Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 23

De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
1

QUAESTIO XXIII. De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

2

Deinde queritur de aeternitate. Et queruntur quatuor. Primum est, De eternitate. Secundum est, De aviternitate sive de evo. Tertium, De tempore secundum quod spectat ad considerationem theologia. Quartum, De comparatione horum trium ad invicem. Primo queritur, Quid sit aeternitas ? Et queruntur duo, scilicet de eternitate, quid sit nomine et definitione ? Secundo, Quid sit eternum, et qualiter comparetur ad eternitatem ?

Membrum 1

De aeternitate
3

MEMBRUM I De aeternitate.

Articulus 1

Quid sit aeternitas?
4

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Quid sit aeternitas ?

5

ARTICULI PRIMI PARTICULA I. Quid sit aeternitas nomine?

6

Primo ergo queritur, Quid sit eternitas ?

7

Et sumatur delinitio data a Boetio in libro de Consolatione philosophie: "Aiternitas est interminabilis vite tota simul et perfecta possessio.";

8

Objicitur autem contra singulas illius diflinitionis partes.

9

Videtur enim, quod non omne eternum interminabile sit, nec e converso omne inferminabile eternum.

10

1. Dicit enim Aristoteles in VI Ethicorum, quod si aliquid est necessarium, hoc est ternum. Multa autem sunt necessaria principium et finem habentia, sicut ea que ex coherentia terminorum sunt necessaria, sicut si homo est, animal est. Et in omnibus categoricis propositionibus, in quibus praedicalum est in ratione subjecti. Et in omnibus hypotheticis, in quibus consequens per intel lectum est in antecedente, sive in quibus ab antecedentibus sumitur consequentia. Et in omnibus in quibus a repugnantihus sumitur consequentia oppositi antecedentis ad oppositum consequentis: sicut enim sequitur, homo est, ergo animal est: sic sequitur, non animal est, ergo non homo est. Constat autem, quod ista habent terminos principii et finis, Non ergo eternum est interminabilc, ut videtur: nec e converso interminabile videtur esse eternum. Boetius enim dicit, ibidem, exponens eamdem dofinitionem, quod "si mundus poneretur non habere principium nec finem, sicut nonoulli Philosophorum posuerunt, adhuc non sequeretur, quod esset xternus, sed temporalis: per hoc enim non auferretur motus a mundo. Motus autem semper in tempore est." Videtur ergo quod interminabile non sit essentiale wternitati: non ergo debet poni in definitione :nihil enim debet poniin definitione, nisi quod essentiale est definito.

11

2. Adhuc, Philosophi quamvis duralione mundum ponerent externum, et non habere principium generationis nec finem: non ponebant tamen propter hoc esse mundum increatum. Dicebant enim quod effectus per se eterni, eternus est: cum non possit dici, quod per se agens ot primum agens, aliquando destitutum sit ab actione: et sic quando est Deus, inundus est: ab zterno ergo mundus est: et tamen propter motum temporalis est, quamvis non habeat durationis sue principium.

12

3. Adhuc, In libro de Causis, propositione secunda: "Omne esse superius, aut est superius zternitate et ante ipsam, aut est cum xternitate, aut est post awiernitatem et supra tempus." Ergo est aliquid ante ternitatem. Quod autem aliquid habet ante se, non est interminabile per carentiam principii. Non ergo aeternitas per interminabilitatem debuit definiri.

13

4. Adhuc, Exponit Philosophus ibidem sic dicens: "Esse vero quod est ante eternitatem, est causa prima: quo niam est causa ei." Quod autem causam habet, principium esse habet: et quod habet principium esse, non est interminabile ex parte principii. Atternitas ergo non est interminabilis ex parte principii. Male ergo diffinitur per inderminabile.

14

Apuuc, Objicitur de hoc quod dicit, Vite. 1. Omnis enim duratio sive mora mensura est esse primo, et non vite, nisi per consequens. Deberet ergo definiri per interminabile esse, et non per intermina- | bile vite.

15

2. Adhuc, Prima mensura eternitas est. Prima autem mensura primi mensura est. Esse autem primum est, ut dicit — Philosophus in prima propositione libri Causarum, ibidem, et vita secundum est, non primum, Adternitas ergo potius mensura esse est, quam vite: ergo debet per esse et non per vite diffiniri.

16

Similiter objicitur de hoc quod dicit, Tota.

17

Totum enim est, quod habet partes: habitum autem est in pradictis, quod eternitas simplex mensura simplicis est: ergo videtur, quod tota non est.

18

Si forte quis dicat, quod ¢otum dicitur ibi perfectum cui nihil deest, secundum quod dicit Aristoteles in II Physicorum: "Totum et perfectum idem dico." Hoc videtur non esse de intentione Boetii: quia in definitione ponitur et totum et perfectum. Unde oportet, quod ad aliud referatur totum, et ad aliud perfectum.

19

OssicituR etiam contra hoc quod dicit, Simul.

20

Simul enim non convenit nisi his que plura sunt, relata per associationem ad unum tempus, vel ad unum locum. In zternitate autem nulla plura sunt, nec aliqua relata ad aliud mensurans per modum loci vel durationis: quia sic prime mensure esset mensura, et hoc abiret in infinitum.

21

Ulterius objicitur de hoc quod dicit, Perfecta.

22

Perfectum enim non est, quod non est factum: perfectum enim est, quod attingit ultimum terminum facti, et. includit ipsum, in quo quiescit actio facientis. iternitas autem facta non est. Ergo non est perfecta.

23

Similiter de hoc quod dicitur, Possessio, objicitur.

24

Sicut enim dicit Hermes Trjsmegistus in libro de Causis, "Possessio est prioris in posterius sessio." In eternitate autem non est prius et posterius. Ergo nec possessio.,

25

Si dicatur, quod possessio metaphorice sumitur ex eo quod habetur ad nutum. Hoe videtur inconveniens: metaphoricis enim non est definiendum, sed propriis essentialibus, ut dicit Philosophus in VI Topicorum.

26

Solutio. Dicendum, quod sex que ponuntur in definitione eternitatis, ponuntur ad hoc, quod separent eam ab omni eo quod nonest vere aeternum.

27

Et primum secundum intellectum est possessio, non secundum interpretationem possessionis quam ponit Hermes, sed secundum hoc quod dicitur possessum, quod a se et intus est habitum. Nihil autem creatum habet a se esse, nec intus habet esse secundum dependentiam ad.aliud, nec ad nutum habet sive ad libitum. proprium, sed exspectat et accipit ab alio, quod est prima causa et fons esse. Et ideo nihil creatum habet esse possessum, sed mendicatum et mutuatum.,

28

Secundum autem quod est interminabile esse, quod est differentia esse possessi prima que separat ipsum ab esse creati, quod esse secundum quod est, et extra se terminos habet, scilicet prioris a quo est, et finis in quem deficit secundum se: et si stat et permanet, hoc est per accidens et per aliud, ut dicit Gregorius, quod "omnia in nihilum tenderent, si ea manus Omnipotentis non contineret." Et idem probant Philosophi. Esse enim est fieri et continua influentia primi principii esse. Unde quod non finitur, ex causa efficiente est agente continue, et non ex ipso. Unde omne esse creatum terminabile est, et ex parte principii et ex parte finis. Esse autem possessum non ab alio mutuatum, oportet quod interminabile sit, et ex parte principii, quia seipsp est: et ex parte finis, quia sibi causa est: et ideo deficere non potest. Defectus enim causa, ut dicit Aristoteles, est distare a principio: nihil autem potest distare a seipso. Et ita cum principium sui sit, numquam deficere potest: nec cogitari potest deticere, sicut nec cogitari potest incipere: eo quod sui causa est: et quod incipit esse, ab alio incipit esse. Ad hoc ergo significandum dicit: Interminabilis vite, et non interminate vite: quia etsi secundum actum vita creata alicujus interminata ponatur, nihilominus tamen sequitur, quod interminabilis non est.

29

Vite autem dicit secundum illam vite definitionem qua diffinitur in commento Aristotelis libri Causarum, quod "vita est actus ab ente quieto." Omnino enim quietum non ‘est, nisi causa prima: et illa est vita in seipsa: et actus ejus in omne quod est secundum’ influentiam esse, vigor esse est in omnibus que sunt. Et sic vigere in esse, dicitur vita sive vivere. Et sic dicitur, Joan. 1, 3 et 4, secundum expositionem Chrysostom et Ambrosii: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat. Et hoc modo dicit Aristoteles in VI Physicorum, quod "actus quem ingerit primus motor in primum mobile, et per motum primi mobilis in omnia que substantia sunt primo mobili, est tamquam vita quedam existentibus omnibus." Et quia vita talem vigorem plus nominat secundum nomen suum, quam nominat secundum esse ipsum, propter hoc dicit, / nterminabilis vite.

30

Tota autem dicit, secundum illam siyuilicationem totius, quod totum et perfectum idem est. Perfectum enim ex parte agentis est: propter quod motus in movente actus perfectus est. In recipiente autem sive in eo quod movetur vel agitur, est, actus imperfectus. Et ut significetur, quod vita in primo sicut in agente est, in quo simpliciter tota est avcundum omnem vite totalitatem, dicilur fota. Quod enim recipit vitam aecundum continuam influentiam vite, totam vitam non recipit, sed (ut ita dicam) quamdam vite partem. Sicut et molus secundum totum et perfectum esse motus in movente est, in mobili autem secundum partem..

31

Simul vero dicit: quia non est dislinguere vitam vel motum secundum quod in movente est, secundum distenxionem et distantiam primi, medii, et ullimi: sed in eo quod recipit vitam, primum, medium, et ultimum vite distenduntur a seipsis, et ad unum colligi non possunt. Unde Boetius seipsum exponens dicit in libro de Consolatione philosophie: "Nihil est in tempore conslitutum, quod totum vite sue spatium possit complecti: sed crastinum quidem nondum apprehendit, hesternum vero jam perdidit." Quod ergo interminabilis vite plenitudinem totam pariter comprehendit et possidet, cui nec futuri aliquid absit, nec preterit fluxerit, id wternum jure perhibetur. Dicit ergo simul, ut talem fluxum vite separet ab wterno. AGiternitas enim ab eo diffinitur secundum esse in eterno. Unde cum dicitur, quod "eternitas est interminabilis vite tota simul et perfecta possessio:" sensus est, quod eternitas possidlet vitam qua est interminabilis tota simul et perfecta. Sicut et movens, et maxime primum, possidet motum interminabilem prout in ipso est, totum simul el perfectum,.

32

Dicitur autem, Perfecta, ad excludendum recipiens vitam. Quod enim recipit vilam ab alio, vel esse, recipit eam se cundum potentiam privationi permixtam. Et ideo vita ejus et esse sunt imperfecta, quia imperfecti actus. ternum autem nibil recipit: quia totum actus est, et secundum rationem perfecti vitam et esse habet, qua aliis influit. Et hic est verus intellectus definitionis inducte. Propter quod etiam dicit Philosophus in VU Lthicorum, quod "id quod una et simplici operatione gaudet, que vita est et esse, una et simplici gaudet felicitate que nihil habet contrarium."

33

Et ex his habitis facile est respondere ad argumenta.

34

Ad primum ergo dicendum, quod externum est necessarium, secundum quod necessarium dicitur ens necesse, nihil sui habens in potentia: et sic ens necesse et eternum convertuntur. Necessarium autem quod. per positionem, vel dependentiam ad aliud, vel per coherentiam terminorum, vel ex necessitate consequentie necessarium est, quemdam modum entis habet quod secundum se necesse est. Et sicut participat modum entis necesse, sic denominatur ab ipso, et dicitur necessarium, et per consequens participat modum eterni, et denominatur ab ipso wternum. Et ut hoc intelligatur, ponantur exempla singulorum. Necessa- rium positione est, ut ponis, quod si video te ambulare, tu de necessitate ambulas: quia tali positione facta manente, necessarium est te ambulare: et sic dicitur eternum, quia incommutabile a positione: simpliciter tamen necessarium non est, nec eternum. Necessarium autem ex coherentia terminorum, simpli- citer necessarium non est, nisi in habitudine terminorum: et hoc modo incommutabile est et ceternum: neutrius tamen termini significatum incommutabile vel eternum est. Idem est de habitudine consequentiarum. Et non sequitur, quod in habitudine aliqua necessarium est, quod simpliciter est necessarium: fluxus enim rivi si continuatur ad fontem, necessarius est, simpliciter tamen necessarius non est. Similiter iluminatic domus si aperta fenestra directe objiciatur soli, necessaria est: simpliciter tamen contingens est, et non necessaria. Similiter est de esse perpeluorum, quod ex una parte, et eadem et simili habitudine ad primam causam, esse necessarium et interminabile est: tamen simpliciter et secundum se nec necessarium nec interminabile est, nec incommutabile nec eternum.

