Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 68

De fato
1

QUESTIO LXVIIL. De fato.

2

Deinde queritur de fato, quod ponunt qui providentiam negant.

3

Et queruntur quatuor, scilicet primo an fatum sit? Secundo, Quid sit? Tertio, Cujus sit? Quarto, In quo differt a fortuna et eupraxia? De hoc enim querit Gregorius Nyssenus in ultima parte libri sui quem fecit de homine.

Membrum 1

Utrum fatum sit
4

MEMBRUM I, Utrum fatum sit ?

5

Primo queritur, An sit fatum ?

6

Et. videtur, quod non. 1. Gregorius in homilia de Epiphania: "Absit hoc a fidelium mentibus, ut fatum esse aliquid dicant." Ergo nihil fatum esse credendum est.

7

2. Adhuc, Fatalia divinationes que- dam sunt. Dicitur autem, Numer. xxi, 23: "Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel". Ergo fatum in Tcclesia non debet esse. -

8

3. Adhuc, Providentia sive prescientia precognitio est. rerum futurarum. Talis autem precognitio nihil: ponit in rebus, ut ostensum est in questione de predestinatione. Ergo videtur, quod nullam dispositionem ponat que rebus: adhereat. Sed ponentes fatum, dicunt esse dispositionem inherentem rebus. Cum ergo non sit dispositio inherens .rebus, nihil est: et sic fatum nihil est.

9

4, Adhuc, Si fatum aliquid est: aut est creatum, aut increatum. Si creatum: Contra: Augustinus in libro V de Civifate Dei: "Divina providentia regna constituuntur humana. Que si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat," Ergo videtur, quod fatum non sit nisi voluntas Dei: et cum illa sit increata, fatum crit increatum.

10

5. Adhuc Augustinus in eodem libro, parum infra; "Qui vero non astrorum constilutionem, sicuti est cum quodque concipitur, vel nascitur, vel inchoatur, sed omnium connexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit,’ fati nomine appellant.: non multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum est: quando quidem ipsum causarum ordinem et quamdam connexionem Dei summi tribuunt voluntati et potestati, qui optime et veracissime creditur et cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere." Ex hoc accipitur, quod fatum non est nisi volunlas Dei: et ita est increatum.

11

In contrarium hujus est quod dicit Boetius in libro IV de Consolatione philosophie, quod "fatum est inherens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia queque suis nectit ordinibus." Sed talis dispositio aliquid creatum est. Ergo fatum aliquid creatum est.

12

Solutio. Dicendum, quod fatum est, sicut dicit Gregorius Nyssenus in libro quem fecit de homine, in cap. de electione, quod fatum Grece dicitur cipappévy. Greece enim sipzouévn, Latine sonat ordo. Et hoc idem dicit Hermes Trismegistus in suo libro de Causis. Dupliciter autem ponitur fatum. Uno modo Catholice, secundum quod est forma et ratio omnium per naturam, vel voluntatem, vel propositum fientium, inchoans a principe causarum que est providentia, et ab ipsa procedens in secunda, tertia, et quarta, secundum ordinem causarum, intelligentias que motores sunt orbium, et in orbes sive ceelos, et ex ccelis in motus ceelorum, et ex motibus ccelorum in motus elementorum, et ex motibus elementorum in actus et motus elementatorum sive complexionatorum sive quocumque modo ad formam mixti deductorum. Et in proposito similiter. Omnium enim que in proposito sunt, vel fieri possunt, sive ab Angelo, sive ab homine, prima ratio et forma exemplatis in providentia divina est: et ab illa sicut a fonte et principe quasi per influentiam procedit in alia si sunt bona, vel ordinanda per ipsum si mala sunt. Unde totus’ ille ordo causarum ex providentia inchoans, que exemplariter om-

13

nia continet et causaliter, Grece vocatur eluaputva. Et quando accipitur dispositio exemplata a providentia influxa et impressa rebus crealis secundum totum ordinem causarum naturalium et voluntariarum rebus inherens, et quasi im= pressa et incorporata rebus creatis, tunc vocatur fatum. Unde providentia et fatum differunt ut exemplar et exemplatum, et sicut causa influens, et forma influxa. Propter quod etiam Hermes Trismegistus et Plato mundum ab hoc exemplari egressum describunt, quasi secundum Deum a Deo deorum formatum. Et hoc modo ponere fatum nihil est inconveniens. Sic enim a providentia inchoat, et in aliis non est nisi dispositio causata et impressa.

14

Alio modo determinabant de fatd AMgyptii et Chaldei, qui ordinem causarum hunc mundum regentium, stellis attribuebant: et dicebant, quod in nativitate cujuslibet, dispositio et qualitas nati et regimen consistit in duodecim circulis et stellis positis in eis: et hune ordinem et dispositionem relictam in nalis, que dispositio qualitas est relicta ex motu et situ stellarum et radiatione et conjunctione et preventione, que necessitatem rebus imponit tam in naturalibus quam in voluntariis, fatum vocaverunt. Videbant enim, quod in omnibus ubi secundum ordinem plura movent ad idem, secundum movet in forma primi, sicut patet in generatione et digestione hominis. Calor enim digestivus per hoc quod congregativus est homogeniorum sibi, et disgregativus heterogeniorum, ab Aristotele in II de Animu loquente contra Empedoclem ‘probatur esse calor ignis: tamen in virtute ignis non movetur nisi congregando et segré gando: sed non in deducendo digesturn ad formam vivi: virtutem enim qua’ deducit ad formam vivi, hoc est, carnis potentiam vite habentis, non habet nisi ab anima nutritiva, cujus est instrumen- tum, sicut et dolabra lignum non movet ad formam domus, nisi ab arte que est in mente artificis. Sic dicebat, quod qualitates elementales que adherent materie in. generatione generatorum, et’ voluntates et electiones que sunt in generatis, non movent nisi in forma et virtute constellationum, que domus nativitatum vocantur ab astrologis. Et quia virtus addita est nativitati, propter hoc dicebant, quod dictum fatum necessi- ‘tatem imponit et voluntariis et naturalibus..

15

Contra quod disputat beatus Augusttnus in libro quinto de Civitate Dei, et Gregorius Nyssenus in libro de homine, cap. de electione, et de his que sunt in nobis. Hoc enim modo ponere fatum, est dicere omnia evenire ex necessitate, et sic inutiles esse leges et consilia et deliberationes, et injustas esse poenas damnandorum, et injusta premia bonorum, eo quod non voluntarie sed coacte fecerunt quidquid fecerunt: et inutilia esse Studia ad virtutem vel scientiam, sicut poeta dicit de Paride: "Te tua fata trahunt, ne cepta relinquere possis".

16

Unde sic dicere fatum, est hereticum. Talis enim stellarum qualitas trahere potest corpora, et mutare animas etiam plantarum et brutorum, sed animam et voluntatem hominis que ad imaginem Dei in libertate sui constituta est, et domina est suorum actuum et suarum ele- ctionum, nec mutare nec trahere potest coactiva coactione: licet forte eatenus qua anima inclinatur ad corpus secundum potentias que affiguntur organis (sicut sunt potentia anime sensibilis, et ani- me vegetabilis) anima humana inclinati- ve, non coactive, a tali qualitate trahi possit. Et hoc est quod dicit Augustinus in quinto libro de Civitate Dei, sic: "Cum igitur non usquequaque absurde dici possit, ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus videmus etiam ipsius anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri et minui quedam genera rerum: sicut echinos, et conchas, et mirabiles astus Oceani: non autem et animi voluntates positionibus siderum subdi:." Hoc igitur modo dicere fatum hereticum est. Primo autem modo. dicere fatum non est hereticum. Unde Augustinus in libro V de Civitate Dei: "Qui vero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque concipitur, vel nascitur, vel inchoatur, sed omnium connexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, faéi nomine appellant: non multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum est: quandoquidem ipsum causarum ordinem et quamdam connexionem Dei summi tribuunt voluntati et potestati, qui optimeet veracissime creditur et cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum re linquere: a quo sunt omnium potesta- tes, quamvis non ab illo sint omnium voluntates ."

17

Ad primum ergo dictum Gregorii dicendum, quod a fidelium mentibus longe debet esse fatum secundo modo dictum: non quoniam aliqua qualitas non inhereat rebus corporalibus que etiam inclinare possit animas corpori conjunctas: sed sic, quod nulla coactiva inheret rebus qualitas: quia etiam corpora non cogit, ut dicit Ptolemaus in Centilogio. Dicit enim, quod "sapiens homo dominatur astris." Et Hali in commento suo ponit exemplum: Ut si sidera scintillant ad motum melancholie et ad quartanas, sapiens in astris hoc previdens, per cibos et medicinas corpora disponat ad sanguinem: et tunc non erunt susceptibilia motus melancholia et quartane: et excluditur scintillatio stellarum.

