Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 34

De nomine patris
1

QUAESTIO XXXIV. De nomine patris

Membrum 1

Utrum Pater est Pater, quia genuit ? vel genuit, quia est Pater?
2

MEMBRUM I. Utrum Pater est Pater, quia genuit ? vel genuit, quia est Pater? Primo ergo queritur, Utrum Pater est, quia generat: vel generat, quia Pater est? Hoc est querere, Utrum Patrem esse, ratio sit ejus quod est generare: vel quod est generare, ratio sit ejus quod est Patrem esse ?

3

Et videtur,quod quia generat, Pater est. 1. Dicit enim Augustinus in libro de Fi de ad Petrum: "Quia generat, Pater estz."

4

2, Adhuc, In inferioribus sic est, quod termini generationis sunt primi, et consequentes, et utrique per se. Et sunt termini per accidens. Per se sunt, ut dicit Gilbertus in sex principiis, in guibus natura operatur manifeste, vel occulte. Manifeste, sicut hic generat hunc. Occulte,. sicut homo generat hominem: quia enim hic est homo qui generat, ideo generat hunc hominem, ut potentia generandi sit hominis per naturam qua homo est homo: actus autem generationis sit hujus. Per accidens autem termini sunt termini illi, qui denominantur per proprietates advenientes per generationem, sive sint proprietates absolute, sive respective. Accidens enim est accidens, et non de esse existens. Propter quod Philosophus dicit in VII primae philosophiae, quod accidens et subjectum unum est ut aggregatum, et non simpliciter unum. Termini tales sunt pater et filius: quia enim generat, accidens, et accidit sibi quod est pater: vel potius quia genuit, accidit sibi patrem esse: et quia genitus est, accidit sibi filium esse. Et sic videtur quod Pater est, quia genuit.

5

3. Adhuc, Ponamus, qued non genuisset, constat quod tunc pater non esset. Dicit autem Philosophus‘, quod causa est et ratio qua posita ponitur et res, ef qua destructa destruitur. Posita generatione activa, ponitur patrem esse: et destructa eadem, destruitur patrem esse: ergo genuisse causa et ratio est ad patrem esse.

6

4. Adhuc, Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti: "Non quia Pater est, spirat: nec quia Filius est, spirat?." Ergo eadem ratione nec quia ' Pater est, generat.

7

5. Adhuc, Anselmus ibidem dicit, quod "ridiculum est dicere, quod per relationem divina. essentia sit in Spiritu sancto." Ergo a simili ridiculum est dicere, quod per relationem paternitatis essentia divina sit in Filio. Sed per genorationem Pater dat Filio divinam essentiam, et Filius accipit eam per generalionem, hoc modo quo dare et accipere potest esse in divinis. Et ad hoc quod Vater dat, consequitur esse Patrem: ad hoe autem quod Filius accipit, consequitur esse Filium. Ergo quia generat, Pater est: et non quia Pater, generat.

8

6. Adhuc, Aristoteles in IX Ethicorum rationem assignat, quare pater magis diligit filium, quam diligatur ab ipso: et dicit, quod causa hujus est, quia paler aliquid sui, quod tamen virtute totum est, habet in filio: filius autem nihil sui habet in patre. Et idem dicit Aspasius in commento. Pater ergo est, qui tale aliquid habet in filio: et nisi tale aliquid habeat in filio, non est pater: sed aliquid in filio non habet nisi generationem activam: ergo a generatione activa habet quod sit pater: et non e converso per esse patrem habet quod genuit.

9

7. Sidicas, quod hoc non est in divinis, in quibus substantia generantis non dividitur.Contra: Augustinus in epistola ad Maximinum: "Pater ut haberet Filium de seipso, non minuit seipsum: sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, ét esset in Filio tantus, quantus et solus." Ergo in divinis magis est quam in humanis.

10

Adhuc, Vis est in verbis Augustini, quod dicit, "ut haberet Filium, genuit." Per hoc enim significat aperte, quod generatio et ratio et causa est paternitatis, et non e converso.

