Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 35
De nominibus Filii.Secundo,Queritur de nominibus Filii, que sunt tria, ut dicit Magister in primo Sententiarum, distinctione XX VI, scilicet Filius, imago, et verbum: et ideo tria queremus. Primo, de Filio. Secundo, De imagine. Tertio, De verbo.
Membrum 1
Quid sit in divinis esse Filium1. Natura enim non differunt Pater et Filius, nec substantia, sed sola relatione. Diversitas autem relationis non faéit alium et alium. Mutatio enim accidentis est mutatio de subjecto ad subjectum, ut dicit Aristoteles in VI Physicorum, et talis est, quando manente eodem subjecto mutatio est in passionibus: et ita videtur esse hic: et sic Filius non videtur differre nisi per accidens: et hoc veritatem persone non facit, nec filii veritatem.
2. Adhuc, Essentia divina in Filio non est nata, nec proprietate Filii distincta: et cum nihil sit in Filio, nisi essentia divina et proprietas, videtur, quod sola proprietas determinatione sit Filius, et non natura. Talis autem non est filius vere. Et sic videtur, quod Filius Dei non sit vere filius,
1. Unde Hilarius sic dicit, et ponitur a Magistro in primo Sententiarum, distinctione XXV1: "Cum et homines filii Dei dicantur et sint, secundum illud Psalmi Lxxx1,, 6: Filti Excelsi omnes, et secundum illud quod, Exod. 1v, 22, ad Moysen Dominus de populo Israel ait: Filius meus primogenitus Israel, Queritur quomodo proprium sit nato Deo, quod sit Dei Filius ?" Et solvit sic subdens: "Sed magna est distantia. Homines enim filii Dei sunt factura, non nativitatis proprietate: Deus autem Filius originis proprietate Filius est, et veritate nativitatis, non factura, vel adoptione. Et illi quidem ante sunt quam filii Dei sunt: fiunt enim filii Dei, quamvis non nascantur filii."
2. Adhuc, Nasci ex aliquo in similitudine forme et speciei generantis, facit esse verum filium. Cum ergo Filius in divinis et ex alio sit per nativitatem, et simillimus sit forma et specie generanti, ipse maxime est filius, et hoc nomen habet proprium.
3. Adhuc, Hilarius in I:bro XII de Trinitate: "Unigenitus Deus nec fuit aliquando non filius, nec fuit aliquid antequam filius, nec quidquam ipse nisi filius. Atque ita qui semper est filius, nascibilitatis proprietate ac veritate filius est."
Uxrertws queritur, Utrum equivoce vel univoce dicatur filius de Filio Dei, et filiis hominum, et filiis Dei per adoptionem?
Solvtio. Dicendum, quod Filius Dei vere filius est naturali et substantiali nativitare a Patre, eo modo quo hypostasis substantia dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod generatione hypostasis que res nature est, filius est filius: et quod ejusdem nature est Filius cum Patre et ejusdem substantie secundum totum, et non se- cundum partem, magis vere facit eum esse filium. Non enim vere et perfects demonstraret Patrem si aliquid minus esset in Filio quam in Patre. Unde, Joan. xiv, 9 et 10, Philippum arguens dicil: Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem ? Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Et supra, ¥. 9: Qui videt me, videt et Patrem meum.
Similiter secundum Richardum de sancto Victore in libro de TJrinitate, quod Pater et Filius in eadem numero natura sunt, non officit, sed proficit ad hoc, quod vera persona sit Filius et verus filius: ex hoc enim magis connaturalis et consubstantialis est Patri, et in omnibus substantialibus et naturalibus similis.
Ad Hoc autem quod objicitur, dicendum quod nihil in Deo est per accidens, ut dicit Augustinus. Nihil enim in Deo est nisi eternum: et quod eternum est, per accidens esse non potest: et ipsa proprietas in divinis substantia est. Quamvis autem nihil sit ibi per accidens, tamen non omnia que sunt in divinis, dicuntur substantiae modo: quia relatio est in divinis, et non dicitur modo substantie, sed modo ejus quod est ad aliquid. Substantia autem dicitur modo ejus quod est absolutum, et ad se dictum, ut dicit Augustinus.
Et quod dicitur, quod Filius differt a Patre sola proprietate, verum est, quod ut distinguente proprietate sola differt, sed ut distinctum differt etiam hypostasi: et ideo verissime Filius est ut alius in hypostasi a Patre genitus. Plura enim non exiguntur ad hoc quod aliquis sit vere filius, nisi quod in hypostasi originis proprietate sit discretus, et in naturalibus omnibus per omnia generanti sit similis.
Dicendum, quod per analogiam. Et primo quidem convenit Filio Dei. Secundo autem filiis hominum, qui in simi- litudine forma et speciei et non in ejus— dem numero nature identitate genitores suos demonstrant. Tertio, filiis adoptionis, qui patrem non demonstrant nisi per consensum voluntatis quem facit in vis spiritus adoptionis: facit enim participes filiationis divine per filiationem hwreditatis, sicut dicitur, ad Coloss. 1, 13: Eripuit nos de potestate tenebrarum, el transtulit nos in regnum Fil dileclionis sue. Haec autem translatio non fit nisi per adoptionem.
Membrum 2
Secundum quam rationem hoc nomen, imago, conveniat Filio1. Hilarius enim duas dat definitiones imaginis in libro de Synodis. Prima est hac: "Imago est ejus ad quem imaginatur, species indifferens." Secunda hac: "Imago est rei ad rem cowquande imaginata et indiscreta similitudo." Secundum utramque istarum diffinitionum videtur Spiritus sanctus imago esse Patris sicut et Filius. Est enim species indifferens ad Patrem. A Patre enim est per spirationem, et specie natura essentie per omnia indifferens. Est et similis Patri sicut et Filius, et sola proprietate originis sicut distinguente, et sola hypostasi sicut distincto discretus a Patre sicut et Vilius.
