Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8

Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
1

QUAESTIO VIII. Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo?

2

Quarto queritur, Utrum Angeli a se invicem differant specie, vel genere, vel numero solo?

3

Et videtur, quod singuli differant specie ab aliis.

4

1. Constat enim, quod multiplicatio que ex equo est sub uno communi, quod se habet ad multa differentia non per materiam, est per species dividentes illud commune: Angeli omnes multiplicantur sub uno communi, quod se habet ut genus ad species illas, et hoc commune est substantia spiritualis intellectualis: ergo videtur, quod differentia eorum ad invicem est per species: ergo singuli a singulis differunt specie.

5

2. Adhuc, Commune substantiale non contrahitur ad hoc vel illud, nisi differentia constitutiva vel materia: constat autem, quod hoc commune quod est substantia intellectualis in Angelis, ad hune et illum non contrahitur per materiam: relinquitur ergo, quod contrahatur per formam, que est differentia constitutiva. Differentia autem constitutiva cum genere facit speciem, ut dicit Porphyrius: ergo videtur, quod singuli sint in singu lis speciebus, et quod singuli a se invicem differant specie.

6

3. Adhuc, Proportio est et similis habitudo luminum ceelestium corporalium ad lumina ceelestia spiritualia: sed lumina ceelestia corporalia singula a singulis differunt specie, ut vult Philosophus, quia quodlibet est ex materia sua tota: propter quod etiam non sunt transmutabilia ad invicem: ergo videtur etiam, quod lumina spiritualia ccelestia a se invicem differant specie, ita quod singula singulas habeant species.

7

4, Adhuc, Quorum est una natura speciei, eorum est una participatio eorum que consequuntur naturam illam: ergo a destructione consequentis, quorum non est una participatio consequentium naturam unam in communi, eorum non est una natura communis in specie: constat autem, quod simplicitas essenti, perspicacitas intelligentia, consequentia sunt propriam naturam angelicam: et hoe, ut dicit Augustinus et ponitur in. libro II Sententiarum, distinct. III, participant Angeli inequaliter: ergo videtur, quod non participent naturam unam in specie singuli: ergo in singulis sunt speciebus.

8

5. Adhuc, Multiplicatio per numerum sub una specie (ut dicunt Boetius et PhiJosophi omnes naturales) non convenit nisi nature mortali, que ideo se multiplicat per successionem, ut esse divinum quod in se tenere non potest, teneat in succedente, quod quasi pro pignore retinet: propter quod etiam nati pignora dicuntur. Cujus signum est, quia animalia parva, quorum vita brevis secundum naturam, sicut dicit Philosophus, multe sunt generationis, et multum ponunt in semine, eo quod in paucis non diu salvaretur species, sicut patet in vermibus, parvis avibus, et parvis animalibus. Sed natura angelica non est mortalis: non ergo indiget multiplicatione sub una communi specie, in qua teneatur esse divinum specificum illud: videtur ergo, quod singuli in propriis sint speciebus.

9

In conTrarium huius est, quod 1. Angeli de una hierarchia plus differunt ab Angelis de alia hierarchia, quam Angeli ejusdem ordinis differant a se invicem: si ergo Angeli ejusdem ordinis a se invicem differant specie, Angeli diversarum hierarchiarum differrent a se invicem genere: et sic non solum specie differunt Angeli, sed etiam genere.

10

2. Adhuc, Videtur quod omnes sunt ejusdem speciei. Quorum enim unum est nomen in communi, natura eorum est una et definitio secundum nomen illud, nomen enim et definitio ejusdem nature sunt, et non differunt nisi per implicitum et explicitum: quia quod definitio dicit explicite, hoc nomen dicit implicite. Sed omnes conveniunt in tribus, ut dicit Dionysius: omnes enim dicuntur calesies essentie, omnes dicuntur celestes virtutes, et omnes dicuntur Angeli. Et Dionysius reddit rationem de singulis horum: dicit enim, quod celestes essenti# dicuntur omnes, quia hoc commune quod est ceelestis essentia, wequaliter participant: omnes enim in celo empyreo creati sunt, et omnes ad ministerium regni coe lestis ordinati sunt. Celestes autem virtutes dicuntur, ut dicit Dionysius, quia omnes ad actus ministerii sui virtutem plenam acceperunt: propter quod in ordinibus singulis ordinati sunt: ordo autem, ut dicit Priscianus, pars potestatis est. Angeli vero dicuntur: quia Angeli inferiorem ordinem tenent. Ia autem est in omnibus potestatibus virtualibus, quod omnes superiores participant dona inferiorum excellenter et eminenter, inferiores vero dona superiorum minime: et sic quidquid convenit inferioribus Angelis, convenit omnibus superioribus, sed non e converso, scilicet quod convenit superioribus, convenit inferioribus Angelis. Et quia omnes participant donum Angelorum, omnes vocantur Angeli: et quia non omnes participant dona superiorum, ideo non omnes dicuntur Cherubim, vel Seraphim, vel Throni, et sic de aliis descendendo. Videtur ergo, quod omnes sint ejusdem speciei secundum naturam que est ccelestis essentia, et non differant nisi potestatibus et donis.