11

In contrarium hujus est, guod 1. Generare actus est distincte persone. Persona autem Patris non est distincta nisi personali proprietate, que est paternitas. Distinctam autem esse personam, est ante agere personam. Cum. ergo esse Patrem, distinctam sit esse personam, generare autem sit agere personam, videtur, quod esse Patrem sit

12

ante generationem secundum intelligentiae rationem.

13

2. Adhuc, Cum dicitur, Deus Pater, circumscripta paternitate non remanet nisi Deus: et si Deo attribuitur generare, lunc videtur, quod Deus in quantum Deus generat: et si Deus in quantum Deus generat, tunc etiam Deus Filius generat, et Deus Spiritus sanctus, quod falsum est: ergo incircumscripta paternitate Deo non attribuitur generare: paternitas ergo secundum rationem intelliKentia ralioet causa est ejus quod est generare, et none converso.

14

3. Si quis dicat, quod nec quia generut, Pater est: nec quia Pater est, generat, sed quia Deus innascibilis. Hoe videtur irrationabile esse. Innascibilis enim sive innascibilitas proprietas persone est sive notio, qua persona non ordinatur ad generationem, nec antecedenter, nec consequenter. Ergo videtur, quod non generat, quia Deus inascibilis.

15

4, Adhuc, Videtur Anselmus dicere in libro de Processione Spiritus sancti, quod non quia Pater, generat, sed quia Deus. Dicit enim, quod Pater et Filius, non unde Pater, et non unde Filius, sed unde unus Deus, spirant Spiritum sanctum. ‘rgo a simili non unde Pater, generat ilium, sed unde Deus: et ideo generat Filium Deus. Si sic dicatur, quod unde Iycus, generat, tunc generare attribuitur Deo: Deus autem dicit divinam naturam in habente: ergo divines nature in hahente attribuitur generare: sed cuicumque attribuitur generare, hoc per generationem distinguitur a genito, ergo videtur, quod per generationem divina natura distinguatur in Patre, et natura divina in Filio: quod falsum est et eliam hereticum: quia Pater et Filius sunt idem Deus, et eadem natura divina et indistincta.

16

5. Si quis velit dicere, quod Paternon unde Pater, nec Filius unde Filius, generat, sed unde potens et volens generare: quod videtur Anselmus ibidem diccre. Sic nullatenus Patris et Filii secundum ipsas proprietates, ut secundum paternitatem et filiationem, est potestas et voluntas generandi. Potestas autem et voluntas generandi est secundum naturam. Ergo secundum naturam est potestas et voluntas generandi: secundum enim idem attribuitur generare, secundum quod est potestas et voluntas. Hoc iterum videtur mirabile: quia una est potestas trium et una voluntas trium. Unde ratione voluntatis et potestatis nulli persone potest attribui generare. Si enim uni attribueretur, tunc etiam attribueretur et alteri. Si autem ratione ejus quod est generare, cum dicitur potens et volens’ generare: tunc cum generare et esse Patrem idem sunt, ut dicit Augustinus, idem attribueretur gratia suipsius: quod secundum intellectum esse non potest, nisi in his que propter se volumus et ad aliud non referimus: et sicse non videntur habere ad invicem generare, et esse Patrem: quia dicit Augustinus, quod quia generat, Pater est.