35

Ad aliud dicendum, quod impossibile est, quod id quod esse habet ab alio, sit eternum. Et quamvis secundum intellectum aliquid durationis sue non habeat principium extra, sicut dicit Augustinus, quod vestigium esset eternum, si pes in pulvere esset eternus: et illuminatio esset aterna, si sol esset eternus: et hoc est. quod extra nihil habet, in quo sicut in mensura incipiat ejus duratio, tamen infra se habet sue durationis principium. Per hoc enim quod incipit esse et initium habet esse, ab ipso eodem initiatur duratio esse, secundum quod duratio forma et dispositio est durantis. Et sic non potest intelligi, quod illud quod habet principium in esse, durationis sue etiam non habeat principium: propter quod non potest intelligi interminabile. Guod autem simpliciter interminabile est, nec habet terminari motus, vel quo extra incipiat, vel in quo deficiat. Propter quod mundus hac ratione non potest esse # ternus duratione: insuper quia cum motu est, temporalis est. Sicut enim dicit Priscianus, "tempus est mensura. motus mutabilium rerum." Unde necesse est et mundum non esse aeternum, et esse temporalem, secundum quod temporale est quod toto tempore, vel parte quadam temporis mensuratur.

36

Ad aliud dicendum, quod in libro de Causis Philosophus accipit eternitatem extenso nomine pro eviternitate, et pro duratione que est extra durans, et quasi extrinsecus adjacens duranti. Et verum est, quod haec principium habet a causa prima, sicut omnia alia creata, et non est interminabilis. Definitio aulem predicta data est de eternitate que est in eterno, et idem eterno, hoc est, quod potissime eternum est et simpliciter: et ideo sicut esse illius interminabile est, ita et aternitas. Et si quis objicit, quia interminabile dicit privationem: definientia autem dicunt quid vel quale definitum est essentialiter: et sic interminabile non potest esse. definiens. Dicendum, quod nihil valet. Primorum enim non potest vera esse definitio: quia prima priora a quibus definiantur non habent: sed quodammodo definiuntur per orationem, que majoris est declarationis quam nomen, ut dicit Aristoteles. Et in tali definitione bene ponuntur privativa. Privativa enim per hoc quod excludunt opposita, aliquo modo determinant nomen, sicut in primo Euclidis dicitur, "punctum est cujus pars non est."

37

Per Hoc etiam patet solutio ad sequens. Aequivocatio enim in argumento est, secundum quod analogum equivoce dicitur.

38

Ad aliud dicendum, quod vita ibi elargata significatione sumitur pro actu esse habente quiete, sicut dictum est in explanatione definitionis. Et dicitur vite: quia talis actus secundum principium vite est, et non secundum principium esse in agente. Omne enim quod seipso principium motus est, vivit, et vila est actus ejus, ut probat Aristoteles in VIII Physicorum. In aliis autem principium. motus et esse, est a generante et non in seipsis.

39

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de his in quibus esse separatur a vila: in illis enim vita ex additione se habet ad esse. Unde in talibus dicit Philosophus, quod esse ex creatione est vita per informationem: in talibus enim vita est esse conformatum et distinctum. Hoc autem non competit prime cause, in qua esse et vivere idem est, non differens nisi per modum significandi, qui modus est quo vita dicitur ut actus ab ente inquieto, cujus principium in. seipso est et a seipso: esse autem non dicitur nisi se- cundum quod simpliciter est.

40

Ad aliud dicendum, quod totum dicitur hic, quod totum in uno simplici amplectitur, ita quod de toto nihil deest. Et hoc modo diximus motum esse in movente: quia nihil deest ei de motu. Et ex hoc ¢otum idem est quod non secundum partem participare sive habere, secundum quod abnegatio unius oppositorum affirmationem subinfert alterius. Sie enim habere aliquid et non secundum partem, infert illud secundum totum hahere; et secundum partem habere, infert secundum totum non habere. Et iste est intellectus Boetii. Dicit enim ibidem, quod "quia accipientia esse et vitam, tofam suam vitam simul amplecti non possunt, secundum partes primas medias et ultimas accipiunt, quam totam simul capere non queunt." Et sic non superfluit quod postea ponitur perfecta.

41

Ad aliud dicendum, quod simul dicit ussociationem totius vite in uno complexu primi simplicis, quod est primum principium et causa vite et esse: quod in se complectitur omne principium, medium, et finem esse et vite omnium que sunt et vivunt :. sicut motus principium, medium, et finis, in uno complexu sunt in primo movente. Quod quia facta et accipientia esse et vitam, facere non possunt, deficiunt in successionem, ut medium. post primum, et ultimum post medium accipiant, que simul accipere non valent. Unde plura que in uno complectuntur, non sunt ut plura in wlerno, sed ut unum: ut plura autem sunt in creatis et secundis, que a simplicitate primi deficiunt in successionem. Unde sensus est, quod simul in uno complectitur, quod alia per partes et successionem accipiunt. Et ideo dicit Philosophus, quod una et simplici gaudet operatione.

42

Ad aliud dicendum, quod perfecta di citur, quia perfecti, secundum quod dicit Philosophus, quod "perfectum est cui nihil deest ad ‘esse et vitam." Et hoc necesse est simplex esse, et non factum. Omne enim cui est aliud esse et quod est, deest aliquid ad vitam et esse, quod non habet in seipso: ex dependentia enim ad aliud accipit vitam ad esse. Et non accipitur perfectum secundum rationem nominis, sed ex ratione ejus quod sequitur ad perfectum. Quando enim perfectum attingit ultimum sue perfeclionis: tunc sequitur, quod nihil deest eide constituentibus ipsum, sed omnia habet intra seipsum. Et per hanc similitudinem translationis, nomen perfecti transfertur in omne id cui nihil deest, quamvis non perfectum, nec compositum sit, sed simplex et eternum.

43

Ad aliud. dicendum, quod possessio sumilur, secundum quod dictum est in explanatione definitionis, pro eo scilicet quod in se et intus et ad nutum habetur: in illo enim immobiliter et quiete sedet ille qui hoc possidet, ut dicit Hermes Trismegistus..

44

Et quod objicitur, quod metaphoricis non est definiendum. Dicendum, quod hoc verum est de -veris definitionibus: sed de orationibus que sunt majoris declarationis quam nomen, non est verum: ill enim non indicant esse rei, sed quocumgue modo ad intellectum audientis declarant nomen definiti.

45

ARTICULL PRIMI PARTICULA Il. De definitione xternitatis secundum Richardum.

46

Quia autem ista Boetii definitio non dicit quid eternitatis,sed datur de wternitate prout est in eterno, ideo juxta hanc de alia definitione hic queritur, quam dat Richardus in libro de Aternitate, sic dicens: "Quid est aeternitas, nisi diuturnitas sine initio et sine fine, carens omni mutabilitate ?" Quod consonat ei quod dicit Gilbertus Porretanus, qui dicit, quod "aeternitatis nomine intelligitur una singularis et individua, simplex et solitaria mora, in qua neque collatio neque collectio est." Quod explanans dicit: "Hoc nomen quod est perpetuitas sive xviternitas, sine collatione collectio est: hoc vero nomine quod est sempiternitas, cum collatione collectio intelligitur nomine autem eternitatis neutrum, hoc est, neque collatio, neque collectio."

47

Queritur ergo, Si eternitas secundum essentiam est diuturnitas ?

48

1. Diuturnitas enim derivatur a die, sicut et mensuritas a mense: eternitas autem simplex est: videtur ergo, quod diuturnitas non est.

49

2. Preterea, Hoc quod Richardus vocat diuturnitatem, Gilbertus vocat moram: et videtur, quod nulla sit una et simplex mora. Mora enim dicit durationem extensam a longo preterito in presens, quod sine divisione partium esse non potest. Videtur ergo, cum eternitatis partes nulle sint, quod nec mora sit, nec diuturnitas.

50

3. Preterea, In eternitate videtur esse et collectio multorum et collatio. Daniel. xu, 3: Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stelle in perpetuas eternitates. Aiternitates autem sine collectione et numero esse non possunt. Ergo eternitas non est sine collectione collationum, et per consequens non est sine mutabilitate.

51

4, Adhuc, In Psalmo txxvi, 6: Annos eternos in mente habui. Item, Psal. et, 28, et ad Hebr.1, 12: Anni tui non deficient. Et, Michaec, v, 2: Kgressus efus ab initio, a diebus xternitatis.

52

5. Adhuc, Ad Roman. xvi, 25: Secundum revelationem mysterit temporibus eternis. Ergo in ewternitate sunt dies, anni, et tempora, que nec sine collectivne nec sine collatione esse possunt: ergo in aeternitate est et partium collatio cl collectio.

53

6. Adhuc, Cum sicut habetur, Daniel. xl, 3, perpetue sunt aeternitates, videntur esse plures eaternitates quam una.

54

7. Adhuc, Cum de eterno dicatur, furt, est, erit, que non nisi variabili accidunt, videtur quod eternitas sine variatione non sit, nec sine commutabilitate.

55

Sorurio. Ad omnia haec solvere non est difficile, si ad memoriam revocentur que dicta sunt de nunc eternitatis, et de aternitatis definitione. Auternitas enim re et rei quidditate nihil aliud est, nisi diuturnitas vel mora una et singularis et simplex, hoc est, unius et indivisibiliset singularis secundum substantiam, esse, virlutem, et operationem: et simplicis, hoc est, sine omnibus partibus componentibus, et sine motus dividentis ipsum variatione. Motus enim dividit id quod movetur, in partim esse a quo, et in partim esse ad quem. Et tale unum singulare et simplex et indivisibile et indeficiens non potest esse nisi mora vel diuturnitas unica, singularis, simplex, et invariabilis, sive incommutabilis. Una: quia pluralitatem partium non habet. Singularis: quia non conjuncta sive copulata alicui pluralitati substantia, esse, virtutis, et operationis, secundum quod operatio in operante est et non in operatis. Simplex: quia securidum se penitus indivisibilis. Sine variatione: quia nihil penitus extra se habet, quod per motum accipiat, et intrinsecorum sibi nihil per motum perdere potest: et ideo nec preteritum, nec futurum habere potest, sed presens stans et non se movens indeficienter. Et hoc sonat nomen eéernitatis, quod componitur ab ex vel extra, et terminus: quia extra terminationem est positum, quia scilicet terminatur intra se pars ad partem, sicut preteritum ter- minatur ad presens, et futurum incipit a presenti, et communis terminus est presens ad quem copulantur preteritum ot futurum, et extra terminum ad quem totum vel ante vel post copulatur. Tale quid igitur est zternitas secundum rem ot secundum modum.

56

Ad primum ergo dicendum, quod dizlurnitas et mora dicitur eternitas, non per extensionem ejus quod est substantia cf quid eternitatis, sed per extensionem anime extendentis ipsam per indeficientiam excellenter super omnem durationem que sub ipsa est. Et ideo non dividitur secundum substantiam et partes que in ipsa eternitate sunt, sed secundum substantiam et partes que sunt in duratione durantium sub ipsa. Et haec divisio virtutis, non quantitatis est, qua dividitur in ea secundum ea que virtualiter continet: sicut dicit Augustinus in libro de Quantitate anime, quod virtus Herculis dividitur, quia potest in unum, duos, tres, et excellit. Et virtus anime est, quia potest in visum, auditum, gressum, et excellit. Et virtus aternitatis est, quia per indeficientiam continentia potest in perpetuum, et excellit secundum principium: et potest in omne tempus et temporis partes, et excellit secundum principium et finem.

57

Per noc etiam patet solutio ad sequens de Richardo.

58

Ad aliud dicendum, quod sicut Damascenus dicit, quod unum seculum Dei, quod est zternitas, continet multa secula que sunt spatia durationis singulorum, et ideo dicitur seculum seculorum: ita una eternitas et simplex, que simpliciter est eternitas, continet multas eternitates, que per participationem dicuntur, que nihil aliud sunt quam duratio singulorum finem non habens. Et hoc notat quando dicit an perpetuas xternitates.