11

3. Adhuc, Proportio est, et similis habitudo militia regis terreni ad militiam Regis ceelestis: sed in militia regis terreni, sicut David, Salomonis, et aliorum, tota militia est unius speciei, licet inter se differant dignitatibus et potestatibus et ornatu ad dignitates illas pertinentibus: ergo videlur, quod similiter sit in militia Regis ccelestis: et sic omnes Angeli erunt ejusdem speciei secundum naturam, qua coelestes essenlize sunt et substantia intellectuales, secundum quod intellectuale a deiformi intellectu denominatur, ut dicit Dionysius: et non differunt nisi poeslatibus et donis, quibus in ordinibus constituuntur.

12

4, Adhuc, Omnes sunt lumina divina, ut constat, et specula clarissima luminis divini manifestativa: et quorum est una perfectio secundum virtutem quam nati sunt suscipere, eorum est una natura communis secundum speciem. Cum ergo omnium -Angelorum una perfectio sit se-. cundum lumen deiformis intellectus, quam non reciperent, nisi nati essent eam suscipere, videtur quod omnibus Angelis sit una natura communis in specie. Prima probatur ex inductione in hominibus: omnis enim homo natus est suscipere virtutem moralem et intellectualem, et suscipit per assuetudinem et doctrinam, nisi naturale occurrat impedimentum, utin morionibus: propter quod dicit Aristoteles in Il Athicorum, quod innati sumus virtutes suscipere. Perficere autem est in assuetudine in virlute morali, vel doctrina in virlute intellectual:: et si aliquid sit, cui non est innatum aliquid suscipere, numquam per assuetudinem vel doctrinam suscipiet ilud: sicut lapidi non est innatum sursum ferri, et ideo per assuetudinem numquam assuescet sursum ferri, etsi millies sursum jaciatur. Et sic habetur propositum, scilicet quod si omnes Angeli perceptibiles sint luminis secundum deiformem: intellectum, una natura est in omnibus illis secundum speciem, secundum quam perceptibiles sunt luminis illius ut sue proprie perfectionis.

13

3. Adhuc, Si distinguerentur Angeli in diversas species, tunc secundum virtutem assistricem, et secundum virtutem ministratricem maxime deberent distingui: sed secundum illa virtutes non distinguuntur: dicit enim Beda, quod "jidem qui ministrant, assistunt dum ministrant, et intra Deum currunt quocumque mittantur." Si ergo secundum hoc non distinguuntur in diversas species, tune nec secundum alia officia ordinum in diversas species distinguuntur.

14

Si quis dicat per illud Matthei, xxv, 45, quod Deus dat unicuigue secundum propriam virtutem, et quod diversitas illius virtutis cognoscitur ex diversitate donorum, et indicat diversitatem nature secundum speciem. Hoe nihil habet probabilitatis: quia in eadem natura secundum speciem, sicut in homine, diversitas virtutis est ex diversa perspicacitate intellectus, vel diverso conatu ad cultum illius virtutis, vel ex diversa nobilitate nature, ex puritate vel impuritate proveniente. Et non posset assignari causa, quare non esset similiter in Angelis, ex quo ab Augustino expresse determinatum est, quod differunt simplicitate essentia, et perspicacitate intellectus.

15

Solutio. Dicendum, quod circa istam materiam tres sunt opiniones solemnes.

16

Aliqui dixerunt, quod singuli Angelia singulis differunt specie, et consenserunt in rationes primo inductas.