18

Ad aliud dicendum, quod fatalia divinationes non sunt, nec auguria: sed fatalia quedam prognosticationes sumpte sunt a signis probabilibus non né cessariis: sicut Hippocrates docet in libro de Prognosticis. Sic enim ordo in stellis est in gradu primo, et dispositio sive qualitas adherens generalis, est qualitas influxa a stellis, et est in gradu secundo. Et ideo a Ptolemeo in Centilogio tales dispositiones vocatur stelle secunde. Dicit enim sic: "Prognosticator qui proenosticatur a stellis secundis, veriora dicit: eo quod ille prognosticatur a qualitalibus qua rebus inherent: et ideo efficaciores sunt ad res transmutandum, quam positio siderum que per se rem non tangit, sed per aliud et per accidens." Ut in primo capitulo libri qui Arabice dicitur Alarba, Latine Quadripartitum, dicit Ptolemeus..

19

Ad aliud dicendum, quod in pracognitione providentiae duo sunt, scilicet providentia simplex: et hac quia respectu boni et mali est, nihil ponit. Et est ibi beneplacitum voluntatis: quod est respectu boni, secundum quod convertitur cum ente: et quia hoc causalitatem dicit, ideo necesse est quod dicat dispositionem respectu rerum rebus futuris influendam, presentibus influentem, preteritis influxam a divina providentia. Et hoc modo aliquid dicit in rebus.

20

Av picrum Augustini dicendum, quod fatum secundum primam acceptionem quedam dicit sicut antecedentia, sicut homo dicit animal, et causa secundaria presupponit primariam: et sic fatum in cardine ordinis causarum dicit providentiam et voluntatem divinam. Sed quantum ad id quod significat, dicit dispositionem causis secundis et tertiis et quartis et sic deinceps causatis influxam a providentia: et illa non est voluntas divina, sed effectus voluntatis: et sic fatum creatum quid est, et non increatum.

21

Ad sequsns dictum Augustini dicendum, quod ex hoc non sequitur, quod fatum non sit nisi voluntas Dei, sed quod fatum est dispositio relicta in omnibus ordinibus causarum et effectuum secundum ordinem naturalium et voluntariarum causarum, in quibus principantur providentia Dei et voluntas.

22

Ip quop objicitur in contrarium, concedendum est.

23

ARTICULUS II Quid sit fatum ?

24

Secundo queritur, Quid sit fatum ?

25

Et sumantur definitiones a Sanctis et a Philosophis date.

26

1. Boetius in libro IV de Consolatione philosophie: "Fatum est rebus mobilibus inherens dispositio, per quam providentia suis queeque nectit ordinibus ." Secundum hance definitionem videtur, quod non tantum sit inherens mobilibus, sed etiam immobilibus: est enim ex divina providentia dispositio rebus influxa: divina autem providentia est tam mobilium. quam immobilium: et sic non videtur esse ratio quare magis dicatur rebus mobilibus inherens dispositio, quam immobilibus.

27

2. Adhuc, Quod mobilibus rebus inheret, mobile est: quia, sicut dicit Aristoteles in Topicis ?, motis nobis moventur ea que in nobis sunt: ergo dispositio mobilis est.

28

3, Adhuc hoc probatur ex eo quod dicit Boetius, ibidem: "Fatum est eorum que divina simplicitas gerenda disposuit, mobilis nexus atque ordo temporalis.":

29

In contrarium hujus est, 1. Quod ibidem dicit Boetius parum infra: "Hee series fatalis actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit, que cum ab immobilibus providentie prognosticantur exordiis, ipsas quoque immutabiles necesse est esse." Nexus ergo fatales immobiles sunt: et sic nec mobilis est, nec mobilibus adheret.

30

2. Adhuc, Boetius, ibidem, "Fatum singula dirigit in motu, locis, formis, ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in divine mentis adunata prospectu providentia sit: eadem vero adunatio digesta atque explicita temporibus, fa‘um vocetur." Ergo fatum est effectus providentie. Sed quando causa est immobilis, effectus est immobilis: ergo fatum est immobilis nexus sicut et providentia.

31

3. Adhuc, Augustinus in libro V de Civitate Dei, contra Astronomos loquens dicit, quod "fatum secundum eos est vis positionis vel situs siderum in circulo nativitatum, que existente quando quis concipitur vel nascitur, cognoscitur qualis futurus sit." Videtur ergo quod fatum non sit effectus providentie, sed positionis siderum: et ita nulla est definitio Boetii.

32

4. Adhuc, Sapient. xin, 2, dicitur, quod stelle sunt rectores orbis terrarum. Constat autem, quod vis rectoris primi inheret omnibus rectis ab ipso. Ergo videtur, quod fatum nihil aliud sit, nisi dispositio inherens omnibus rectis a stellis, per quam stellis moventibus unumquodque per differentias positionis stellarum ad finem periodi in esse, et agere, et pati, et eufortuniis, seu infortuniis deducitur.

33

5. Adhuc, Boetius in libro IV de Consolatione philosophiae: "Ha series (que fatum dicitur) ecelum ac sidera movet?." Et sic videtur, quod fatum est dispositio a positione siderum profecta, et nona providentia.

34

6. Adhuc etiam videtur hoc ex rationibus Astronomorum. Negari enim non potest, quod sidera per figuras positionis sue radiationes diversarum figurarum loco generationis influant. Nec negari potest, quod in Perspectivis probatum est, quin radiationes diversarum figurarum diversas qualitates imprimant gencratis. Demonstratum est enim in libro de Speculis, quod radius reflexus in seipsum elicit ignem, et in nato propter hoc facit furens incendium et nigredinem, ut in Afthiope. Reflexus ad angulum acutum, calorem facit, non tamen incendium. Reflexus ad angulum hebetem sive expansum, propter privationem caloris si non sit multum expansus, facit temperatum. Si autem sit multum expansus, frigus inducit et humidum. Et sis videtur, quod in corporibus secundum complexiones tota diversitas sit a stellarum positione, Sed dicit Socrates, quod electiones voluntatum fiunt secundum diversitatem habituum prius existentium in eligente. Sicut phlegmaticus eligit pisces et somnum. Melancholicus de melancholia adusta, eligit amara, tetra, et tristia. Sanguineus Jovis habens complexionem, pulchra et lata eligit. Cholericus Martis sequens complexionem, eligit acuta et feracitates et audacitates sive animositates. Et sic de omnibus dicit Socrates, quod semper electio secundum habitum est: et cum habitus sint a stellis, eo quod in aliud causans primum non possunt reduci, quod sit causans in genere et coordinatione causantium naturaliter, videtur quod electiones variantur secundum positiones astrorum et habitus.

35

7. Adhuc, Hoc modo descriptus est totus liber qui dicitur Quadripartitum Ptolemei, in quo ostenditur qualis quisque futurus sit in figura et complexione corporis et electione voluntatis, ex positione astrorum in circulis nativitatis. Dicunt enim, quod sphera stellarum fixarum habet movere terram: et ex diversitate figurarum ex imaginibus cceli, quas quadraginta octo dicunt esse, et ex positionibus siderum, et ex figura reflexionum luminis et radiorum causatur diversitas figurarum omnium eorum que fiunt in loco generationis qui est in terra. Sic dicunt spheram Solis movere ignem ad locum generationis: et illum ignem sic radiis solis illatum et informatum, imprimere habitualem formam nato, quo habitu trahatur ad eligendum ea que solis sunt, sicut splendida, lumen honoris, late diffundentia, sicut et ipse filius Solis latus est facie et venustus. Sic dicunt. spheram Lune movere aquam: quod patet. in accessu et recessu maris, qui fiunt ad positionem lune in angulis sui circuli differentis secundum quod est corniculata, vel in quadratura prima vel secunda: quod Graci vocant dicominos et dicotomos secunda: vel secundum quod est plena, vel juxta plenitudinem: vel deficiens a plenitudiue, quod Graci vocant amphitritos prima, et amphitritos secunda, ’Avo.enim Grace, dubium sonat Latine + eo quod tunc dubium, hoc est, imperfectum habet circulum. Sic dicunt, quod quinque alii planete habent movere spheram aeris: et ideo in aere multimodos esse motus: quia illi planete multorum motuum sunt. Et sphera quidem Veneris movere habet humidum seminale, quod spiritu generantis qui est aereus, plenum est: et influit illi formas habituales, quibus per totum periodum deducitur in corpore, et deducitur in electione sic natus. Sic dicunt spheram Mercurii movere humidum commiscibile ad commixtionem et complexionem, et influere sibi formas quibus deducitur in variatione complexionis et mixtionis et electionis, que tales sequitur habitus. Dicunt enim, quod sic nati eligunt ea que sunt mercatorum, qui semper miscent negotia, et vagabundi lucra sequuntur,

36

8. Si quis forte objiciat eis, quodin tota serie causarum qua /fatum dicitur, voluntas Dei et providentia est et princeps et ordinans sicut vault, ut dicit Augustinus: eo quod est omnia presciens et nihil inordinatum relinquens. Respondent isti, quod divina voluntas est primum et. princeps extra genus et extra coordinationem moventium et mobilium. Sed probat Aristoteles in secundo prime philosophie, quod in quolibet ordine causarum necesse est esse primum in genere ejusdem cause. Et de hoc loquuntur Astronomi: hoc enim necesse est esse positionem stellarum in causis generantibus. Dicunt etiam, quod per se patet et in octavo Physicorum probatur, quod forma primi generantis sive moventis habitualiter diffusa in secundo et tertio moventibus, dat eis movere ad esse et speciem et operationes generati. Supponunt etiam dictum Socratis, quod omnis scilicet electio fit secundum habitum aliquem prius existentem in eligente. Cum enim electio sive eligere, sit duobus vel pluribus propositis unum aliis preoptare, non esset ratio quare unum aliis preoptaret, nisi potentia electiva traheretur habitu aliquo ad hoc amandam plus quam aliud. Et six ex stellis et formis habitualibus ex positione siderum impres— sis, causant et ordinant natorum esse, operationes, vitam, et electiones, et formant durationis quantitatem.