2. Si quis velit dicere, quod Filius in hoc dicitur imago,et non Spiritus sanctus, quod alius est a Filio sicut a Patre, a Spiritu autem sancto nullus.- Videtur esse non causa: quia et in Patre est aliqua notio in qua dissimilis est Filio, sicut innascibilitas: et tamen Filius dicitur imago Patris: ergo et Spiritus sanctus non proptes hoc minus imago est, quod deficit in hoc quod alius non sit ab ipso.
3. Adhuc, Imago ab imitando dicitur, ut dicit Philosophusin libro de Reminiscentia.Spiritus autem sanctus qui est a Patre, imitatur eum et cowquat eum per indiscretam similitudinem. Ergo est imago ejus, ut dicit definitio secunda.
In contrarium est, quod 1. Ad Coloss. 1, 13, de solo Filio dicitur: Qui est imago Dei invisibilis. Videtur ergo, quod soli Filio conveniat esse imaginem.
2. Adhuc, Augustinus in libro VII de Trinitate: "Ko est imago, quo Filius ?." Sed Filium esse, nullo modo convenit Spiritui sancto. Ergo imaginem esse Spiritui sancto convenire non potest.
3. Adhuc, Omnis generans univoce, ut dicit Aristoteles, generat filium ad imaginem et similitudinem suam. Pater autem in divinis maxime generat univoce. Maxime ergo producit Filium in imaginem et similitudinem suam. Hoc ergo convenit soli Filio, et non Spiritui sancto.
4, Adhuc, Secundum Philosophum in libro de Animalibus, si per generationem non producatur omnino simile patri: cum omne generans intendit producere sibi simile in specie, figura, et in sexu. In specie, ut ejusdem speciei sit cum generante. In figura: quia dicunt Aristoteles et Boetius, quod figura sequitur speciem: unde ea que sunt diversarum specierum, sunt diversarum figurarum in animalibus. In sexu: quia si producat feeminam, dicit esse generationem occasionatam, hoc est, in materia
generationis passam: propter quod ad perfectam similitudinem generantis pervenire non potuit. Sed nihil tale potest esse in divina generatione, que simplex et eterna existens, sine motu est et materia. Filius ergo eo ipso quod genitus est, imago Patris est: et hoc ex genitura habet proprium, et non Spiritus sanctus qui genitus non est.
Ulterius queritur, Que sit illa imago de qua dicitur, Genes. 1, 26: Facramus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ?
Si enim illa imago est Filius: tunc non deberet dici, nostram, sed meam: quia Filius imago solius Patris est. Si autem est unitas essentie in tribus personis, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, tunc videtur, quod male dicatur imago. Imago enim dicitur quasi imitago: quia imitando refert ad alterum quod est ante se. Unitas autem essentia in personis nihil habet ante se quod imitetur.
Apruc queritur ulterius, Cum imago dicatur multipliciter, de homine, de Filio, et de unitate essentie in tribus personis, utrum univoce, vel equivoce dicatur ?,
Et videtur, quod equivoce. Augustinus in libro de Decem chordis: "Aliter est imago regis in filio, et aliter in solido aureo." Et intendit, quod aliter sit imago Dei in Filio, et aliter in homine. Sed imago regis in solido et in filio est equivoce: quia animal homo, et quod pingitur, ut dicit Aristoteles in principio Predicamentorum, squivoca sunt. Ergo dicta de homine et de Filio Dei equivoce dicitur.
Solutio. Dicendum quod solus Filius ex ipsa ratione sue emanationis ex Patre (cum emanatio illa sit nature) habet, quod sit imago Patris invisibilis, convenientia proprietatum principii ad Patrem intellectualiter figuratus. Cujus signum est, ut dicit Richardus, quia Pater qui totius divinitalis principium est, in hoc configuratur ei, quod principium divinitatis est, totam divinitatem in alium transfundendo sicut Pater: in quo non configuratur ei Spiritus sanctus, qui in nullum transfundit divinitatem, eo quod nullus ab ipso est: nec a Patre naturw transfusione secundum rationem ipsius transfusionis transfunditur, sed potius transfusione voluntatis et amoris, gui transfusio secundum propriam sui rationem et generalem non ponit, quod transfusum sit imago transfundentis: et si contingit, quod est, hoc est in aliquo, et non in omni: nec ex ratione ipsius transfusionis, sed ex natura transfundentis, in qua nihil nisi perfectissimum emanare potest vel transfundi. Perfectissimum autem est, quod hypostasis est ab hypostasi: etideo necesse est amorem in divinis a voluntate transfusum, esse hypostasim: quod tamen ex ratione emanationis non habet. Et quia in divinis proprium est, quod secundum proprietatem originis persone convenit, proprium est Filio esse imaginem: quia illi convenit secundum proprietatem originis. Spiritui sancto proprium esse non potest: quia illi secundum proprietatem sue originis nullo modo convenire potest. Sic enim dicitur imago notionaliter et non essentialiter. Et ideo dicit Augustinus, quod "eo imago est quo Filius:" intelligens eo quo, hoc est, eadem proprietate originis.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicit Hilarius, species indifferens, non intelligitur species tantum natura, sed etiam ratio proprietatis secundum originem: et talem indifferentiam speciei non habet Spiritus sanctus, Filius enim ex hoc quod Filius est per nativitatem, accipit a Patre, quod divinitatem transfundit in alium: quia que potest Pater, potest et Filius nature transfusione: quod non est proprium amoris transfusi in amante.
Similiter ad secundam diffinitionem dicendum est.CCum enim dicit Hilarius, quod "imagoest rei ad rem coequandam ct imaginandam indifferens et indiscreta similitudo:" non intelligitur similitudo tantum in naturalibus et substantialibus, sed etiam in proprietate et ratione proprietatis ad originem pertinentis: et hoc cum Spiritui sancto non conveniat, non indistantem neque indiscretam cum Patre habet similitudinem.
