Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 69

De libro vitae
1

QUAESTIO LXIX. De libro vitae.

2

Deinde queritur de libro vite. In libro enim vita non scribuntur nisi qui provisi et predestinati, et scripti in libro vite, de necessitate ordinis consequuntur vitam: et sic cadit in eumdem tractatum cum providentia et pradestinatione: quamvis Magister in libro I Sententiarum, de eo non faciat mentionem.

3

Et quia de nullo multipliciter dicto potest determinari quid sit, nisi prius distinguatur multiplicitas ejus, ideo primo determinabimus de multiplicitate nominis libri vile. Secundo queremus, Quid sit ? Tertio, Cujus vel quorum sit? Quarto, Utrum aliquis deleri possit qui ibi inscriptus est ?

Membrum 1

De multiplicitate nominis libri vite, secundum quam intentionem proprie accipiatur
4

MEMBRUM I. De muliplicitate nominis libri vite, secundum quam intentionem proprie accipiatur ?

5

Ad primum ergo determinandum accipiamus dicta Sanctorum qui hoc nomine, liber vite, usi sunt. Ex dictis enim eorum cognoscere habemus in quo sensu hoc nomine utantur.

6

1. Dicit igitur Augustinus inlibro XX de Civitate Dei, tractans illud Apocalypsis, xx, 12: Et alius liber apertus est qui est vite, sic: "Quaedam igitur vis est intelligenda divina, qua fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur: ut accuset, vel excuset scientia conscientiam: atque ita simul et omnes et singuli judicentur. Que nimirum vis divina, Zidri nomen - accepit !." Et secundum hoc non videtur liber vite esse, nisi quoddam lumen illustrans conscientias singulorum, ut quasi presenter appareant note peccatorum relict in conscientiis malorum, et note meritorum in conscientiis bonorum. Notam enim sui et imaginem relinquit in anima et bonum et malum, ut dicit Fulgentius super epistolam ad Romanos. Et ideo Apocalypsis, xx, 12, dicitur: Libri aperti sunt, qui sunt libri conscientiarum, Et subjungitur: Et alius liber apertus est qui est vite, qui lumine suo illustrans est similiter libris conscientiarum.

7

2. Adhuc, Augustinus ibidem parum infra ,assignans libri utilitatem et actum, sic dicit: "Non tamen liber iste commemorat Deo aliquid, ne oblivione falla tur, sed predestinationem significat eorum quibus aterna dabitur vita. Neque enim nescit eos Deus, et in hoc libro legit ut sciat: sed potius ipsa ejus prescientia de illis, que falli non potest, liber est vite, in quo sunt prescripti, id est, ante precogniti." Ex his colligitur, quod in duplici intentione Augustinus accipit librum vite. Virtus enim libri est et actus proprius, representare ea que in libro scripta sunt ad notitiam inspicientis. Et ab hac similitudine dicitur’ liber vis luminis a libro vite resplendentis,. revocans unicuique ad memoriam que fecit. Dicit enim Philosophus in Topicis, quod transferentes se secundum aliquam similitudinem se transferunt. Unde quia vis illa luminis representat ut liber, libri nomen accepit. Liber etiam’ dicitur, quia exemplariter continentur in eo omnia de quibus loquitur liber. Et ad hanc similitudinem mens divina secun-’ dum pravidentiam, prescientiam, et predestinationem, qua omnia exemplariter et causaliter bona continentur quoad gratiam et quoad gloriam, per que vita habebitur, lidri vite nomen accepit.

8

Unde patet, quod sic strictius accipi- tur liber quam primo modo. Primo enim modo est respectu bonorum et malorum. Isto autem modo respectu bonorum tantum. Et sumitur similitudo a similitudine scripture libri: quia - sicut que in libro sunt, apicibus litterarum continentur: ita exemplariter et boni et merita bonorum continentur ‘in pre-— scientia et pradéstinatione Dei. Et sic patet in quo sensu Augustinus accepit librum vite.

9

3. Adhuc, Apocal. xx, 12, super illud: E¢ alius liber apertus est qui est vite, Glossa: "Christus qui tunc omnibus apparebit potens, et suis dabit vitam. Vel, liber est prescientia Dei: quia tunc aperte scient mali se non esse predestinatos ad vitam, quam in mundo existentes sibi promittebant." Ex hoc patet, quod in duplici intentione Glossa accipit hbrum vite. Secundum enim quod Christus liber vite dicitur, translatio sumitur ab informatione et instructione: quia sicut liber informat et instruit eum qui legit librum, ita omni verbo et omni actione Christus informavit et instruxit ad vitam. Qualiter autem prascientia dicatur liber, jam ante dictum est. 4, Adhuc, Ad Philip. tv, 3, super illud: Quorum nomina sunt in libro vite, Glossa: "Id est, in pradestinatione Dei: quia enim diversi meriti sunt, diversas mansiones habebunt in aterna domo." Et iste modus sumitur juxta secundum modum Augustini predictum.

