Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 67

De providentia
1

QUAESTIO LXVII. De providentia.

Membrum 1

An sit providentia
2

MEMBRUM I. An sit providentia ?

3

Primo queritur, An sit? Eo quod Tul- lius et quidam alii providentiam esse ne- gaverunt, et Empedocles omnia casu fie ri dixit, et nihil per ordinem providentie. Omnes autem negantes providentiam, rationem sumpserunt a confusione quam vident in his que subjacent orbi terre, ubi praevalet impius contra justum, et innocens succumbit nocenti, sicut dicitur, Jerem. xu, 1 et 2: Justus quidem tues, Domine, si disputem tecum: verumta- men justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur ? bene est omnibus qui prexvaricantur, et inique agunt? Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum.

4

Hoc etiam miratur Habacuc, dicens, 1, 13: Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ?

5

Et hac est admiratio beati Job, xx1, 7: Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? In toto enim libro Job nihil aliud queritur, nisi an fato, vel qua justitia vita regatur humana, que tot confusionibus subjacet et inordinationibus.

6

Hoc etiam est, quo conturbatur David in Psalmo txxu, 1: Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde Unde, ibidem, ¥. 7, dicit, quod prodixt quasi ex adipe iniguitas eorum, et, Y¥. 42, quod ipsi peccatores, et abundantes in seculo, obtinuerunt divitias, cum nullo bono digni sunt, et quod Sancti flagellati et castigati sunt a malis, quasi nullo bono digni sint. Et dicit, quod hoc cognoscere labor fuit ante eum, donec intraret in sanctuarium Dei, et intelligeret in novissimis eorum !. Omnes enim isti mirantur, si providentia Dei que cum optimo ordine sapientiae est et justitie, tantam in mundo quem regit et gubernat, permittit inordinationem et iniquitatem: hoc enim non potest esse ex impotentia qua corrigere non possit, nec insipientia qua corrigere nesciat, nec ex malevolentia qua corrigere non velit, cum rex terrenus potens et sapiens et benevolus nil talium in regno suo permittat..

7

Et hoc Sanctos quidem trahit in admirationem et agoniam: Philosophos autem, quirationem ex sensibilibus accipiunt, perduxit ad hoc, quod. quidam eorum negaveruat providentiam, et dixerunt constellationibus virtutes suas in nativitatibus natis influentibus, et impe- tu voluntatis regi mundum, et fato attribuerunt quidquid agitur, ita quod plures hoc errore involuti sunt.

8

Dicunt enim, quod rectitudo gubernantis et ordinatio consideratur in reclitudine regiminis ex parte rectorum. In rectis autem non videtur nisi confusio et inordinatio. Et inducunt hoc Proverbiorum, xxvin, 12: Regnantibus imptis ruine hominum. Et illud Proverbiorum, 1x, 14: Ubi non est gubernator, populus corruet. Ex hoc enim arguunt sic: Populus visibiliter corruit et inordinate et injuste: ergo non est gubernator qui cum providentia sapientia et equitate justitia et moderamine bone dispositionis et ordinationis populum gubernat.

9

Multa his similia ex his que in mundo visibiliter apparent, adducunt. Sicut etiam Boetius in libro IV de Consolatione philosophie disputat' hanc questionem, Unde, ibidem, dicit: "Que, inquies, potest ulla esse iniquior confusio, quam ut bonis tum adversa, tum prospera, malis etiam tum optata, tum odiosa contingant ??"

10

Solutio. Dicendum, quod absque dubio providentia est tam secundum fidem Catholicam, quam etiam secundum philosophiam. Sicut enim in naturis una et eadem virtus est que formativa est in semine, et factiva sive generativa nati, que efficitur regitiva ejus quod natum est: eo quod influit unicuique membro particulariter et toti simul nato talem dispositionem, per quam unumquodque ad suum ordinem deducitur, et singula in toto suis nectuntur ordinibus naturalibus: sic est in totius mundi factore, quod eadem virtute facit influens unicuique dispositionem qua ad proprium finem deducitur, et gubernans et curans de omnibus, ut queque ordinibus suis connectantur. Quod in libro Sapientia, x1, 21, pondus. vocatur: ab Augustino autem in libro LXXXIUI Questionum vocatur ordo. Unde. sicut necesse est Deum poni mundi factorem, ita necesse est poni mundi gubernatorem secundum providentiam. Et hoc est quod dicitur, Sapientia, xiv, 3: Tua autem, Pater, providentia cuncta gubernat. Eccle. v, 5: Ne dieas coram Angelo: Non est providentia; ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum. Hoc est etiam quod dicit Damascenus in primo libro de Fide orthodoxa, cap. de providentia: "Necesse est eumdem esse factorem eorum que sunt, et provisorem. Neque enim decens, neque conse. quens est, alium esse factorem et alium provisorem. Si enim hoc esset, in imbecillitate esset uterque, hic faciendi, ille providendi." Hoc etiam ostendit, quod omnia que sunt in-mundo tam corporalia quam spiritualia, sicut elementa et elementata et Angeli, ordinata sunt et suum ordinem custodiunt. Unde necesse est ponere aliquid melius ante ea, quod causa est hujus ordinationis. Propter quod dicitur, ad Roman. xm, 4: Que sunt, a Deo ordinate sunt. Dicit enim Damascenus, quod "omnia que providentia fiunt, necesse est: secundum rectam rationem et optimam et Deo decentissimam fieri, et ut non est melius fieri."

11

Sed hoc attendendum est, quod sicut dicit Aristoteles in Qfconomicis, paterfamilias gubernat domum quatuor facultatibus sive virtutibus, hoc est, uzoria, que est scientia provide ad ulilitatem domus utens uxore: et fliali, que est scientia sciens provide uti fillis ad utilitatem domus: et despotica, que Grece vocatur scientia sciens provide uti servis ad utilitatem domus, sicut villico, syndico, dispensatore, et hujusmodi: et chrysmatica sive thesaurizativa, que est scientia sciens uti thesauris et reditibus in sustentationem domus. Non attendit tantum quid singulis competat, sed quid expe- diat universe domui observande: et ideo si quid inordinationis est in aliquo istorum quatuor, hoc corrigit et ordinat, non respiciens ad utilitates singulorum, sed ad totius domus utilitatem: et ideo aliquando corripit et flagellat filium, et blanditur servo, et increpat uxorem sive sponsam et privat ornatu debito, et fovet aliquando ancillam: et unum aliquando corrigit ad exemplum alterius, sicut dicitur, Proverb. xx1, 11: Mudletalo pestilente, sapientior erit parvulus, et st sectetur sapientem, sumet scientiam. Et aliquando minus peccantem durius corripit, ut ipsi et cateri timorem habeant, sicut dicitur, I ad Timoth. v, 20: Peccantes coram omnibus argue, ul et ceteri timorem habeant. Et aliquands non peccantem corripit, vel ut praservet ne peccet, vel ut probet. Ita facit Deus in providentia mundi.Unde, Sapient. xn, 13 et seq.: Nonest alius Deus quam te, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium., Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inguirent de his quos perdidisti, Cum ergo sis Justus, guste omnia disponis; ipsum quoque (o Pater) gui non debet puniri condemnare, exterum estimas a tua virtute. Et paulo post, ¥. 18: Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate gudicas, et cum magna reverentia disponis nos. Unde sicut est in collisione nubium, ubi uniuscujusque vaporis inalterum generatur tranquillitas sive serenitas, et ex collisione contraricrum in mixto generatur complexionis equilitas: ita ex bello bonum pacis frequenter acquiritur, Propter quod etiam bellum quasi parvum bonum a bono denominatur: quia quamvis in se malum sit, tamen bellum sive parvum bonum est in hoc quod ipso bonum pacis queritur. Ita est in mundo, quod que in singulis confusa et inordinata et mala esse videntur, ad bonum universitatis relata sapientissime et decentissime et justissime facta esse inveniuntur. Sic enim si justus flagellatur, vel aliud adversum pati- tur, vel purgatur, vel eruditur, vel probatur, sine quibus universitas non bene gubernaretur: et si unus istorum plus affligitur alio, hoc, sicut dicit Boetius, est sicut quando unus egrorum facili curatur medicamine, et alter in eadem egritudine laborans vix et multis et difficilibus curatur medicaminibus.