Ad aliud dicendum, quod non est simile: quia ex hoc ipso quod Pater est innascibilis, nullum habet quem imitetur: et sic cum imago;dicatur ab imitando, nomen imaginis ex ipsa proprietate Patris Patri convenire non potest. Filius autem ex eo quod ab alio est, hahet quem imitetur, et ex ipsa nativitate tamquam ex proprietate originis habet quod imitetur et representet Patrem: et sic proprie imago dicitur. Et hoc secundum eamdem rationem Spiritui sancto convenire non potest.
Ad aliud jam per antedicta patet responsio. Spiritus enim sanctus ex ratione originis non habet, quod sit indiscreta similitudo. Dicit enim Damascenus, quod "Spiritus sanctus est imago Filii." Sed hoc intelligitur effective: quia scilicet inhabitando in nobis per gratiam, facit nos imaginem Filii per recreationem. Sicut, 1 ad Corinth. xv, 49, dicit Apostolus: Szcut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem celestis.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod unitas essentie in tribus personis est imago ad quam factus est homo.
Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod imago dupliciter dicitur, exemplar scilicet, et exemplatum: sive prototypus, et typus, ut dicit Damascenus. Exemplar quidem et prototypus non oportet, quod aliquid habeat ante se quod imitetur. Et sic imago est essentia una in tribus personis. Imago autem ut exemplatum est anima ratignalis in tribus potentiis: et est imago que imitatur, et non quam imitatur aliquid: et ideo illam oportet habere aliquid ante se quod imitetur.
Ad uLtimum dicendum, quod nec uni- voce, nec equivoce dicitur, sed secundum analogiam. Et prima quidem imago Patris, Filius est natura et ratione proprietatis secundum originem. Secundo, quantum ad esse, imago est unitas essentie in tribus personis, sicut imago prius est in facie quam in speculo. Tertio, esLin homine sicut in eo qui imitatur per aliquid quod est in ipso.
Ad pictum Augustini dicendum, quod Augustinus non intendit nisi, quod verius est imago Patris in Filio, eo quod sit ejusdem nature cum Patre, quam in nobis qui diverse nature sumus: cum tamen in nobis sit impressa ex illa que est una natura in tribus personis, et non tantum extrinsecus picta, sed in ipsis naturalibus et essentialibus impressa, non potest esse omnino equivoce dicta imprimens et impressa, nec omnino univoce, sed (sicut dictum est) per analogiam dicitur de ea que imitatur, et de ea ad quam refertur imitans.
Membrum 3
De hoc nomine, verbum.Et queruntur quinque. Primo enim queritur de multiplicitate verbi. Secundo, De ratione verbi secundum quam dicitur in divinis. Tertio, Utrum sit essentiale vel notionale in divinis? Quarto, Utrum sit unum, vel plura in divinis ? Quinto, Utrum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad creaturas ?
Articulus 1
De multiplicitate verbi1. Dicit enim Hieronymus in Proemio galeato, quod A6yo¢ Greece multa significat. Nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscujusque rei, per quam sunt singula que subsistunt, que universa recte intelligimus in Christo.
2. Anselmus autem in Monologio, triplex dicit esse verbum, scilicet quo loquendo sensibilibus signis utimur, et hoc est verbum vocis. Vel quo loquendo intus cogitando apud nos volvimus quibus sensibilibus signis exprimamus: et hoc est verbum imaginationis. Et quo loquendo intelligibiliter, antequam imagines vocis volvamus intellectu, utimur: et hoc est verbum ret quod concepimus ut de ipso loquamur. Et in hoc - concordant verba Augustini in libro XV de Trinitate +, ubi sic dicit: "Quisquis igitur potest intelligere verbum, “non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum ejus imagines cogitatione volvantur: hoc enim est quod ad nullam pertinet linguam, earum scilicet que lingue appellantur gentium, quarum nostra lingua Latina est: jam potest videre per hoc speculum et in illo enigmate, aliquam verbi illius similitudinem de quo dictum est: Jn principio erat Verbum ‘." Et ex hoc accipitur, quod triplex est verbum, sonans scilicet, cum imaginibus soni cogitatione volutum, et verbum quod ante imaginem soni est. Unde Augustinus, ibidem: "Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus, quod nec Grecum est; nec Latinum, nec lingue alicujus alterlus."
3. Basilius autem sic dicit: "Fillo Dei attribuitur sensus, sapientia, virtus, lumen. Hee enim omnia competunt Filo prout verbum."
4. Damascenus sic inquit: "Verbum tripliciter dicitur, scilicet secundum quod movetur intellectus, et cogitat quod in corde disponitur, et hoc est endiadentum, hoc est, interius dispositum, et Angelus, hoc est, nuntius intelligentie 5." Adhuc dicit Damascenus, quod "verbum Dei non est dvendcetatov, sed subsistens intellectivum et operativum."
Soxumio. Ad hoc dicendum, quod ea que dicit Hieronymus, multiplicitatem ejus quod est Asyoc in Greco, vel verbum in Latino, determinant. Hoc enim dupliciter accipi potest: vel prout loquitur rem indistincte et implicite in primo principio rei, vel prout loquitur rem in se. Si primo modo: tunc est causa per quam subsistunt singula que sunt. Et illud est sapientia sive ars primi intellectus universaliter agentis omnia, qui a Platonicis dicitur mundus archetypus. Secundum illud enim verbum intellectus universaliter agentis est mundus, et ars in qua sunt ea que facta sunt, antequam fiant, et causa formalis et effectiva est singulorum que fiunt per artem illam, sicut ars in mente artificis causa formalis et effectiva est omnium quz facit per artem. Et sic dicit Aristoteles in septimo prime philosophiae, qaod domus est ex domo, tectum ex tecto, paries ex paricte, fundamentum ex fundamento, et columna ex columna. Et explanat subdens: "Forme que sunt in lapidibus et lignis, sunt ex his que sunt in anima urtificis." Sic verbum per appropriationem convenit Filio, secundum quod Filius est sapientia et ars Patris. Psal. cu, 24: Omnia in sapientia fecisti: impleta est terra possessione tua. Et hoc modo verbum dictum implicite ponit respeclum ad creaturas.