17

Solutio. Ad hoc quidam alii satis convenienter dederunt solutionem, dicentes quod paternitas dupliciter consideratur, scilicet ut proprietas persone distinctiva et secundum rationem positiva: et sic in divinis non habet comparationem, nec predicandi modum ad extra, sed intra. Et cum omnis predicandi modus sit inherentis, et ut ita dicam, insistentis, ut dicit Boetius, vertitur in predicandi modum substantie, et non vertitur in modum predicandi substantiae nisi illius cui intelligitur inesse: cui autem intelligitur inesse, proprietas est: hypostasis vertitur et accipit modum predicandi substantia que est hypostasis.Cujus signum est, quod hoc modo accepta paternitas est pater. Sic enim dat paternitas ei in quo est, intellectualis nature singularem existentie modum: et hoc est esse personam. Unde per hune modum considerando, esse Patrem, vel paternitatem esse, est. personam distinctam esse. Et hoc secundum rationem intelligentic est ante generare, quod est actus proprius ejusdem persone distincte. Et hoc modo considerando, quia Pater est, generat. Si autem paternitas consideretur ut relatio concepta et non ut exercita (in hoc enim differunt paternitas et pater: quia paternitas dicit relationem ut conceptam, pater autem ut exercitam) tunc modus predicandi est ad extra per comparationem et relationem, hoc est, ad correlativum. Et cum relativa posita se ponant, sic filio posito, ponitur esse patrem. Filius autem poni non potest, nisi per generationem ponatur ut sit, ut dicit Augustinus. Hoc enim modo non est comparatio vel relatio nisi positarum et jam existentium personarum, Ethoc modo procul dubio esse Patrem, consequitur ad generare sive genuisse. Et hoc modo quia generat, Pater est.

18

Si quis autem subtiliter velit ista intueri, erit idem esse Patrem, quod generare in divinis: et re non differunt, sed ratione tantum: quia scilicet esse Patrem, paternitatem dicit ut proprietatem, et generare dicit eamdem ut actum. Et sic simul sunt generare et esse Patrem, et neutrum antecedit vel consequitur ad reliquum. Et hoc secundum Catholicam fidem securius dicitur.

19

Et per hoc patet solutio ad primum.

20

Ad aliud dicendum, quod non est simile in divinis et in inferioribus. In divinis enim nihil est per accidens. Quia cum relatio in inferioribus sit et accidens, et relatio, utrumque modum predicandi retinet. Propter quod dicit Augustinus in libro I de 7rinitate, quod "omne relativum est etiam aliud quam relativum: eo quod omnis relatio est in subjecto aliquo, quod denominatur ab ipsa, sicut a paternitate pater‘." Unde in talibus pater et quodlibet aliud relativum est adjectivum. In divinis autem modus ille predicandi, quem habet relatio ex hoc quod accidens est, mutatur in modum predicandi substantiae. Et hoc patet per resolutionem. Paternitas enim est pater, ita quod pater predicatum de paternitate cum articulo intelligatur prepositivo, loco cujus nos articulari pronomine ulimur, dicentes quod paternitas est ille qui est pater: quod esse non posset, nisi proprietas que est paternitas, amisso modo predicandi accidentis, mutaretur in modum predicandi substantia. Unde in divinis uno modo Pater per se terminus est generationis sicut a quo est generatio. Et.sic secundum rationem intelligentia Pater est ante generationem, et quia Pater est, generat.

21

Ad aliud dicendum, quod per hoc non probatur, quod ex generatione pater sit, nisi secundum quod pater est relativum et adjectivum.

22

Et hoc etiam probatur per dictum Anselmi in sequenti argumento. Cujus ratio est, quia non generat, nisi sit aliquis: aliquis autem non est, nisi singulari existentis modo: singulariautem existentie modo non est, nisi personali proprietate que est paternitas.

23

Ad aliud dicendum, quod in veritate si quis totum principium generationis in generante determinet: tunc cum, sicut Damascenus dicit, generatio sit opus nature existens, et generans sit hic, et non sit hic nisi paternitate, sic dicet, quod Pater generat in quantum est hic Deus Pater. Et hoc intelligit Anselmus dicens, quod si per relationem solam divina natura sit in Filio, ridiculum est dicere, quod paternitas ut relatio est, solum secundum modum intelligendi consequitur actum generationis, et non antecedit ipsum. Et iste terminus, pater, sic a paternitate denominatus, est adjectivum: dictus autem a paternitate secundum quod est proprietas personalis, substantivum est.

24

Ad aliud dicendum, quod per dictum Philosophi non probatur, quod quia genuit, est pater, nisi secundum quod pater est adjectivum: et hoc est in inferiorihus: in divinis autem non est sic.