10

5. Ad Hebr. xu, 23, super illud: Qua conscripli sunt in celis, dicit Haymo: "A simili dicit hoc, ut olim dicebantur patres conscripti, quia eorum, nomina scripta sunt in libro vita. Idem ergo est conscriptum esse in libro vite, quod conscriptum esse in ccelis." Unde patet, quod secundum hance Glossam translatio attenditur penes similitudinem finis: liber enim vite finaliter ducit ad vitam zternam et incorruptionem. Dicit autem Aristoteles in II de Calo et Mundo, quod "vita perpetua et incorruptibilis et beata non est nisi in ceelo."

11

6. Adhuc, Super illud Psalmi xxxix, 8: In capite libri seriptum est de me, Glossa: "Id est, apud Deum Patrem qui est caput mei, dicit Christus, qui sum liber humani generis, in quo quisque legere debet, id est, qui sum forma justitie hominibus." Et iste modus sumitur juxta primum modum Glossz super Apocalypsim.

12

7. Adhuc, Super illud Psalmi txvim, 29: Deleantur de libro viventium,Glossa Augustini: "Liber est notitia Dei, qua predestinavit ad vitam quos prascivit conformes fieri imagini Filii sui." Et similitudo istius translationis patet ex secunda acceptione Augustini in verbis de Civitate Det.

13

8. Adhuc, Super illud Psalmi cxxxvun, 45: In libro tuo omnes seribentur, Glossa: "Scribentur, id est, instruentur et nominabuntur in libro tuo, scilicet in me, quem dedisti formam justitiae hominibus," Et sic iterum Christus dicitur liber vite: eo quod preceptis, consiliis, doctrinis, et exemplis instruimur ad vitam.

14

9, Adhuc, Eccli, xxiv, 32, super illud: Hee omnia liber vite, 'et testimonium Altissimi, Glossa: "Liber vite est Novum et Vetus Testamentum."

15

10. Adhuc, Malach. im, 16, super illud: Aétendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monimenti coram eo, Glossa: "Verba que dicunt hic blasphemi contra timentes Deum, scripta sunt ut sunt in memoria prescientie Dei." Ergo prescientia Dei liber est.

16

11. Adhuc, Daniel, vu, 10, super illud: Judicium sedit, et libri aperti sunt, Glossa: "Libri, hoc est, conscientia et opera singulorum in utraque parte vel bona vel mala omnibus revelantur. Bonus liber est viventium: malus qui est in accusatoris manu, qui est inimicus et vindex." Ex hoc accipitur, quod liber vite aliquando est bonorum conscientia, continens merita vite: aliquando malorum conscientia, continens merita mortis.

17

12, Adhuc, Zachar. v, 1, super illud: Et vidi, et ecce volumen volans, Gregorius: "Quid est volumen volans, nisi Scriptura sacra, que dum de ccelestibus loquitur, ad superiora mentis nostre levat intentionem '?"

18

Queritur ergo, Cum in tot intentionibus diber invenitur, secundum quid diversitas illa accipiatur, et secundum quam intentionem proprie liber vite dicatur ?

19

Solutio. Dicendum ad hoc, quod secundum Magistrum Hugonem de sancto Victore in epistola ab beatum Bernardum, de ordine judicii sic dictum est, quod "omne illud dicitur iber quod preterita quasi representando ad notitiam ut exemplar vel ut exemplum continet, et notitiam informat ad veritatem, et instruit ad ea que representat." Et hoc oportet ut.in genere fiat uno trium modorum, scilicet quod representet ut exemplar, vel ut exemplatum, vel ut signum,

20

Siut exemplar, hoc est duobus modis, scilicet vel ut exemplar tantum, vel ut exemplar et causa. Si ut exemplar tantum, ita quod large sumatur ezemplar, secundum quod in exemplari representatur habitus et privatio, secundum quod ars dicitur exemplar et boni et mali artificiati: boni quidem, quod exemplar imitatur et implet: mali autem, quod ab exemplari decidit, sicut dicit Aristoteles, quod "rectum est index sui et obliqui," sicut in prehabitis in questione, Qualiter omnia sint in Deo, ostensum est. Si ergo sic in ratione exemplaris liber dicitur, sic praescientia Dei que est de bonis et malis liber dicitur; quia in ipsa omnia exemplariter continentur: et vis ab ipsa procedens et unicuique sua ad memoriam revocans, dicitur eliam diber: et sic liber est quid increatum, et dicitur liber vite, quia nihil continet nisi quod est vita in ipsa: quia etiamsi prescientiae subjecta sunt mala et peccata, hec non sunt ibi per proprium exemplar, sed, sicut dictum, per privationem qua ab exemplari decidunt. Si est ut exemplar et causa: tunc predestinatio est liber vite et providentia: ipsa enim est que exemplariter habet et effective bonum nature, et bonum gratia, et bonum gloriae in rationali natura.