12

Similiter dicendum est de malis quibus prospera cuncta succedunt, et in labore hominum non sunt, nec cum hominibus flagellantur: et quod ideo tenuit eos superbia, et operti sunt iniquitate et impietate sua: et quod hoc ideo fit, ut bonis talibus tamquam munusculis ad amorem patris alliciantur: vel ut bona talia que etiam impiis non negantur, a justis non desiderentur: vel, ut dicitur, If Machab. vi, 15, peceatis eorum in finem devolutis, ita demum in eis vindicetur, et justior ex ecorum ingratitudine eorum appareat condemnatio.

13

Et tales sunt ordines decentissimi et pulcherrimi et sapientissime providentie, sine quibus mundus non optime gubernaretur.

14

Ex his habitis facile est respondere ad objecta: haec enim Sancti admirantur in singulis, sed in ordine ad optimum universitatis statum venerantur et diligunt, Quidam autem Philosophi non satis rationem providentie intelligentes,sed opinantes, quod communis gubernator secundum merita singulorum bona vel mala unumquodque secundum suum sensibile bonum regere debeat, obscurato et insipiente corde providentiam negaverunt. Hoc autem non, est ex insipientia, vel impotentia, vel malevolentia, sed ex maxima sapientia: quia sine his ad optima non gubernaretur universitas: sine his enim non emineret, nec probaretur virtus, nec sine his erudirentur boni. Et ideo dicit Augustinus, quod, "Deus bonus numquam permitteret fieri mala, nisi sciret que bona ex malis ordine sapien tie eliceret." Et hoc etiam rex terrenus in regimine suo si sapiens est, observat.

Membrum 2

Quid sit providentia
15

MEMBRUM II. Quid sit providentia ?

16

Secundo queritur, Quid sit providentia ? Et dicit Damascenus in libro II de Fide orthedoxa, quod "providentia est ea que ex Deo ad existentia fit cura ." Alia translatio, diligentia. a

17

Idem, Ibidem, aliam talem dat diffinitionem sic: "Providentia est voluntas Dei, per quam omnia que sunt, convenientem deductionem suscipiunt."

18

1. Secundum primam definitionem, cum cura et diligentia tam sit circa fieri rei faciende, quam circa esse ut permaneat, videtur quod providentia tam sit entis quam non entis: et hoc videtur-esse contra Magistrum in libro I Sententiarum, distinct. XXXV, ubi dicit, quod "providentia est gubernandorum:" gubernanda autem non ‘sunt nisi entia: ergo providentia non est nisi respectu entis.

19

2. Adhuc, Tullius in fine Rhetorice dicit, quod "providentia est pars prudentie." Dividit enim prudentiam in memoriam preteritorum, conferentiam et intelligentiam presentium, et providentiam futurorum. Ex his enim colliguntur conferentia ad vitam. Prudentia autem, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, est virtus activa cum ratione: et sic providentia non videtur esse nec ad fieri rerum, nec ad esse rerum, sed ad ea que rebus sunt utilia: et sic videtur, quod providentia nec scientia sit, nec sapientia, sed prudentia gerendorum utiliter.

20

3. Adhuc hoc etiam videtur ex Boetio. Dicit enim, quod "providentia gerendorum est:" et sic videtur, quod respicit utilitatem rerum, non fieri, nec esse.

21

4. Adhuc, Providentia e diverso dividit virtutem intellectualem cum sapientia et intelligentia et scientia et arte, ut docet Aristoteles in VI Ethicorum. Cum ergo sapientia sit respectu divinorum, ut dicit Augustinus, intelligentia respectu spiritualium, scientia respectu omnium temporalium et eternorum, ars respectu faciendorum, relinquitur, quod providentia sive prudentia sit respectu utiliter gerendorum.

22

In contrarium tamen hujus videtur esse Damascenus.

23

1. Dicit enim sic: "Ut sapiens optime eorum que sunt, curam habet. Oportet ergo his attendentes omnia admirari, omnia laudare, omnia perscrutate accipere que providentie sunt opera, etsi appareant multis injusta: propterea quod incognoscibilis et incomprehensibilis est Dei providentia." Ergo videtur, quod providentia quedam sapientia sit.

24

2. Adhuc, Boetius in libro IV de Consolationes philosophie: "Providentia est forma ex qua disponuntur res fiend '." Et ibidem, "Manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam." Ex hoc videtur, quod providentia nihil aliud sit, nisi 2ternus et immobilis et simplex habitus, vel quasi habitus exemplariter in mente divina descriptus, quo et facienda et gerenda utiliter omnibus prospicit et providet Deus convenientia, et unumguodque ad proprium et convenientem deducit finem: et hoc totum sapientie est.

25

3. Adhuc, Boetius, ibidem, "Ab eterno cuncta prospiciens, providentiae circumit intuitus." Omnis autem intuitus cujuslibet providentie est secundum aliquem habitum regentem ipsum. Oportet ergo cum Deus scientiam non accipiat a rebus, sed potius sua scientia sit causa rerum, utin antehabitis probatum est, quod in mente providentis sit exemplaris descriptio omnium utiliter gerendorum, faciendorum, conservandorum, et ad linem convenientem deducendorum: et sic providentia non est nisi in genere sapientiz.

26

Sep in conrrarium hujus est quod dicit secunda definitio:

27

1. Dicit enim, quod "providentia es! voluntas Dei, per quam omnia que sunt, convenientem deductionem suscipiunt."

28

2. Adhuc, Damascenus in secundo libro de Fide orthodoxa: "Summa ejus virtus contentiva et provisiva, bona ejus voluntas est."

29

3. Adhuc, Idem, ibidem, "Solus Deus bonus est natura et sapiens." Ut igitur bonus providet: si enim non providet, non est bonus. Bonitas autem dispositio voluntatis est: ergo videtur, quod providentia incidat sub voluntate, et non sub sapientia..

30

4. Adhuc, Videtur dispositio quedam esse. Boetius in V de Consolatione philosophiae: "Providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta, que cuncta disponit." Videtur ergo, quod sit dispositio dam.

31

5. Adhuc, Boetius, ibidem, "Quidquid aliquo modo movetur, causas, ordinem, formas ex divine mentis stabilitate sortitur; hec in sue simplicitatis arte composita, multiplicem gerendi modum stituit: qui modus cum in ipsa divine intelligentia puritate conspicitur, proridentia nominatur. Cum vero ad ea quir movet aut que disponit, refertur, fag a veteribus dicitur." Ex hoc accipitur, quod providentia non est nisi exemplaris modus, et ratio in mente divina deseripta, quibus unumquodque ad finem deducitur: que descriptio exemplaris in simplicitate mentis divine accepta, vocatur providentia: rebus autem providentiv subjectis influxa,vocatur fatum.

32

6. Adhuc, Boetius, ibidem, "Provi dentia est forma rerum gerendarum sim- — plex et immutabilis." Ex hoc idem habetur quod prius.

33

Ex us ulterius queritur, Utrum providentia sit eterna, vel temporalis ?

34

Ex inductis Boetii verbis videtur esse zterna.

35

In contrarium hujus videtur esse, quod 1. Dicit Damascenus, quod providentia est ad existentia cura, Ergo videtur, quod providentia non sit nisi positis rebus existentibus.

36

2. Adhuc, Constat, quod providentia non equivoce dicitur de divina et humana. Providentia autem humana est, qua subjectis providentie bonis bona administrantur, malis autem et indevotis poene vindicantes. Ergo similiter est in Deo: sed bonis bona, et malis mala non potest preparare nisi ex tempore: ergo providentia non est nisi ex tempore.

37

Ulterivs queritur, Si providentia sit simplex, vel composita ?

38

Videtur esse composita: omne enim quod contenlivum est multorum, compositum est: providentia contentiva multorum est: ergo composita esse videtur.

39

Ix conrraniuM hujus est quod 1. Inductum est de Boetio in Consolatione philosophiae, ubi sic dicit: "Ilud certe manifestum est, immobilem simplicemque formam rerum esse providentiam."