25

Ad aliud dicendum, quod Magister in primo Sententiarum, distinctione V, satis respondet ad illud dictum Augustint, dicens, quod cum dicitur, Pater de se genuit alium se, iste terminus, aliam, tenetur substantive, et est relativum diversilatis, et diversitatem ponit inter hyposlases generantis et geniti: et hoc pronomen, se, in generante et genito notat identitatem essentia# sive nature divine. Unde sensus est, genuit alium qui est hoc quod ipse.

26

Et ad id quod ulterius dicit Augustinus, "Ut haberet Filium," non probat patrem “sequi generationem, nisi secundum quod est relativum et adjectivum.

27

Ad pvo prima que adducuntur in contrarium, patet solutio per dicta. Illa enim probant, quod pater secundum quod paternitate singularem accipit intellectualis nature existentie modum, secundum rationem intelligendi antecedenter se hahet ad'generationem: et hoc verum est in divinis.

28

Ad aliud dicendum, quod hoc dictum non videtur esse conveniens: quia innascibilitas non ponit ordinem ad generationem activam, sed privat generationis passive principium.

29

Ad dictum Anselmi dicendum, quod Anselmus ibi determinat terminos gene= rationis principii, scilicet generationis in generante secundum quod generatio est opus nature existens: quod, opus nature in divinis non est nisi communicatio ejusdem nature. Naturam autem non communicat per generationem, nisi secundum quod est hic Deus: sicut et in humanis hic homo in quantum hic homo generat hunc hominem: et sic actus generationis est hujus ut hic est. Nature autem communicatio ad naturam refertur secundum quod communicabilis est. Et sic patet, quod nec in se nec in habente distinguuntur. Non enim distinguitur nisi ille cui attribuitur actus generationis ut agenti vel patienti. Nec hoc est tantum in divinis, sed in omnibus. Numquam enim natura generat: sed hic etiam numquam a natura generatur proprie loquendo, sed hic ab hoc est. Et quia generatio. est opus nature, ut dicit Damascenus, ideo generans et genitus in eadem natura sunt, et sunt res ejusdem nature, ut dicit Hilarius. Dico autem ejusdem re et numero, ut in divinis: vel specie vel ratione, ut in aliis.

30

Av atrup dicendum, quod Pater est potens et volens generare potentia et voluntate communicantibus generationem, non autem antecedentibus, sicut in prehabitis de generatione Filii dictum est: et eadem potentia similiter et voluntas que estin Patre ad generare, in Filio est ad genitum esse. Et hujus rationem diximus in prehabitis: quia scilicet cum dicitur petentia generandi, vel voluntas generandi, gerundivum sumitur a verbo impersonali. Et si a verbo personali sumeretur activo :"tunc potentia et voluntas traherentur ad standum pro persona, et non pro essentia: et non esset una voluntas trium, nec una forma trium. Sic enim potentia generandi et voluntas est potentia etvoluntas ut generet: quod non convenit nisi Patri.

Membrum 2

De hujus nominis, pater, suppositione vel significatione, quando in locutione ponitur in praedicato vel subsecto, utrum scilicet significet substantiam, vel ad aliquid ?
31

MEMBRUM II De hujus nominis, pater, suppositione vel significatione, quando in locutione ponitur in praedicato vel subsecto, utrum scilicet significet substantiam, vel ad aliquid ?

32

Secundo, Queritur de nominis suppositione vel significatione quando in locutione ponitur in predicato vel subjecto.

33

Et queritur, Utrum significet substantiam, vel ad aliquid ? Haec enim sola duo predicamenta sunt in divinis, ut dicit Boetius.

34

Videtur, quod non substantiam: 1. Secundum regulam Boetii in libro de Trinitate. Si enim substantiam significaret, et de singulis et de omnibus diceretur singulariter, ut hoc nomen, Deus. Dicitur enim Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus: et hi tres unus Deus. Et ita diceretur, Pater est Pater, Filius est Pater, Spiritus sanctus est Pater: et hi tres unus Pater: quod falsum est: ergo ad aliquid dicit.