59

Ad aliud dicendum, quod anni indeficientes, et dies eternitatis, et hujusmodi omnia, non dicuntur propter divisionem eternitatis in se, sed propter divisionem perpetuitatis et temporis, que continet sub se excellenter et eminenter: in omnibus enim his numquam deficit. Et hoc notat in modo loquendi. Non enim dicit, Anni non deficiunt, sed anni tut: qui non dui sunt per mobilitatem, sed per continentiam. Nee dicit, A diebus, sed a diebus xternitatis, hoc est, qui continentur ab eternitate. Et hoc notat Anselmus dicens, quod "sicut unum nunc temporis simplex est, et simpliciter continet omnem locum et omnia que in loco sunt, nulli eorum deficiens: ita unum nunc eternitatis continet omne tempus, etomia que in tempore sunt, oulli eorum deficiens."

60

Ad aliud dicendum, quod tempora eterna dicuntur propter eamdem rationem. Dicunt tamen quidam, quod tempora eterna sunt in mente divina ab eterno disposita. Et per hoc denominativum, #fernum, tempus extrahitur extra suam rationem, et pro eviternitate accipitur, sicut cum dicitur, causatum in causa est causa.

61

Ad aliud dicendum, quod non sunt plures eternitates que simpliciter eternitates sunt: sed sunt plura eternitatem participantia secundum illam proprietatem eternitatis que carentia est finis: et secundum pluralitatem talium plures dicuntur eternitates.

62

Ad vuLtimum dicendum, quod in eternitate nulla est variatio, nec mutabilitas. Et quod verba cujuslibet temporis dicuntur de eterno, ut dicit Magister in libro I Sententiarum, distinctione octava,-ex verbis Augustini de Civitate Dei, est propter variationem temporalium, que continet, nulli eorum deficiens. Et ideo sic exponit ea: "Fuit quod numquam defuit, erié quod numquam deerit, est qui semper est." Secundum hoc nihil collectionis partium, vel collationis prioris et posterioris, vel mutabilitatis, vel variationis est in eternitate.

63

Ex his enim, ut dicit Gilbertus in commento super Boetium, accipitur, quod differentia est eternitatis et sempiternitatis. Sempiternitas enim dicitur, quam facit nunc sese movens indeficienter, et sine fine collectio ipsius nunc collatione prioram et posteriorum. Unde Boetius: "Nunc stans et permanens zternitatem facit, nunc currens in tempore facit sempiternitatem." In cursu enim et motu collectio et collatio est: et sic dicitur sempiternitas.

64

Aliquando autem dicitur improprie zxternitas, quasi semper eternitas, et tunc sonat indeficientiam ipsius nunc stantis. Et hoc est quod dicit Boetius in lib. de 7rinitate: "Divinum nunc permanens, nec movens se se, atque consistens, eternitatem facit: cui novum si adjicias semper, facies ejus quod est nunc jugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum, quod est sempiternitas." Et dicitur jugis cursus, non quod ipsum currat, sed quia non deficiat currentibus sub ipso.

Articulus 2

Quid sit aeternum
65

MEMBRI I ARTICULUS II. Quid sit aeternum ?

66

ARTICULI SECUNDI PARTICULA I. Quid sit eternum gzlernitate mensuratum. ? Secundo queritur, Quid sit eternum ?

67

Et non queritur, Quid sit definitione, sed quid sit eternum eternitate mensuratum ?

68

1. Et communiter dicitur, quod Deus est eternus, eo quod solus habet substantiam, esse, virtutem, et operationem, secundum quod est in operante stantem indeficienter, et nullo modo sese moventem, sicut et in Psalmo c1, 28, dicitur: Tu autem idem ipse es, Et alibi, Psal. 1v, 9: In pace in idipsum. Nihil autem secundorum haec habere potest. Unde si secundum mensuras differunt mensurata, videtur quod solus Deus eternus sit. Et ita videtur dicere Athanasius: "Adternus Pater, wternus Filius, eternus Spiritus sanctus." Et quod ratione essentiae loquitur, patet per consequens: "Non tres eterni, sed unus e#ternus."

69

2. Adhuc, Isa. tvu, 15: Hee dicit Excelsus, et Sublimis, habitans eternitatem. Non dicitur habitare eternitatem, nisi quia aeternus: videtur ergo, quod solus Deus sit eternus.

70

3. Adhuc, Afternitati convenit sine fine et sine principio esse, et sine omni variatione et mutabilitate: hec autem soli Deo conveniunt: solus ergo Deus eternus est.

71

4. Adhuc, Boetius dicit, quod "nunc stans non movens sese, weternitatem facit:" sed nunc non est stans in se, nisi quia per intellectum illud stans est cui adjacet. Cum ergo nihil sit stans penitus, nisi divinum esse, videtur quod nihil sit zternum nisi esse divinum tantum: ita quod etiam proprium sit ei esse aternum, et non possit hoc nomen, efernum, creaturis communicari.

72

3. Adhuc, Nisi solus Deus esset wternus, non distinguerentur eterna a tem- poralibus et eviternis. Omnia enim facta, aut eviterna, aut temporalia sunt, sicut prehabitum est: quia quod habet principlum, non potest esse eternum: relinquitur ergo, quod solus Deus eternus sit.

73

6, Adhuc, Anselmus in Monologio: "Vel hoc solo veram eternitatem soli inesse illi substantie# que sola non facta, sci factrix inventa est esse, aperte percipilur, quoniam vera #ternitas principil finisque meta carere intelligitur, quod nulli rerum creatarum convenire eo ipso quodde nihilo facte sunt, convincitur ," Ex hoc relinquitur, quod solus Deus wlernus sit, et quod proprium sit sibi wlernum esse, et quod nomen eterni incommunicabile nomen sit, uni soli conveniens.

74

In contrarium hujus videtur esse, quod Scriptura de multis eternis loquitur,, sicut in Psalmo cxivin, 6: Sfatuit ea in wlernum, et in seculum seculi. Et loquitur de sole et luna et aliis ceelestibus.

75

Adhuc, Dicitur supplicium eternum, ot dicitur vita terna. Matth. xxv, 46: lbunt hi in supplicium xternum, justi autem in vitam xeternam.

76

Dicitur etiam anima eterna, si beatitudinem consequatur. Augustinus in lib. LXXXUL Questionum, quest. 23: "Anima eternitatem consequi creditur."

77

Videtur ergo, quod plura sunt eterna, et quod xternum esse non sit proprium Dei, et nomen eternit communicabile sit,

78

Sr: noc aliquo modo conceditur: tunc queritur, Utrum nomen elernum univoce dicatur de creatore et creaturis ?

79

Et videtur, quod non. Nihil enim univoce dicitur de creatore ct creaturis, sicut nec de causa et causato: quod enim in causa est, est in ea pec modum cause: et quod est in causuto, est in eo per modum causati, ut dicitur in libro de Causis: haec autem elsi quandoque habeant idem nomen, ad unam tamen rationem substanti# non possunt reduci.

80

Sed contra hoc esse videtur, quod 1. Id quod dicitur per participationem, univoce dicitur, ut dicit Aristoteles. Ho mo enim participat animal, et inferius suum participat superius, et univoce di-. citur de illo. Dicit ‘autem Augustinus in lib. LXXXUI Questionum, questione 23, quod "anima eterna fit eternitatis par-° ticipatione." Non ergo equivoce dicitur aeternum.

81

2. Adhuc, Denominativum non est equivocum: denominalione. autem dicitur Angelus et anima eterna: non ergo zequivoce.

82

Solutio. Dicimus, quod hoc solvere non est grave. Dicitur enim aeernum duobus modis, per essentiam scilicet, et per participationem. Per essentiam solus Deus wternus est, et sibi proprium est esse wternum, et incommunicabile est hoc nomen aliis. Participatione autem dicitur awternum esse, quod eternitatis aliquam proprietatem participat. Participare enim dicitur aliquid duobus modis, scilicet naturam aliquam communem secundum totam essentiam accipere, et secundum ambitum sue potestatis ad partem sue communitatis determinare: et hoc modo species participat genus, et inferius essentialiter participat suum superius. Alio modo dicitur participare, non naturam secundum veritatem essentie accipere, sed nature proprietatem, et illam ad quemdam modum essendi determinare. Et tale commune sic participatum a diversis, nec univoce, nec equivoce dicitur de illis, sed per analo- giam, sicut ens dicitur de substantia et accidentibus. Et hoc modo participantia eternitatem per prius et posterius dicuntur aeterna,

83

Sunt autem due proprietates in ater nitate, que maxime participantur a creaturis, scilicet incommutabilitas, et carentia finis. Est enim aliquid simpliciter incommutabile in substantia, esse, virtute, et operatione: et hoc primo et per se incommutabile est, ut Deus. Est etiam aliquid per substantiam incommutabile, tamen commutabile virtutibus et accidentibus et operatione ut. Angelus et anima. beata..Et est incommutabile ab esse, commutabile tamen ad esse, et commutabile motu et virtute et operatione, sicut corpora ceeleslia. Et ideo participatione hujus proprietatis Deus primo zternus, secundo Angelus, tertio anima, et quarto corpora ccelestia. Ista enim simpliciter incommutabilia non sunt, sed incommutabilitatis quemdam habent modum secundum plus et minus, et prius et posterius.

84

Similiter est de carentia finis. Quedam enim carent fine, ita quod non habeant potentiam qua finiantur in se, nec in alio superiori, ut Angelus, et anima, et substantia circuli coelestis, et etiam substantia elementorum quantum ad materiam primam que estin eis. Materia enim prima manet ut subjectum mutationis, et ut relicta post mutationem. Et hoc modo dicuntur eéerna: quia numquam finienda, non habentia potentiam finiendi in se, nec in alio superiori quod faciat ipsa finiri: eo quod quiescit operatio ejus in ipsis et influxus ad esse. Quedam vero ex carentia finis dicuntur eterna: eo quod non habeant potentiam que finiantur in seipsis, quamvis habeant rationem in alio propter quod sunt, qua finiri debeant et finiantur. Et hoc modo eéernus dicitur ccelestis motus et generatio et corruptio in mundo, et successio noctis et diei. Psal. exLviu, 6: Statuit ea in eternum, et in seculum seculi. Hee enim sunt ad complendum numerum electorum, qui determinatus est in presentia Dei: et completo illo quiescent et finientur: quia tunc primus motor non influet amplius motum: et sic cessabit motus in mobili. E converso dicitur aliquid eternum, eo quod habet potentiam ad finem in seipso, et non in alio: sicut simplicia dicuntur zterna, quia superius potentius est ad tenendum ea in esse, quam potentia que ipsis est ad finitionem eorum. Et secundum quod ista participantur, sic plus et minus,prius et posterius dicuntur eterna. Unde plus sunt eterna que carent poten- tia finiendi et in se et in alio, quam illa que carent potentia altero modo tantum, Et plus eterna sunt que carent potentia finis in alio, quam que carent in seipsis: quia, sicut dictum est superius, potentius est ad tenendum ea in esse, quam principium intrinsecum ad finiendum vel non finiendum. Secundum ergo hunc modum per prius et posterius dicuntur gterna: et predicatur eternum de ipsis non univoce, sed secundum analogiam.

85

Et per hoc patet solutio ad omnia.

86

ARTICULI SECUNDI PARTICULA II. Qualiter aeternitas comparetur ad aeternum ?

87

Queritur etiam, Qualiter aeternitas comparetur ad aeternum?

88

Et ibi queruntur duo: quorum primum est, Utrum eternitas essentialiter sit eternum, vel adjaceat eterno extrinsecus, ita quod aliquo modo est essentia eterni, et aliquo modo adjacet ei sicut mensura adequata esse ejus?

89

Secundum est, Si conceditur, quod aliquo modo est essentia aterni, et aliquo modo adjacet ei sicut mensura esse ipsius, utrum aliquid aliud possit esse mensura adequata eternitati, quod etiam mensuret esse eterni, vel non?

90

PARTICULA SECUNDA SUBPARTICULA I

91

Utrum eternitas comparetur ad eternum per essentiam, vel per rationem mensure extrinsece adjacentis' ?