40

2. Adhuc, Videtur providentia pars omnipotentia esse: quia super illud epist. ad Hebr. 1, 3: "Portans omnia verbo virtutis sue", Glossa dicit: "Creatoris omnipotentia causa subsistendi est omni creature." Sed causa subsistendi omni creature est providentia, ut dicit Boetius his verbis: "Providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta, que cuncta disponit." Unde omnibus rebus est ratio et existendi et subsistendi. Ergo providentia est potentia quedam.

41

Solutio. Dicendum, quod providentia procul dubio quantum ad essentialem definitionem ejus et quidditatem, forma est et ratio exemplaris in mente divina unite et simpliciter consistens, qua omnia gerenda ad suos fines convenientes accipiunt gubernationem, ex qua, sicut dicit Dionysius, naturalibus naturalia, viventibus vitalia, sentientibus sensibilia, intelligentibus intellectualia, civilibus civilia, activis agibilia, contemplativis contemplabilia, et ut universaliter dicatur unicuique secundum ordinem suum competentia procurantur. Sic enim providentur justis bona et malis pcena. Isa. m1, 10 et 11: Dicite justo quoniam bene, quoniam bonum fructum adinventionum suarum comedet. Ve impio in malum ! retributio enim manuum ejus fret ei. Hujus simile est, ut dicit Boetius, in mente artificis, qui ex habitu artis providet quid in tota domo et in partibus domus utiliter faciendum vel destruendum sit, quid et qualiter ad finem domus in toto et partibus utiliter disponatur: et ideo habet aliquid quod scientiae est sive sapientiae, scilicet habitum regentem, et habet. aliquid quod voluntatis est, scilicet deductionem uniuscujusque infinem et gubernationem: hic enim actus voluntarius est et ‘bonitatis et cure qua curat de omnibus.

42

Ad primum ergo dicendum, quod prima definitio qua dicitur esse cura, supponit quod est sapientiae et scientia et voluntatis: quia cum dicitur cura ad existentia, sicut voluntas non est nisi appetitus rationalis, ut dicunt Damascenus et Aristoteles. Dicit enim Aristoteles in Topicis, quod "omnis voluntas in ratione est." Et inQI de Anima dicit, quod "in ratione voluntas est, in rationabili autem desiderium et animus." Ita cura provisiva, procuratio intelligitur provisiva ex habitu sapientie vel scientie, procuratio autem ex voluntate. Gerenda autem tripliciter sunt sicut in arte, scilicet utiliter ad fieri gerenda, utiliter gerenda in esse, ut contineantur et ut deducantur ad finem, et utiliter gerenda in ordine: et ideo providentia fiendorum est existentium et ordinandorum. Unde non est non existentium ut non existentia sunt, sed est non existentium, secundum quod jam suntin fieri quo ad esse deducuntur.

43

Ad aliud dicendum, quod providentia refertur ad gerenda utiliter, non providenti, sed rei que subjacet providentia: hec autem, ut dictum est, variatur tripliciter, scilicet ad fieri, ad esse permanens, et ad esse in ordine. Unde dictum Tullii, quod providentia est respectu futurorum, intelligitur respectu futurorum utiliter: et illa sunt, et futura utiliter ad fieri, et futura utiliter fieri ad esse permanens, et futura utiliter ad esse ordinatum. Unde bene conéeditur, quod providentia est pars prudentia, et est respectu futurorum utiliter: et sic salvatur tam dictum Tullii, quam dictum Aristotelis.

44

Per noc patet solutio etiam ad dictum Boetii.

45

Ad id quod in contrarium a Damasceno adducitur, jam patet responsio. Providentia enim habet aliquid quod est sapientie: eo quod ipsa est aliquid scientie beneplaciti, et non scientie que simplex visio sit: et ex hoc quod habet de scientia regente actum gubernationis, cum illa in Deo non possit esse nisi recta, habet quod omnia que ad providentiam fiunt, recta ratione et Deo decentissima fiunt, et ut melius fieri non possent: et ut est causa eorum quibus providet, que causa altissima est, et admiratio, ut dicit Philosophus, est suspensiva agonia ad causam altissimam, habet quod oportet admirari opera ejus, quia mirabilia sunt: et quia voluntas est, que numquam, ut dicit Augustinus, potest esse nisi equissima, habet quod etiamsi nobis aliquando videatur injustum secundum inferiores causas quod ex providentia fit, tamen equistimum est et ordinatissimum si ad superiores causas referatur.

46

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum, quod providentia est talis habitus, ut probat objectio: sed ex hoc non sequitur, quod totum sit sapientie vel scientiae quod est in providentia: sed hoe quod est in ea ut regens, sapientia et scientiae est: quod autem in ea est ul causans, voluntatis est, hoc est, esse beneplaciti, quod in omnibus talibus causa est.

47

Ad aliud dicendum est, quod hoc quod ex dicto Boetii arguitur, procedit et verum est: sed ex hoc non sequitur, quod totum sit sapientiza quod in providentia est, ut jam dictum est.

48

Ad 1 quod in contrarium objicitur, jam patet solutio: quia providentia tantum habet voluntatis, quantum causalitatis: sed ex hoc non sequitur, quin habeat aliquid sapientie et scientia.

49

Per hoc patet solutio ad sequens quod inducitur ex dicto Damasceni.

50

Eovem modo respondendum est ad. sequens, quod etiam ex Damasceno inducitur.

51

Ad aliud dicendum, quod est dispositio disponentis, et dispositio dispositi: et bene concedendum est, quod providentia quedam dispositio est gerendorum in disponente sapienter: et ideo dicitur, Sapientiae, vin, 1, de sapientia Dei, quod atlingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Nec obstat quod dicitur in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, quod "dispositio esl faciendorum, providentia autem gubernandorum:" quia, sicut jam dictum est, gubernanda utiliter sunt multipliciter, ad fieri, ad esse, et ordinem sive seriem deductionis in finem.

52

Ad 1 quod ex Boetio ulterius concluditur, dicendum quod hoc bene dictum est et procedit.

53

Et eodem modo intelligitur sequens dictum Boetii.

54

Ad id quod ulterius queritur, Utrum providentia eterna sit, vel temporalis ? Dici potest, quod providentia potest sumi secundum habitum, vel secundum actum. Providentia accepta secundum habitum eterna est. Haec enim est habitualitas, qua ab zterno Deus habilis est gubernare subjecta. Accepta autem secundum actum gubernandi, temporalis est: quia secundum actum non gubernantur nisi existentia creata que ex tempore sunt.

55

Et pur Hoc patet solutio ad id quod objicitur in contrarium: quia cura est actus providentie dicte secundum actum, et non secundum habitum.

56

Ad aliud dicendum, quod bonis bona, et malis pene habitualiter ab eterno preparantur, et actualiter non exhibentur nisi ex tempore.

57

Ad id quod ulterius gueritur, dicendum quod providentia simplex et invariabilis est intuitus gerendorum utiliter.

58

Ad id quod dicitur providentiam esse compositam,dicendum quod contentivum multorum dicitur duobus modis, scilicet multorum constituentium id quod tenet, et sic compositum et universum est contentivum multorum, et multorum respectum ad ipsum habentium ut ad causam esse et conservationis et continentie, et sic continentur subjecta et objecta. Nec oportet, quod continens aliquam ex illis habeat compositionem: quia sic primum principium omnia continet secunda, cum tamen simplicissimum sit.

59

Ad id quod objicitur in contrarium ex dicto Boetii, jam patet solutio.

60

Ad i quod ulterius objicitur, quod providentia sit pars omnipotentia, dicendum quod non secundum rationem intelligendi.

61

Et ad Glossam que inducitur, dicendum quod nihil prohibet unum et idem a diversis esse ut a causis secundum differentem modum causalitatis: et sic esse et conservatio esse ab omnipotentia est ut a causa efficiente, et a providentia est ut a causa formali exemplari. Nec

62

sequitur: hoc unum et idem ést ab illo, et ab isto: ergo illa sunt eadem: nisi esset secundum unum et eumdem modum causalitatis ab utroque.

Membrum 3

Cujus sit providentia
63

MEMBRUM III. Cujus sit providentia ?

64

Tertio queritur, Cujus sit providentia ?