35

2. Adhuc, Augustinus dicit, quod "ea que in divinis substantialiter predicantur, ad se dicuntur." Pater autem ad se non dicitur, sed ad aliud: dicitur enim pater alicujus pater: ergo Pater non predicatur in divinis secundum substantiam.

36

3. Adhuc, Damascenus: "Deitas naturam manifestat, Pater autem hypostasim." Hypostases autem in divinis distinguuntur secundum ad aliquid. Ergo videtur, quod pater non substantiam, sed ad aliquid dicat.

37

4, Adhuc, Si-secundum substantiam diceretur, oporteret, quod substantiam secundum ipsum diceretur alicujus substantia: quod omnino falsum.

38

5. Adhuc, Pater paternitate pater est. Si ergo secundum substantiam diceretur pater, substantia paternitate pater esset. Sed quidquid paternitate pater est, paternitate distinguitur et determinatur ut sit pater. Ergo substantia paternitate distinguitur et determinatur. Si autem determinatur et distinguitur, non distinguitur nisi a substantia Filii: et sic sequeretur, quod Pater et Filius non essent una substantia deitatis: quod est heresis Arii. Dicitur ergo non secundum substantiam.

39

In contrarium est, quod 1. Essentia divina est Pater, et Pater essentia divina: quod negari non potest: quia aliter summa simplicitas non esset in divinis: et constat, quod predicatio non est per accidens: videtur ergo, quod Pater secundum essentiam de essentia predicetur.;

40

2. Adhuc, Pater dicit hypostasim, ut dicit Damascenus: hypostasis autem cat substantia: ergo pater in divinis secundum substantiam dicitur.

41

Contra hoc etiam tamen objicitur; quia si substantia est Pater, vel essentia divina: et Pater est hypostasis generans per se et non per accidens, videtur sequi, quod essentia divina sit hypostasis generans: et sic ulterius, quod essentia divina distinguitur generatione, sicut dixit Arius, et quod non sit una essentia trium personarum,

42

3. Si quis ad hoc velit dicere, sicut dicitur in libro de Regulis fidei, quod hoc nomen, paler, etiam in divinis dicitur multipliciter.

43

Aliquando enim predicat personam, ut quando dicitur,essentia divina est Pater: tuncenim Pater substantivum est et cum articulo intelligitur, ut sit sensus, divina essentia est ille qui est Pater.

44

Aliquando predicat hypostasim cum proprietate, sicut quando dicimus, Pater est Pater, hoc est, persona generans.

45

Aliquando predicat relativum, sicut quando dicitur, Pater est Filii pater.

46

Aliquando predicat relativum ad creaturas communiter secundum generationem, sicut in symbolo Niceno: "Credo in Deum Patrem omnipotentem, factorem ceeli et terre." Et sumitur, Matth. x1, 25: Confiteor tibi, Pater, Domine cali et terre, Et, Sapient. xu, 3: Sciant quanto his dominator eorum speciosior est: speciet enim generator haec onnia constituit: ergo pater est. Unde etiam in secunda parte 7imzi Platonis dicitur: "Quorum opifex paterque ego."

47

Aliquando predicat relativum ad homines factos ad imaginem Jei per recreationem. Matth. v1, 9: Pater noster, quis es in celis.

48

Contra hoc esse vidétur, quod cum dicitur, essentia divina est Pater, per illam predicationem non accipit pater aliam significationem quam prius habuit: secundum se autem semper significat hypostasim cum proprietate: in illa ergo significatione predicatur de essenlia: et tunc sequitur idem quod prius, quod scilicet si essentia est pater, est alicujus pater: et si pater est generans, quod essentia est generans.

49

4. Idem est si dicatur, quod cum dicitur, essentia est pater, quod pater pradicat hypostasim et non proprietatem sive relationem. Hoc enim predicat quod significat: significat autem hypostasim cum proprietate: videtur ergo, quod proprietas referatur ad essentiam.