37

Solutio. Dicendum, quod falwm di-: versimode definitur, scilicet in compara-’ tione ad id cujus est, sicut inherens dispositio: et sic illud definit Boetius. De-: finitur etiam aliquando secundum esse’ quod habet in comparatione ad: id a quo: est: et sic dicit Boetius, ibidem: "Fa tum est eorum que divina simplicitas ge renda disposuit, mobilis nexus atque or-’ do temporalis." Et sic definitur fatum’ Et cum fatum idem sit aod ‘Greece: eluapudvy, quod, ut dicunt Gregorius Nyssenus et Hermes Trismegistus, sonat ordinem causarum, sic accipitur proprie et secundum totum esse suum: sic enim est inherens dispositio mobilibus causis et causatis, per quam sicut instrumentum providentia queque suis nectit ordinibus.

38

Et si quis objiciat, quod sicut Deus creando non utitur instrumento medio, ita nec gubernando: cum ipse sit perfectus gubernator, sicut est perfectus artifex et creator. Dicendum, quod non est simile. Creatio enim nihil supponit, et ex nihilo est: et idcirco instrumentum ex parte creati esse non poluit: quia omnis instrumenti operatio est’ super aliquid. Nec ex parte creantis esse debuit: eo quod ille est infinite potentia, et in sola voluntate sua habet opus suum sicut vult et quando vult. Sed in gubernatione non est sic: illa enim supponit existens, quia non gubernatur nisi existens actu: et ideo ex parte gubernati quod a gubernabilitate secundum seipsum deficit, nisi dispositionem gua gubernabile efficiatur a gubernante, accipiat, requiritur dispositio fatalis, per quam gubernator unumquodque gubernat et suo ordine dispensat.

39

Ad primum ergo dicendum, quod in veritate fatum non adheret nisi rebus mobilibus. Quecumque enim gubernantur, secundum omnia gerenda ad suos terminos et fines deducuntur cumque deducuntur ad fines suos, moventur: et quecumque ad fines suos quotidie moventur, mobilia sunt: et sic fatum rerum mobilium tantum est: nec ponit immobilitatem simpliciter, sicut nec providentia: sed ponit immobilitatem ordinis sive consequentie, que est immobilitas secundum quid a contingente dependens, sicut sepius dictum est: et ideo definitur per mobile, et non per immobile.

40

Ad aliud dicendum, quod. hoc procedit..

41

Ad sxquens similiter patet solutio per. dicta: hoc enim concedendum est.

42

Ad id quod objicitur in contrarium, Adotyed dicendum quod nexus ille immobilis est secundum quid, mobilis autem simpliciter. Quoad duo enim est immobilis, scilicet quoad id quo res fatalis extra ordinem causarum fatalium excidere non potest, et sic constringit actus et forlunas hominum, et quoad hoc, quod res una fatalis in uno ordine existens, non potest excidere ab illo et incidere in alium: et talis immobilitas in nullo contrariatur mobilitati rei fatalis et mobilitati disposilionis qua res fatalis movetur in suum finem et terminum.

43

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod cause gerendorum exemplariter in mente divina accept, providentia sunt: in rebus autem digeste et inherentes, fatam sunt. Sed cum arguit sic: Si causa immobilis est, et effecius est immobilis, non valet: hoc enim non tenet, nisi in causa immediata et essentiali, cujus causalitas non dependet ad aliquid quod sit contingens vel mobile. Et talis causa non est providentia, nec fatum. Providentia enim in omnibus que in nobis sunt, causat liberum = arbitrium, quando causa est et non simplex visio. Quod autem per liberum arbitrium futurum est, contingenter futurum est, nec habet immobilitatem nisi secundum quid, scilicet secundum quod refertur ad providentiam ut subjectum illi, vel ad hance vel illam fatalem ordinationem.

44

Ad aliud quod objicitur de positione siderum, dicendum quod Philosophi non acceperunt fatum secundum perfectam sui definitionem: quia cum fatum sit ordo causarum, vel disposilio ex ordine causarum relicta, ordinem causarum non deduxerunt usque ad primam et principem causam omnium, cujus nutu et voluntate et ordinatione et dispositione omnes aliae regulantur et moventur et agunt: et ideo totum esse fali non consideraverunt, sed reduxerunt in primum ‘ordinem causarum corporalium: et hoc est primum in genere, et non simpliciter.. Unde et fata attribuerunt hominibus, et non Angelis. Dixerunt enim, sicut refert Avicenna, quod solum corpus hominis inter mixta et complexionata ad equalitatem coeli accedit: et ideo inter omnia sortitur animam intellectualem, que inter omnes formas, intelligentia que movet ccelum, similior est: et ideo dispositiones ccelestes magis inherent hominibus, quam aliis. Et in hoc nihil errabant: sed errabant vehementer in hoc, quod dixerunt, quod ille dispositiones et ordines motuum ceelestium et stellaram imponerent necessitatem ad gerenda: ut quecumque quis ageret, de necessitate fati et coactione faceret: cum non necessitati subdatur animus hominis, cum semper liber sit et dominus actuum suorum: quia in ipso est facere quod vult, vel non facere, et non in fatis vel in stellis vel etiam providentia: eo quod nec fatum nec stelle nec etiam providentia a libero arbitrio aufert libertatem agendi quod vult et arbitrandi. Unde hic fuit error, quod sic ponebant fatum esse, quod rebus fatalibus necessitatem imponat.

45

Ad aliud dicendum, quod in veritate stelle rectores orbis terrarum sunt in his que subjacent orbi terrarum: et haec sunt corporalia, et ea que corporalibus inherent, sicut vegetabilia et sensibilia, que obligata sunt materi corporali, ut dicunt Augustinus et Damascenus, et magis aguntur quam agunt. Animus autem hominis cum non agatur, sed agat, et dominus sit suorum actuum, orbi terrarum non subjacet, sed potius supponitur necessitati motus orbis: et talibus dispositionibus stellarum nec agitur, nec regitur, nisi forte secundum. inclinationem, ut in antehabitis dictum est.

46

Ad aliud dicendum, quod Boetius verum dicit, Dispositioni enim fatali que est a providentia, subjacent sidera: quia per illam gubernantur et in esse et in motu et in effectu: sed hoc non est totum esse fati, ut patet ex predictis, sed est esse fati in sideribus et non in aliis. Nec ex hoc habetur, quod stelle imponant necessitatem, sed imponunt qualemcumque dispositionem sibi a providentia inditam.

47

Ad id quod objicitur de rationibus Astronomorum, dicendum quod in veritate ex talibus principiis dicunt quod dicunt. Tamen Ptolemeus in principio Quadripartiti dicit, quod Astronomus nihil quasi de necessitate fatorum etiam in corporibus debet dicere, et assignat duas causas. Una est, quod vis slellaram non per se, sed per aliud venit ad inferiora. Fist autem per se notum et a Philosopho in libro de Cazusis, et in VI Ethicorum dictum, quod omne quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est. Unde vis stellarum in medio existens, est in medio secundum potestatem medii et non secundum potestatem quam habet quando est in stellis sive in celis: et ideo non venit ad inferiora, nisi alterata a virtute medii, Alia causa est, ut dicit, quia talis virtus stelle non fit in inferioribus per se, sed per accidens. Si enim ficret per se: tunc esset ab aliqua causarum per se: et.sic esset vel ab efficiente per se, vel a forma per se, vel a per se materia, vel a per se fine. Constat, quod nihil horum est. Relinguitur ergo, quod sit per accidens, hoc est, ex relatione ultimi causati in inferioribus, ad primum causans in genere causarum corporalium in superioribus. In omni autem tali ordine causarum, licet secundum moveat virtute primi, et tertium virtute primi et secundi, et sic deinceps; tamen primum modum causalitatis propria non -aufert a secundo, nec primum et secundum a tertio: et sic fit, quod licet vis stellarum immobilis sit in stellarum positione, tamen in inferioribus in quibus per accidens est, efficitur mobilis et mutabilis. Nisi enim sic esset, ipsa etiam scientia astrorum esset inutilis: quia mala previsa in eis impediri non possent, nec bona promoveri. Propter quod etiam Messeallach precipuus in astris, dicit quod Alkir, hoc est, circulus ccelestis, studio periti viri juvatur ad effectum, sicut juvatur terra ad fructum seminatione et aratione. Et si corporibus non imponant necessitatém, constat quod nec animo hominis, nec libero arbitrio.