92

Primo ergo queritur, Utrum eternitas comparetur ad #ternum per essentiam, vel per rationem mensure extrinsecus adjacentis ?

93

Et videtur, quod per essentiam. 1. Anselmus, "Aeternitas ejus rei est qu nihil aliud est quam ipsa, immutabile ens et sine partibus." Videtur ergo, quod. eternitas essentiali predicatione dicitur de Deo eterno.

94

2. Adhuc, Constat, quod eternitas ab wterno est et sine principio: et Deus ab wterno et sine principio est. Si ergo eternitas non sit Deus, plura erunt ab eterno: quod non recipit Catholica fides, et ratio non admittit: eo quod factum est omne quod Deus non est. Dicit enim Philosophus Mellissi esse rationem, quod factum est habere principium, et quod sui esset principium, non posse esse infinitum.

95

In conTRARIUM videtur esse 4. Quod dicit Augustinus in libro LXXXIII Questionum, questione 23, quod "Deus est auctor eternitatis, et sic eternitatis causa:" causa autem et elfectus per essentiam numquam idem possunt esse.

96

2. Idem probatur per secundam propositionem libri Causarum, ubi dicitur, quod "esse quod est ante eternitatem, est prima causa, que est ante aeternitatem, quia est causa ei ut sit."

97

Simiuirer videtur, quod non comparetur ad ipsum ut mensura extrinsecus adjacens esse ejus: quia

98

1. Immensi nulla est mensura. Dicit autem Athanasius, quod "non sunt tres immensi, sed unus immensus." Unde ratione essentia inmensus est, et sic immensi non est mensura. Videtur ergo, quod esse divinum eternitate non mensuratur.

99

2. Adhuc, Mensura certificat quantitatem vel molis, vel virtutis, vel ponderis. Cum ergo quantitas non certificatur, videtur non habere mensuram. Sed quantumcumgue de esse divino accipiatur, plus remanet extra accipientem quam acceptum sit. Mensura ergo nulla certiticari potest esse divinum: infinitum enim est. Infinitum enim accipienti semper relinquitur extra aliquid accipere, ut dicit Aristoteles in II Physicorum.

100

Solutio. Dicendum, quod eternitas principaliter et proprie dicta, duo habet in se, scilicet permanentiam esse, et extensionem esse permanentis, quam facit anima extendens esse sine principio in omne preteritum, et sine fine in omne futurum. Et per primum horum eternitas est in Deo, et est essentia divina. Et sic essentialis est predicatio cum dicitur, Deus est aternus. Unde Deus est sua eternitas, et eternitas Dei est Deus. Et quoad hoc procedunt dure rationes prime.

101

Quoad secundum vero eternitas est mora et diuturnitas que secundum acceptionem anime ut mensura adjacet esse divino. Et hov est in intellectu accipiente respectu preteriti per memoriam, re-= spectu presentis per intellectum, respectu futuri per prudentiam: ut dicit Au gustinus in libro XI Confessionum, cap. 90. Et quia quoad hoc esse in anima est zternitas, quoad hoc esse non est Deus, et quoad hoc esse Deus est auctor # ternitatis, ut dicit Augustinus, et causa ei ut sit, ut dicit Philosophus, ef est ante aternitatem sicut causa est ante causalum.

102

Ad hoc autem quod objicitur, quod: immensi non est mensura, dicendum ' quod cum dicitur ‘ immensum mensuratur, obligatio est ad insolubile. Talia autem omnia solvuntur per fallaciam secundum quid ad simpliciter. Immensum enim simpliciter non mensuratur: secundum quid tamen mensuratur per exten— sionem infinitam, que modum habet mensure ut extrinsecus adjacendo ipst esse, sed actum mensure non habet in numerando et certificando quantitatem.

103

Et per hoc patet solutio ad totum quaesifum,

104

PARTICULA: SECUND/E SUBPARTICULA IL. Utrum aliquid aliud possit esse mensura eternitati adequata, quod etiam mensuret esse divinum ?

105

Secundo queritur, Utrum aliquid aliud possit esse mensura eternitati adeequata, quod etiam mensuret esse divinum ?

106

Et videtur, quod sic. 1. Augustinus in libro XI Confessionum: "Sipresens tempus semper esset presens, jam non esset prasens, sed wternitas!:" sed prasens semper potest intelligi prasens sine principio et sine fine: et tunc videtur xquari eternitati, et esse mensura adequata ei quod cst eternum: etita aliquid videtur xquari zternitati.,

107

2. Hoc idem videtur velle Boetius in libro V de Consolatione philosophiae, ubi dicit: "Vite immobilis prasentem statum, id est, eternitatem, infinitus ille temporalium rerum motus imitatur. Cumque eum effingere atque equare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate prasentie decrescit in infinitam futuri ac preeteriti quantitatem: et cum totam pariter vile sue plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit, illud quod implere atque exprimere non poterit, aliquatenus videtur emulari: alligans se ad qualemcumque presentiam illius exigui momenti. Et quoniam manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit." Cum igitursub hoc genere quod est duratio, omnia infinita accepta, aqualia sint, eo quod nullum excedit alterum, vel exceditur ab ipso: et cum tempus infinitum sit et eternitas, tempus videtur equari e#ternitati.

108

3. Adhuc, Perpetua finem non habentia non excedit xternitas quantum ad finem: ergo ad minus quoad hoc xquiparantur eternitati, et quoadne hoc possunt esse mensura eterni.

109

4, Si dicatur, quod nihil equatur zterno, nec eternitas scilicet, nec perpetuitas, nec tempus: eo quod scriptum est, Exod. xv, 18: Dominus regnabtt in eternum et ultra. Hoc nihil est. Aiternum enim ibi dicitur spatium seeculi, quod non dicitur eternum, nisi per illam participationem eterni, quod non habet principium finitionis im seipso, licet habeat in alio. Et ultra hoc eternum verum est, quod Deus regnat.

110

5, Adhuc, Philosophus habet pro inconvenienti in VIII Physicorum, quod Plato dicit, "gigni tempus et incipere." Et per eamdem rationem inconveniens est, si quis dicat tempus desinere. Ergo videtur, quod tempus extensionis infinilw sit sine principio et sine fine, et sic per hance extensionem possit equari wlernitati: ergo aliquid equatur eternitati.

111

IN contrarium est, quod 1. Aeternitas continens est et aviternilatem ef tempus: contentum numquam adiequatur continenti: ergo nec eviternum, nec tempus, equari potest stermitati.

112

2. Adhuc, Tullius dicit, quod "temjus est pars aternitatis:" pars autem non adequatur toti: ergo tempus non ukequatur eternitati.

113

Solutio. Dicendum, quod etiamsi tempus poneretur eternum esse, eternitati hon equaretur. Et hoc ideo est, quia lwmpus ad aternitatem se habet ut causalum ad causam, et ut contentum ad continens: et ut id quod in se habet principium deficiendi, ad id quod non nisi principium existendi infinite et ante et post: et sicut stans ad motum se hahet, quod est principium motus ejus: et ila ut causa se habet awternitas ad tempus: et ideo aternum ad tempus habere se non potest ut mensuralaum ad mensurans, nec sicut contentum ad continens. It cum dicitur, Deus in omni tempore est, intellige in omni tempore esse, sicut in omni loco esse: est enim in omni loco sicut continens omnem locum, et sic est in omni tempore sicut continens omne tempus. Est enim regulariter verim, quod quotiescumque magis formale et magis spirituale dicitur inesse in ininus formali et minus spirituali, continentia activa est in eo quod inest, et continentia passiva est in eo cui inest: rl sic forma dicitur in materia, et anima in corpore: eo quod forma continet materiam, et anima corpus. Et cum dicitur in talibus, quod insunt, habitudo prepositionis notat penetrationem continentis in contentum, ut undique contineat in longum, latum, et profundum.

114

Ad primum ergo dicendum, quod Au gustinus loquitur per impossibile. Si enim tempus presens esset semper prasens, non esset pars temporis, nec tempus, sed esset nunc eternitatis: staret enim et moveret se, nec adjaceret ei quod fertur in motu: et si tale poneretur per impossibile, esset zternitas.

115

Ad aliud dicendum, quod Boetius simpliciter dicit verum. Deficiens enim ab immobili ad mobile, et a simplici ad compositum ex partibus, et a simul stante et omnia sua complectente et possidente in infinitum cursum prioris in posterius, tempus est, quod non equat zeternitatem, etiamsi infinitum sit. Non enim dicitur infinitum actu, sed potentia solum, scilicet secundum quod dicitur infinitum quod privatum est potentia finiendi intus, sicut et motus dicitur infinitus. Et quod dicitur, quod infinita sub uno genere accepta, equalia sunt, intelligitur de infinitis actu, non de infinitis potentia.

116

Ad aliud dicendum, quod licet perpetua sive zviterna finem non habeant, et ideo secundum diuturnitalem non excedantur ab xternitate: tamen non equant eam in modo non habendi finem, et in causa: potentiam enim habendi finem hahent intus sicut omne creatum: quod autem secundum actum non finiuntur, ab influxu habent superiorum, non a seipsis.

117

Ad aliud quod de eodem dicitur, dicendum quod illa responsio nulla est, sicut probat objectio.

118

Ad aliud dicendum, quod tempus in se, secundum quod adjacet motui circuli ceelestis, non habet principium quo incipiat, vel quo finiatur: extra se tamen habet, sicut et ipse motus. Et extra se principium inceptionis temporis est faciens et determinans movens primum, et mobile primum, et motum primum ad causam generationis et corruptionis inquiete. Principium autem finitionis est completus numerus generatorum, propter quem est motus ceelestis, in quo sicut in ultimo intento per motum jam ha- bito quiescit movens a movendo, et mobile ne moveatur ultra, et cessat motus. Sic enim cessat omnis motus sapientis fabri, architecti, latomi, et omnium qui motu instrumentorum operantur ad aliquod intentum ultimum: habito enim illo, nec ulterius ipsi movent, nec instrumenta moveniur.

119

Quod autem Philosophus pro inconvenienti habet, quod Plato gignit tempus et motum, ideo est, quia principium gignitionis sue et desitionis sue non habet in seipso: eo quod de tempore nihil est nisi nunc fluens: et ideo semper accipitur ut finis preteriti, et principium futuri, Si ergo in nunc inciperet tempus, cum sit finis preteriti, et principium futuri, sequeretur quod tempus esset ante primum tempus, quod est inconveniens. Et si nunc deficeret tempus, cum sit principium futuri, sequeretur quod tempus esset post ultimum tempus, quod iterum inconveniens est. Et inconveniens non sequitur nisi ex inconvenienti dato vel posito. Inconveniens ergo est, quod tempus habeat in se principium incipiendi vel deficiendt.

120

Qu incontrarium objictuntur, concedenda sunt.

121

Ad dictum tamen Tullii dicendum, quod Tullius non intelligit, quod tempus sit pars integralis vel essentialis eternitatis proprie dicte, sed quod habet quamdam proprietatem partis ad moram sive diuturnitatem, qui per intellectum extensa intelligitur sine principio et fine, in hoe quod sicut pars minor est toto, et extenditur a toto: ita tempus tota ila mora vel diuturnitate minus est, et extenditur ab ipsa secundum principium et finem. Secundum hoc esse autem aeternitas non est in eterno ut mensura adequata el, sed in anima, ut praedictum est.

Membrum 2

De aeviternitate sive aevo
122

MEMBRUM II. De aeviternitate sive aevo.

123

Deinde queritur de eviternitate sive de evo.

124

Circa quod queritur, Quid sit ? Et secundo, De proprietatibus ejus, quibus distinguitur ab wternitate et tempore.

Articulus 1

Quid sit aevum
125

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. Quid sit aevum?

126

Quid sit aevum ?

127

Extrahi potest a Dionysio in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit Dionysius: "Proprictas avi est antiquum et invariabile, et tolum secundum totum metiri." Alia translatio sic habet: "Proprietas evi est antiquum et immutabile et universale metiendo ?." Unde secundum communem usum evi, evum est mensura eorum que facta sunt, sed finem non habent. Et hoc modo queritur de evo.