50

5. Si dicatur, ut quidam dicunt, quod in divinis est res nature, et suppositum sive hypostasis sive substans, et individuum, et persona, et hec non re, sed ratione sint differentia, ut scilicet res nature dicatur, in quo sicut in naturato natura consistit. Hypostasis autem sive suppositum est tamquam inferius. Individuum autem, quod ex individuantibus existens per se solum secundum singularem existentia modum constituitur. Persona autem dicit individuum distinctum proprietate ad dignitatem pertinente. Et si hoc, demonstrato generante vel genito, res natures est, suppositum ex additione se habet ad illud: addit enim respectum inferioris ad superius: est enim suppositum res nature stans, sive posita sub natura communi. Individuum autem addit ad hoc individuantia. Est enim individuum quod ex accidentalibus et substantialibus constitutum, singularem accipit existentia modum. Persona autem adhuc addit ad hoc, quod distinguatur in singulari sub natura dignitatem habente, et proprietatem ad dignitatem pertinente. Unde Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, in definitione persone ponit individuum et substans sive suppositum, dicens, quod "persona est rationalis creature individua substantia." Si, inquam, sic dicatur, ut dicatur, quod cum dicitur, essentia est pater, quod pater stat pro supposito sive hypostasi: hoc stare non potest.Hoc enim vocabulum quod est pater, secundum re ctam et totam suam significationem significat hypostasim cum proprietate et singularitate: et non potest assignari ratio quare secundum partem sue significationis predicetur de essentia, et secundum partem non.

51

Solutio. Dicendum, quod hoc nomen, pater, a generatione activa impositum, quantum ad ipsum vocabulum significat existens per se solum secundum singularis existentiae modum, paternitate ad eumdem modum determinatum: et ideo hypostasim sine proprietate non signifieat: quamvis quidam dicunt, quod appellare possit hypostasim. Terminus enim aliud significat, et aliud appellat. Appellat enim eum qui est pater: significat autem singulare paternitate ad singularitatem determinatum. Sicut et Socrates appellat Socratem, hoc est, eum qui est Socrates: significat autem singulare accidentalibus et substantialibus individuatis et individuantibus in esse singularis determinatum. Pater autem potest accipi dupliciter, substantive scilicet, et adjective, sicut in precedenti questione determinatum est. Si substantive accipitur: tunc formam qua ad esse singularis determinatur, ponit circa proprium suppositum, et non refert eam ad aliud. Si autem adjective sumitur: tunc formam quam significat, circa aliud ponit, quod est suum substantivum, cui subjicitur, vel de quo pradicatur, et ponit eam ut illi inherentem et illud determinantem. Unde cum dicitur, essentia est pater, vel pater est essentia: si substantivum est pater, vera est locutio: et paternitas que proprietas distinguens est, non refertur ad essentiam, sed ad patris hypostasim sub hoc sensu, essentia est hypostasis paternitate determinata: et hoc est verum. Si autem sit adjectivum, formam suam ponit circa essentiam et determinat eam, et est sensus, essentia est pater, hoc est, essentia est generans, et ideo paternitate determinata: et hoc falsum est, et est error abbatis Joachim.

52

Et his visis, facile est; respondere ad objecta.

53

Av primum ergo dicendum, quod pater ad aliquid significat: supponit tamen secundum quod substantivum est, hypostasim, cui significat proprietatem relationis inesse: et ideo de tribus non dicitur, sed de uno.

54

Per voc etiam patet solutio ad secundum.

55

Ad aliud dicendum, quod iste est intellectus Damasceni. Hypostases enim que sunt supposita divine nature ad hoc ut tres sint, relationibus que in ipsis sunt ad oppositionem pertinentibus distinguuntur: et propter identitatem hypostasis ad naturam divinam, in qua propter sui simplicitatem nihil diversum — ab ea potest esse, de essentia predicantur.

56

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procedit ac si pater adjective dicatur: tunc enim -proprietas poneretur inesse vel inherere essentias: et tunc sequeretur, quod essentia pater esset alicujus pater: sed sicut dictum est, pater predicatum de essentia, non sumitur adjective: quia nunc intelligitur cum articulo, sicut dictum est superius. Articulus enim prepositivus non preponitur nisi substantivo.