48

Ad aliud dicendum, quod illa sunt principia ex quibus prognosticantur Astronomi, et secundum quod scripta est scientia genethliacorum, que traditur in Quadripartita quantum ad primam partem ejus, que est de his que accidunt generatis communiter. Sed peccatum est in hoc, quod dispositiones habituales influxas a stellis dicunt necessitatem imponere rebus et electionem, cum non possit hoc convenire forme habituali que per aliud et per accidens est in re- bus, ut jam patuit ex verbis Ptolemai.

49

Ad aliud dicendum, quod in veritate primum ‘in genere in ordine talium causarum movens, stelle sunt: et veruam est, quod secundum movet virtute primi: sed cum forma primi et virtus in secundo est secundum modum et potestatem secundi et non primi, ideo in secundo non habet necessitatem quam habet in primo. Et hujus satis exemplum — dat Aristoteles in libro de Somno et vigilia, dicens quod prime cause sunt sicut principales consiliarii principis, qui ordinatissima secundum rationes legum dant consilia, que tamen propter res que proximz sunt negotiis, et circumstant ea, aliquando non congruunt: et ideo ex inferioribus causis mutantur. Et quod dicit Socrates, quod electiones sunt secundum habitus, intendit habitus inclinantes, et non cogentes.

50

Et per hoc patet solutio ad totum.

Membrum 3

Cujus sit fatum
51

MEMBRUM III. Cujus sit fatum ?

52

TERTIO queritur, Cujus sit fatum ?

53

Et queruntur duo, scilicet in quibus sit radicaliter sive causaliter ? Et secundo, in quibus sicut in subjectis ? 1. Ex dictis enim Augustini in libro V de Civitate Dei, videtur, quod radicetur in astris. Dicit enim, quod "est vis positionis siderum."

54

2. Adhuc, Augustinus super illud Joannis, u, 4: Nondum venit hora mea, dicit: "Si fatum est. sub sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum conditor siderum." Ex hoc relinquitur, quod fatum sub sideribus est, sicut a si- deribus impressa dispositio.

55

Unterivs queritur, Que subjaceant fato?

56

Si dicitur, quod naturalia, et maxime corporalia, videtur Augustinus contradicere in libro V de Civitate Dei, sic: "Quid tam ad corpus pertinens quam corporis sexus ? Et tamen videmus, quod sub eadem dispositione siderum diversi- tas sexus nascitur in conceptu gemino- rum, quando masculus scilicet et foemina simul concipiuntur." Si ergo in hoc non subjacet constellationi quantum ad sexum, nec quantum ad alia corporalia subjacebit: et sic dispositie corporalium constellationi non supponitur.

57

Ulterius queritur, Si fatum sit de omnibus his de quibus est providentia, vel non?

58

Et videtur, quod non. Boetius in libro IV de Consolatione philosophiae: "Manifestum est immohilem simplicemque gerendarum rerum formam esse providentiam: fatum vero corum que divina simplicitas gerenda disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem: quo fit ut omnia que fato subsunt, providentia quoque subjecta sint, cui etiam ipsum subjacet fatum: quedam vero que sub providentia locata sunt, fati seriem superent!."

59

In contrarium hujus est, 1. Quod prius habitum est. Si enim fatum est dispositio per quam providentia queque suis nectit ordinibus: tunc videtur, quod de omnibus sit fatum, de quibus est providentia: quia aliter providentia per fatum queque non necteret.

60

2. Adhuc, Si, ut prius habitum est, fatum est eorum que divina simplicitas gerenda disponit, mobilis nexus: tunc videtur, quod omnia que sunt sub dispositione divina, sint sub fato: sed quacumque sub providentia sunt, sub dispositione divina sunt: ergo quacumque sub providentia sunt, sub fato sunt.

61

Ulterius queritur. Si malum est sub fato ?

62

Et videtur, quod sic: quia malum sub providentia est sicut presciente et ordinante, sicut dicit Boetius. Sed fatum est dispositio per quam quodlibet nectitur ordini suo, Ergo videtur, quod malum ad minus ut ordinabile sub fato sit.

63

Unters queritur, Si fatum imponat necessitatem eis quorum est?

64

Et videtur, quod sic: quia dicit Boetius in libro IV de Consolatione philosophiz?, quod "series falalis actus fortunasque hominum indissolubili connexione causarum constrigit." Si indissolubili, tunc videtur, qued de necessitate fiant omnia que fiunt: et tunc tenet objectio Tullii quam ponit Augustinus in libro V de Civitate Dei, sic: "Si certus est ordo causarum, quo fit omne quod fit: fato fiunt omnia que fiunt. Quod si ita est, nihil est in nostra potestate, nullumque est arbitrium voluntatis ."

65

Soxtutio. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus in libro V de Civitate Det +, fatum a fando dictum est. Est enim decretum principis providentie divine, promulgatum in omnia que suis ordinibus nectenda sunt.

66

Notandum tamen, quod quedam transgrediuntur fati seriem, scilicet que in ordinem causarum non incidunt: fatum enim est connexio et ordo causarum: et talia sunt que immediate a Deo fiunt, quibus Deus tota est essendi causa, sicut est creatio cocli et terre, creatio anime, creatio Angeli. Hee enim nulla dispositione media creata que adhereat eis, deducuntur ad esse, sed sola providentia et voluntate divina: et ideo hec fato non supponuntur. Sunt alia per duos ordines causarum a providentia descendentia, scilicet per ordinem causarum naturalium, et per motum spherarum ccelestium, et motum elementorum, et motum materi: quae omnia mobilia sunt. Et cum nihil mobilium moveat seipsum, haec indigent dispositione a primo motore in ipsa descendente, hoc est, a providentia qua moveantur et connectantur finibus suis sicut et in naturalibus probatur, quod motus localis quo quodlibet movetur ad locum suum, est a generante vel removente prohibens: hoc enim probatum est in VIII Physicorum, et quecumque a tali ordine causarum descendunt, fato subjacent: quia, sicut dicunt Hermes Trismegistus et Boetius et Gregorius Nyssenus, idem est fato subjacere, quod ordini et connexioni causarum subjacere. Est iterum ordo causarum in his que descendunt a providentia per liberum arbitrium: et quia talia non immediate fiunt a Deo, sed liberum arbitrium deducitur ad ipsa, et quod deducilur, deduct non potest sine dispositione qua deducibile fiat, oportet quod etiam in illis sit relicta dispositio a providentia, qua deducantur et nectantur suis terminis. Et ideo etiam illa subjacent facto, cum fatum nihil aliud sit, nisi dispositio ordinis causarum, rebus mobilibus impressa, qua ad fines suos deducuntur et nectuntur suis terminis.

67

His wasitis, dicendum ad primum, quod fatum secundum perfectum esse fati acceptum, et secundum perfectam definitionem, non radicatur in stellis sicut in primo principio, sed in providentia que principatur in omni causarum ordine, et cujus forma simplex, simul et in uno omnia prehabens, ratio motus et causalitatis est in omnibus secundis causis: et hoc quod ipsa simul habet, sigillatim per fatum dirigitur secundum diversitatem temporum, locorum, et variationem rerum mobilium: et hec est differentia fati a providentia. Cujus Boetius tria valde convenientia dat exempla. Dicit enim, quod hoc est fatum ad providentiam comparatum, quod ratiocinatio ad intellectum, et tempus ad eternitatem, et circulus ad centrum. Ratiocinatio enim ab intellectu principiorum incipit, et proficiscitur et circa intellectum versatur et vertitur: consona enim principiis in eo de quo ratiocinatur, accipit, et dissona refutat: et sic omnia de quibus ratiocinatur, ad intellectum regyrat et examinat. Similiter tempus cum in uno indivisibili stante totum esse suum possidere non possit, et uno stante perfectum cadit in successionem, et successionem infinitam quasi reflectit in nunc stans, ut in successione sempiter num esse habeat, quod non habuit in indivisibili stante et sese non movente. Ita fatum se habet ad providentiam: quia ex providentia simplici et stantle proficiscitur et in mobilia diffunditur, que in ipso quasi reordinantur ad stantem ordinem providentie. Similiter est in circulo et centro: simplicitas enim est in centro unde circuli generatio incipit, et quo plus pes circini mobilis a centro distat, tanto circumferentia per majora spatia ducitur et dilatatur: et quo plus ad centrum constringitur, tanto minora spatia continet, et in paucioribus diffunditur. Et sic fatum ab indivisibiliprovidentia profectum, in his que proxima sunt Deo, et quorum Deus tota est causa, sicut in anima rationaliet Angelo, parum virtulis habet. In his autem que secundum ordinem causarum plus a Deo distant, virtutem habet magis manifestam.

68

Ad dictum Augustini dicendum, quod Auguslinus accipit fatum secundum acceptionem Mathematicorum, et non secundum veram et perfectam rationem ipsius.