128

Videtur aulem, quod talis mensura esse non sit, sed talia participative sint eterna: 1. Quod autem participative est aliquid, non secundum rationem proprie mensure convenit ili: videtur ergo. 2. Adhuc, Dionysius distinguit evum, dicens quod miultipliciter dicitur. "Etenim non omnino et absolute ingenita et vere eterna, ubique Scriptura dicit, sed ol incorruptibilia ef immortalia et invariubilia et eodem modo existentia, sicut quando dicit: Hlevamini, porte eternales‘: et similia." Ex hoc accipitur, quod increata eterna sunt, et facta finem non habentia.

129

Item, Dionysius: "Multoties autem et anliquissima evi nominatione figurat.'"

130

Tertio, Dicit Dionysius: "Et totam rursus temporis dispositionem secundum hos quandoque zvum Scriptura pellat, secundum quod etates mundi distinguuntur."

131

3, Adhuc, Dionysius dicit, quod evum dicitur uniusecujusque vita, maxime si longa, secundum quod dicitur, Job, xxxu, 9: Non sunt longevt sapientes. Aliquando dicitur, quod participabimus post hanc vitam, ut dicit Dionysius. Et haec sunt verba ejus: "Et nos hic secundum tempus terminatos, aevo participaturos theologia dicit, quando imcorruptibile et semper codem modo habens evum consequemur." Ex hoc relinquitur,quod evum esl mensurans esse beatorum: quod quiidem factum est, finem tamen non habens.

132

4. Hoc idem accipitur ex alio verbo Dionysii, ubi dicit sic: "Et quandoque | in cloquiis et temporale evum glorificatur et eternum tempus: quamvis scimus ipsis (hoc est, ex ipsis eloquiis) magis et magis proprie existentia zvo (supple, pirticipare), et ea que sunt in generatione vt tempore." Ex hoc accipitur, quod iwvum proprie est incommutabiliter existentium: tempus autem mutabilium generatorum et corruptorum. Et ex hoc relinquitur idem quod prius, scilicet quod ievum non sit mensura, sed participatio quedam proprietatis aterni. 5. Adhuc,Idem accipitur ex alio verbo Dionysii ubi sic dicit: "Auterna quidem et sine tempore secundum cognitos sibi subaudire modos: media autem existentium et factorum quecumque secundum aliquid quidem evo, secundum aliquid vero tempore participant." Ex hoc accipitur, quod #vum non est nisi quedam participatio proprietatis eterni, quantum ad illam proprietatem scilicet, quod incommutabile secundum esse.

133

6. Hoc idem videtur esse per beatum Augustinum in libro LXXXIIT Questionum, ubt dicit sic: "In hoc distat tempus ab evo, quod illud stabile, istud autem mutabile est." Videtur ego, quod zvum non sit nisi participatio proprietatis eterni.

134

7. Hoc etiam videtur per rationem. Nunc enim non potest intelligi nisi stans, vel non stans: quia inter contradictoria non est medium: nunc autem stans eternitatem facit, ut dicit Boctius: non stans autem facit tempus: et sic nullum ‘est quod faciat evum: sed videtur relinqui, quod evum sit quedam participatio proprietatis eterni.

135

8. Hoc idem videtur ex libro de Causis, propositione tertia, ubi sic dicit: "Inter rem cujus substantia et actio sunt in momento eternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, est medium: et est illud cujus substantia est in momento eternitatis et operatio in momento temporis." Ex hoc accipitur, quod nullum est momentum evi vel eviternitatis constitutivum.

136

In contrarium hujus est quod dicit 1. Dionysius in libro de Divinis nominibus, sic: "Deum et sicut #vumet sicut tempus laudare convenit, sicut temporis omnis et evi causam ." Si ergo Deus est et temporis et evi causa, et causatum differt a causa secundum essentiam et esse, sequitur, quod aevum sit essentia quedam causata, differens ab xternitate et tempore.

137

2. Adhuc, Eecli.1, 1: Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo [uit semper, et est ante evum. Ex hoc relinquitur, quod Deus et que in Deo sunt, ante evum sunt. Relinquitur ergo, quod sit duratio inter wternitatem et tempus media existens.

138

3. Adhuc, Per rationem probatur idem. Mensure enim differunt secundum mensurara. Differt autem esse quod nec incipit nec desinit, ab esse quod incipit sed non desinit, et ab esse quod incipit et desinit. Ergo sicut esse differunt, ita mensure differunt. Sicut ergo propriam mensuram habet esse quod nec incipit et desinit, et propriam esse quod incipit et desinit: ita propriam habebit esse quod incipit, sed non desinit: et hanc dicimus esse avum vel eviternitatem.

139

Sorurro. Hoc videtur esse concedendum.,

140

Ad za que objiciuntur, quod non sit nisi quedam participatio proprietatis aterni, unica est responsio, quod scilicet quia evum est media duratio inter aternitatem et tempus, oportel quod in aliquo conveniat cum #ternitate, et in aliquo cum tempore. Non enim est medium per abnegationem, sed per participationem. Participatio autem duobus modis est. Aliquando enim extrema per essentiam constituunt medium, ut in mixtis. Et de illis aliquo modo potest dici, quod non omnino separantur essentialiter ab extremis. Aliquando extrema constituunt medium, non per essentiam, sed proprietatis alicujus participatione, sicut anima dicitur media inter intelligentiam et naturam, et intelligentia media inter primam causam et animam. Et tunc medium secundum totam essentiam diversum est ab extremis. dum quod inter contradictoria quand: negatio est extra genus non est medium: sed quando negatio est in genere, tunc relinquit aliquid, et negat aliquid, et sic dicitur in divisione nunc, quod est nunc stans, et nunc non stans; et tale est nunc evi quod est stans secundum esse sulstantiae, non autem stans secundum esse virtutis et operationis, sicut satis in pra' cedentibus determinatum est.

Articulus 2

De duabus proprietatibus aevi
141

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. De duabus proprietatibus aevi.

142

Juxta hoc queritur de proprietatibus wevi:et maxime de duabus, quarum una est,Utrum evum totum secundum totum metiatur, ut dicit Dionysius ?

143

Et secundo, Utram e#vum in omnibus eviternis sit mensura una, sicut eternitas est mensura una, et sicut tempus est mensura una?

144

ARTICULI SECUNDI PARTICULA I. Utrum axvum tolum secundum totum metiatur?

145

Videtur, quod non sit proprietas evi, totum secundum totum metirt.

146

1. Quod enim simul etin uno suum esse non possidet totum, uno simplici totum meliri non potest: nullum factum in ano sunplici suum esse possidet totum: ergo nullum eorum uno simplici totum secundum totum potest metiri. Propatio medi est. quod dicunt Boetius in libro de Irinitate, et Anselmus in Prosologio. cit enim Boetius, quod "cum facta totum suum esse simul habere non possint, per partes accipiunt, primas scilicet, meius, et ultimas." Anselmus autem dicit, quod "zviternitas factorum tota simul wlerno presens est: cum tamen eviterna ipsa de sua eviternitate nondum habent quod futurum est, sicut jam non habent quod preteritum est." Ergo videtur, quod non conveniat ei totum secundum tolum metiti.

147

2, Adhuc, In libro de Causis probatum est, quod nihil secundorum accipit bonitutem que fluit a primo secundum illum modum simplicitatis quo in primo est. Prima autem bonitatum est esse. Nihil ergo secundorum habet esse secundum modum simplicitatis primi. Primi autem est iste modus, totum secundum totum habere in uno simplici. Et hoc est ideo, quia primum est in fine simplicitatis: et hon potest cogitari major simplicitas, quam quod quidquid habet totum, secundum totum habeat in uno simplici. Nihil ergo secundorum hoc habere potest: esse igitur secundorum non est simul in no possessum: ergo nec uno toto simplict indivisibili mensuratum: non ergo convenit ei totum secundum totum metiri.

148

In contrarium est, quod quaecumque linem habent secundum principia sui esav, numquam sunt stantia, sed continue ad (inem tendentia et continue alterata. Vropter quod dicit Aristoteles in V Physicorum, quod "non eadem sanitas est in mane et vespere." In quibus ergo contrarius est effectus esse et modus, videtur, quod non possit esse nisi a contraria causa; esse autem in Angelis et in uliis perpetuis, secundum ipsa principia vase que sunt quod est et quo est, penilus est intransmutabile: quia nec quod est mobiliter suscipit esse, nec quo est mobiliter perficit ipsum, Quamvis autem hoc sic sit, tamen principia habent extra se quibus videntur posse mutari. Quorum unum est habitudo ad nihil ex quo facta sunt. Dicit enim Gregorius, quod "illa que ex nihilo facta sunt, in nihilum tendunt." Secundum est habitudo ad causam primam ex qua esse accipiunt: et cum non possent accipere esse totum ut totum, relinquitur quod accipiant ipsum in fieri secundum partes et partes: et sic videtur, quod non habeant totum esse simul et perfecte possessum. Quamvis ergo secundum id quod sunt, mobiliter non habeant esse, nec etiam secundum id quo sunt: nihilominus tamen quia secundum influentiam non simul habent, hesternum suum et crastinum cum presenti non habent simul.

149

Et hoc concedendum est. Et quod objicitur de continue tendentibus ad non esse, dicendum quod hoc est verum de his que habent principia tendendi ad sui non esse intra sue cause principia et proxima. Et ideo dicit Aristoteles in primo Celi et Mundi, quod de necessitate corrumpentur. /Xviterna autem talia principia non habent: et ideo finem non habebunt: quamvis propler causam que dicta est, totum esse simul-in uno presenti habere non possunt.

150

Et si queritur, Ad quid distinguantur hesternum, presens, et futurum?

151

Dicendum secundum predicta, quod ad partes temporis, ad quas per indeficientiam extenditur esse wviternum, et ad quas etiam per indeficientiam extenditur esse eternum, sed differenter. Illud enim quod est eternum, non dividitur nisi divisione virtutis, in se manens simplex omnino essentia, virtute, et operatione. Esse autem eviternum extenditur manens uno modo immutabile quoad principia intra: sed esse nec simplex est, quia non unius influentiae, sed multarum bonitatum, que non ut una influuntur: nec est unius virtutis, nec unius operationis. Et quod dicit Dionysius, quod proprietas aevi est antiquum et invariabile et totum secundum totam metiri, loquitur de evo secundum illam acceptionem evi, qua pro perpetuo ponitur. Unde alia translatio sic habet "Proprietas eterni est antiquum et immutabile et universale metiendo."

152

Quidam tamen aliter dixerunt, concedentes, quod #vum omnino invariabile est, et totum secundum totum metiens, et quod esse eviternorum indivisibile est secundum esse, etsi dividatur secundum operationem, scilicet quod intensius et minus intense contemplatur - que operatio esset in Angelis etiamsi tempus non esset: et dicunt, quod quoad hance operationem comparatur ad momentum temporis.

153

Et dicunt iterum, quod avum accipitur duobus modis: communiter, et proprie. Proprie invariabile est penitus et invariabilium. Communiter autem dicit extensionem communicantem tempori, et sic aliquo modo est variabilium secundum actionem. Sed prima solutio magis concordat cum dictis Sanctorum. Cum enim eternitas simplex “sit, et in “unitate consistens et secundum substantiam et secundum esse, et evum deficiat ab ea: omne autem deficiens ab aliquo, deficit in oppositas proprietates: necesse est, quod evum deficiat a simplicitate eternitatis in aliquam compositionem, sicut eviternum in aliquam compositionem deficit ab eterno.

154

ARTICUELT SECUNDI PARTICULA II. Utrum aevum in omnibus aeviternis sit unum vel plura?

155

Ulterius queritur, Utrum xvum in omnibus eviternis sit unum vel plura?

156

Et videtur, quod plura. Mensura enim que est in mensuralis pluribus, que nec unum sunt, nec ordinata in unum quod est causa et mensura aliorum, plures est, et non una. Atviternitas sic est in multis que nec unum sunt, nec ordinata ad unum quod sit mensura et causa aliorum. Ergo in eviternis secundum multitudinem eviternorum sunt eternitates multe. Prima per se patet. Secunpa probatur ex hoc, quod eternitas est una: quia eternum esl unum cujus est duratio. Tempus autem: quia licet temporalia multa sint, tamen omnia ordinantur ad motum primi mobilis: quod est causa et numerus omnium motuum temporalium. Quod ex hoc patet, quia ex ordine et numero situs solis in circulo, numerus et ordo incipit horarum: ut si prima est hora, sole tangente hemispherium, in quo contactu prima hora incipit, secunda incipiet post elevationem quindecim graduum, et sic semper ad perfectionem quindecim graduum una hora determinatur: secundum quem motum et horam omnem motum mensuramus et numeramus, et dicimus motum esse horarum vel duarum vel trium horarum, et sic deinceps. In eviternis autem nec unum est eviternum, nec ad unum sunt ad causam et mensu- ram ordinata. Videtur ergo, quod nullo modo habeant eviternitatem unam, sed multas secundum multitudinem eviternorum.