65

"Cum enim, sicut dicit Boetius in V de Consolatione philosophiae, ordo ille inevitabili connexione sit procedens, qui’ de providentie fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit, videntur quedam providentie re- pugnare tripliciter. Ex parte enim inevitabilis ordinis, videntur repugnare casualia et fortuita et voluntaria, Ex parte autem illa qua providentia cura est, repugnare videntur vilia. Ex parte autem illa qua causa est, videntur repugnare mala que fiunt’." Et ideo querendum est, qualiter providentia sit de istis, eo quod multa ex parte illa contradicant providentiae ?

66

Et guop causalia providentie non subjacent, sic probatur:

67

1. Casus, ut dicit Boetius, et: colligigitur ex Aristotele in Il Physicorum, est ex concursu duarum causarum inopinatus eventus in his que in irrationalibus propter aliud fiunt. Verbi gratia, sit stabulum clausum in quo est equus, et accendatur domus, et cadat ostium, et elfugiat equus, et salvetur: hic casus est: ostium, enim non cecidit ut salvaretur equus, nec equus fugit ut salvaretur: sed cadente ostio et fugiente equo, inopinate accidit equum salvari. Et hoc idem quod est casus in irrationalibus, hoc est fortuna in rationalibus, ut dicit Aristoteles in II Physicorum. Verbi gratia, Aliquis sub terra abscondit thesaurum, non intendens quod inveniatur: alter in eodem loco intendit facere sepulcrum,et inopinate invenit thesaurum: dicimus, quod ex fortuna invenit. Ex his sic arguitur: Quecumque casualiter vel fortuito eveniunt, inevitabili connexioni non subjacent: casualia et fortuita omnia inopinate eveniunt: ergo inevitabili connexioni causarum non subjacent: sed quecumque de fonte providentize procedunt, ordine et connexione inevitabili procedunt: ergo casualia et fortuita providentie non subjacent.

68

2. Adhuc, Augustinus in libro LXXXUT Questionum: "Quidquid casu fit, temere fit. Quidquid temere fit, ‘ providentia non fit '." Ergo quidquid casu fit, providentia non fit. Et eadem ratio est de fortuna.

69

In contrarium hujus est, quod 1. Quidquid fit ex concursu. causarum propter aliquem finem determinatum operantium, aliquo modo reducitur ad causarum ordinem, et ordine causarum deducitur ad debitum finem. Omne casuale et fortuitum ex concursu causarum fit propter aliquid operantium. Ergo omne casuale reducitur ad ordinem, et aliquo regente et gubernante deducitur ad debitum finem. Sed quecumque talia sunt, providentie subjecta sunt. Ergo fortuita et casualia providentie subjecta sunt.

70

Adhuc, Boetius in IV de Consolatione philosophiae: "Providentia cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita complectitur. Hac actus fortunasque hominum indissolubili connexione causarum constringit ."

71

Ulterius queritur de voluntariis et subjacentibus libero arbitrio.

72

Haec enim non videntur subjacere providentizs: quia,

73

1. Sicut dicit Damascenus in libro Il de Fide orthodoxa, quod "non omnia subjacent providentize, sed omnia quit non in nobis sunt, hoc est, in nostra potestate: que enim in nobis sunt, non providenti, sed nostri sunt liberi arbitrii®,"

74

2. Adhuc, Eccli. xvn, 7, sic dicitur, quod posuil oculum suum super cordu illorum, hominum scilicet. Oculus autem superponitur quando potestas cogitandi et faciendi libere quod vult, homini datur. Quod autem libertaiem ha. bet faciendi quod vult, inevitabili ordine causarum ad hoc vel ad illud non constringitur, et sic ordini et connexiom providentiae non subjicitur.

75

3. Adhuc Gregorius: "Homo est in quo est impressa imago Dei. Unde homo regale quid est." Hinc demonstratur, quod nullius subditur imperio, habens in se libertatem arbitrii, suoque nutu et moderamine dispensans. Ex hoc sequitur idem quod prius.

76

In contrarium hujus est, 1. Quod dicit Boetius in IV de Consolatione philosophiae: "Rector et medicator mentium Deus, cum ex alta providentia specula respexerit, quid unicuique conveniat, cognoscit: et quod convenire cognovit, accommodat." Ergo videtur, quod omnia cognoscit et deducit ad debitum finem providentia.

77

2. Adhuc, Eccli. xxm, 28: "Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum". Inde arguitur sic: Quidquid circumspicit aliquid, videt illud in principio, in medio, et in fine: quia aliter non circumspiceret ipsum: circumspicere enim est terminos rei comprehendere. Ergo quamlibet rem circumspiciens, videt ad quem finem quodlibet deducatur: et hoc providentia: ergo omnes vie hominum subjacent providentia.

78

Ulterius propter verba Hieronymi que ponit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XX XIX, cap. Hivero quod predictum est. Queritur, Si providentia sit de imperfectis et minutis animalibus, ut de muscis et culicibus ?

79

Et videtur, quod non, 1. Sic enim dicit Hieronymus in expositione Habacuc: "Absurdum est ad hoc adducere Dei majestatem, ut sciat per momenta singula quot culices nascantur,quotve moriantur, quota culicum et muscarum sit multitudo, quotve pisces natent in aquis,et similia. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum providentiam ejus etiam ad una retrudimus, in nos ipsos injuriosi simus, eamdem irrationabilium et rationabilium providentiam esse dicentes." Ex hoc expresse accipitur, quod imperfectorum et minutorum animalium non est providentia.

80

2. Adhuc, I ad Corinth. 1x, 9: Numquid de bobus cura est Deo? Quasi dicat: Non. Cura autem est providentia. Ergo providentia non est irrationabilium.

81

3. Adhuc, Aristoteles dicit in XII prime philosophie ‘, et Commentator suus ibidem, quod "melius est quedam vilia nescire, quam scire." Hujusmodi autem vilia sunt et feeda. Ergo melius est, quod providentie non subjaceant: et quod melius est, Deo attribuendum, est: ergo dicendum, quod providentia non sit de istis.

82

In contrarium hujus est quod dicitur, ad Hebr. iv, 13, quod omnia nuda et aperta sunt oculis egus, et quod non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Adhuc, Sapient. vi, 8: AEqualiter est illi cura de omnibus. Adhuc, Sapien, xu, 13: Non est alius Deus quam tu, cut cura est de omnibus.

83

Ulterius, cum providentia sit causa, et Deus non possit esse causa malorum, queritur, Utrum peccata et mala subjaceant providentia ?

84

Et videtur, quod non. 1. Augustinus in libroLXXXITT Questionum: "Providentia summum bonum est, a quo cetera bona sunt’." Sed malum a bono esse non potest, ut dicit Dionysius. Ergo mala non sunt subjecta providentiz.

85

2. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa: "Omnino necesse est omnia que providentia fiunt, secundum rectam rationem et ordinationem et Deo decentissimam fieri". Mala et peccata sic non fiunt. Ergo providentize non subjacent.

86

In contrarium hujus est, 1. Quod dicit Boetius in IV de Consolatione philosophig: "Sola divina vis est, cui mala quoque bona sunt: mala, inquam, ipsi creature, cum eis competenter utendo alicujus boni elicit effectum. Ordo enim in divinis ita cuncta complectitur, ut quod ab assignata ordinis ratione decesserit, scilicet misericordiae et bonitatis: hoc in alium ordinem relabatur, justitiae scilicet et judicii divini+."

87

2. Adhuc, Ovidius in fabula de Phaetonte: "Aliquisque malo fuit usus in illo." Et intendit dicere, quod in malo quod permittente Deo fit, aliquis usus est. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod "Deus bonus non permitteret mala fieri, nisi sciret que bona ex illis malis eliceret. Quorumcumque enim aliquis usus est, providentie subjecta sunt '." Ergo peccata et mala providentia subjacent.

88

3. Adhuc, Job, xxi, 30: In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. Hac deductio non potest esse hisi providentiz. Ergo mali et mala eorum providentie subjecta sunt.

89

4, Adhuc, Proverb. xv1, 4: Universa propter semetipsum operatus est Domtnus: impium quoque ad diem malum. Sed ad diem malum non deducitur nisi providentia. Ergo maliet mala providentiae subjacent.