69

Ad id quod ulterius querilur, jam patet solutio. Omnia enim que per ordinem causarum deducuntur et descendunt a providentia, sive ille cause sint voluntariae, sive naturales, fato subjacent: que autem immediate sunt a Deo, fato subjacere non possunt, propter rationes jam positas.

70

Ad dictum tamen Augustini dicendum, quod Augustinus non intendit, quod sexus corporis non subjaceant fato, et quod fatum radicetur in stellis: quia hoc esset falsum: sed intendit, quod positio stellarum non sit tota et sola causa eorum que fiunt naturaliter in corporibus, propter rationes superius a Ptolemo inductas. -

71

Av w quod ulterius queritur, patet jam solutio. Quedam enim sunt sub providentia, que non sunt sub fato, sicut que immediate a Deo sunt: et hoc intendit dicere Boetius.

72

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod cum dicitur, quod queque nectit fatum, signum distributivum, queque, non distribuit nisi pro fatalibus: et illa sunt que non immediate, sed secundum ordinem causarum a providentia descendunt.

73

Ad aliud dicendum, quod mobilis nexus non est nisi in rebus mobilibus: et ideo nec sub dispositione tali sunt, nisi ea que mobiliter gerenda Deus disposuit.

74

Apip quod ulterius queritur, dicendum quod non est dubium quin malum pene sub fato sit. Malum autem culpe dupliciter consideratur, scilicet prout est in fieri, et prout est in ordine ad alterum. Primo modo malum culpx sub fato non est: quia fatum non compellit aliquem facere malum. Secundo modo nihil prohibet malum culpz esse sub fato: dispositione enim fatali ordinatur ad bonum quod elicitur inde.

75

Ad dictum Boetii quod adducitur in contrarium, dicendum quod ipsemet Boetius causam assignat dicti sui. Dicit enim, quod providentia res mutabiles et alioquin temere fluituras (et malas futuras) fati incommutabilitate coercet: et sic eliminatur ab eis malum, hoc scilicet quod temere defluerent. Potest etiam dici, quod per fatum ipsum malum ordinem boni habet, ut scilicet bonum eliciatur ab ipso: et sic malum in toto malum non est, sed eliminatur per dispositionem fatalem, que non cogit ad malum, sed etiam ipsum factum ordinat.

76

Ad id quod ulterius queritur, Si ipsum fatum imponat necessitatem ?

77

Dicendum, quod necessitatem simpliciter non imponit, sicut nec providentia. Et hujus causam assignat Boetius, scilicet quia nec providentia nec fatum sunt tota causa eorum que subjacent eis: sed sub fato et providentia sunt cause contingentes, ut liberum arbitrium, que sunt vere cause et proxime eorum qua fiunt, a quibus providentia et fatum modum causalifatis non tollit: et ideo que fiunt ab ipsis, contingenter fiunt, quando, respectu ejusdem sunt providentia et fatum et liberum arbitrium. Unde eliam Augustinus dicit, quod per liberum arbitrium futurum est, etiamsi providentia sit de ipso, et sic provisum non de necessitate futurum est, sed de voluntate futurum est: sed necessitatem ordinis ponit sicut et providentia: sed hac necessitas non est necessitas nisi secundum quid, ut sepius dictum est. |

78

Ad ossectionem Tullii quam ponit Augustinus in libro V de Civitate Dei, et Gregorius Nyssenus in ultimo cap. de homine, dicendum quod cum dicit: Si certus est ordo causarum, quod tunc sequuntur inconvenientia que inducit: dicendum, quod duplex est certitudo causarum, scilicet certitudo in esse ordinis, et certitudo in causando. Primo modo certus est ordo causarum, et nihil sequitur inconveniens: quia sic contingens remanet contingens, et necessarium necessarium, et neutrum alteri prejudicat: quamvis contingens sit sub necessario, sicut vult Aristoteles in IT Perihermenias, et in libris prime philosophie. Certitudine autem in causando non est certus ordo causarum, nisi in causis necessarlis: quod enim contingenter causat, non certe causat. Et verum est quod si hoc modo esset certus ordo causarum, sequerentur inconvenientia que infert Tullius et alii negantes providentiam. Sed quia prima certitudo non tollit contingentiam a causis, propter illas que mobiliter se habent ad causandum, ad haec necessaria sunt leges, consilia, et deliberationes, et objurgationes, et laudes, quibus ad bonum ordinetur mobilitas causarum contingentium,

Membrum 4

In quo differat fatum a fortuna et eupraxia
79

MEMBRUM IV. In quo differat fatum a fortuna et eupraxia ?

80

Quarto queritur, In quo fatum differt a fortuna et eupraxia? De hoc enim querit Gregorius Nyssenus in ultima parte libri sui quem fecit de homine.

81

Et videtur, quod in nullo. 1. Dicit enim Gregorius Nyssenus, quod sapientissimi Grecorum dicunt electiones gestorum sive gerendorum esse in nobis, proventum autem eorum que eliguntur, esse in fortuna. Et addit, quod sic dicentes, uno quidem modo verum dicunt,alio vero falluntur: nam hoc quidem quod in nobis ponunt electiones gestorum sive gerendorum, non omnino autem in nobis esse proventus electorum, rectissime dicunt. Fortunc vero imponere hos, hoc est, proventus electorum, non recte dicunt. Ex hoc videtur, quod fatum sit fortuna. Proventus enim electorum a nobis ad finem deducitur fato: et cum ad idem sit fortuna et fatum, videntur idem esse.

82

2. Adhuc Gregorius ibidem, paulo post: "Fortuna cum apud Grecos eluapyéva dicatur, ex eo quod est poipa quedam, id est, ordo causarum intransgressibilis: ita enim eam Stoici determinant, hoc est, ordinem et supercolligationem intransgressibilem." Ex hoe videtur, cum fatum sit ordo causarum intransgressibilis, ut dictum est, quod fortuna et fatum idem sunt.

83

3. Adhuc, Non videtur esse bene diclum, quod gerendorum electio sit in nobis, proventus autem electorum ad nocumentum vel utilitatem, sit sub fortuha: secundum hoc enim fortuna est imperfecta, ut dicit Gregorius Nyssenus, quedam sub se habens, et quedam non. 4. Adhuc, Sicut idem opponit Gregorius, secundum hoc fortuna non est nisi prius electorum a nobis: et sic eleclic nostra prevenit fortunam: ergo fortuna potius movetur a nobis et informatur quam moveat nos et informet: et sic homo causa fortunc est, et non fortuna causa hominis in eventibus: et hoc est contrarium ejus quod dicunt Grecorum sapientes, qui dicunt fortunam nobis esse causam in eventibus, et non nos fortune.

84

5. Adhuc, Ibidem inducit Platonem, sic dicens: "Plato vero dupliciter dicit fortunam: hanc quidem secundum substantiam, aliam vero secundum actum. Secundum substantiam quidem hujus totius, hoc est, universi animam. Secundum actionem vero divinam legem imprevaricabilem propter causam ineflugibilem. Vocant autem et hance constilutionem immutabilem."

85

6. Adhuc, Gregorius, ibidem: "Plato dicit hanc legem datam esse a primo cl supremo Deo totius anime in decorationem universorum, secundum quam deducit ea que fiunt." Sed fatum est secundum quod deducitur unumquodque quod fit. Ergo fatum est fortuna.

86

7. Adhuc, Gregorius, ibidem: "Plato hanc que est secundum actum fortunam, dicit etiam esse secundum providentiam. A”providentia enim dicit contineri fortunam. Omne enim quod secundum fortunam est et secundum providentiam dicit fierl: non tamen omne quod secundum providentiam est, et secundum fortunam esse dicit." Sed ita se habet fatum ad providentiam, scilicet quod providentia continct fatum. Ergo fatum et fortuna sunt idem.

87

8. Adhuc, Aristoteles disputans de fortuna querit, Utrum sit natura vel intellectus ? Si enim natura sit; tunc omnium quorum est una natura, esset fortuna, quod falsum est.

88

9. Adhuc, Ab omnibus a quibus ponitur fortuna, quasi pro principio ponitur, quod est dirigens naturam et re gens. Regens autem et dirigens, melius est recto et directo. Ergo fortuna aliquid melius est, quam natura,

89

10. Adhuc, Aristoteles probat, quod non est intellectus. Intellectus enim semper rectus est: fortuna autem et recta et non recta. Aliquando enim indigni multa habent eufortunia, et digni infortunia, ut in divinis Job, et in poeticis heroicis Priamus. Ergo fortuna non est intellectus secundum Aristotelem. Ergo ex lihello de Fortuna, fortuna est melius nalura, naturam dirigens et deducens ad debitum finem. Hoc autem est fatum, ut patet ex philosophicis. Ergo fortuna et fatum sunt idem.