157

Adhuc autem, Sic enim dicitur in apocryphis Esdre: "Majestas et potestas wvorum est apud te, Domine." Ergo videtur, quod eva sint plura.

158

Si quis dicat, quod dicit Aristoteles "Si plures essent cceli, quod adhuc, tamen esset unum tempus, et non plura." Hoc non solvit. Hoc enim dicit Aristoteles propter uniformitatem numeri quo humeralur motus per numerum distanliarum situs ejus quod movetur in spatio in quo movetur: que uniformitas non variatur propter pluralitatem corum que moventur: et ideo unus esset numerus motus quo numeraretur omnis motus, et per consequens unum esset teinpus. Sic autem non videtur esse in eviternis. Non enim uniformis est duratio in eviternis omnibus: et sic videtur, quod non possit esse unum #vum.

159

In contrarium est, quod evum ab omnibus auctoribus videtur dici wnem. Boetius, "Qui tempus ab evo Ire jubes."

160

Non dicit, ab enis. Kecli. 1, 1: Esé ante woum, Et, ibidem, y. 4: Intellectus prudentie ab eve. Kiecli. xum, 6: Luna... signum xvi '.Dionysius in libro de Divints nominibus, cap. 10: "Proprictas evi est." Et nullus universaliter de evo loquitur nisi sicut de uno.

161

Solutio, Duratio que est evum, dupliciter considerari potest, ‘scilicet ut quantitas durantis virlualis vel dimensionalis, vel ut. mensura reddens et cerlificans quantitatem ejusdem. Et primo quidem modo considerata, multiplicatur secundum multitudinem durantium, et aliquando incipiens in uno, non incipiet in alio: sicut incipiens in ceelo, vel in Angelo, non incipiet in hac anima. Considerata autem ut mensura reddens et certificans quantitatem durantis in evo, sic esl unum evum, sicut mensura una est in omnibus continuis, licet multe sint continuitates secundum esse: una tamen ratio est certificandi et mensurandi per palmam et ulnam. Et licet diversa sint numerata, ut canes, et oves: tamen una est ratio certificandi et mensurand) per numerum: et ideo unus numerus. Et virtutes Herculis et Achillis quamvis diverse sint, una tamen ratio est certificandi utramque, scilicet posse in unum, vel in duos, vel in tres, et sic deinceps. Et hujus ratio est, quia hujusmodi forme mathematice vel quasi mathematice, licet esse habeant in materia, tamen in ratione diffinitiva materiam non concipiunt, et ideo univoce et non equivoce sunt in omni materia.

162

Et si queritur, Quid facit unitatem illam? Dico, quod unitas rationis ipsius nunc, quod est immutabile secundum esse substantiw, mutabile et divisibile virtualiter secundum quod adjacet virtuti et operationi.

163

Et quod dicunt quidam, quod haec unitas rationis ejus est, quia in omnibus caret fine, sed non principio, non videtur verum. Hoc enim accidit avo ex comparatione ad aliud, et non de ratione substantia ipsius.

164

Quod autem iterum quidam dicunt, diversam virtutem vi esse in eviternis,. eo quod de se Angelus minus tendit ad non esse quam substantia ceeli et anime, et anima minus quam substantia cceeli si sibi relinquerentur :-et ideo diversas esse eviternitates eorum: non perspecte satis dictum est: hoc enim accidit sxviternitali secundum quod est in eviterno, et non est de substantia rationis ejus secundum quod est mensura xviterni.

Membrum 3

De tempore secundum quod est de consideratione theologi.
165

MEMBRUM III. De tempore secundum quod est de consideratione theologi.

166

Deinve queritur de tempore secundum quod est de consideratione theologi. Et queruntur duo, scilicet primo quid sit? Et secundo An unum sit vel plura?

Articulus 1

Quid est tempus secundum definitionem
167

MEMBRI TERTII ARTICULUS I. Quid est tempus secundum definitionem?

168

Primo ergo queritur, Quid sit tempus?

169

1. Et si accipitur definilio que est in quarto Physicorum, quod "tempus est numerus motus per prius et posterius." Sed secundum prius et posterius non erit tempus passio omnis motus primo et per se: quia prius et posterius sunt in motu ab ante et post in magnitudine sive spatio, ut dicit Aristoteles. Et si debeat numerari aliquis motus in quo primo prius et posterius non est, primo numerabitur per cum in quo prius et posterius est. Tlic autem est localis motus. Inter locales autem circularis primus est, et inter circulares motus primi cceli, maxime quem vocant Philosophi aplanes, hoc est, sine. errore, eo guod inter omnes simplicior, uniformior, et regularior est. Et sic competit, ut ipso et sua passione mensurentur et numerentur omnes alii motus. Et si hoc ita concedatur: tunc tempus non fuit ante opus quarte dici. Et hoc videtur valde inconveniens: quia prima et secunda et.tertia dies dicunt partes temporis.

170

2. Si autem dicatur, sicut dicunt nunc Magistri in sententiis et in historiis, accipientes hoc a Beda, quod primo motus cujusdam nubecula lucida ex qua postea factum est celum, distinxit horas et numeravit noctes et dies: hoc figmento simile est: scitur enim ab omnibus Philosophis ratione philosophantibus, quod motus localis consequens est speciem et formam :-et quod non perfecte attingil speciem et formam, non habet perfectum motum.Unde quod nonest in specie ignis non recte ascendit, sed nutat in ascendendo. Et quod non perfecte estin specie terre,vel gravis, non recte sive perpendiculariter descendit, sed dubium habet descensum et nutantem. Similiter ergo nubecula illa cum non perfecte attigerit formam et speciem cei, motum circularem perfecte habere non potuit uniformem et simplicem, et sic dislinguere horas et tempus non potuit. Nihil enim irregulariter motum, numerus et mensura potest esse alicujus ret.

171

3. Si propter hoc dicatur, quod tempus in theologia non accipitur secundum determinationem Philosophi, sed secundum quod loquitur de ipso Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit: "Tempus vocant eloquia, quod in generatione et corruptione et variatione metitur':" videtur sequi inconveniens multipliciter. Sic enim omnem genesim mensurabit tempus. Et cum creatio temporis sit genesis temporis, erit tempus mensura creationis temporis. Sed creatio cujuslibet creati est ante ipsum, et simililor mensura creationis ante ipsam rem creatam. Ergo tempus erit ante tempus. Mt iterum illud tempus creatum est: et sic. videtur sequi, quod infinitum tempus est ante tempus: quod absurdum est dicere.

172

4, Adhuc, Augustinus vult, quod qualuor sint cox#queva, materia scilicet quatuor elementorum, natura angelica, el tempus, et celum. Et si hoc est tunc non generaliter est verum quod Iionysius dicit: quia si tempus est quod in generatione metitur, cum creatio ccelt et angelices nature et materi prime sit ante ipsa creata, tempus erit ante ipsa: el sic non est coequevum eis.

173

5. Adhuc, Secundum hoc tempus esset ante evum. Avum enim Angeli cum ipso Angelo incipit, sicut omnis duratio cum durante, Creatio autem Angeli ante Angelum est, sicut omne fieri ante faclum: et cum mensura creationis sit tempus, tempus erit ante aevum secundum hoc: et sic falsum dicit Boetius qui dicit: "Qui tempus ab evo Ire jubes."

174

6. Preterea, Falsum. erit quod ante probatum est, scilicet quod nunc eternilalis per defectum aliquem sit causa nunc evi, et nunc evi per defectum aliquem sit causa nunc temporis.

175

7. Adhuc, Priscianus: "Tempus est mora motus mutabilium rerum." Et hoc idem fere est quod dicit Dionysius. Mutahiles enim res sunt, que generationi vel corruptioni vel variationi subjacent. Et si hoc est verum: tunc tempus aliqua mutabiliuam rerum erit pars, et temporis erit tempus, et abibit hoc in infinitum,

176

Ulterius queritur, In quo incipiat tempus sicut in mensura ? Si enim dicatur, quod in nunc: tunc sequitur, quod in nunc quod est indivisi- bile sit factio temporis sive fieri: et sic divisibile est indivisibile: quod esse non potest. Factio enim et fieri divisibilia sunt, ut vult Aristoteles: dicunt enim exitum de potentia ad actum.

177

Si autem dicatur, quod in nunc aeternitatis vel zvi incipit, vel etiam in ipsa eternitate vel in evo: sequitur, quod eternitas vel evum aliis adjacet ut mensura quam aeternis vel eviternis: quod in precedentibus improbatum est.

178

Ulterius queritur adhuc, Si tempus unius rationis sit in temporalibus, vel non?

179

Et videtur, quod non 1. Tempus enim non est continuum nisi a continuitate motus: ergo ubi motus non est continuus, non erit continuum tempus. Creatio autem non est continuus motus. Mensura ergo illius non erit continuum tempus.

180

2. Preterea, Non est aliquid continuans creationem wunius cum creatione alterius: non enim ordinantur ad unum motum qui sit causa utriusque et regula: tempus ergo quod est mensura unius, non continuatur cum tempore quod est mensura alterius. In his autem que moventur secundum naturam, unum continuum est tempus. In his ergo et in illis diversarum rationum est tempus. Et si hoc concedatur, valde absurdum esse videtur: quia ille diverse rationes, aut colliguntur in uno genere, aut non. Si colliguntur in uno, illud non potest esse nisi mora constituta ex nunc currente. Et tunc sequitur, quod genus est idem cum specie penitus: mora enim constituta ex nunc currente, tempus est secundum totum esse temporis. Si autem non colliguntur in unum genus: tunc oportet, quod plures specie et genere sint durationes, quam eviternitas, evum, et tempus.

181

Soiutio. Dicendum, quod tempus dupliciter consideratur, communiter scilicet, et proprie. Communiter tempus non est nisi simplex passio et mora motus vel mutationis: et sic accipitur tempus a Prisciano. Proprie autem accipitur dupliciter: proprie scilicet, et magis proprie. Proprie, quando accipitur ut passio et mensura ejus cujus est passio: et sic accipitur a Dionysio. Magis proprie et in ultima sui determinatione ad esse temporis, quando est passio primi motus: et per eum mensura et numerus omnium motuum qui sunt ab ipso, ut causati et reculati et numerati ab ipso: et sic accipitur ab Aristotele.

182

Ad primum ergo dicendum, quod illa objectio procedit de tempore propritssime dicto.

183

Ad secunpum dicendum, quod illa objectio est necessaria que est contra dictum Bede. Nec intendit Beda, quod motus nubecule certam horarum fecerit distinctionem, sed motus ejus quamcumque confusam distinctionem fecit lucis a tenebris: que distinctio vocatur distinctio noctis et diei :quam tamen confusam necesse fuit esse in tribus diebus primis, quando nubecula formam solis non attigerat, nec ex illo motu certa distinctio horarum haberi poterat, sicut habetur ex motu solis.

184

Ad aliud dicendum, quod genesis temporis sive creatio non est in tempore: prout enim in creante est, omnino non refertur ad tempus, nec ad nunc tempo- ris. Prout autem in creato est ipso, non est a primo in ultimum cum interceptione medii. Et hujus causa est, quia nec motus est, nec finis motus, in quo motus sit in motum esse. Motus non est? motus enim primo est in medio quam in extremo: propter quod successivus est et imperfecti actus. Quod est in medio, nec simpliciter est, nec simpliciter non est: sed secundum quid est et secundum quid non est: et sic non potest dici de creaturis, quod in medio sint, et sic non sint simpliciter. Similiter finis motus non est: quia nullus motus precedit qui in creatione terminetur, et sit in motum esse: sicut generatio et corruptio fines sunt alterationis: et illuminatio hic vel ibi, finis motus localis ipsius luminantis: sed simpliciter est inter contradiclo ria, scilicet non esse, et esse: qua nec medium habent quod intercipere possint, nec motum ante se cujus fines sint. It cum dicitur, quod creatum vel creatio facit esse post non esse, hoc verbum, facit, non dicit nisi esse facti quod nuniquam fuit in fieri: et hoc propter infinitam potentiam facientis, quod de extremo venit in extremum sine transilu medii, Et prapositio, post, non dicil nisi ordinem absque successione et transitu per medium ad extrena: et ideo creatio est in nunc temporis secundum quod est in creato: etillud nunc temporis est, a quo incipit tempus continue, non in guo tempus est secundum esse, Sicut punclum quod est principium linee, est a quo incipit continue linex extensio, non in quo linea est secundum esse linex. Et sic creationis temporis non est aliud tempus quam ipsum nunc quia in ipso nunc creationis incipit extensio temporis: et propter hoc non vadit in infinitum.