Si autem loquitur rem in se: aut implicite, aut explicite. Si implicite: tunc verbum est nomen rei. Et sic vere dicitur verbum quo significatur omne quod significatur. Et attribuitur Filio Dei secundum relationem ipsius tantum ad dicentem, quo scilicet Pater perfecte dicens se (sicut superius dictum est in questione de generatione Filii) de sua substantia format similitudinem suam in natura et specie, per quam dicendo se perfectissime manifestat. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate: "Non enim se perfecte dixisset, si aliquid minus esset in verbo sive in Filio, quam in dicente sive in Patre." Job, xxxur, 14: Semel loquilur Deus, et secundo idipsum non repetit. Glossa Gregorit: "Loqui Dei,est Filium generare: quem dum semel genuit, secundo idipsum non repelit." Joan. 1, 1: In principio erat Verbum, Glossa: "Hoc est in Patre Filius." Si autem explicite loquitur rem: vel loquitur eam prout definientia sunt unum in ultimo, quod est actus respectu omnium precedenlium: aut loquitur eam prout sunt in ordine ad illud. Si primo modo: tunc verbum est ratio rei definitiva.- Et sic verbum convenit Filio, prout ipse est ars, ut dicit Augustinus, plena rationibus idealibus rerum, que omnes in ipso sunt vita et lux. Joan.1, 3 et 4: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Si autem loquitur rem explicite prout sunt definientia in ordine ad unum: tunc supputatio est, et convenit Filio Dei per appropriationem, prout ideales rationes que sunt in ipso, non solum ad rem, sed ad singula rei constitutiva referuntur.
Sic ergo accipitur divisio Hieronymi. Divisio autem Anselmi accipitur secundum gradus quibus verbum pronuntiatur a nobis. Ad hoc enim exigitur, quod primo per intellectum concipiatur, et sit quasi conceptus cordis sive scientia. Secundo, ut cogitando quasi coagitando, soni quibus exprimi potest; vel imagines sonorum volvantur et aptentur. Tertio, quod sono sensibili vestiatur et enuntietur, ut ad aures audientium venire possit. Et hoc verbum Filio Dei attribuitur, secundum quod est signum Patris, et quasi conceptus cordis ejus processit in carnem, et sensibilis factus est, et habitavit in nobis. Et haec sunt verba Augustini: et ponuntur in Glossa super epistolam I Joannis, u, 1, super illud: Sed et si quis peccaverit, etc. Et ratio similitudinis ponitur ibidem: quia sicut sonus vestiens verbum, non mutat intentionem verbi quod est conceptus cordis, sed defert ab alios, sic caro assumpta nihil mutavit in Filio Dei, sed sensibilem fecit et visibilem inter homines. Unde etiam caro habitus Filii dicitur, ad Philip. u, 7: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Primum horum verborum dicitur verbum rei, et est quod formatur in mente, et a mente fluit sicut scientia ipsius, quando mens novit se, vel dicit se. Quia sicut dicit Anselmus in Monologio, "di- cere summo spiritui, nihil aliud est quam per intellectum videndo intueri '." Secundum verbum est cogitationis cum imaginibus insensibilibus vocis. Tertium autem verbum vocis, sensibilibus signis vestiens verbum rei. Unde patet, quod sublalato verbo rei, quod est scientia in mente, non remanet verbum secundum, neque tertium: quia nihil esset ad quod aptarentur imagines vocum, et nihil quod ipsa voce pronuntiaretur. Et sublato secundo, non remanet tertium: sublato autem tertio remanet secundum et primum, et sublatis tertio et secundo remanet primum. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate ¢ "Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus, quod nullius lingue est."
Id autem quod dicit Basilius, quod Dei Filio attribuitur sensus, etc., accipitur secundum ordinem verbi ad nos, et secundum effectus verbi. Unde ipse Basilius dicit, quod "sensus est quo cognoscitur, hoc est, quo movet cognoscentem, sapientia qua ordinatur, virtus qua operatur, verbum quo pronuntiatur, lumen quo clarescit." Verbum enim seipso movet ad sui sensum sive cognitionem, in quantum est intellectus Patris. Sapientia vero est, in quantum (ut dicit Augustinus) genita manat de sapientia ingenita. Virtus autem, in quantum artis prime virtus operativa in ipso et ipsum est, secundum quod dicitur, Joan. 1, 3: Omnia per ipsum facta sunt. Verbum vero, secundum quod loquitur Patrem omnis forme per verbum datorem. Unde dicit Augustinus in primo super Genesim ad litteram: "Filius est forma omnium, hoc est, ad quam fiunt omnia." Lumen autem est, secundum quod forma omnium lux est: et secundum quod lumen quod est forma prima, ut dicit Dionysius, ad illustrationem per omnia expandit se naturalis rei vultus,
In idem fere coincidit divisio Damasceni. Verbum enim quod movet intel. lectum ut intelligat, verbum rei est, quod est scientia mentis et conceptus, Verbum autem interius dispositum, cst quod cogitando volvitur cum insensibilibus vocis imaginibus. Verbum autem quod est angelus intelligentia, est quo sensibiliter sonat: et aptatur verbo quod de sinu Patris processit, ef caro factum est, et habitavit in nobis. Quod verv dicit Damascenus: Verbum Dei non est anapostaton, etc. ut supra, attribuitur Verbo Dei per differentiam ad verbum nostrum. Nostrum enim est transiens: Dei autem in quo nihil transit, est hypostasis subsistens. Nostrum obligatum est, non liberum: Dei autem ad electionem liberum. Isa. ty, 11: Faciet quecumque volui, et prosperabitur in his ad que msi illud. Nostrum non operativum est, sed operatum in nobis: Dei autem operativum est se#culorum. Ad Hebr. x1, 3: Fide intelligimus aptata esse secula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Glossa, "Sicut exemplum ab exemplari." Boetius in Consolatione philosophiae:
"Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus [ipse Mundum mente gerens, similique imagine [formans."