21

Si autem est ut exemplatum: hoc non potest esse nisi altero duorum modorum, scilicet per gratiam unionis, que unit cum libro vite: et ex hoc exemplar vite exemplificatur in eo, et informat et instruit ad idem ad quod informat et instruit exemplar: et sic Christus est liber vite secundum omnia que divinitas sua operata est in humanitate ejus: per omnia enim illa instruit ad vitam. Si autem per gratiam est: tunc non potest esse nisi per talem gratiam, per quam exemplaria sapientie divine et eterne imprimuntur et sigillantur in anima: et haec gratia est, ut dicit Magister Hugo, studium eterne veritatis, et suspensio altissime contemplationis: haec enim in mente describunt exemplaria et instituta vite, ex quibus quilibet legit an vita vel morte dignus sit’. Et sic accipitur liber, Daniel. vit, 10, et Apocalyp. xx, 42: qui libri sunt conscientie Sanctorum, per illam similitudinem, qua etiam Algazel dicit in physica sua de anima, quod anima est sicut chartula brevis, rerum scientias continens. Et sicut dicitur, Apocalyp. xx, 12, quod judicati sunt mortui ex his que seripta sunt in lobris. Unusquisque enim tunc ad corda perfectorum illustrata divino lumine respiciens, convincitur secundum conscientiam propter quid salvatur, et propter quid damnatur.

22

Si autem est ut stgnum: cum, sicut dicit Priscianus, littera sitnota et signum elementi, elementorum autem compositio et articulatio nota et signum significate rei: sic dicitur Vetus et Novum Testamentum liber vite et sacra Scriptura: in illa enim designatur nobis qualiter instituimur ad vitam.

23

Et his tribus ultimis modis patet quid creatum est liber vite.

24

Et his patet solutio ad omnia quesita. Patet etiam, quod in duobus primis modis liber vite essentiam divinam significat, et connotat. effectum in creatura, et est communis tribus personis: appropriatur tamen Filio, eo quod omnis liber ab alio quodam formante notitiam suam et discribente procedit: et ideo Patri appriari non potest, quia ab alio non est: nec Spiritui sancto appropriari potest, quia sapientia sibi non competit, sed bonitas, nec ab uno procedit, sed a duobus: liber autem proprie ab una formata et descripta notitia est. Appropriatur ergo soli Filio, qui solus ab uno est, et solus formata notitia sive verbum Patris est, et solus sapientia genita est de sapientia ingenita.

25

Et si objicitur, quod memoria attribuitur Patri. Dictum enim est ante in auctoritate Augustini preinducta, quod bber vite est vis quedam divina, singulis quecumque fecerint mira ccleritate ad memoriam revocans: et sic liber vite videtur appropriari Patri.

26

Dicendum, quod duplex est memoria secundum Augustinum et Damascenum. Una est habitus mentis veri et boni, ex qua ad notitiam veri et boni formatur intellectus: et illa appropriatur Patri, et de ea non intelligitur dictum Augustini. Alia est, ut dicit Damascenus, coacervatio formarum sensibilium prius acceptarum: vel, ut dicit Avicenna, thesaurus formarum sensibilium prius acceptarum: quia dicit Aristoteles in libro de Reminiscentia, quod "oportet memorantem dividere que prius novilt." Et hac memoria formatur ex notilia: et ideo Patri appropriari non polest: et hec est de qua loquitur Augustinus in auctorita preinducta.

Membrum 2

Quid sit liber vitae
27

MEMBRUM II. Quid sit liber vitae?

28

Secundo queritur, Quid sit liber vite ? 1. Et dicit Augustinus in libro XX de Civitate Dei, quod "liber vite prescientia Dei est." Et si hoc est verum: tunc videlur, quod ita dicatur liber mortis sicut liber vite: prescientiae enim divine ita subjacent peccata malorum que sunt causa mortis, sicut merita bonorum que sunt causa vite.

29

2. Adhuc, Videtur ibidem ex verbis Augustini prepositis. Dicit enim, quod "liber vite est vis quedam divina, singulis mira celeritate ad memoriam revocans, quecumque fecerint, sive bona, sive mala." Et sic videtur, quod aqualiter respiciat ea que sunt causa mortis, sicut que sunt causa vite.