185

Per praspicra patet solutio ad illud quod objicitur de coequevis. Fieri enim per creationem, non est ante factum, nisi tantum ordine cause et causati: et ipsum fieri est in nunc indivisibili, quod continue fluens facit tempus: et sic remanet, quod quatuor coequeva sunt coequeva.

186

Per hoc etiam patet solutio ad sequens: patet enim, quod tempus secundum esse temporis, non est ante evum: sed ordine cause ad causatum post ipsum, sicut et temporale post eviternum.

187

Per hoc etiam patet, quod vera sunt que in antehabitis probata sunt, et secundum quem modum. vera sunt.

188

Ad vicrum Prisciani dicendum, quod licet de rebus mutabilibus sit tempus, non tamen est de mutabili primo. Cum enim passio sit motus, et motus passio mobilis, mobile primo susceptivum est passionis que est motus, et mora motus est passio mobilis ipsius per motum. Et ideo illius more non est alia mora in esse, sed seipsa mora est: et ideo temporis non est aliud tempus. Et hoc non procedit in infinitum, sed statur in primo.

189

Ad id quod ulterius queritur, In quo incipiat tempus?

190

Dicendum, quod est principium duplex, intrinsecum scilicet, et extrinsecum. Intrinsecum est, quod est aliquid temporis, licet non sit aliquod tempus: ct hoc est nunc a quo incipit tempus: quia illius nunc fluxus constituit tempus, sicut diximus de puncto in quo incipit lea. Principium autem extrinsecum temporis est, quod est causa temporis. Et hoc quidem principium est nunc eternitatis, proximum autem nunc wvi: neutrum tamen est aliquid temporis vel tempus.

191

Et quod objicitur, quod secundum hoc eternitas aliis adjacet. Dicendum, quod eternitas ut mensura. adequata non adjacet nisi eternis, et zviternitas sive wvum nisi eviternis: sed ut mensura excellens adjacet temporalibus.

192

Avw quod ulterius queritur, Utrum tempus unius rationis est, vel non?

193

Dicendum, quod non perfecte est unius rationis: communiter tamen unius rationis esse potest. Si enim sumatur ut adjacens, mensurans, et numerans esse temporalis: sic non est nisi in motu primi ceeli, et motibus ordinatis ad illum non solum ut ad causam, sed etiam ut ad numerum. Et hoc modo considerant Philosophi tempus. Si autem communiter consideretur tempus, secundum quod est simpliciter passio vel mora durantis in esse motus vel mobilis vel quietis ejus quod ordinatur ad motum: sic una ratione est in omnibus temporalibus.

194

Quod autem quidam dicunt, quod una ratione sit in omnibus, per hoc quod omnis motus (ut dicunt) ordinatur ad unum immobile, quod dicunt esse primum subjectum: sicut omnia transmutabilia ad materiam primam, quam di- — cunt esse immobilem: et celum ad substanliam ceeli, quam dicunt esse immobilem: et Angelus qui movetur per tempus, ad angelicam naturam, quam dicunt esse immobilem: et ex comparatione illius immobilis ad totum motum dicunt esse unam rationem temporis in omnibus temporalibus: eo quod nunc adjacens ei, quod unum est in toto motu, facit tempus sese movendo. Error est: eo quod dicit Philosophus, quod esse in tempore, est. esse in numero: et ideo oportet reduci omnia temporalia que una ratione temporalia sunt, ad’ unum quod non sit causa tantum, sed etiam numerus aliorum, Preterea, Falsum est quod dicunt subjectum primum motus esse immobile: quod enim subjectum motus est, illi motus dispositio est: et quod disponitur motu, non potest intelligi non moveri. Per hoc solutum est sequens.

Articulus 2

An tempus sit unum vel pluras ?
195

MEMBRI TERT ARTICULUS II. An tempus sit unum vel pluras ?

196

Secundo queritur, An tempus sit unum vel plura?

197

Videtur enim, quod aliquod tempus sit plura. 1. Est enim tempus per quod Deus movet creaturam spiritualem, ut dicit Augustinus, que non movetur nisi se- cundum affectiones et conceptiones, in quibus nihil est continuans. Et est tempus in quo movetur corpus de forma in formam, vel de ubi in ubi, in quo aliquid est continuans. In primo est vicissitudo: quia vices affectionum vel conceptionum non sunt simul: sed sicut in numero unitas est post unitatem, ita in talibus movetur creatura spiritualis una vice post aliam: ergo videtur, quod unum sit tempus discretum, et alterum continuum: et sic duo tempora.

198

2. Hoe idem videtur, Jabobi, 1, 47: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Hee duo incassum a Deo excluderet, nisi utrumque in agentibus temporalibus inveniretur. Cum ergo inveniatur transitio in temporalibus, vicissitudo in spiritualibus secundum aflfectiones et conceptus invenitur.

199

3. Adhuc, Si in molu inter prius et posterius non esset continuans, tempus non esset continuum, sed discretum. Sed in motu spiritualis creature que movetur secundum effectum vel concepta, nihil est continuans. Ergo. talis motus discretus, et non continuans: tempus ergO mensurans ipsum, discretum est, ct non continuum.

200

4, Adhuc, Motus in quo mobile non continue est partim in termino a quo et partim in termino ad quem, sed perfecte in termino a quo et in termino ad quem, non est continuus: omnis motus intelligentis unum post aliud, perfecte est in quolibet intelligibili, et non in aliquo secundum quid in uno et secundum quid in altero: ergo omnis talis motus discretorum, est: ergo et tempus mensurans ipsum, discretorum est, et non est nisi nunc post tunc.

201

5. Adhuc, Motus non potest esse continuus, nisi in eo in quo motus est actus imperfectus. In agente autem motus est actus perfectus: tamen in agente est agere una vice post aliam, ita quod agere interruptum est, et non continuatum unum agere cum alio. Ergo videtur, quod non sit ibi tempus mensurans nis! nunc et nunc sine continuatione ipsorum nunc: ergo tale tempus videtur esse simplex multum, et non unum, sicul numerus. Videtur ergo, quod plura sint tempora, et non unum.

202

6. Adhuc, Talis videtur esse et motus omnis numerantis. Dicit enim Philosophus, quod "numerum cognoscimus divisione continui." Unde numerus dicilur compositus a nutus et memeris: et numerus est nutus memeris, hoc est, divisionis. Cum enim numerans innuit ad unum et nutum facit ad alterum, non est aliquid in medio in quo partim nutum faciat ad unum et partim ad alterum. Talis ergo nutus et actus diseretorum est: et tamen tempore mensuratur: ergo videtur, cum mensura et mensuratum sunt proportionabilia, quod tempus ejus discretum sit, et non continuum: Est autem per aliud tempus continuum: ergo plura sunt tempora: quia discretum et non discretum, et continuum et non continuum, non possunt esse unum et idem.

203

In contrarium est,quod inter primum et ultimum in talibus actionibus est quedam mora non interrupta, successionem tamen habens medii ad primum, et ultimi ad medium: talis autem mora continuum tempus est: talium ergo actionum continuum tempus est mensura. Kadem objectioestde transitu creature spiritualis per concepta vel affecta. In omnibus enim transitibus talibus una continua mora est non interrupta, que continuum tempus est,

204

Adhuc, Objectio Avicenne est: Si plura sunt tempora: aut sunt simul, aut non simul. Si sunt simul: sed simul sunt que sunt in eodem tempore: ergo tertium tempus est, in quo sunt simul. Iterum illa tria sunt simul, vel non simul: et ita ibit in infinitum. Si non sunt simul, erittempus medium in quo non sunt simul: et sic iterum crunt tria tempora. Et de illis iterum queritur, si simul sint, vel non sint simul: et ita ibit in infinitum. Infinitum autem fugit omnis intellectus. Ergo oportet, quod non sil nisi unum tempus.

205

Solutio. Ad hoc dixerunt quidam, quod tempus dicitur tripliciter. Dicitur cuim tempus nunc, quod est aliquid temporis, licet non sit aliquod tempus. Sicut dicit Richardus, quod omne quod ceepit, coppit ex tempore: quia cepit ex eo quod est aliquid temporis, scilicet nunc. Secundo dicitur tempus transitus de nunc in nunc sine continuante medio. Kit hoc tempus dicunt esse vices ipsius nunc: et tale tempus dicunt esse numerum mensurantem motum spiritualis creature per intellecta vel affecta. Tertio modo dicitur tempus mensurans transilum a primo nunc ad ultimum cum continuante medio. Et hoc dicunt esse tempus continuum. Et hec distinctio salis probabilis est, sed naturali philosophiae non concordat, et illam objectionom que est de mora continui a primo usque ad ultimum, solvere non potest.

206

Preterea, In libro de Causis non ponuntur nisi duo extrema, et unum solum medium, scilicet res cujus substantia et actio est in momento e#ternitatis. Kit res cujus substantia et actio est in momento temporis. Et medium ponit, cujus substantia est in momento eternitatis et actio in momento temporis, et non dislinguit diversitatem temporis.

207

Preterea, Hee distinctio supponit tempus esse in temporali, et variari secundum variationem temporalis: quod naturalis philosophia. non admittit, que dicit, quod ea que sunt in tempore, sunt in tempore sicut ea que sunt in numero, non sicut in numero numerato, sed sicut In numero quo numeramus: in numero autem quo numeramus sunt, non que causantur tantum a numero, sed cliam que non causantur, dummodo mensurentur numero. Et sic in motu caeli tamquam in numero sunt tam causata a motu ceoeli, quam non causata, dummodo motu cceli mensurentur: ita quod dicamus ipsa secundum tempus esse indivisibilia, ut nunc: vel extensionis divisibilis, ut horaria, vel diurna, et sic de aliis, secundum quod dividitur quando in Sex principiis,m quando simplex, et in quando compositum.

208

Unde videtur esse dicendum, quod non est nisi unum tempus. Et quod transitus per affecta et concepta spiritualis creature, ordinatur ad motum cceli, non utad causam, sed ut ad numerum quo nos mensuramus et numeramus ipsum. Diximus enim in prehabitis, quod talis extensio transitus a primo in ultimum, maxime in anima est: et ideo continua est continuitate ejus ad quod extendimus eam, quod est motus cceli: et sic non est nisi unum tempus, sed quando non est unum: et ideo que incipiunt, omnia quidem ex tempore incipiunt, sed quedam in quando simplici, et quedam in quando composito. Et quando simplex est, quod relinquitur ex adjacentia simplicis nunc. Quando compositum est, quod relinquitur ex adjacentia temporis compositi. Unde creatio est in nunc, et similiter corruptio, et illuminatio secundum quod est finis motus localis in nunc: tamen transitus de nunc in nunc in tempore continuo est, non quodsemper continuans sit in tempore transeunte vel transitu, ita quod sit de essentia ejus: sed quia semper continuans est in primo motu quo numeramus et mensuramus ipsum transitum a primo ad ultimum: et cujus tempus sicut primi numerantis est passio.

209

Et secundum hoc soluta sunt quecumque quiesita sunt.

Membrum 4

De comparatione eternitatis, eviternitatis, et temporis ad invicem.
210

MEMBRUM IV. De comparatione eternitatis, eviternitatis, et temporis ad invicem.

211

Deinde queritur de comparatione eternitatis, eviternitatis et temporis adinvicem.. .

212

Et queruntur duo, scilicet primo, An sit aliqua duratio preter eternitatem, eviternitatem, et tempus?.

213

Et secundo, Utrum mensuratum eternitate et eviternitate mensuretur tempore?