17

Alii probabilius dixerunt, quod Angeli unius ordinis, sunt unius speciei: diversorum ordinum, diversarum specierum: dicentes, quod sub uno communi quod est species, omnium ordinatrix sapientia Dei multiplicat personas angelicas, propter multiplicitatem ministeriorum et officiorum ad ornatum regni cceelestis pertinentium.

18

Tertii dixerunt, quod omnes Angeli sunt unius speciei, differunt tamen hierarchiis et ordinibus, eo quod quidam sunt quasi agalmata divina juxta Deum existentia, et quasi continue in Deum motum habentia, vel per ignem charita tis, vel secundum perceptionem illuminationis veritatis, vel per susceptiones divinas: eo quod in omni materialitate Deum suscipiunt, et deiferi sunt.

19

Alii secundum diversitatem potestatis, diversitatem accipiunt ordinum et agminum. Quidam enim ex multa possessione verorum, pulchrorum, et bonorum, superpositi sunt, ita quod altitudinis et dominationis incessanter sunt appetitivi, et ad scabellaria et conculcabilia inferiora indignationis oculos numquam respiciunt. Quidam virtute, que est extremum in bono, et medium in actione et passione, ita excedunt, quod omnem voluntatem Dei possunt perficere, et bonam, et beneplacentem, et perfectam, nullo sibi valente obsistere impedimento. Quidam vero libera severitate arcere valent malitiosam potestatem, ne quantum vellet nocere possit, nec bonum ordinationis divine valeat impedire. Alii distinguuntur secundum perfectionem operationis, ad administrationem regni ceelestis pertinentis: hoc enim primo perficitur in legibus zquissimis, in officiis propriis unicuique persone deputatis, in definitionibus consiliorum, et in forma boni secundum unamquamque personam. Et sic dividunt eos in tres trinos ornatus.

20

Et quia hec sententia Sanctis congruit, et in eam magis consentire videntur, ideo videtur huic opinioni consentiendum esse, sicut persuadent rationes ultime inducte.

21

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non semper est verum, quod multiplicatio que est sub uno communi non per materiam contracto, sit per speciem, vel per essentialem differentiam: sed in logicis est verum, et in naturalibus. In civilibus autem non est verum. In civilibus enim multiplicatio est ad ministeria per ordinationem politici sapientis: et sicut sepe dictum est, distributio regni ccelestis magis similis est politicis, et civilibus, quam sit logicis et naturalibus: cujus signum est, quod regnum celorum etiam civitas vocatur.

22

Ad aliud eodem modo respondendum est, scilicet quod non tenet in distributione et multiplicatione civili.

23

Ad aliud dicendum, quod lumina corporalia ccelestia ad aliud sunt, quam lumina spiritualia: corporalia enim sunt ad movendum materiam generatorum et corruptorum in diversas species et figuras et dispositiones et periodos, et prop ter hoc illa necesse fuit differre specie et forma ab invicem: lumina autem spiritualia multiplicantur ad ministeria, et propter hoc illa conveniens fuit convenire in forma et specie.

24

Ad aliud dicendum,” quod hec est vera, quod quorum est una materia communis, illorum est una participatio eorum que sequuntur naturam illam; sed non oportet, quod uno modo: sicut patet in homne, cujus naturam consequitur risibile et intellectuale esse: tamen non uno modo participant, unus enim homo risibilior est alio, et alius intellectualior alio,cum tamen quilibet sit risibilis et intellectualis. Et ita est in Ange- lis: licet enim omnes sint simplicis essentiz et perspicacis intelligentia, tamen unus est simplicior alio, et alius perspicacior alio: et hoc non impedit quin omnes sint unius speciei communis.

25

Ad aliud dicendum est, quod in natura mortali causa multiplicationis est, que dicta est in objectione: sed in natura an-" gelica alia causa est, que similis est politice sive civili, ut jam saepius dictum est.

26

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod si esset multiplicatio logica vel etiam physica, tune procederet objectio: sed quia non est talis, non sequitur, nisi quod differant sacro ordine, et sacra actione. Hierarchia enim non dicit nisi sacrum principatum et sacram actionem.

27

Omnia que ulterius inducta sunt, procedunt ex dictis Sanctorum que inter omnia plus concordant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8