90

Urreris, Aristoteles dicit eupraxiam esse eorum qui prosperantur in boni clectione, cacopraxiam autem eorum qui mala eligunt. Et queritur, Utrum fortuna sit eupraxia, vel fatum ? Et videtur, quod sic: fatum enim sive fortuna est quod nectit unumquodque suis ordinibus. Sed per eupraxiam electio nectitur bono. Ergo eupraxia fatum est vel fortuna, Cause enim eedem sunt, quarum est una ratio causalitatis et unus effeclus,

91

IN conrRARIUM hujus est, quod eupraxia dirigit electionem que in nobis est, fortuna vero exteriorum dicitur esse bonorum.

92

Uterus queritur, Utrum Christus secundum animam et corpus subjacuit fato, vel fortunc, vel eupraxie ?

93

Et videtur, quod non. Conditor enim legum non subjacet legi. Fatum autem est. dispositio vel lex inherens rebus mobilibus, per quam providentia queque suis nectit ordinibus: et hujus conditor Christus est: cum ipse sicut dicitur, Tad Corinth. 1, 24, sit Dei virtus et sapientia. Videtur ergo, quod fato et futunc non subjacuerit.

94

In contrarium hujus est, quod

95

1. Christus assumpsit nostros defectus indetractabiles, ut dicit Damascenus. Unus autem et precipuus nostrorum defectuum est subjacere fato et fortunc. Ergo illum assumpsit Christus.

96

2. Adhuc, Omnibus mobilibus adheret dispositio que est fatum: Christus mobilis fuit secundum corpus: hoc constat.Mobilis etiam fuit secundum electionem: quia dicitur, Luc. quod puer Je-

97

sus proficiebat sapientia, et xtate, et.

98

gratia apud Deum et homines. Ergo videtur, quod secundum corpus et animam fato subjacuit et fortunc.

99

3. Adhuc, Matth. u, 2, dicunt Magi: Vidimus stellam egus in Oriente. Ergo videlur, quod quantum ad nativitatem subjacuit stelle. Ergo fato, secundum quod fatum radicatur in positione siderum.

100

Solutio. Fortuna wultipliciter dicitur, Aliquando dicitur fortuna tota dispositio a providentia influxa rebus mobilibus secundum totum ordinem causarum primarum, mediarum, et proximarum, qua unumquodque debito nectitur ordini: et sic fortuna sumitur a Platone, et convertitur cum fato. Unde Gregorius de Platone: "Secundum hoc quidem quod Plato vocat Dei ordinationem et voluntatem fortunam, et secundum hoc quod fortunam supponit provideniie#, parum quid differt a divinis eloquiis, dicentibus providentiam solam dispensare omnia." Aliquando autem fortuna dicitur dispositio vel virtus sive potentia innata ex positione siderum in circulo nativitatis, et per nativitatem inherens nato, et movens eum ut impetum faciat ad successus electionum bonos vel malos per totam vitam. Et sic Astronomi ponunt fortunam. Unde in circulo nativitatis partem fortunc inveniunt, et omnem stellam ceeli ad circulum nativitatis reducunt.

101

Dicunt enim, quod signum in astronomia quinque modis accipitur. Uno modo dicitur signum latitudo duodecim graduum in zodiaco, et longitudo triginta graduum, que est quadrangula super ficies zodiaci: et sic duodecim signa sunt in zodiaco, hoc est, duodecim quadrangule superficies, quarum quelibet est duodecim graduum in latitudine, et triginta in longitudine. Et sic non est in signo, nisi stella stans sub illa superficie.

102

Secundo modo dicitur signum superficies hexagona que describitur quatuor lineis quadranguli quod dictum est, intellecto quod due linee protrahantur a duobus angulis quadranguli aquilonaribus in polum aquilonarem, et ibi concludant angulum: et similiter due intelligantur protrahi a duobus angulis dicti quadranguli australibus in polum australem: sic enim describitur superficies hexagona. Et sic omnis stella cceli erit in aliquo signo,et ornnis planeta movetur in signo: eo quod si talis superficies accipiatur, tota quantitas concavi ceeli intra signa illa continetur.

103

Tertio modo dicitur signum figura ex dispositione stellarum descripta in signo, sicut dicitur Aries, Taurus, etc., que nomina, sicut dicit Ptolemzus, pastores invenerunt. Et sic non est in signo, nisi stella cujus positione talis figura describitur.

104

Sed quia dicit Ptolemeus, quod virtus stellarum circuli non congregatur, nisi in centro, eo quod nihil respiciunt nisi centrum, ideo quarto modo dicunt signum corpus, cujus basis in circulo est quadrangulum primo descriptum, et profunditas in centro describitur quatuor lineis protractis ab angulis illius basis in centrum: tunc enim habet latitudinem, longitudinem, et profunditatem, que corpus constituunt. Et sic stelle signi referuntur ad centrum. Et quia natorum sive generatorum non est idem centrum, sequitur quod nullus natorum cum alio est in eodem signo.

105

Quinto modo dicunt segnum esse corpus, cujus basis est superficies hexagona paulo ante descripta, et conclusio ad centrum, sex lineis intellectualibus productis ab angulis hexagoni in centrum, in- ter quas diffunditur virtus omnium stcllarum. Et quia numquam potest eadem esse penitus longitudo et latitudo diversorum natorum in diversitate climatum, propter hoc numquam est idem circulus periodalis duorum natorum, etiamsi gemini sunt in uno utero. Longitudinem enim vocant quantitatem arcus circuli, qui est ab Oriente usque ad centrum nati, quem circulum colurum vocant.

106

Latitudinem vero vocant quantitatem arcus qui accipitur ab xquinoctiali usque (ad centrum nati, quem cirealum meridianum vocant Astronomi.

107

Dicunt ergo, quod si vis stellarum accipiatur prout diffusa est in signis coli et mediis ‘per que diffundunt virtutes stella, et proximis que alterant materiam generatorum, falum dicitur. Si autem accipitur qualitas habitualis sive dispositio ex omnibus his adherens nato, dicitur fortuna: que dividitur in eufortunium et in infortunium, eo quod influxu qualitatis aliquando predominatur stella benevolz, aliquando malevole.

108

Addunt etiam, quod maximehorribile est, quod quia talis ordo causarum certus est, fundatus motu regulari et uniformi ccelestium, ideo certus et necessarius est cursus fati, et etiam cursus fortunc. Unde Homerus: "Inveniunt sibi fata viam." Et hoc contra fidem, sicut patuit in precedentibus de fato, Unde Gregorius Nyssenus in libro de homine: "Stoici aiunt restitutos planetas in idem signum secundum longitudinem et latitudinem, ubi in principio unusquisque erat cum primum mundus constitutus est, in dictis temporum circumitionibus incendium et corruptionem eorum que sunt, perpetrari, et rursus a principio in eumdem mundum restitui, et rursus unumquodque astrorum in priore circumitione figens - secundum longitudinem et latitudinem indissimiliter alium mundum perfici. Futurum enim rursus esse Socratem et Platonem et unumquemque hominem cum eis dem et amicis et civibus, et eadem suadere, et cum eisdem colloqui, et omnem civitatem et municipium et agrum similiter instaurari ut prius."

109

Addunt etiam deos, sive corporeos, sive incorporeos, sive ccelestes, sive terrestres, sive infernales, qui non subjiciuntur corruptioni huic que mortalium est, cum assecuti fuerint unam circumitionem, hoc est, perfecte cognoverunt, ex hac cognoscere omnia que sunt futura in his que deinceps sunt circumitionibus. Nullum enim extraneum futurum esse dicunt, preterquam ea que facta sunt prius, sed omnia similiter et immulabiliter esse in una circumitione sicut in alia etiam usque ad minima. Tempus autem unius circumitionis dicunt esse triginita sex millia annorum quod vocant magnum annum, in quo sicut dicit Aristoteles in primo primae philosophiae, dii ceelestes jurejurando confirmaverunt ad idem principium circumitionis se redituros, et similem circumitionem ut prius se perfecturos. Et quia sic fatum et fortunam in diis ceelestibus radicaliter posuerunt, ideo fatum et fortunam pro diis colebant supplicationibus et sacrificiis. Sicut dicitur, Isaiw, uxv, 11 et 12: Qui ponitis fortunc mensam, et libatis super eam, numerabo vos in gladio, et omnes in cede corruetis.

110

Ad osszcra ergo dicendum est primo, quod verum est, quod quidam Stoicorum, ut Socrates et Plato, dixerunt fortunam et fatum incipere a providentia, que omnibus aliis influit dispositionem qua suis ordinibus connectuntur. Et illi dixerunt, quod neque sub providentia, neque sub fato, neque sub fortuna, sed in nobis tantum sunt nostre electiones, qua scilicet unus eligit navigare, alter peregrinari, alter mercari, et sic de aliis: sed successus electorum ad prosperum vel non prosperum, supponebant providentie fato et fortunc. Et illa, sicut dicit Gregorius Nyssenus, ponebant non esse nisi de his que fiunt supposito quodam alio, hoc est, electione nostra. Et objicit contra hoc dicens, quodsecundum hoc providentia, fatum, et fortuna non sunt nisi de his que habent electionem. Moriones autem, bruta, et vegetabilia electionem nullam habent: et sic sub providentia, fortuna, et fato non essent: quod est inconveniens:: et sic positio illorum inconveniens est. In hoc tamen convenienter dixerunt, quod providentiam in ordine causarum primam posuerunt et principantem, et fatum sub ipsa sicut partem sub toto et fortunam sub fato. Unde non sequitur, quod fortuna sit. fatum, licet sit ad idem. Ad hoc enim quod fatum est universaliter, ad hoc est fortuna particulariter.