57

Ad aliud dicendum, quod essentia est pater, et pater est paternitate pater, et tamen essentia paternitate non est pater, sed potius identitate simplicissime nature. Cum enim dicitur, pater paternitate est pater, paternitas ut determinans refertur ad hypostasim patris, et non ad naturam. Sicut in logicis dicitur, quod determinatio explicite vel implicite circa predicatum posita, sive circa rem preedicari, ad subjectum non habet referri, Explicite, sicut cum dicitur, iste est novus miles, novitas refertur ad militiam que est res pradicati, et non ad subjectum: et ideo non sequitur, quod iste sit novus. Idem est si dicatur, iste est bonus clericus, vel est bonus civis. Implicite autem, si dicatur, iste est tyro: tyro enim est novus miles. Et similiter est hic cum dicitur, essentia est pater paternitate, ablativus qui determinatio pradicati est, rem pradicati determinat, et ad subjectum quod est essentia, non refertur: et ideo essentia paternitate non distinguitur.

58

Ad aliud quod objicitur in contrarium, dicendum est, quod licet nihil per accidens sit in divinis, nihilominus tamen que eadem sunt re (sicut dixerunt antiqui) non semper eadem sunt suppositione, ita quod supposito uno, supponatur alterum: nec eadem sunt attributione, ita quod quidquid attribuitur uni, attribuatur alteri. Et hoc est propter diversum modum significandi. Unde licet essentia sit idem quod pater, tamen significatur ut communis re, pater autem ut singularis: et ideo distingui attribuitur patri, et non essentiae: et pater pradicat substantiam que est hypostasis, et non substantiam que est ,usia sive essentia.

59

Ad victum Damasceni patet solutio.

60

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum non procedit, impediente fallacia figure dictionis. Essentia enim quid, hypostasis autem quis: et predicatur quis de quid ratione identitatis et simplicitatis nature. Cum autem dicitur, hypostasis est gemerans, ergo essentia est generans: procedit ac si in supponendo et attribuendo idem sint quis et quid.

61

Ad in quod objicitur de libro de Regulis fidei, dicendum quod distinctio bona est.

62

Et ad objectum in contrarium, dicendum, quod pater non accipit novam significationem: hypostasis enim cum proprietate predicatur de essentia: sed (sicut dictum est) proprietas non determinat essentiam, sed hypostasim.

63

Ad aliud dicendum, quod pater predicat quod significat, sed non eodem modo: significat enim proprietatem ut determinantem hypostasim propriam, et non ut determinantem essentiam de qua predicatur, sicut patet per antedicta.

64

Ad aliud dicendum, quod res nature hene est in divinis, et suppositum sive: hypostasis, et etiam persona, licet non eodem modo quo in humanis. Jn humahis enim res nature a re nature distinguitur nature divisione: in divinis autem non, sed relatione ad originem pertinente. Similiter suppositum in humanis est stans sub natura communi, ita quod sil ibi natura universalis et natura particularis: in divinis autem non: quinimo nitura Gommunis est re, non ratione luntum, et suppositum non est particularem naturam sed totam habens, Individuum autem nullo modo est in divinis secundum propriam individui rationem: quia individuum non est nisi ubi dividuum, hoc est, ubi natura communis por esse dividitur: in divinis autem na tura communis non dividitur per esse substantialé in personis: unum enim est esse substantiale trium personarum. Similiter persona est in divinis: sed (ut dicit Richardus) non proprie est substantia individua sicut in humanis: quia substantia individua non est nisi natura dividue sive divisibilis: in divinis autem persona est existens per se solum secundum singularem existentie modum in natura intellectuali, que non dividitur, sed a singulis tota possidetur. Unde pater personam ‘dicit cum proprietate et personalitate: et proprietas et personalitas ad essentiam non refertur, sicut sepius antedictum est. Ex hoc autem patet quid significet nomen genitoris: hoc enim significat idem quod pater adjective sumptum, et a generatione imponitur.

PrevBack to TopNext