Articulus 2
De ratione verbi secundum quod dicitur in divinisIn I Sententiarum, distinctione XX VII, dicit Magister ex verbis Augustini in libro VIT de Trinitate?. "Eo dicitur verbum sive imago quo filius." Et exponit subdens: "Id est, eadem proprietate sive notione dicitur imago et verbum qua filius: sed non eo modo quo verbum, dicitur sapientia, vel essenlia: quia non notione qua dicitur verbum, dicitur sapientia vel essentia. Nam sapientia dicitur secundum essentiam, sed non secundum relationem." Hic habetur, quod eadem relatione dicitur verbum qua filius.
1. Verbum dicitur ad creaturas, Ad Hebr. x1, 3: Fide intelligimus aptata esse secula verbo Det. Augustinus: "In verbo tibi coaterno fecisti omnia?®." Iloc non potest esse verum, nisi verbum respectum ponat ad creaturas. Filius autem non dicit respectum ad creaturas. Non ergo eo dicitur verbum quo filius,
2. Adhuc, Augustinus in libro VIL de Trinitate: "Verbum secundum quod sapientia est et essentia, hoc est. quod Pater: secundum quod; verbum, non hoc est quod Pater, quia verbum non est Pater, et verbum relative dicitur filius ‘." Ex hoc accipitur, quod verbum non dicit respectum nisi ad dicentem. Non ergo potest respectum ponere ad creaturas. Et hoc est contra predicta.
3. Adhuc, Anselmus in Monologio: "Verbum quo creaturam dicit, non est verbum creature, dicit enim creaturam non verbo creature: sed suo verbo quod est ejus similitudo." Videtur ergo, quod verbum non dicat respectum ad creaturam, sed ad dicentem tantum. Et hoc est iterum contra predicta.
Uxrsrivs queritur hic: quia verbum a sapientia procedit sive notitia, sicut dicit Augustinus in libro XV de 7rinitate, quod "mens gignit notitiam sui dum cognoscit se." Et sic videtur, quod Pater noscens se, dicit se.
In contrarium videtur esse quod dicitur, Amos, m, 7: Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Revelatio autem pertinet ad contemplationem, et non ad opus: et ita videtur verbum esse notitie contemplative.
Soxtvtio. Sicut in prehabitis de generatione Fili dictum est, et dicitur in Glossa super Genesim, 1, 3, super illud: Dizxitque Deus: Fiat lux. Et, Joan. 1, 3, super illud: Omnia per ipsum facta sunt, ubi ponit Beda exemplum de arca que in mente artificis vivi. Et Gregorius Nazianzenus dicit, quod "primum excogitavit Deus cclestes essentias: et excogitatio ejus fuit opus ejus." Et hoc recitat :Joannes Damascenus in libro suo secundo de Fide orthodoxa.
Ex quibus omnibus accipitur, quod aliud est in verbo proprie, et aliud appropriate. Proprie est in ipso, quod ipsum est similitudo dicentis perfectissima. Et cum similitudo deficiat in creatura, eo quod non adequat et implet eum cujus similitudo est, non ostendit potentiam perfectissimam producentis ex se sibi simile. Et ideo dicit Augustinus, quod "non se perfecte dixisset, si aliquid minus esset in verbo quam in seipso." Et hoc modo proprie Pater dicit verbum. Et hoc modo verbum non refertur nisi ad dicentem. Et tunc verbum non habet respectum ad. creaturas. Et de illo verum est quod eadem ratione, hoc est, eadem proprietate dicitur verbum qua filius, et non habet relationem nisi ad dicentem: et sicut generantis in quantum generans, propria et perfecta similitudo est filius: ita dicentis se hoc modo per intellectum propria et perfecta similitudo est verbum. Et ideo eadem proprietate est verbum qua est filius.
Sed quia Pater dicens dicit in verbo omnia que sunt in ipso: in ipso autem non est tantum potentia productionis sibi simile in essentia per generationem, sed etiam potentia productionis creaturarum: consequens est, ut in verbo dicat productionem creaturarum, secundum potentiam productionis, que est efficiens et formalis et finalis. Sic enim verbum per appropriatum, non proprium, est ars Patris, et quasi medium inter operantem ef opus, non medium quod secundum aliquid factum sit, et secundum aliquid faciens, sicut dixit Arius: sed medium sicut regulans in opere medium est, sicut ars medium artificis, que tamen non nisi faciens est in artifice, et nihil ipsius est factum. Et hoc modo verbum in appropriato sibi intellectu respectum ponit ad creaturas: quod non facit filius. Sic enim alia ratio est nominis fidii, et alia ratio nominis veri: non tamen alia proprietas: quia aliquem respectum habet verbum quem non habet filius: quia verbum respoctum ponit ad creaturas, filius autem non.
Cavendum tamen est cum dicitur, quod Deus cogitando se, dicit se, et dicit verbum: quod est verbum Anselmi et Gregorii Nazianzeni. Quia cogitatio duobus modis dicitur, proprie scilicet, et communiter. Proprie cogitatio est cogitatio eorum que in mente sunt, et revolutio conceptuum mentis. Et hoc modo cogitatio non est in Deo: quia in Deo non sunt cogitationes volubiles: tales enim cogitationes sive motus imperfecti sunt, que Deo non conveniunt. Cogitatio etiam communiter dicitur intuitio sive visio per intellectum, quando mens vel intellectus conversa ad’ se intuetur se, et formans ex se suam similitudinem, dicit se, et dicit suum proprium verbum, quod est verbum rei, que est in ipsa, et in verbo dicit quidquid est in ipsa: sed primo dicit verbum, et oblique et ex consequenti omnia que in ipsa sunt, dicit in verbo. Et primo modo dicere verbum concomitatur generatio filii: et ideo verbum eadem proprietate dicitur qua filius. Secundo autem modo connotatur respectus ad creaturam per appropriatum, non per proprium.