30

3. Adhuc, Aristoteles in II Topicorum: "Una scientia est plurium velut amborum finium: unius tamquam finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem, sicut dicit Galenus in Zegni, quod medicina est scientia sanorum, egrorum, et neutrorum: licet enim finis medicine sit sanum, tamen quia ad finem illum non pervenit nisi considerando egra et neutra, tunc etiam est egrorum et neutrorum." Tune videtur etiam, quod scientia vile eadem sit cum scientia mortis: quia oppositoram eadem est disciplina sive scientia: et ita prescientia Dei dicitur liber mortis, sicut liber vite.

31

4, Adhuc, Liber vite non potest dici, nisi quia vel liber vivit, vel quia instituit vel instruit ad vitam, vel quia vivunt qui scripti sunt in libro.

32

Si primo modo: tunc cum vita illa sit vita divina, videtur quod equaliter sit liber vite respectu vite et respectu mortis wterne. Vila enim Dei que eadem est cum prescientia, equaliter se habet ad mortem et ad vitam: vivere enim tunc dicitur secundum vitam intellectualem: et hec vita ita demonstratur in ordine penarum ad culpam, sicut in ordine premiorum ad merita. Cum enim vivere multipliciter dicatur, ut dicit Aristoteles in Il de Anima, principaliter tamen dicit vivere intelligere, quod #que manifestatur in ordine penarum ad culpam, sicut in ordine premiorum ad merita.

33

Si secundo modo dicitur liber vite: cum hoc modo liber vite vocatur Christus vel Scriptura, ut patet ex prehabitis, tunc sequitur, quod liber vite non sit ab eterno, quod est inconveniens, cum liber ille sit pradestinatio sive conscientia Dei. Adhuc secundum hoc eodem modo est liber mortis sicut liber vite: quia eadem scientia et idem exemplum per conversionem est instituens ad mortem.

34

Si tertio modo dicitur liber vite, scilicet quo vivunt qui scripti sunt in libro vite: tunc sequitur, quod liber vite est respectu omnium, scilicet respectu Dei et respectu creaturarum: sic enim liber scientia Dei est vel sapientia: scit enim Deus maxime seipsum et scit etiam omnia antequam fiant, ut dicitur Kccli. xx, 29 ': et scit per hoc omnia quia rationes omnium sunt in ipso, que (ut dicit Augustinus) omnes vivunt. Unde dicitur, Joan. 1, 3 et 4:Quod factum est, n ipso vita erat.

35

Quod si concedatur, in contrarium est, ut prehabitum est ab Augustino, quod liber vite predestinatio est: ergo liber vite non est nisi respectu eorum quorum est predestinatio: sed respectu Dei non est predestinatio: quia Deus non predestinat se, nec sibialiqua. Et etiam predestinatio est preparatio gratia in presenti et glorie in futuro, quod non convenit rebus irrationabilibus, que tamen vita sunt in ipso.

36

5. Adhuc, Creatura rationalis triplici vita vivit, scilicet nature, gratia, et glorie.

37

De vita nature dicitur, Act. xvu, 27 et 28: Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. In ipso euim vivimus sicut in principio prime vile, omnibus viventibus vitam influente. Psal. xxxv, 10: Apud te est fons vite.

38

De vita gratie intelligitur quod dicitur, ad Galat. nu, 20: Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filit Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Ad Roman. 1, 17: Justus autem ex fide vivid.

39

De vita glorie dicitur, Joan. x, 10: Ego veni ué vitam habeant, et abundantius habeant. Joan. xiv, 19: Ego vivo, et vos vivetis. Joan. xvu, 3: Hee est vita eterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, ef quem misisti, Jesum Christum.

40

Queritur ergo, Secundum quam rationem vite dicatur liber vite ?

41

Solutio. Dicendum, quod liber vite dicitur et est secundum definitionem predestinatio Dei, lumine scientie beneplaciti ad vitam zternam in se ostendens, et preparando exhibens ea que per se sunt causa meritoria vite eterne: et ideo non respicit notitiam tantum, sed etiam ea que sunt causa meritoria vite. Et quia denominatio fit a fine, non dicitur liber sapientie, sed liber vite. Dicit etiam Glossa super illud epist. ad Romanos, 1x, 22: Sustinuit in multa patientia vasa ire apta ad interitum: quia Deus judicabit non secundum prescientiam, sed secundum justitiam. Et Apocalyp. xx, 12, dicitur, quod judicati sunt mortui ex his que scripta erant in libris. Non famen dicitur liber justitiae, sed vite: eo quod nihil continet vel ordinat nisi ad vitam beatam et ad ea que per se sunt causa vite beat, sicut dicitur ipsa predestinatio preparatio gratiae in presenti et gloria in futuro: que enim et quibus preparat predestinatio, talia continet, et in se legenda exhibet liber vite. Et quod ita sit, patet ex Glossa super epist. ad Philip. iv, 3, superius inQuorum nomina scripta sunt in celis, id est, merita. Et super illud Luce, x,20: Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in ceelis, Glossa: "Sive ccelestia, sive terrestria opera quis gesserit, per hoc quasi litteris annotatus apud Dei memoriam eternaliter est affixus." Ex quo patet, quod nihil aliud est scribi in libro vite, nisi per opera ccelestia sive meritoria apud Dei memoriam ad vitam annotari.