90

Solutio. Dicendum, quod absque omni dubitatione credendum est, quod omnia subjacent providentie divine et mala et bona: bona sicut ad debitos fines deducenda: mala sicut ordinanda, vel per judicii pcenam, vel per bonum quod elicitur ex illis. Et hoc¥est quod dicit Hugo de sancto Victore in Sententiis, sic: "Utrumque operatur providentia in suo et inalieno: in suo bono quod fecit, in alieno malo quod permisit," Hoc est etiam quod dicit Origenes super illud Numerorum, xxu, 20: Venit ergo Deus: "Nos dicimus sapientia Dei et providentia omnia ita esse disposita, ut nihil otiosum sit apud Deum, nec bonum, nec malum. Malitiam Deus non fecit: eam tamen ab aliis inventam cum prohibere posset, non prohibuit,sed ea utiturad causas necessarias."

91

Ad primum ergo dicendum, quod casualia et fortuita providentie subjacent. Concursus enim causarum ordinatus est: et necesse est, quod aliquo certiori et meliori se ad ordinem redigatur: et hoc siin primum resolvatur, quod omnia redigit in ordinem, et a quo omnia convenientem accipiunt gubernationem et deductionem, non potest esse nisi providentia Dei.

92

Ad aliud dicendum, quod Augustinus vocat temere fieri, quod ommino sine causa et sine ordine causarum fit teme ritate voluntatis alicujus: et hoc nihil est. Et Augustinus dicere non vult aliud, nisi quod hoc modo casus nihil sit: quia quod vere casu fit, non temere fit, ut patet in preinductis exemplis.

93

Ip quop objicitur in contrarium, procedit.

94

Ad i quod ulterius queritur, dicendum quod voluntaria que procedunt ex libero arbitrio, providentie subjacent. Sed est providentia duplex, scilicet providentia pradeterminans, et providentia constituens causas essentiales et proximas eorum que fiunt, sicut est providentia necessariorum, in quibus, ut dicil Aristoteles, nihil casu fit vel contingenter, sicut solem oriri cras. Et est providentia quam vocat Damascenus secundum concessionem, hoc est, quando inevitabilis nexus providentie necessitatem inevitabilitatis non imponit causis proximis, et tamen de summa arce contemplationis sue providet quo se cause nobiles et contingentes per effectum divertant, aut divertere possint, et unicuique convenientem adhibet gubernationem. Et sub hac providentia incidunt voluntaria, et necessitatem ordinis vel consequentie accipiunt ab ea: quamvis non accipiant necessitatem absolutam et consequentis, eo quod non compellit liberum arbitrinm, ut dicit Damascenus, ut. patet in his que de prescientia in antehabitis dicta sunt.

95

Ad aliud dicendum, quod licet non subjiciatur providentie constituenti necessitatem in causis, tamen subjicitur providentiz# concessionis, que ordinat etiam ea que a contingentibus causis fiunt, ut dictum est. Est enim ibi probatum in V prime philosophiae, quod ea que fiunt frequenter, causantur et reguntur ab his que fiunt semper: et ea que fiunt raro, ut casualia et fortuita et voluntaria et contingentia, causantur et reguntur ab his que fiunt fre- quenter. Aliter enim sequeretur, quod aliquid esset multiforme et inordinatum, quod ad uniformitatem et ordinationem non reduceretur, quod est contra Aristotelem in IX prime philosophiae, et contra Pythagoram, et contra Boetium in ll Arithmetice.

96

Ad dictum Gregorii jam patet solutio. Homo enim non subditur imperio cujusquam ut cogatur ad ea que facit: tamen providentie et dispositioni divine subditur, ut ad competentes fines deducatur in his que libere facit. Sicut enim dicit Damascenus, nec suadet malitiam, nec compellit ad virtutem.

97

Ad ita duo que in contrarium adducuntur, simpliciter concedendum est: quia liquide veritatem probant.

98

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum providentia sit de minutis animalibus ?

99

Dicendum, quod satis ad hoc respondetur in libro I Sententiarum, Distinct. XXXV, cap. Hx tali itaque sensu. Et redit. responsio Magistri ad hoc, quod providentia quidem est de his scilicet imperfectis: sed modus gubernandi et deducendi in finem non est unus. in omnibus: quia rationalia capacia sunt legum et preceptorum et discipline. Unde cum, sicut dicit Boetius, ea que conveniunt singulis, providenlia accommodet, rationalia gubernat dando eis legem et eruditionem discipline et pracepta et consilia, que sunt signa sue voluntatis. Et hoc-modo irrationabilia gubernari non possunt: quia talium capacia non sunt. Et intendit. Hieronymus dicere, quod. injuria fieret rationabilibus, si modus gubernandi irrationabilia esset idem cum modo gubernandi rationabilia: eo quod rationabilia melioris modi capacia sunt quam irrationabilia: et providentia omnibus competentia providet, et unicuique dispensat propria, nec per vices nec per momenta videt singula, sed omnia simul uno simplici intuitu.

100

Ad aliud dicendum, quod Deo cura est de omnibus, sed non talis cura de irrationabilibus sicut. de rationabilibus: et hoc intendit Apostolus.

101

Ad aliud dicendum, quod in cognitione que causatur a rebus, melius est quedam vilia nescire, propter pronitatem adjunctam qua talia inclinant vel ad abominationem vel indignationem vel concupiscentiam turpem. Sed in cognitione que causa rerum est, sicut scientia divina, nihil horum esse potest: quia nihil accipit a rebus. Nec aliud Aristoteles vult ibi probare, nisi quod intellectus divinus nihil accipit a rebus: quia si acciperet.aliquid a rebus, secundum scita vilesceret intellectus ejus.

102

Ad itza tria que in contrarium adducuntur, dicendum quod providentia est de omnibus: sed in gubernando et deducendo unumquodque ad competentes fines est dissimilitudo: quia nec eadem nec similia sunt, que singulis competunt.

103

Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum quod Deus est summum bonum: et Deus est sua providentia: et sic summum bonum est providentia: quia convertuntur secundum suppositum. Tamen alius modus significandi est in summo bono, et alius in providentia. Summum enim bonum designat ut diffundens bona et vocans ad esse, ut in prehabilis in questione de dono dictum est. Providentia autem per modum significandi designat ut formam ordinis omnium agendorum ad fieri, ad esse, ad conservationem, et ad ea per que res ad debitum deducitur finem. Et ideo non sequitur, si aliquanon sint a summo bono, quod non subjaceant providentie: ordinabilia enim sunt mala et pone et culpx, et hoc modo subjacent providentia: malum enim culpa ordinatur justa vindicta peenz: et hoc justo. Dei judicio preparante et disponente poenas peccantibus.

104

Ad aliud dicendum, quod licet mala et peccata decentissima ratione non fiant, tamen decentissima ratione ordinantur, ut dictum est: et sic providentie subjacent.

105

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum cum Boetio et Aristotele, quod licet mala bona non sint, tamen quedam mala alicui sunt bona, quia occasiones sunt bonorum, sicut ustio et sectio bona est membri putrescentis,ne totum corpus putrescat: et sic Deo ordinante mala bona sunt, quia ex eis elicit boni profectum, et mali impedimentum: sicut furis suspendium bonum est, quia ex eo eruditur populus quid secundum justitiam debeatur iniquitati, et quid innocentiae: et hoc bonum non esset si furtum non esset, ut terrerentur etiam alii ne similia faciant ut non similia patiantur.

106

Ab sEQuens quod objicitur de Ovidio et Augustino, concedendum est.

107

Dvo ultima que sequuntur, omnino procedunt et concludunt veritatem.

Membrum 4

Quibus modis sit providentia
108

MEMBRUM IV. Quibus modis sit providentia ?

109

Quarto queritur, Quibus modis sit providentia ? Et queruntur hic principaliter duo, scilicet primo, an providentia sit causa provisorum ? Et secundo, De modis providentie quos tangit Damascenus in libro IT de Fide orthodoxa 1. Circa primum queruntur quatuor, scilicet an providentia sit causa ? Secundo, An sit causa inducens necessitatem provisis ? Tertio, Quis sit hujus cause proprius effectus ? Quarto, Utrum sit causa causans per se tantum, vel per se et per aliud, sive diversum, sive oppositum ?

Articulus 1

Utrum providentia sit causa?
110

MEMBRI QUARTI ARTICULUS I. Utrum providentia sit causa?

111

Primo queritur, An sit causa?