111

Ad aliud dicendum, quod hoc modo fatum et fortuna sunt idem: sed hoc est secundum opinionem, et non secundum veritatem.

112

Ad aliud dicendum, quod secundum hoc quo isti accipiunt fortunam, procul dubio pars est fati, sicut fatum pars providentiae: nec omnia sunt sub fato que sunt sub providentia: nec omnia sub fortuna que sub fato: hec enim tria, scilicet providentia, fatum, et fortuna, sub certo sunt ordine causarum: et que certum ordinem causarum effugiunt, sub nullo illorum sunt. Que autem sunt in nobis, sicut electiones nostre, certum ordinem causarum effugiunt: eo quod possibilia sunt aliter esse. Unde Damascenus et Gregorius Nyssenus’ dicunt providentiam non esse de his que sunt in nobis. Sed ipsi distinguunt duplicem providentiam. Unam scilicet que est providens per praescientiam, et pradeterminans quid certo causarum ordine fiat per causalitatem: et hec non est de his que sunt in nobis: quia certum causarum ordinem non tenent. Aliam que est simplex visio futurorum, que dicitur providentia, quasi procul videntia in futurum: et haec est omnium tam eorum que sunt in nobis, quam aliorum.

113

Ad aliud dicendum, quod in veritate objectio Gregorii bona est, et destruit dictum illorum. Notandum tamen, quod licet in quibusdam electio nostra preveniat quamdam fortunam, sicut fortunam in successibus electorum, tamen non simpliciter electio fortunam prevenit: quia sicut in antehabitis dictum est, secundum Platonem et Socratem et alios Stoicos electiones secundum habitum fiunt: habitus autem et dispositio inhaerens generatis sive natis, est ex vi ordinis causarum, et illa dispositio inclinat voluntatem ad eligendum hoc vel ilud: et sic est primum movens fatum et fortuna.

114

Ad aliud dicendum, quod positio Platonis fuit hac et erronea, quod anima primi mobilis esset intellectualis, qua luce intelligentiae sue provisiva csset omnium sibi subjectorum, et unicuique attribueret commoda et utilia ad esse, virtutem, et operationem. Et quia talis virtus provisiva non est accidentalis ill anime, sed substantialis, ideo dicit hance esse fortunam secundum substantiam: dispositionem vero ab illa anima secundum vim provisivam effluxam in ea que subjecta sunt primo mobili dicit esse fortunam secundum actum sive actionem: pro eodem accipiens fortunam et fatum. Sicut enim fatum ad providentiam se habet ut exemplatum ad exemplar, sic fortuna ad fatum se habet ut exemplatum ad exemplar.

115

Ad aliud dicendum, quod Plato accipit fortunam communiter, et non secundum strictam signilicationem. Communiter autem accepta convertitur cum fato.

116

Ab sEQUENS patet solutio per jam dicta.

117

An vicrum Aristotelis dicendum, quod Aristoteles accipit fortunam stricte: et sic fortuna nee est nalura que sit materia, nec natura quae sit forma, nec natura que sit consequens naturam communem: sed est natura propria que est naluralis potentia vel impotentia inherens generato ex influentia virtultum ordinis causarum, quam Grieci vocant eimarmenen vel est influentia virtutum stellarum coelestium ad centrum generati, ut in antehabitis dictum est. Et ideo fortuna non subditur arbitrio rationis, vel libertati voluntatis, ut ex ills moveat: sed subditur ordini causarum, vel dispositioni calestium, ex quibus accipit virtutem movendi et dirigendi esse, virtutem, et operationem generatorum. Et ideo dicit Aristoteles definiens eam ibidem, quod "fortuna est natura preter rationem impetum faciens." Dico aulem impetum faciens ad electiones, operationes et successus, Et est ratio Aristotelis quam ponit Ptolemeus in Quadripartito: quia circulus exemplatus et in toto et in partibus movet sicut circulus excmplaris, sive ad prospera, sive ad adversa. Unde sicut circulus exemplarisnon subditur arbitrio rationis et libertati voluntatis, ita nec circulus exemplatus, qui nihil aliud est nisi dispositio generatis adherens ex circulo ordinis causarum, vel ex dispositione stellarum. Et tales dispositiones Piolemzus vocat stellas secundas. Et ex hoc patet qualiter est aliquid melius quam natura: secundum enim quod circulus exemplatus refertur ad exemplarem regens et dirigens, est melius quam natura.

118

Ad aliud dicendum, quod fortuna non est intellectus: sed, sicut dictum est, potentia naturalis vel impotentia causaliter radicata in ordine causarum vel positione stellarum, difformiter movens secundum difformitatem circuli ordinis causarum vel stellarum: et ideo ab antiquis cultoribus suis dimidia alba, dimidia nigra pingebatur, et uno oculo ceca: quia lumine rationis non perfecte regitur.

119

Ad id quod ulterius queritur de euprazia, dicendum, quod secundum Philosophos Stoicos et Peripateticos talis est ordo in intelligentiis, qualis est ordo in orbibus coelestibus: et dicebant intelligentiam decint ordinis irradiare super animas generatorum. Et quibus adheret lumen intelligentie limpidum purum’et sincerum, dicebant fieri studiosos et eupracticos, et lumen adherens illis eupraxiam dicebant. In quibus autem incumbit ex impuritate complexionis et ex inclinatione anime ad continuum et tempus, dicebant fieri inertes et cacopracticos: et dispositionem qua sic disponuntur, dicebant esse cacopraxiam. Et per hoc patet, quod eupraxia pars fortunc est, et cacopraxia pars infortunii. Et hac est causa, quod dixit Socrates in libro Mennonis, sicut narrat Plato, quod virtus que est studiosi bonum, nec est assuescibile nec discibile bonum, sed donum deorum celestium '. Hoc etiam concordat dictis Avicenne in V prime sue philosophiae, quod "intellectus bonorum rectorum et verorum est ab intelligentia, que est extra animas nostras, irradiante super animas nostras:" quia intelligentias esse in nobis, nihil aliud est, nisi splendores intelligentiarum esse in nobis, ut ibidem dicit.

120

Ip gvop objicitur in contrarium, concedendum est: eupraxia enim non est fortuna, sed pars ejus.

121

Ad id quod ulterius gqueritur, Utrum Christus secundum corpus vel secundum animam subjacuerit fortunc ?

122

Dicendum, quod non. Cum enim ipse sit conditor dispositionis que in rebus est, vel ex ordine causarum, vel ex positione siderum, non potest subjacere dispositioni tali: nec qui Deus est gubernans unumquodque ad debitum ordinem et finem providentia sua, ab alio quodam potest gubernari et suo ordini necti. Et hoc est quod dicit Augustinus in sermone de Epiphania, quod "de Christo verum non esset, quod sub decreto stelle nasceretur, si etiam alii et alii homines sub decreto stella nascerentur. Nam Christus Dei Filius propria voluntate homo factus est: alii homines nascuntur conditione nature."

123

Api quod objicitur in contrarium, dicendum quod Christus defectus nostros assumpsit voluntate, et non contraxit nature vitiose necessitate: et ideo non subjicitur ei, sed supponitur, quod, passus fuit que voluit,et quando voluit, et a quibus voluit.

124

Ad aliud dicendum, quod Christus mobilis fuit secundum corpus: sed mobilitas voluntati sue subjacuit, et ipse non ei: secundum animam autem non fuit mobilis. Et quod dicitur, quod proficiebat sapientia, et xtate, et gratia, tropice dicitur, tropo illo quo res dicitur fieri quando innotescit, ut dicit Ambrosius. Unde quando innotuit profectus ejus coram hominibus, profecisse dicitur: ab instanti autem conceptionis habuit gratiam, et omnem sapientiam quam umquam accepturus erat. Unde in sapientia et gratia non profecit in se, sed coram Deo, qui opera sapientie ejus et gratia acceptavit: et coram hominibus, qui per opera sapientie sus et gratie profecerunt.

125

Ad suiup dicendum, quod stella ejus dicitur non que eum regeret, sed que ad imperium ejus facta est, et que novam nativitatem regis ccelestis novo signo celesti demonstraret.

126

Est autem. hic notandum, quod Sancti contra fatum quod est ex positione siderum disputantes, quedam inducunt que secundum Astronomos non bene intelligentes dicta eorum, calumniam videntur habere.

127

1. Objicit enim Gregorius, et Augustinus in libro Vide Civitate Dei, de duobus geminis simul de uno concubitu conceptis, quorum unus est bonus, et alter malus, sicut Jacob et Esau: qui tamen sub eadem constellatione concipiuntur et nascuntur.