42

Ad primum ergo dicendum, quod secundum quod prescientia | dicitur /iber, non est in ea scriptum nisi id quod vite est: mala enim que mortis sunt, per propriam speciem non sunt scripta, sed per aversionem et privationem ab illis cognoscuntur, et sic in memoria divina annotantur. Unde patet, quod liber non equaliter se habet ad mortem et ad vitam.

43

Ad aliud dicendum, quod licet equaliter quantum ad utrumque vis illa divina ad memoriam revocat bona et mala, non tamen equaliter quantum ad modum revocandi: bona enim revocat ostendendo ea per propriam speciem, mala autem non nisi quia boni specie privantur.

44

Ad aliud dicendum, quod una scientia est plurium et contrariorum etiam oppositorum: sed non utrumque regulis suis ostendit et principiis, sed unum ostendit principiis suis, alterum autem cognoscitur ex defectu principiorum veri et boni quod docetur in scientia.

45

Ad aliud dicendum, quod liber vit7 non dicitur quia ipse vivat, sive vita sit: sed, sicut dictum est, liber vite dicitur, quia omnia que continet, vel sunt vita, vel ordinantia ad vitam eternam: haec enim omnia per propriam speciem: annotata sunt in memoria Dei, alia autem non, sed per privationem.

46

Et bene concedendum est, quod non dicitur liber vite sicut instituens: ad vitam sicut per signum et exemplum, sicut de Christo et Scriptura in prehabitis dictum est: sed liber vite dicitur sicut annotatam habens et affixam vitam, etea que sunt vite merita, sicut dicit Glossa preinducta super Lucam, x, 20.

47

Similiter etiam tertio modo non dicitur diber vite: non enim dicitur respectu vite Dei viventis in cognitione sui: quia hec vita non scribitur, sed est per seipsam: quod enim scribitur, ab alio est, sive a Deo sit scriptum aeternaliter, sive ab homine temporaliter. Alia vero que per speciem sunt in cognitione Dei, non dicuntur vivere nisi secundum quid: non enim vivunt nisi in alio, sicut arca in mente artificis, et in seipsis non habent principium vite: liber autem vite de his est, que in seipsis habent principium vite beate: haec enim vita sola vera vita et libera vita est: eo quod haec nec morti, nec cause mortis, nec sequelis mortis est obnoxia.

48

Id autem quod contra hoc objicitur, procedit.

49

Ad aliud dicendum, quod liber vitxe dicitur ut a contento et annotato in ipso: et hec est vita eterna et vita gratie ordinans ad vitam eternam: et non dicitur a vita nature, ut probatum est. Et ratio est que dicta est, quod vita illa non morti est obnoxia, nec cause mortis, nec sequele mortis. Et hec vita in Deo est sicut in fonte et objecto, in gratia autem et meritis sicut in causa meritoria, in beatis autem sicut in fruentibus et participantibus ea.

Membrum 3

Cujus vel quorum sit liber vite, utrum scilicet boni et mali scripti sint in libro vitae, vel boni tantum?
50

MEMBRUM III. Cujus vel quorum sit liber vite, utrum scilicet boni et mali scripti sint in libro vitae, vel boni tantum?

51

Tertio queritur, Cujus vel quorum sit liber vite? Et queritur, Utrum boni et mali scripti sint in libro vite, vel boni tantum ?

52

Et videtur, quod et boni et mali. 1. Luc. x, 20, super illud: Nomina vestra scripta sunt in celis, dicit Glossa, sicut in antehabitis inductum est: "Si quis terrestria sive ccelestia opera gesserit, per hoc quasi litteris annotatus apud Dei memoriam eternaliter est affixus." Sed si quis terrestria opera committit, malus est. Ergo malus apud Dei memoriam est annotatus. Idem autem est in libro vite scribi, quod apud Dei memoriam annotari. Ergo malus in libro vite scriptus est.

53

2. Adhuc, Apocal. ur, 5, super illud: Non delebo nomen egus de libro vite, Glossa: "Delet reprobos." Sed quicumque delentur de libro vite, aliquando fuerunt scripti. Ergo reprobi aliquando fuerunt scripti in libro vite.