Et attende, quod in verbo hoc modo intelligitur sapientia contemplativa, secundum quod verbum est manifestativum veritatis: et sic verbum est notitia contemplative, et fit per ipsum revelatio, et est speculum in quo viderunt Prophete: et spiritus ejus vevelans est mysteria. I ad Corinth. u, 10: Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Det. Joan, xvi, 13: Cum venerit ille Spiritus, veritatis, docebit vos omnem veritatem :... et que ventura sunt annuntiabit vobis.
Secundum autem quod est Patris per appropriationem, non per proprietatem, vic est verbum notitie practice +: sic mim omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil . Eccli. 1, 5: Mons sapientie verbum Dei in excelsis, id est, initium omnis operis verbum. Psal. xxxu, 9: Ipse dixit, et facta sunt. Augustinus: "Hoc est, verbum genuit, in quo erant ut fierent." Et Glossa super Genesim, dicit, quod omnia erant primo in verbo, deinde in materia, et postea tertio in propria natura distincta per rreationem, dispositionem, et ornatum. it hoc modo verbum est formata notitia montis, et eorum que in mente sunt ronlemplative, vel practice.
Ex quo accipitur, quod notitia, sive contemplativa, sive practica, secundum rationem intelligendi antecedenter se habet ad verbum. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, quod "formata de mente notitia verbum est." Eecli. 1, 4: Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentie ab wvo. Kecli. xxiv, 5, dicit Sapientia: Lgo ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. In acceptione autem sapientiae a nobis e converso est. Nobis enim fit revelatio sapientie per verbum. Eecli. 1, 5: Fons saptentie verhum Dei in excelsis. Sic enim verbum lux veritatis est, gue tlluminat omnem hominem venientem in hune mundum ?. Augustinus in Glossa super illud Psalmi xl, 2: Diminute sunt veritates a filiis hominum. "Una veritas que illustrat omnes alias, que tamen multe sunt in hoininibus illustratis: sicut una facies est, qua pluries apparet in reflexione ad multa specula."
Articulus 3
Utrum verbum sit essentiale vel notionale in divinis?Et videtur, quod notionale tantum. 1. Primo enim Sententiarum, distinctione XXVII, ponitur inter nomina significantia hypostases cum proprietate. Talia autem omnia notionalia sunt. Ergo verbum notionale est, non essentiale.
2. Adhuc, Augustinus in libro VI de Trinitate: "Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tamquam ambo sint unum verbum‘:" Nomina autem que uni soli conveniunt, notionalia sive personalia sunt. Verbum igitur notionale est.
3. Adhuc, Verbum numquam est ipse dicens verbum, etiamsi seipsum dicat: semper enim est alia proprietas verbi, et alia dicentis. Talia autem que proprietatibus suis distinguunt inter personas, notionalia sunt, vel relativa. Verbum igitur relativum est.
4. Adhuc, Verbum ipso nomine aliquid dicit quod est a dicente et procedens ab ipso. Habitum autem est ab Anselmo, quod nec natura permittit, nec intellectus admittit, quod is qui ab alio est, sit ipse a quo est. Ergo nomen verbi ipsa proprietate processionis quam dicit, distinguit inter dicentem et verbum. Et talia omnia sunt notionalia, sive persona lia. Verbum igitur notionale est. Ipso enim nomine verbi processionis proprietate quam dicit, nascitur persona procedens ab alia.
5. Si quis dicat, quod aliud est in processione verbi, et aliud in processione Filit. Filius enim dicit procedentem ab wlio in diversitate hypostasis: verbum vero hoc non dicit, sed dicentis manifestationem tantum.Hoc stare non potest: quia supra habitum est ex verbis Damasceni,quod verbum Dei non est dvandotatov sicut verbum nostrum, sed rdotatov, hoc est, in hypostasi subsistens, electivum, et operativum..
6, Adhuc, Cum verbum intellectuale essentialiter sit inter dicentem et intellectum, si non esset hypostasis, que sola perfectissimiim esse habet, nec esset usia Sive essentia, oporteret quod aliquid esset imperfectum secundum esse, et sic aliquid imperfectum esset in esse divino, quod omnino absurdum est. Verbum igitur cum proprietate dicit hypostasim.
In contrarium hujus est, quod 1. Quelibet personarum dicit se, et quamlibet aliam: quod esse non posset si diceret esse notionale: nihil enim, ut dicit Augustinus in VI de Trinitate’, refertur ad seipsum: et quod ad seipsum dicitur, essentiale est. Si autem dicere essentiale est, tunc oportet verbum dictum quod sit essentiale: et sic verbum essentiale videtur.
2. Adhuc, Idem est dicere summo spiritui quod per intellectum intueri, ut prehabitum est: intellectus autem unus est trium personarum: ergo intuitio per intellectum est, una: ergo et dicere unum: ergo et dictum unum: et dictum idem est quod verbum: ergo et verbum unum.Sed dicit Augustinus in libro V de Trinitate, quod "quaecumque nomina de singulis personis singulariter dicuntur, essentialia sunt ." Verbum igitur est essentiale.
3. Adhuc, Omne quod connotat ef fectum in creatura, cum omnis elfectus in creatura communis sit tribus persvnis, essentiale est.. Verbum connolat effectum in creatura, sicut prius habitum est. Ergo verbum essentiale est.