128

2. Objiciunt etiam de regina et ancilla simul concipientibus et parientibus: cum tamen alter nascatur liber, et alter servus. Et quia posset aliquis dicere, quod licet simul concipiantur, non tamen simul nascuntur gemini: et ita in diversis horis nativitatis diversa accipiunt fata. Instat Gregorius, quod eadem ratione quia non membra simul egrediuntur ex utero, sed successive, singula membra diversa fata accipiunt, quod absurdum est.

129

3. Objicit etiam Gregorius dicens, quod mathematici dicere solent, quod quisquis sub signo Aquarii nascitur, in hac vita piscalorum ministerium sortiatur: piscatores vero, ut fertur, Getulia non habet. Quis ergo dicat, quod nemo illic in stella Aquarii nascitur, ubi piscator omnino non habetur?

130

4. Adhuc, Gregorius, ibidem, "Dicunt mathematici quod qui sub signo Libre nascuntur, trapezite sunt futuri, hoc est, nummularii et monetarii. In multis autem locis sub Libra multi nascuntur, ubi trapezite penitus ignorantur, sicut in quibusdam partibus Ruscie, ubi commutationes fiunt rostris spiriolorum et variorum, et non numismate."

131

5. Similiter, Augustinus objiciens, in libro V de Civitate Dei, dicit de duobus qui eodem tempore infirmabantur, et eodem tempore ingravescebat infirmitas in cis, et eodem tempore alleviabatur: quesitum fuitab Asironomo Possidonio, quare hoc esset: respondit, quod in eadem constellatione nati essent. Quesitum fuit ab Hippocrate, et dixit, quod hujus causa erat, quia ab eisdem parentibus et ab eodem conceptu et eodem partu editi essent. Et laudat Augustinus Hippocratem qui causam proximam et intrinsecam reddidit: et vituperat Astronomum, qui reddidit causam extrinsecam per aliud et per accidens operantem. Et in fine disputationis ? concludit sic: "Nos adversus istos sacrilegos ausus atque impios, et Deum dicimus om nia scire antequam fiant, et voluntate nos facere quidquid a nobis non nisi volentibus fieri sentimus et novimus. Omnia vero fato fieri non dicimus, imo nulla fato fieri dicimus: quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus poni, id est, in constitutione siderum, qua quisque conceptus aut natus est (quoniam res ipsa inaniter asseritur) nihil valere monstramus. Ordinem autem causarum ubi voluntas Dei plurimum potest, neque negamus, neque fati vocabulo nuncupamus: nisi forte ut fatum a fando dictum intelligamus, id est, a loquendo: non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis, Psal. ux1, 12, Semel loculus est Deus: duo haec audivi, etc., et Job, xxxuu, 14: Semel loquitur Deus, etsecundo idipsum non repetit. Loqui enim Dei facere est, et ordinare creaturas in verbo per quod facta et ordinata sunt omnia %."

132

Hee autem calumniantur mathematici: et oportet respondere calumniis eorum et salvare dicta Sanctorum.

133

Primum ergo dictum de geminis sic calumniantur, quod licet in uno utero concipiantur, et ex uno concubitu, tamen non concipiuntur nisi ex diviso semine ad diversa loca matricis: et sic diversa sunt centra sive corda conceptorum. Diversitas autem centri totum variat circulum nativitatis. Impossibile est enim plures circulos ad unum centrom referri, nisi unus contineatur ab alio. Cireulus autem, sicut prehabitum est, cum tota constellatione sita in ipso refertur ad centrum: et cum diversi sint circuli geminorum, diverse constellationes erunt, et diversa fata eorumdem.

134

Contra hanc calumniam ex ipsa scientia mathematicorum sic objicitur: Constat stellam ad locum nativitatis non contingere nisi per lumen. Probatum est autem in scientia de vise, quod omne lumen quod exit a luminoso, in figura pyramidali exit ab ipso, et pyramidis basis circularis est stans super locum illuminatum, et conus ejus est in corpore illuminante in puncto illuminosi unde egreditur lumen. Basis autem pyramidis plus dilatatur quod plus a cono circulus pyramidis elongatur: ita tamen, quod omnia que infra circulum pyramidis continentur, lumen ejusdem illuminantis et ejusdem virtutis et ejusdem causalitatatis et ejusdem effectus imitatur. Impossibile est ergo cum uterus concipientis intra pyramidem contineatur, quin totum quod est in utero ut conceptum, ejusdem nature et ejusdem virtutis et ejusdem causalitatis lumine informetur: et sic tenet objectio Gregorii.

135

Secundum etiam calumniantur: dicunt enim in diversis uteris concipi servum et liberum: et sic ad diversos circulos nativitatem referri: et sic non tenere dictum Sanctorum. Sed hoc eliditur ex doctrina Ptolemei, qui docet, quod si ignoratur gradus conceptionis et nativitatis, inveniatur gradus occultus proxime preventionis vel conjunctionis solis et lune antecedentis: quia ex illo incipit scintillatio ad gradum conceptionis vel nativitatis consequentis. Constat enim, quod ille gradus equaliter respicit conceptum regine et conceptum ancille sequentis, quando in una hora et simul concipiuntur. Sed a quo incipit scintillatio, incipit dispositio fati. Ergo ejusdem fortunc et ejusdem fati debent esse conceptus regine et conceptus ancille: et sic procedit Sanctorum objectio.

136

Tertium etiam calumniantur: dicunt enim, guod secundum astronomiam Aquarius non est signum piscationis, sed justitiae: et ita non tenet instantia. Similiter dicunt, quod Libra non est signum nummulariorum et monetariorum, sed prophetie ef prophetarum. Sed hoc frivolum esse ostenditur: quia Ptolemeus et Albumasar in libris suis de Conjunctionibus planetarum Saturni et Jovis dicunt, quod si fortunam vel infortu nium stelle signant, hoc maxime referendum est ad imaginem signi, et ad animal quod ejusdem figure est. Unde Abraham in libro suo de Conjunctionibus dicit, quod "Pharao conjunctionem Jovis et Saturni videns in signo Aquarii directe super quatuor stellas, que dicuntur effusor aque, conjecit infortunium futurum ex aquis: et ut infortunium derivaret a se super Hebreos, jussit pueros eorum in aquam mergi." Ergo natus in Aquario ad ministerium aque refertur super fortunium et infortunium, ut dicunt Sane.

137

Similiterc um in signo Libre sint lanx et brachia libre, que dicunt esse tres stellas in una linea positas, preterquam quod media ad latitudinem pollicis exit extra extremas: et sint appensa brachiis receptacula ponderum in finibus brachiorum quatuor stelle versus Meridiem, et quatuor versus Aquilonem, secundum dictam doctrinam Ptolemei et Albumasar, eufortunium et infortunium quod in natum scintillat a Libra maxime, videtur referri ad eos qui maxime utuntur libra. Tales autem sunt mensularii, monetarii, et nummularii. Et sic iterum tenet instantia Sanctorum. Non enim potest dici, quod in natos eorum qui numismate non utuntur, nihil scintillet a Libra: cum periodus cujuslibet nativitatis componatur ex revolutione duodecim signorum, sicut ostendunt Astronomi ex figura quam vocant / figzram judicii, que quadrangula est, quadrangulo significante locum generationis: line autem protracte per medium quadranguli de angulo in angulum et de puncto medio in quolibetlatere ad punctum medium alterius lateris, describunt duodecim circulos revolutionum signorum super locum generationis, que respiciunt omnem habitudinem hominum secundum totam latitudinem climatum. Et sic patet, quod vana sunt dicta Mathematicorum, et vere sunt instantie quas Sancti afferunt contra eos.

138

Av guintum quod Augustinus dicit, dicendum quod Augustinus negat fatum ex constitutione siderum, eo modo quo mathematici ponunt ipsum, scilicet quod necessitatem imponat generatis: hoc enim falsum est: quamvis enim influat dispositionem inclinantem ad hoc vel ad illud, tamen non obligat ad necessitatem. Laudat etiam Hippocratem, quod proximam causam reddidit questionis: quia illa vera causa est: et exprobrat Possidonium, qui causam ex astris reddidit, que non sunt causa nisi per aliud et per accidens, sicut in prehabitis dictum est. Unde hoc modo res quam dicunt Astronomi, inaniter ponitur. Non negat tamen Augustinus, quin aliqua dispositio inclinans non cogens sit ex stellis. Unde dicit in libro V de Civitate Dei, quod "non potest negari usque ad corporum immutationem afflatus valere sidereos."

139

Quod autem Gregorius Nyssenus dicit Stoicos dicere, quod in revolutionibus succedentibus restituentur eadem numero, patet etiam falsum esse: probatum est enim in IV de Generatione et Corruptione, et pro suppositione habitum, quod in revolutionibus quecumque habent substantiam corruptibilem motam, non reiterantur eodem numero. Sequens tamen dicta Stoicorum Horarius dixit: "Multa renascentur que nunc cecidere, cadent[que Que nunc sunt in honore vocabula, si volet [usus."

PrevBack to TopNext