54

In contrarium hujus est quod dicitur, Exodi, xxxn,33, super illud: Qut peccaverit in me, delebo eum de libro meo, Glossa: "Ut secundum justitiam judicis videatur deleri cum peccat." Ergo qui peccat, deletur de libro vite: omnis malus peceat: ergo omnis malus deletur de libro: sed quicumque deletur de libro, non est scriptus in libro: ergo nullus malus scriptus est in libro vite.

55

Ulterius queritur, Si boni secundum presentem justitiam scripti sint in libro vite, vel boni finaliter tantum ?

56

Et videtur, quod secundum presentem justitiam.

57

Ad Roman. 1x, 23, super illud: U¢ ostenderet divitias gloriae sue, Glossa: "Sunt quidam quibus data est gratia in usum, ut Sauli, et Jude, et illis discipulis quibus in Evangelio Dominus dixit, Luce, x, 20: Gaudete, quod nomina vestra seripta sunt in celis: qui tamen abierunt retro. Joan. vi, 67: Multi discipulorum ejus abierunt retro." Ergo illi secundum presentem justitiam ibi scripti fuerunt.

58

In contrarium hujus est, quod, 1. Sicut dicit Augustinus, liber vite predestinatio est divina: sed pradestinatus non est nisi qui finaliter bonus est: ergo in libro vite non est scriptus nisi qui finaliter bonus est.

59

2. Adhuc, Apocal. xx,15: Qui non est inventus in libro vite scriptus, missus est in stagnum ignis. Glossa, Hoc est, ad vitam predestinatus. Ergo esse pradestinatum, est esse in libro vite scriptum. Sed nullus est pradestinatus nisi gratia finali: et sic secundum presentem justitiam, mali sive reprobi finaliter non scribuntur ibi.

60

Solutio. Dicendum, quod in veritate in libro vite dupliciter contingit aliquem scribi, scilicet simpliciter, et secundum quid. Simpliciter non scribuntur in libro vite, nisi simpliciter et finaliter boni. Scriptura enim fit ob perpetuam rei memoriam. Perpetua autem memoria ad vitam non habetur, nisi de bonis finaliter, et ex electione divina bonis, et non tantum ex presenti justitia: et ideo non scribuntur nisi perseveranter boni et electione divina. Secundum quid autem seribi, est scribi secundum causam que est causa vite secundum quid et non simpliciter: prasens autem justitia non est. causa vite nisi secundum quid, hoc est ut nunc: et secundum illam scribi, est secundum opinionem hominum scribi, et non secundum notitiam Dei que eterna et immobilis est. Et hoc est quod dieit Glossa super illud I Esdre, u, 1: Hi sunt provincie filii. Glossa: "Nullus predestinatus in perpetuum perire potest. Si quando enim in Babylonem adducitur, provisione divina ad pacem Kcelesiae reducitur." Unde patet, quod preedestinati scripti sunt, qui omnes finaliter boni sunt, et non alii.

61

Ad primum ergo dicendum, quod qui opera terrestria gesserit, apud Dei memoriam scriptus est et annotatus. Sed apud Dei memoriam scribi, non est in libro vite scribi: sed in predestinatione Dei scribi, est in libro vite scribi: quia predestinatio dicit notitiam beneplaciti cum preparatione eorum que faciunt dignhum vita.

62

Et cum objicitur, in memoria scribi, est idem quod in libro vite seribi: quia memoria Dei eadem est cum libro vite: incidit fallacia accidentis: licet enim eadem sint re, tamen modo significandi non sunt eadem: et ideo non oportet, quod id quod attribuitur uni, credatur etiam alteri inesse.

63

Ad aliud dicendum, quod reprobi numquam fuerunt scripti in libro vite nisi secundum quid, ut dictum est: et ideo numquam fuerunt deleti simpliciter, sed secundum quid: dicuntur enim deleri, quando deserunt presentem justitiam: quia tunc secundum opinionem suam et aliorum apparet eos esse deletos, eo tropo quo dicitur res fieri quando innotescit.

64

Ad id quod objicitur in contrarium, jam patet solutio per dicta.

65

Ad 1 quod ulterius queritur, dicendum quod simpliciter non sunt scripti in libro vite, nisi boni finaliter: quia sicut se habet pradestinatio ad salvandos, ita quod est notitia salvandorum: ita liber vite se habet ad remunerandos et beatificandos, ita quod est notitia beneplaciti remunerandorum et beatificandorum, Et illi qui abierunt retro, et qui graliam acceperunt in usum quemdam quo ad iempus deservirent providentia, sicut Judas in tradendo Christum, et Saul in significando regnum abjiciendum et suscipiendum regnum immobile, sicut dicitur, ad Heb. xm, 8, et Danielis, n, 44, non fuerunt scripti nisi secundum quid, ut jam dictum est.