112

Et videtur, quod sic. 1. Boetius in IV de Consolatione philosophiae: "Omnium generatio rerum cunctique mutabilium naturarum progressus, et quidquid aliquo movetur modo, causas,formas, ordinem ex divine mentis stabilitate sortitur. Hee in suze simplicitatis arte posita, multiplicem rebus gerendis modum statuit: qui modus cum in ipsa divine intelligentie puritate conspicitur, providentia nominatur?." 4

113

2. Adhuc, Omnia que fiunt: vel fiunt ex necessitate et semper, vel fiunt naturaliter et frequenter, vel fiunt raro et casualiter et contingenter ad utrumlibet. Et in his tribus, ut dicit Aristoteles in VI prime philosophiae, primum est causa secundi, et primum et secundum causa tertii. Cum ergo secundum Boetium providentia sit indissolubilis nexus et inevitabilis et simplex ratio et forma gerendorum, ipsa est causa primaria omnium eorum que fiunt semper, et eorum que fiunt frequenter, et eorum que fiunt raro, Causa autem primaria maxime influens causa est. Ergo providentia maxime causa est. Et cum sit forma et ratio gerendorum, formalis causa est, que inter alias causas maxime influens est ad esse.

114

3. Adhuc, Dicit Damascenus, quod "providentia bona voluntas est Dei," ut in prehabitis dictumfest. Sed bona voluntas Dei causa est. Ergo providentia causa est.

115

4, Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate: "Voluntas Dei est causa omnium motionum et specierum omnium’." Sed providentia voluntas Dei est. Ergo providentia causa est.

116

5. Adhuc, Quod imponit necessitatem rebus ut sint, causa est. Voluntas Dei, ut dicit Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram?, imponit necessitatem rebus ut sint: quia omnia quecumque voluit, fecit. Ergo voluntas causa est: ergo providentia causa est.

117

6. Adhuc, Augustinus in libro LXX XIU Questionum: "Summe illud bonum est, cujus participatione cetera sunt bona’." Porro illud cujus participatione ce#tera sunt bona, per seipsum bonum est: quam divinam providentiam voeamus: sed summe bonum causa est omnium: ergo providentia causa est.

118

Solutio. Dicendum, quod providentia causa est, et est in triplici genere cause, propter tria que sunt in ipsa. Dicitur enim providentia secundum compositionem, quasi procul videntia, vel pro aliis videntia. Unde in quantum est videntia, est forma et ratio exemplaris gerendorum conferentium omnibus ad debitam gubernationem: et sic est in ratione cause formalis exemplaris primaria. In quantum autem est pro aliis que bona sunt, tangit beneplacitum voluntatis: et sic cadit in ratione cause efficientis primariz. In quantum autem est bonum primum et fons omnium bonorum, diffundens omnibus bona conferentia et competentiam: sic accipit rationem finis, et incidit rationem cause finalis.

119

Ad primum ergo dicendum, quod Boetius per illa verba intendit dicere, quod sit prima causa formalis et exemplaris, sicut dictum est.

120

Per idem patet solutio ad sequens: quia hoc procedit eodem modo.

121

Ad aliud dicendum, quod. providentia causa efficiens est in quantum voluntas, ut jam dictum est.

122

Per idem patet solutio ad sequens.

123

Ad aliud dicendum, quod voluntas beneplaciti imponit necessitatem rebus: haec enim est cui nihil resistit. Ad Roman. 1x, 19: Voluntati ejus quis resistit ? Etin quantum providentia includit in intellectu suo voluntatem beneplaciti, causa efficiens est.

124

Ad uTLiMum dicendum, quod summum bonum attribuitur providentie per actum proprium summi boni, qui est diffundere bona: et hoc modo, sicut dictum est, induit rationem cause finalis.

Articulus 2

Utrum providentia sit causa inducens necessitatem provisis ?
125

MEMBRI QUARTI ARTICULUS II. Utrum providentia sit causa inducens necessitatem provisis ?

126

Secundo queritur, An providentia sit causa inducens necessitatem provisis ?

127

Et videtur, quod sic. 1. Boetius in IV de Consolatione philosophie: "Haec scilicet providentia actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit: que cum ab immobilibus providentie proficiscantur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est."

128

2. Adhuc, Quorum causa sunt immobiles, ipsa sunt immobilia: sed providentia que omnium gerendorum causa est, ut sepius jam dictum est, immobilis est: ergo omnia gerenda, sive per liberum arbitrium, sive per alia, immobilia sunt: et si immobilia, ergo necessaria.

129

Si quis dicat, quod non est idem esse immobile, et necessarium. In contrarium est, quod res gerende vel mobiles sunt, vel immobiles secundum comparationem ad causam per quam fiunt. Si immobiles: aut immobiles in esse, aut immobiles in non esse. Si in esse: sed causa immobilitatis in esse non est nisi necessitas: ergo immobile in esse necessarium est. Si immobiles in non esse: sed causa immobilitatis in non esse, non est nisi impossibititas: ergo omnes res gerendz sunt impossibiles: quod falsum est. Si mobiles sunt ad esse et non esse, hujus causa non potest esse nisi contingentia. Res ergo gerende sunt contingentes. Nihil ergo est dictum res aliquas esse immobiles, et non necessarias. Et sic videtur sequi, si providentia est causa immobilis et necessaria, quod omnia que subjecta sunt providentie, necessario eveniant.

130

In contrarium est, quod 1. Ea que geruntur ex providentia, plerumque per liberum arbitrium eveniunt: et que per liberum arbitrium eveniunt, contingenter eveniunt: ergo non necessario,.

131

2. Adhuc, Si homo necessario facit que facit, tunc non est in ipso quod facit, nec ipse est dominus suorum actuum: et ita nec pro bene factis premiandus est, nec pro male factis puniendus: et sic perit consilium, perit casus, perit liberum arbitrium, ut in secundo Perihermenias dicit Aristoteles.

132

Solutio. Sumenda est auctoritas Boetii in libro V de Consolatione philosophiae sic dicentis: "Si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus que futura firmiter ille prascierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens, ad unum alligat atque constringit eventum. Quo semel recepto, quantus occasus humanarum rerum consequatur, liquet. Frustra enim bonis malisque premia poeneve proponuntur, que nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum. Idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc equissimum judicatur, vel puniri improbos,vel remunerari probos: quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri certa cogit necessitas’." Ex quo patet, quod si omnia de necessitate evenirent que subjecta sunt providentie, non essent premia bonorum, nec pene malorum. Et ideo dicendum, quod providentia ad generanda se habet ut causa primaria, non ut causa proxima. Et licet causa primaria quantum ad esse causati plus influat quam causa secundaria, tamen quantum ad dispositiones causati et determinationes, plus influit secundaria quam primaria, sicut in propositione prima libri Causarum probatum est. Et quia plus influit causa primaria, et per se influit, et a se influit, ideo secundaria et quod est et quod causa est, habet a primaria, et tota constringitur et continetur ab ipsa: et ideo quod agit, ad primam causam refertur: nec deficit ab actione nisi per casum a causa primaria: et ideo consequens est, quod omne quod agit secundaria, prahabeat et eminenter prehabeat causa primaria: et cum deficit ab ipsa, hoc ipsum cognoscit primaria causa: sicut ars cognoscit vitium, et rectum cognoseit obliquum. Et ex hoc consequens est, quod quidquid fit ab omnibus. secundis et quocumque se divertunt, pre scit et eminenter scit causa prima: et tumen quia causa prima non tollit causalitatem a secunda, nec modum causalitatis, sequitur, quod quecumque fiunt a secundis, contingenter fiunt, quando ipsa sunt contingentia: que tamen immobili necessitate et preesciuntur et prahabentur et preordinantur a causa prima. Et iste est intellectus verborum Boetii.;

133

Ad primum ergo dicendum, quod providentia in gerendis non ponit nisi necessitatem ordinis, et non necessitatem absolutam. Talis autem necessitas cum dependeat a contingenti futuro, non est nisi secundum quid necessitas, et simpliciter contingentia, ut in antehabitis in questione de prescientia dictum est.