Articulus 1

Utrum perpetuitas sit aliqua mensura praeter aeternitatem, aeviternitatem, et tempus
214

MEMBRI QUARTI ARTICULUS I. Utrum perpetuitas sit aliqua mensura praeter aeternitatem, aeviternitatem, et tempus ?,

215

Ad primum proceditur sic: In Papia sic dicitur: "Perpetuum est, quod caret fine et caret principio, sed non motu." Perpetuitas igitur cum sit mobilium et variabilium, non potest esse eternitas: et cum caret principio, non potest esse eviternitas: et cum caret principio et fine, non potest esse tempus. Et sic videbitur esse aliqua mensura preter predictas tres.

216

2. Adhuc, Gilbertus: "Hoc nomine quod est perpetuitas, intclligitur sine collatione coliectio: hoc vero quod est sempiternitas, cum collatione collectio: eternitatis autem nomine neuirum, hoc est, neque collatio neque collectio."

217

Quezritur ergo de hoc, Si enim in perpetuitate est collectio, cum collectio non sit nisi diversorum, videtur quod diversa secundum variationem diversorum sint in perpetuis: et ita perpetuitas variabilis est: evum autem non variabilium est: et sic videtur perpetuitas non esse evum. Et eadem ratione non est sternitas, neque tempus, cum in tempore sit collectio cum collatione. Videtur ergo, quod perpetuitas sit quarta mensura.

218

3. Adhuc, Constat, quod Angeli variantur et vicissitudinantur secundum intellectum et affectum: intelligunt enim unum et unum, et unum priusquam alterum. Similiter affictuntur circa unum et unum, et circa unum priusquam circa alterum. Et tamen intellectus isti vel affectiones ad nihil continuum vel continuans referuntur, quamvis habeant principium et finem temporis,eo quod tempus est continuum. Et cum habeant collectionem, et ut videtur collationem (habent enim prius et posterius, que sine collatione non sunt, nec esse possunt)' videtur esse mensura quedam alia preter tempus, in qua sit cum collectione collatio, que non potest esse eternitas, vel eviternitas: et sic quatuor erunt mesure.

219

4. Adhuc, Quadam est mensura habens principium, et non finem: videtur ergo, quod quedam debeat esse opposita illi que non habet principium, sed finem.

220

Soxrutio. Ad haec et similia dicendum, quod in veritate secundum Auctores antiquissimos, ut Aristotelem et Platonem, secundum rem non sunt nisi due mensure,scilicet eternitas et tempus: et medium mensure non secundum rem, sed secundum ralionem participationis proprietatum istarum duarum mensurarum accipitur. Et ideo dicit Proclus in propositione nonagesima nona quod "non sunt nisi due mensure, scilicet eternitas, et tempus." Et Aristoteles vult, quod interr em cujus substantia et actio est in momento temporis, et inter rem cujus pubslantia et actio est in momento eternilatis, non sit nisi unum medium, scilieel res cujus substantia est in momento wlernitatis et actio in momento temporis. ht quod non possit esse aliud medium, acilicet res cujus actio sit in momento wternitatis et substantia in momento wlernitatis ef substantia in momento temporis; quia cum substantia sit a qua procedit operatio sive actio, si substantia xitin momento temporis, oportet quod etiam actio sit in momento temporis. Sed si quis tamen ista subtiliter intuctur, distinguet, quod mensure iste. dupliciter capi possunt, scilicet ut extrinsecus adjacentes: sicut lignum quod vocatur ulna, vel cubitus, adjacet panno, el numerus quo numeramus, adjacet numeratis: et ideo una ulna multa mensuramus diversa, et uno’ numero multa numeramus et diversa. Et hoc modo antiqui consideraverunt, et non nisi duas mensuras ipsius esse dixerunt. iL causam assignaverunt: quia omne esse cujuscumque entis, aut est essentia lantum, aut generatio tantum, aut ens vl generatio simul. Et dabant exemplum, quod esse quod est ens tantum, est simplex et immobile: et totum seipsum simulin uno possidens secundum substantiam, virtutem, et operationem. Et non potest intelligi, quod hujus mensura sit divisibilis, sed indivisibilis eternitas. Ens autem quod est generatio et secundum substantiam et secundum - virlutem ect operationem, non potest intelligi indivisibile secundum esse: habebit ergo mensuram divisibilem que est lempus. Ens autem medium secundum esse, esse habebit aliquo modo indivisibile, et aliquo modo divisibile. Esse enim illud.duorum actus est, scilicet ejus quod est quo est, et ejus quod est quod est: sicut esse hominis est esse animalis rationalis, sicut quo est, et esse hujus hominis sicut quod est. Et si referatur ad id quo est, refertur ad simpliciter uno modo se habens et stans, et in uno totum possidens simul. Et hoc modo si verbaliter ut actus significetur, per tempora declinari non potest: ut dicatur, est, erat, fuit, fuerat, erit. Si autem referatur ad id quod est: tunc nec indivisibile est, nec simplex, nec stans, nec simul in uno possessum: et sic declinabitur per omnia tempora si verbaliter significetur. Et sic consideratum principium est virtutis et operationis: et ideo virtute et operatione mensuratur tempore. Et cum non possit pluribus modis considerari, dicebant non esse nisi duas mensuras et duorum et trium secundum quod diversa participant utramque.

221

Posteri autem considerantes mensuras has secundum quod intrinsece sunt mensuratis, secundum quod duratio intrinseca est duranti, et forma inhzrens sibi que ad aliud referri non potest. Videntes etiam, quod esse durans tripliciter diversificatur et in se, et secundum’ causam, tres mensuras esse dixerunt. Est enim esse durans indeficienter, quod est causa tantum et non causatum, simplex, stans, se tolum in uno possidens et in essentia et in eo quod est, quia sibi idem est esse et quod est. Et hoc dixerunt esse xternale simplex et secundum se. Et est esse creatum: et ideo non habens esse nisi secundum converstionem ad primum. Propter quod non totum simul habet esse, nec in uno possidet: quamvis secundum hoc quod habet se ad primum, habeat esse immobile et stans. Et hoc erit esse variatum virtute et operatione, sed non substantia: propter hoc quod in ipso differunt esse et quod est. Et hujus mensuram propriam dixerunt esse a#vum, dicentes zvum habere principium sicut creatum, sed non finem sicut stans secundum substantiam. Et est esse quod nec sim- plex est secundum se, nec in principiis suis, nec stans, sed fluens, nec simul in uno possidens seipsum, sed successive esse post esse apprehendens. Et hujus mensuram dixerunt esse tempus. Ad primum ergo dicendum, quod perpetuitas non simpliciter caret principio et fine, sed caret principio et fine intra: sicut. motus circuli ccelestis principio caret. Si enim haberet principium univocum in genere suo, illud principium non posset esse nisi motus vel moventis vel mobilis vel utriusque, hoc est, quod movens efficeretur movens per generationem vel alterationem, cum ante non esset movens: et quod motum efficeretur per generationem vel alterationem, cum ante non moveretur. Et hoc modo motus ccelestis non potest habere principium propter inconvenientia que ponit Aristoteles in VIUT Physicorum. Et eadem ratione non potest habere finer intra se: oporteret enim, quod movens et motum vel alteraretur vel corrumperetur ab eo quod est movere et moveri secundum actum, in non movere et non moveri: et sic sequeretur, quod genecratio ect alteratio essent non existente motu locali, quod est impossibile. Et hoc modo dicit Papias et etiam Gilbertus, quod perpetuitas est carentium fine et principio, sed non motu. $i autem motus accipitur ut motus sapientis, qui ad aliquem finem ase intentum movet et non ultra (sapientis enim non est movere ut semper moveat infinite: quia sic inutile et vanum esset in operibus sapientis, quod valde absurdum est) sic motus ceelestis habet principium et imperium sapientis: et finem ad quem stat, intentum scilicet ultimum a sapiente per motum. Et sic perpetuum sub evo continetur, secundum distinetionem Dionysii supra positam, quod wvum dicitur tota temporis appositio.

222

Ad aliud dictum Gilberti dicendum, quod Gilbertus wviterna vocat perpetua. Et quia talia variantur secundum vices operationum, dicit in talibus esse colleclionem: quia cum collecta non conti nua sint sicut in motu partes continue collects sunt, dicit talem collectionem esse sine collatione. Collata sunt enim proprie que ad unum collata sunt, quod est unum copulans et continuans. Collecta vero simul sunt sub forma discretorum. Et haec satis patent per ea que in prehabitis de tempore dicta sunt.

223

Ad aliud dicendum, quod secundum vices variantur operationes Angelorum, et secundum intellectum et affectum: et hance variationem admiitit avum secundum quod est media mensura inter eternitatem et tempus, quamvis non admittit eam secundum quod #vum pro wternitate accipitur.

224

Ab uLtimum dicendum, quod mensura carens principio et habens finem, esse non potest: quia quod caret principio, est a seipso, ut dicit Anselmus: et quod est a seipso, sibiipsi deesse non potest, ut dicit Proclus, et sic principium sutipsius est: et cum numquai distet a seipso, numquam distabit a suo principio. Gum autem omnis corruptionis et finitionis secundum esse causa sit propria et per se, distare a suo principio, id quod sine principio est a scipso, numquam potest finiri vel corruinpi secundum esse: et ideo talis mensura esse non potest, que non habeat principium, sed habeat finem.

225

Et tantum de illo dubio.

Articulus 2

Utrum mensuratum aeternitate et aeviternitate, etiam mensuretur tempore
226

MEMBRE QUARTE ARTICULUS II. Utrum mensuratum aeternitate et aeviternitale, etiam mensuretur tempore?

227

Secundo queritur, Utrum mensura tum aeternitate et aeviternitate, etiam mensuretur tempore ?

228

Et videtur, quod sic: 1. Dicimus enim Deum esse in omni tempore, et Angelum similiter.

229

2. Adhuc, Dicimus Deum et Angelum heri fuisse, et hodie, et cras fore: et ita cliam differentiae temporis videntur dici ilo Deo et Angelo.

230

In contrarivm hujus est quod dicit Philosophus in IV Physicorum, quod in lempore esse, est quadam parte temporis mensurari: et propter hoc dicit, quod omne quod est in tempore, excellitur a tempore: Deus autem et Angelus non sic in tempore sunt: ergo non sunt in tempore.

231

Preterea queritur juxta hoc, Qualiter verbo diversorum temporum dicuntur de Deo et de Angelo?

232

Dicunt enim Aristoteles et Boetius, quod "preteritum abiit in non esse, presens est, futurum nondum est." Quod ergo nihil abjicit in preteritum, nihil acquirit vel exspectat in futurum, sed tantum est, illi non conveniunt in verbo substantivo nisi verba presentis temporis et non preteriti vel futuri.

233

Solutio. Ad hoc dicendum, quod aliter dicitur Deus esse in omni tempore et Angelus, et aliter motus. Motus enim dicitur esse in tempore sicut numeratus el mensuratus tempore: et cujus nihil est extra tempus: et verba diversorum temporum dicuntur de motu sicut de abjiciente aliquid sui in preteritum, et acquirente aliquid sui in futurum, et habente aliquid sui in presenti. Angelus autem et exviternum dicuntur esse in tempore sicut concomitantia tempus: et verba diversorum temporum referuntur ad ipsa sicut ad concomitantia omne preteritum, et omne futurum, et existentia in omni presenti. Aeternum autem dicitur esse in omni tempore sicut causans et continens omne tempus, et excellens ipsum: et idcirco totum est in omni tempore, et totum est in qualibet parte temporis, et excellens totum tempus et quamlibet partem: seipso ‘enim causat et continet tempus totum et quamlibet partem temporis: et quia seipso est in omnibus non inclusum, ut dicit Gregorius, seipso excellit omne tempus et quamlibet partem temporis: et verba diversorum temporum referuntur ad ipsum sicut ad id quod est causans, continens, et excellens in omni preterito et in omni presenti et in omni futuro: et a causando, continendo, et excellendo numquam deficit, defecit, vel deficiet.

234

Ad pictum Philosophi quod objicitur in contrarium, dicendum quod intelligitur de his tantum que sunt in tempore sicut in numero, vel mensura: haec enim suum esse coarctatum habent ad tempus, vel ad temporis partem, et nihil de suo esse habent extra tempus: ideo nec sunt concomitantia, nec excellentia, sed in tempore sunt, et a tempore excessa.

PrevBack to TopNext