SoLutio, Dicendum, quod verbum proprie sumptum notionale est, sicut probant auctoritates et rationes primo induct, Sed per hoc quod verbum est noscentis se, et exprimentis suam nolitiam per verbum, sic verbum notitia alicujus est, et sic verbo appropriatur sapientia. Unde ab Augustino dicitur sapientia genita . Et quia initium sive principium operis est: eo quod est verbum notitiae practice sive operative: sic verbum initium operis est, ut dicit Ecclesiaslicus: et operativum est, ut dicit Damascenus. Et sic appropriatur ei, quod sit ars Patris. Et hujus ratio est, quia dicens verbum dupliciter dicere potest. Uno modo, quod simpliciter dicat verbum, ita quod nihil aliud dicat nisi formatam notitiam suam que verbum est: et sic verbum non refertur nisi ad dicentem. Alio modo, quod non dicat verbum simpliciter, sed dicat aliquid in verbo, sicut artifex in verbo suo dicit domum, vel aliquid aliud artificiatum, quando verbum mentis sue a mente procedit in imaginationem et sensum, etab imaginatione in manum, quando movet manum ad opus artis, et a manu in dolabram ut recte secet, et a dolabra in ligna et lapides ut recte aptentur et componantur ad figuram domus. Sic enim primum et simplex verbum mentis procedens et assumens quedam, efficitur principium operis: et sic in ipso primus intellectus universaliter agens dicit creaturas, quas tamen in ipso secundum quod simplex manifestatio est dicentis, non dicit.
Ad PRIMUM ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod dicere. illud quo quilibet trium dicit se et quemlibet ulium, procul dubio essentiale est, et dictum ab eo una et eadem essentia est: xed dictum illud non est verbum: et ideo non sequitur quod ulterius infertur. Ut enim dicit Augustinus, formata notitia in similitudinem dicentis verbum perfectum est. Unde in libro XV de Trinitate dicit, quod "sic mens de se gignit notitiam suam, et diligit eam tamquam placitam prolem ." Et taliter formata notitia hypostasis est. Et talem formationem non dicit dictum, sed dictum dicit qualemcumque intellectualem manifestationom. Unde dicere dictum tribus convenit, dicere verbum soli Patri.
Ad aliud dicendum, quod unus est intellectus trium: sed dupliciter contingit intueri per intellectum. Aut enim intuendo format id- quod intelligit, in imaginem et similitudinem et speciem intuentis: et sic solus Pater intuetur se per intellectum. Aut intueri per intelleclum, est id quod intelligitur lumine inlellectus declarare et simpliciter perlustrare: et sic intueri se et quemlibet alium per intellectum, essentiale est, et convenit tribus.
Ad ultimum dicendum, quod sicut jam patet, verbum de ,sua proprietate qua verbum est, non dicit respectum nisi ad dicentem: sed ex appropriato. sibi, ex modo sux processionis, quia scilicet verbum notitia alicujus est: et sic sapienlia et ars est, et potest dicere respectum ad creaturas: et tunc effectus communis est: attribuitur tamen verbo specialiter, quia per proprium verbi magis approximat ad appropriatum quam alia persona.
Articulus 4
Utrum verbum sit unum vel plura in divinisEt videtur, quod unum solum. 4.Augustinus in libro VI de Trinitate: "Verbum quidem solus Filius accipitar, non simul Pater et Filius, tamquam ambo sint unum verbum."
2, Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitate: "In hac trinitate nihil dicitur verbum nisi Filius, nec donum nisi Spiritus sanctus ."
3. Adhuc, Anselmus in Monologio: "Mirum video, unumquemque trium pariter dicere se et alios, et unum solum ibi esse verbum: nullatenus tamen ipsum verbum potest dici verbum omnium trium, sed tantum unius eorum cujus est filius et imago."
In contrarium est, quod 1. Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt unus dicens, sed tres dicentes: et ad numerum dicentium multiplicantur verba eorum: ergo plura sunt verba in Trinitate.
2. Adhuc, Natura tormans loquelam in inferioribus, exemplata est a natura divina primo loquente. Sed in inferioribus unus dicens multa dicit verba. Ergo et in natura divina ab uno dicente multa debent fluere verba.
3. Adhuc, Verbum divinum, ut habitum est, verbum notitie est tam contemplative quam practice: sed notitia contemplativa et practica uno verbo dici non possunt, nec in unam formam verbi redigi possunt. Cum ergo, sicut dicit Augustinus, verbum sit notitia formata, videtur quod necesse est in divinis esse plura verba.
Solutio. Dicendum, quod in divinis personis non est nisi unum verbum, et unus loquens vel dicens hoc verbum: et Loc notionaliter, et non essentialiter divitur. Et hujus ratio est: quia verbum, ut dicit Augustinus, de ea re quam scimus, formata notitia est: et iterum notitia Dei Deus est: quia, ut dicit Augustinus !, Deo idem est nosse quod esse. Et iterum in Deo nihil formatum est nisi hypostasis sive persona. Haec enim distincta est proprietate, et sic formata. Et hoc essentiz# non convenit, ul prehahitum est. Nec Spiritui sancto convenire potest: quia ille a duobus est. Nec in divinis autem, nec in bumanis intelligi potest, quod a duobus ut duo sunt, unum verbum sit. Unde, Joan. xvi, 13, ab Ivangelista de Spiritu sancto dicitur: Guecumgque audiet, loquetur. Audire enim quis potest a duobus. Et cum, sicut dicit Augustinus, audire illi sit esse, potest esse unus a duobus in quantum unum sunt spirando. Verbum autem a duobus esse non potest, cum unica notitia formala sit, Nec Patri convenire potest, quod sit verbum: omne enim verbum ab alio est: Pater autem ab alio non est. Et sic relinquitur, quod soli Filio conveniat verbum esse, et soli Patri dicere hoc verbum. Quia, sicut habitum est in questione de generatione Filit, sie dicere se per intellectum formata notitia, vel est generare, vel concomilatur generare.
Ad id autem quod in contrarium objicitur, quod unusquisque trium dicit se et alios duos, patet solutio ex prius habitis. Cum enim hoc dicere sit per intel- lectum intueri, oportet quod hoc dicci sit essentiale, et non notionale: et ideu dictum ab eis est essentia: quae qi proprietate formari non potest et distingui, verbum esse non potest, etsi hoc modo dici possit: et sic dictum cum verbo in numerum non ponit, quia verbum est essentia divina. Unde, Joan. 1, 1, dicitur: ln principio erat Verbum., significans in Patre esse Filium per umtatem essentie. Et addit: Zt Verbuim erat apud Deum, significans distinctionem persone. Et addit: Hl Deus eral Verbum, notans, quod verbum ab esxsenlia divina in nullo distinguitur.