134

Ad aliud dicendum quod quorum cause proximie et essentiales immobiles sunt, illa sunt immobilia simpliciter: sed quorum causa primaria immobilis est, non sequitur, quod sint immobilia. Et hujus causa est, quia causatum illius cause puritatem et nobilitatem et certitudinem assequi non potest: sed deficit ab ipsa, et efficitur mutabilis et contingens.

135

Ad id quod objicitur contra responsa quorumdam, concedendum est: quia responsio illorum non est conveniens.

136

Ad eX que objiciuntur in contrarium, per jam dicta patet solutio.

Articulus 3

Quis sit providentiae proprius effectus
137

MEMBRI QUARTI ARTICULUS III. Quis sit providentiae proprius effectus ?

138

Tertio queritur, Quis sit hujus causae proprius effectus ?

139

1. Distinguit enim Damascenus in Deo et in divina providentia tres virtutes, scilicet conditivam, conientivam, et provisivam. Sed conditive virtutis est id quod pertinet ad fieri. Contentivee vero quod pertinet ad esse et conservationem et permanentiam. Provisive quod ad gubernationem uniuscujusque in finem. Et sic videtur, quod effectus proprius providentie, gubernatio sit.

140

2. Adhuc, In inferioribus providentia de utilibus est et conferentibus ad salutem corporis et anime: ergo videtur, quod in divinis simpliciter.

141

In contRarium hujus est, quod in pre- sed contra, habitis dictum est et probatum per dicta Boetii, quod est de omnibus pertinentibus ad fieri, et ad esse, et ad gubernationem unicuique competentem. Ergo videtur, quod non sit tantum de utilibus ad gubernationem unicuique competentem.

142

Solutsio. Dicendum, quod providentia sotutio. dupliciter dicitur, communiter scilicet, et proprie. Gommuniter dicta continet virtutem conditivam, et provisivam: et sic est de omnibus conferentibus ad esse et ad fieri et ad gubernationem. Et sic est in Deo. Providentia enim est de his qu sunt in providente: et quiain Deo est fieri rerum, et continentia ad esse rerum, et gubernatio rerum in finem secundum modum unicuique competentem, ideo providentia in Deo est de his omnibus que conferunt ad ista. In homine autem non est suum fieri, nec suum contineri in esse, sed tantum gubernatio competens exterius: et ideo providentia hominis non se extendit nisi ad conferentia gubernationi extrinsece ad salutem hominis pertinentia, vel secundum virtutem hominis, quod docetur in ethicis monasticis, hoc est, ad hominem unum pertinentibus: vel secundum virtutem domus sive familiw, et hoc docetur in ceconomicis: vel secundum virtutem civilem, quod docetur in politicis.

143

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita,

Articulus 4

Utrum providentia sit causa causans per se tantum, vel per se et per aliud, sive diversum, sive oppositum ?
144

MEMBRI QUARTI ARTICULUS IV. Utrum providentia sit causa causans per se tantum, vel per se et per aliud, sive diversum, sive oppositum ?

145

Quarto queritur, Utrum providentia sit causa causans per se tantum, vel per se et per aliud, sive diversum, sive oppositum ? 4. Videtur enim providentie opus per malos et per mala fieri frequenter, sicut patet, Numer. xxii et XXIV, passim, per Balaam prophetantem facta sue providentia. Et, Joan, x1, 49. et seq., per Caipham. Similiter per Nabuchodonosor, IV Reg. xxiv, 1 et seq.

146

2. Adhuc, Actuum, iv, 27 et 28: Convenerunt vere in- civitate ista, adversus sanctum puerum tuum “Jesum, quem unzisti, Herodes, et Pontius Pilatus,cum gentibus et populis Israel, facere que manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Ergo quod providentia decrevit, exsecutioni mandatum est per Herodem et Pilatum.

147

3. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIIIL Questionum: "Fieri potest ut per bonum hominem vel malum divina providentia opituletur '."

148

Apauc queritur, Quare Deus permittit, quod mali serviunt providentie, cum laudabilius sit bonum facere per bonum, quam bonum facere per malum?

149

Apuvc etiam queritur, Quomodo Spi- ritus sanctus loquatur, vel etiam operetur per malos? cum, Sapient. 1, 3, scriptum sit: Spiritus sanctus discipline effugiel fictum: et auferet se a cogitationibus que sunt sine intellectu. Malorum enim cogitationes sine intellectu sunt.

150

Ulterius queritur, si Deus aliquando providet per creaturam, sive angelicam, sive aliam ?

151

Et videtur, quod sic. 1. Boetius in IV de Consolatione philosophiae: "Fato providentia hec ipsa que disponit, multipliciter ac temporaliter administrat. Sive igitur famulantibus quibusdam providentie divinis spiritibus fatum exercetur, seu anima seu tota inserviente natura, seu in ccelestibus siderum motibus, seu angelica virtute, seu demonum varia solertia, seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texiFatum autem notat dispositionem mobilem adherentem rebus, per quam providentia queque suis nectit ordinibus ."

152

2. Adhuc, Augustinus in libro VIIL super Genesim ad litteram: "Gemina operatio providentiae reperitur, partim naturalis, partim voluntaria. Naturalis quidem per occultam Dei administrationem, que etiam lignis et herbis dat incrementum. Voluntaria vero per- Angelorum opera et hominum °."

153

In conrraRium hujus est quod ex pre= godt ev. habitis verbis Boetii dictum est, scilicet quod providentia est divina ratio in summo omnium principe constituta, qua cuncta ordinat et disponit. Talis ratio creature convenire non potest. Ergo Deus non potest providere per creaturam.

154

Ulterius queritur, Utrum Deus potest committere creature dispositionem providentie, vel.quod gubernet seipsam ?

155

Solutio. Dicendum, quod in providentia duo sunt, scilicet unum quod est ralio simplex et forma omnium gerendorum in omnium principe constituta, ex qua et secundum quam fit provisio singulorum competentium unicuique ad fieri et esse et conservationem, et ad vmnia. quibus gubernatur et nectitur proprio fini et termino, et actibus propriis secundum propria loca et tempora omnibus distributa. Et quantum ad hoc providentia solius Dei est, et creature competere non potest. Est etiam providentia actualis dispositio, rebus quibus providetur, adherens, causata a providentia eterna, qua sicut instrumento accepto ex parte rei provise non ex parte providentis res gubernatur per competentia sibi in debitum finem et terminatum. it haec dispositio variatur secundum gubernata: et hoc ut frequenter fit per creaturas, sicut plante per motum solis et naturam. Animalia per sensum -et westimationem, sicut dicit Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram', tractans illud Jonw#, 1v, 7: Paravit Dominus vermem,... et percussit heredam. Queritur enim ibi, quaomodo mandatum Dei transivit ad vermiculum,. Et dicitur, quod omnis anima movetur visis. Omnis enim motus anime, ut in HI de Anima vult Aristoteles, secundum appetitum non movetur nisi nuntio.sibi facto per sensum vel per intellectum de appetendo vel fugiendo. Similiter est in rationabilibus, quod alia competunt quantum est ad provisionem superbo, alia humili, alia casto, alia incesto, alia sano, .alia infirmo, alia disciplinato, alia indisciplinato. Indisciplinato enim competunt yerbera, superbo humiliantia, pusillanimo ad spem elevantia, diviti avaro depauperantia, et sic de aliis: et hec frequenter per creaturam administrat Deus.

156

Ad PRimuM ergo dicendum, quod per malos frequenter, tamen Deo. ordinante et eliciente bonum ex malis eorum, ad- ministrat Deus competentia providen tie, sicut objectum est. Unde, Isaie, x, 5 et 6, Nabuchodonosor vocat baculum et securim in manu sua, et serram.Unde, dieit: Ve Assur! Virga furoris mei et baculus ipse est: in manu eorum indtgnatio mea. Ad gentem fallacemmittam eum, et contra populum furoris met mandabo illi. Sic etiam Apostolus, I ad Corinth. v, 1 et seq., fornicatorem qui habebat uxorem patris sui, tradidit Satane in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret: ut afflictione Satane complerentur in eo opera providentia. Et sic fit in diversis quandoque per, Angelum malum, quandoque per bonum, quandoque per homines bonos vel malos, et per motus ceelestium, per contemperationes elementcrum, per discur-| sus nubium, et quandoque tota inserviente natura, ut dicit Boetius.