66

Duo que objiciuntur in contrarium, simpliciter concedenda sunt.

Membrum 4

Utrum aliquis deleri possit qui scriptus est in libro vitae
67

MEMBRUM IV. Utrum aliquis deleri possit qui scriptus est in libro vitae?

68

Quarto queritur, Utrum aliquis deleri possit qui in libro vite scriptus est ?

69

Et videtur, quod sic. 1. Exod. xxxu, 33: Qui peceaverit in me, delebo eum de libro meo. Adhuc, Psal. uxvim, 29: Deleantur de libro viventium.

70

2. Adhuc, Pradestinatus potest peccare, et in peccato finaliter manere: et si finaliter permanet in malo, deletur: cum tamen ante scriptus fuerat, quia predestinatus: ergo scriptus in libro vita potest deleri.

71

Ix contrarium est, quia super illud Apocalypsis, m, 5: Non delebo nomen ejus de libro vite, dicit Glossa: "Liber vite est prescientia Dei, in quo omnia sunt constantia," Si autem omnia constantia, nulla sunt delebilia. Ergo nihil scriptum in libro vite deleri potest. Jacobi, 1, 17: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

72

Ulterius queritur, Si aliquis non scriplus potest ibi seribi ?

73

Et videtur, quod sic: quia 1. Qui vere prescitus est, potest facere quod in se est ad habendam gratiam: et si facit quod in se est, Deus dat ei gratiam. In gratia autem acepta perseverare potest: et si perseverat, scribitur in libro cum ante scriptus non fuerat: ergo aliquis non scriptus in libro vite, potest scribi in libro vite.

74

2. Adhuc, Apocal. mu, 11: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Ergo unus potest accipere coronam allerius: et si accipit, constat quod scriptus est in libro vite: ergo non scriptus in libro vite potest scribi in libro vite.

75

In contrarium hujus est Glossa super illud, Deleantur de libro viventium': "Non sic accipiendum est tamquam in hoc libro Deus aliquem scribat, quem postea deleat: sed sic accipiendum est, Deleantur de libro viventium, secundum spem illorum qui scriptos se putaverunt, id est, constat illis non ipsos esse ibi scriptos." Videtur ergo, quod nec aliquis ibi scribitur de novo, nec inde deletur.

76

Unterius queritur, Si distincte quilibet merita sua possit legere in libro vite?

77

Et videtur, quod non. Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "in sapientia multa sunt unite ." Multa autem in uno unita non leguntur distincte, sed indistincte.

78

In contrarium est quod dicit Augustinus in auctoritate superius inducta de Civitate Dei: "Liber vite vis quedam divina est, qua fiet ut cuique opera sua, sive bona, sive mala, cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritale cernantur ." Ergo distincte leguntur in libro vite.

79

Ucrerwws etiam queriltur, Cum liber vite sit nolitia divina, et notitia divina sit divina essentia, utrum mali in judicio videbunt librum vite ?

80

Et videtur, quod sic. 1. Apocal. xx, 12: Alius liber apertus est quiest vite. Glossa, "id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit et malis et bonis."

81

2. Adhuc, Ibidem,alia Glossa: "Liber vile est praescientia Dei: quia tunc aperte scient mali se non predestinatos esse ad vitam." Sed non possunt seire nisi videndo librum vite. Ergo mali videbunt librum vite.

82

In contrarium est illud Isaie, xxvi, 10, secundum translationem Septuaginta: "Tollatur impius,... ne videat gloriam Dei." Secundum translationem nostram littera dicit: Misereamur impio,... et non videbit gloriam Domini. Glossa Augustini dicit, quod "essentiam divinam per speciem nemo sine gaudio videre potest."

83

Sonurio. Dicendum ad primum, quod nullus scriptus in libro vite deletur simpliciter: hoc enim mutationem induceret in prescientia Dei. Sed cum ordo rationalis nature ad vitam #ternam annotatus sitin libro vita, et duplex sit ordo, scilicet nature, et gratie, de ordine nature dicitur, I ad Timoth. n,4: Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritalis venire. Ordo autem gratia est, quo per gratiam disponitur et ordinatur ad vitam habendam. Et uterque istoram ordinum annotatus est in memoria mentis divine, sive in libro vite. Unde cum aliquis excidit ab illo duplici ordine: vel quia naturam ordinatam habet ad vitam eternam, et non consequitur eam: vel quia habet gratiam ordinantem ad vitam eternam, et cadit ab ipsa, dicitur deleri a libro vite: quia quoad opinionem hominum et suam deletur, cum tamen simpliciter numquam fuerit ibi scriptus. Unde haec deletio est ex parte deletorum, et non ex parte libri: quia sicut in prehabitis determinatum est, mutatio eorum quae subjacent prescientie, non inducit mutationem prescientie,que infaillibilis et certa est, sicut mutatio illuminatorum non inducit mutationem in sole illuminante.