Ad aliud dicendum, quod in inferio- ribus ab uno dicenle multa sunt verba propter sui verbi imperfectionem: quia scilicet unum verbum non est quo se et omnia alia dicere possit. Et propter oppositam causam in divinis non est nisi unum verbum: hoc enim sufficiens est, quo Pater sufficienter se dicere possit cl omnia alia. Ut enim dicit Augustinus in epist. 66 ad Maximum, "gignendo filium de se, gignit alium se," hoc est, alium qui est hoc quod ipse, ut in prahabitis dictum est, et determinatum in primo Sententiarum, distinctione quarta. Et in hoc eodem verbo ut virtus et sapientia est Patris,ut dicitur, I ad Corinth. 1, 24°, Pater dixit omnia que sunt generata. Unde, Genes. 1, 3: Dixit Deus: Fiat luz. Glossa, "hoc est, verbum genuit, in quo erat ut fierent."
Ad aliud dicendum, quod in humanis alia est forma contemplative notitie, et alia practices: eo quod intellectus humanus potentialis est, et forma ipsius scibilis perficitur ad actum, et ex seipso non est actus, qui sit causa scibilis et notilie: divinus autem intellectus perfectissimus est actus, et secundum se, et luce propria omnis noscibilis et notiti causa tam contemplative quam practice: et ideo in ipso non differt contemplati- vum et practicum: et dum dicit se, de se non procedit nisi unum verbum, quod est lux operabilium et contemplabi- lium.
Articulus 5
Utrum verbum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad creaturasMEMBRI TERTII ARTICULUS V Utrum verbum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad crea turas Quinto autem queritur, Utrum ver- bum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad creaturas ? 1. Videtur enim, quod ad dicentem tan- tum: quia dicit Augustinus in libro VII de Trinitate et ponitur in primo Sen- tentiarum, distinctione XXVII, quod eadem proprietate est verbum qua filius. Sed proprietate qua filius est, non re- fertur nisi ad Patrem. Ergo proprietate qua verbum est, non refertur nisi ad di- centem Patrem,
In contrarium hujus est, quia 1. Verbum notitie verbum est, quia verbum notitia formata est. Filius autem secundum hoc nomen non notitie filius est. Et ita videtur, quod non eadem pro- prietate dicatur verbum qua filius. 2. Adbuc, Cum filius referatur ad so- lum patrem, non oportet quod verbum ad solum patrem referatur: quia, sicut dicunt Sancti et Philosophi, notitia sive scientia Dei causa creaturarum est: et ita necesse est, quod ad creaturas refera- tur: quia verbum notitia formata est. Unde, Psal. xxxu, 9: Ipse dixit, et facta 3. Quamvis iterum contra hoc obji ciatur per deductionem ad impossibile. Si enim dizit, et facta sunt, id est, ver bum genuit, in quo erat ut fierent: et posito antecedente, de necessitate poni tur consequens: et ab eterno ‘dixit, hoc est, verbum genuit: ergo ab eterno fa cta sunt. Solutio. Sicut in praecedentibus di- ctum est,si verbum accipiatur in proprie- sonntos tate illius, qua Pater dicit se, verbunt suum producendo ex seipso, Psal. xutv, 2: Eructavit cor meum verbum bonum: procul dubio non refertur nisi ad dicen tem tantum, sicut filius ad patrem. Si autem accipitur ut notilie verbum, sic Pater non dicit verbum tantum, sed omnia que sunt in notitia, dicit in ver bo: et sic verbum refertur ad creaturas sicut et notitia.
Ad quod objicitur, quod Filius non Bios; est notitie, sed verbum: dicendum,- ° Heck quod cum dicit Augustinus, quod eadem ratione dicitur verbum qua filius, non intelligitur de eadem ratione nominis, sed de eadem ratione que est relatio et proprietas personalis, que alio modo significandi significatur per nomen filii, et per nomen verbi: et ideo non potest dici filius notitie sicut verbum notitia: quia filius dicit exitum a patre per ema nationem nature, verbum autem eum dem exitum dicit a patre per emanatio nem intellectus: et ideo aliud attribuitur verbo, et aliud filio.
Ad id quod objicitur de scientia, di- Racbiext®, cendum est, quod hoc non convenit verbo in quantum dicentis verbum est: sed convenit ei in quantum notitie ver bum, hoc est, non convenit ei in quan tum pater dicit verbum, sed in quantum alia dicit in verbo.
Ad id quod objicitur, quod ab eterno Adobject.3. sunt. dixit: ergo ab eterno facta sunt: dicen dum est, quod antiqui facili responsione solverunt hoc, dicentes quod ab eterno dixit, sed non dixit ut ab eterno facta essent, sed ab eterno dixit ut tunc fierent, vel tunc facta essent, quando scilicet in initio temporis mundum creavit. Et hoc dicunt significari in sequenti verbo: Mandavit, et creata sunt ', Mandatum enim dirigitur ad distans.
Si quis tamen subtiliter inspiciat hoc: tunc activum non infert passivum, nisi ubi activum et passivum secundum virtutes agendi et patiendi proportionata sunt. In illis enim sequitur, quod quando iste faciat hoc, tunc istud fit ab illo. Agens autem divinum et factum creatum non sunt proportionata. Agens enim divinum incommutabiliter agit: et cum vera incommutabilitas sit vera eternitas, sequitur quod eterne agit: Deus enim est solus vel maxime cujus substantia et actio in momento eternitatis est, ut dicil Philosophus. Non tamen sequitur hoc de eo quod fit. Omne enim factum, ut dicit Joannes Damascenus, mutabile est: omne mutabile est in tempore. Unde non sequitur, si Deus ab eterno agit, quod actum ab ipso sit ab. eterno: sed eo ipso quod actum vel factum est, scquitur quod sit in tempore.