157

Per noc patet solutio ad sequens de Actibus. Ex malo enim Herodis et Pilati elicuit Deus redemptionem generis humani per passionem Christi.

158

Et uoc est quod in sequenti dicit Au- gustinus. Quantum enim ad exsecutionem providentie et deductionem in actum, aliquando opitulatur per bonos, aliquando per malos.

159

Ad aliud dicendum, quod licet laudabilius sit aliquando bonum facere per bonum, quam bonum facere per malum, tamen laudabilissimum est facere per utrumque, et convenientius est aliquando facere per malum: majoris enim potentie est indicativum, et majoris sapientia: et fortior est veritas que ab adversariis habet testimonium, et eminentius commendatur virtus, que in malis malorum” non deficit, sed magnum accipit incrementum. Et sic dicitur, IT ad Corinth. xn, 9: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabilet in me virtus Christi. Et ibidem, ¥. 10: "Cum enim infirmor, tunc potens sum".

160

AD ALIUD dicendum, quod spiritus in quantum spiritus, sicut dicitur, Sapient. 1, 7, replet orbem terrarum, et hoc quod continet omnia. Et hoc modo, ut Deus operetur tam per bonos quam per malos competentia providentie. Et quia donum prophetiae, est donum gratis datum, quod mortali peccato non repugnat, ideo hoc et bonis et malis datur. Et sicut jam dictum est, spiritus in quantum spiritus a malis se non subtrahit, sed spiritus in quantum sanctus subtrahit sea malis, quia in eis non operatur sanctitates. Et cogitationes malorum sunt sine intellectu practico determinante de recte faciendis, hoc modo quo dicit Philosophus in HI Ethicorum, quod "omnis malus ignorans est."

161

Ad id quod ulterius queritur de Boetio, omnino concedendum est ut jacet: et patet ratio ex dictis.

162

Per Hoc etiam patet, quod concedendum est dictum Augustini, quod consequenter inducitur.

163

Ip Quop in contrarium objicitur, in principio hujus solutionis solutum est: hoc enim dicto modo providentia in solo Deo est.

164

Ad 1 quod ulterius queritur, dicendum quod nihil gubernatur nisi per aliquid melius se: et ideo creature ut creature gubernatio non potest fieri per creaturam, sed per id quod melius est omni creatura, et hoc est Deus: creatura enim ex nihilo est, et ideo indiget conditiva, contentiva, conservativa, et provisiva virtutibus, quarum quamlibet necesse est esse in melhiori se: et ideo licet Deus sit omnipotens, tamen nulJam talium virtutum potest committere creature: eo quod talis virtutis creatura non est susceptibilis. Si enim committeretur creature, induceret in Deo minorationem: equipararet enim creaturam Deo in aliquo’: et sic Deus non esset majus, quam cogitari possit. Majus enim est, cui creatura in nullo equiparatur, quam id cui equiparatur creatura in -aliquo. Unde si Deus hoc faceret, esset potius impotentie ‘quam potentie: posse enim infirmari impotentie est, et non potentie alicujus.

Articulus 5

De modis providentiae.
165

MEMBRI QUARTI ARTICULUS V. De modis providentiae.

166

Consequenter queritur de modis providentie, quos tangit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa ', ubi dicit, quod duo sunt modi providentie. Unus secundum acceptationem, et alter secundum concessionem. Secundum acceptationem dicit esse providentiam que est in his quecumque incontradictorie sunt bona, sicut est in bonis gratia, ad qux est voluntas beneplaciti. Seeundum concessionem autem sive permissionem, quam etiam vocat dilectionem, dicit fieri septem modis.

167

Primo quidem modo, quando ex patientia magni mali ad exemplum manifestat aliquando virtutem patientis. Unde dicit sic: "Concedit enim multoties et justum incidere in calamitates, ut eam que in ipso latet, virtutem aliis manifestum faciat, ut in Job. Unde, Tobie, u, 12, dicitur: Hane autem tentationem, scilicet plagam cecitatis, permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejfus, sicut et sanctt Job. Et hoc est de malis pene justi elicere bonum et procurare."

168

Secundo modo, quando’ de malo et inconyenienti magno elicitur bonum commune mundi, Et de hoc dicit sic: "Aliquando concedit inconvenientium quid agi, ut per operationem estimatam inconvenientem, magnum et mirabile bonum diligatur, ut per crucem salus hominum."

169

Tertius modus, quando per patienliam pcoene fit conservatio virtutis in punito. Et de hoc dicit sic: "Secundum ulium modum concedit sanctum pati malu, ut non ex recta via exeat, vel ex data ei virtute et gratia in superbiam incidat, ut Paulo, IT ad Corinth. xu, 7: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mex, angelus Satane, qui me colaphizet."

170

Quartus modus est, quanda de malo pene unius alii erudiuntur. Et de hoc dicit sic: "Derelinquitur quis ad tempus in direptionem aliorum, ut quod secundum ipsum fit, intuentes alii erudiantur: ut id quod est factum de Lazaro et divite'. Naturaliter enim videntes patientes, cruciamur et compatimur."

171

Quintus modus est, quando ex passione hominis gloria Dei procuratur. Et de hoc dicit sic: "Derelinquitur etiam in alterius gloriam, non propter proprium vel parentum peccatum, ut, Joan. 1x, 3, in caco a nativitate, de quo dicitur: Neque hic peceavit, negue parentes ejus: sed ut manifestentur opera Det in tllo.."

172

Sextus est, quando exemplo patientiz -unius animatur alter ad patiendum. Et de hoc sic dicit: "Rursus conceditur quis pati in alterius zelum, ut gloria ejus qui passus est, magnilicata, impigra aliis passio fiat spe future gloriae et desiderio bonorum eternorum, ut in martyribus, et expressum exemplum est in Lucia, que animabatur ad passionem videns martyrium beate Agathe." -

173

Septimus modus est, quando aliquis virtutibus non utens ut debet, permittitur incidere in aliquod magnum peccatum, ut ex hoc cognoscens seipsum et pro- priam infirmitatem, humilietur, et confitens peccatum suum ferventior resurgat. Et de hoc sic dicit: "Conceditur quis et in nefariam incidere operationem in direptionem alterius passionis deterioris, ut puta quis elatus in virtutibus et directionibus suis, concedit hune Deus in adulterium incidere, ut ex casu in sensum veniens proprie infirmitatis, humilietur, et procidens confiteatur Domino."

174

Ad ivem est quod dicit Glossa Bede, Joan. 1x, 1 et seq,, quod quinque de causis accidunt flagella.

175

Primo, ut flagellatus probetur, hoc est, probatus ostendatur, ut in Job et Tobia.

176

Secundo, ut flagellatus humilietur, ne de gratia sibi facta superbiat, ut im Paulo, Had Corinth. xu, 7 et seq.

177

Tertio, ut gloria Dei ad fidei edificationem manifestetur, ut in ceco nato.

178

Quarto, ut per flagellum flagellatus a peccato mundetur, ut Numer. xu, 40, Maria soror Moysi percussa est lepra, ut a peccato murmuris purgaretur.

179

Quinto, ut peena eterne damnationis etiam in hac vita in obstinatis inchoetur, ut in Herode et Antiocho. Act. xu, 21 et seq., in Herode de quo dicitur, quod percussit eum Angelus Domini: ef consumptus a vermibus, exspiravit. Et dicit Eusebius Cesariensis in Lcclestastica historia, quod vermes illi pediculi fuerunt, et quod in momento’ scatebat pediculis qui consumpserunt eum ad ossa. De Antiocho, If Machab. 1x, 7 et seq., qui gravi collisione corporis. contabuit. 7

180

Et, ut universaliter dicatur, tot modi: sunt hujus providentiae, quot modis contingit elici ex malo pene vel culpx unius, bonum edificationis in. eodem vel in altero. Jn altero autem dico dupliciter: vel in communi, ut in Ecclesia: vel in privato, ut in privata persona: et hoc facile est invenire: sic enim est in omnibus modis inductis. Bonum autem quod elicitur, duplex est, scilicet secundum intellectum, ut eruditio, vel sui cognitio: secundum affectum autem, ut probatio, vel confortatio, vel indignatio ad seipsum, vel etiam zelus ad imitandum alterum.

PrevBack to TopNext