84

Et per hoc patet solutio ad omnia que primo quesita sunt: sic enim delentur, simpliciter autem non delentur.

85

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod sicut duplex est deletio, sic duplex est inscriptio in libro vite, scilicet quoad nos, hoc est quoad opinionem hominum: et simpliciter. Quoad nos est signum, quod sit scriptus in libro vite: et potest homo facere quod scribitur in libro vites: quia in ipso est ponere se in ordine nature et in ordine gratia ad vitam, sicut probat objectio. Simpliciter aulem non scribitur aliquis nisi per gratiam finalis electionis: et hoc non est in potestate hominis, sed in Deo preparante: et ideo nullus potest tali modo aliquem adscribere vite nisi solus Deus.

86

Ad id quod de Apocalypsi objicitur, dicendum quod unus non accipit coronam alterius predestinatam et memoriae mentis divine inscriptam: sed unus accipit coronam alterius, hoc est, alteri debitam ex presenti justitia, scilicet quando unus cadit a justitia, et alter convertitur ad ipsam. Et hoc confirmatur ex Glossa paulo ante inducta super 1 Esdre, u, 1, super illud: i sunt provincie fil: ubi dicitur, quod etiamsi predestinatus in Babylonem abit, provisione spiritus Dei reducilur: quia predestinatorum nullus damnatur nec perdit coronam vite wterne, Et hoc est quod dicitur, Sapient. v, 17: Accipient regnum decoris, et diadema speciet de manu Domini. Isa. uxu, 3: Hris corona glorie in manu Domini, et diadema regui in manu Det tut.

87

Ad id quod objicitur in contrarium, patet solutio per distinctionem induclam.

88

Av i quod ulterius queritur, dicendum quod distincte quilibet legit in libro vite quecumque fecit.

89

Ad dictum Dionysii dicendum, quod multa sunt ibi unite unitate libri: sed illud unum licet essentia unum sit, virtute tamen et relatione est valde multiplex: sicut unum est centrum circuli, virtute tamen multiplex relatum ad omnes lineas que ab ipso ad circumferentiam deducuntur. Et hoc modo liber vite unum est, quod est mens divina: multiplex autem est relatum ad hoc et ad illud: et hoc modo distincte representat quidquid est: et per hunc modum etiam distincte legitur in ipso omne quod estin ipso.

90

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod Augustinus non dicit, quod ut multa distincta sint in libro vite, sed quod distincta et ut multa sint in memoriis eorum, qui ad salutem vel ad damnationem judicabuntur ex his que scripta sunt in libro, quem dicit esse vim divinam distincte omnia ad memorlam revocantem.

91

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod mali non videbunt essentiam divinam, nec in se, nec in Christo: quia tunc viderent per speciem, que visio non competit nisi beatis. Erunt tamen, ut dicit Augustinus, presentes notitie divine, sicut tenebra presens est luci, et lux non est presens tenebre: sicut dicit Glossa Gregorii super caput primum Job. Non legent in libro sicut in ea contenta et annotata: sed in cordibus suis legent quare damnabuntur, sicut privati ab annoiatione libri: et per hoc quod non sunt ibi, sciunt se esse damnandos: sicut curvum legitur in recto, et malum in hono, et tenebra in lumine.

92

Ad sequsns patet solutio per dicta.

93

Ad id quod objicitur in contrarium, jam solutum est: non enim legunt in Libro prescientie sicut per speciem contenti in ipso, sed sicut privati specie: et hoc est per aversionem a libro legere ab ipso. Et hoc est quod dicit Isaias: Tollatur impius, ut scilicet per speciem non videat, sicut lux videt tenebras et non videtur ab ipsis. Et hoc est quod dicitur, Joan. 1,5: Lux in tenebris lucet, et tenebre eam non comprehenderunt. Super quod dicit Chrysostomus, quod "lux in tenebris lucet sua propria specie luminis tenebras dissipando: sed tenebre lucem non comprehendunt, quia nulla specie luminis tenebra informatur, sed potius privatione speciei luminis et. tenebra est et tenebra vocatur." Et hoc est quod dicitur, Sapient. xvur, 5: Lgnis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere, nec siderum limpide flamme illuminare noctem poterant illam horrendam. Unde etiam secundum grammaticam tenebre a tenendo dicuntur: quia tenent visum ne specie luminis immutetur vel informetur. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext