ejus quod fertur, procedit latio ejusdem: ita dicunt, quod nunc eternitatis puulatim procedit in nunc eviternitatis per defectum hujus differentia, quod est stare substantia simul, virtute, et operatione. Et ulterius per defectum ejus quod ext stare, deficit in nunc temporis. Et haec dicunt esse quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophie: "Qui tempus ab aevo Ire jubes."
Sed hoc videtur mirabile, quamvis subtile sit, et quamvis sit verum pro ullima parte. Quia non queritur hic, Qualiter nunc fluat a nunc? Sed queritur, trum idem nunc sit eviternitatis, weternitatis, et temporis ? Nec queritur, Qua- liter unum exempletur ab altero, vel qualiter unum sit in altero ut exemplar in exemplato ? Sed queritur, Utrum om nia tria nunc sint idem per substan tiam ?
Ad argumentum autem quod inducunt, dicendum quod peceat secundum fallaciam equivocationis. Cum enim in prima dicit, Deus est nunc, et Angelus est nunc, et motus est nunc: nunc est adverbium, et significat quando, quod ex adjacentia prasentis temporis relinquitur. Cum autem infertur in conclusione ergo idem est nunc eternitatis, # eviternitatis, et temporis: nunc est nomen, et significat substantiam constitutivam eternitatis, eviternitatis, et temporis.
Si autem queritur, Utrum hoc guando quo dicitur, quando Deus est, Angelus est, vel motus est, sit sternitatis, eviternitatis, vel temporis ?
Dicendum, quod est guando eternitatis. Quia quorumcumque mensura est temporis ut adequata, eorumdem est mensura #viternorum ut concomitans, et eorumdem est mensura eternitatis supereminens et excellens.Sed non convertitur: quia non omnium eternorum concomitans mensura est viternitas, nec adwquata tempus: eo quod eternitas excellit eviternitatem secundum principium, et tempus secundum principium et finem, eviternitas autem excellit tempus secundum finem.