Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 7

Quae sit causa multiplicationis in Angelis
1

QUAESTIO VII. Quae sit causa multiplicationis in Angelis?

2

Tertio queritur, Quae sit causa multiplicationis in Angelis?

3

Numerus enim Angelorum quasi infinitus distribuitur in Scriptura. Ad Hebr. xit, 22: Accessistis ad Sion montem, et sivitatem Dei viventis, Jerusalem ceelestem, et multorum millium Angelorum frequentiam, Matth. xxv1, 33: "An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum ?" Si legio est sex millia sexcenta sexaginta sex, sicut in vita beati Mauritii dicitur, tunc legiones fere habebant duodecim millia octoginta sex.Et similiter, Daniel.vn,10: Millia millium ministrabant et, et decies millies centena millia assistebant ei. Quod tractans Dionysius in Calesti hierarchia, sic dicit: "Et hoc autem dignum, ut estimo, intellectuali cognitione: quia eloquiorum de Angelis traditio millies millia esse ait, et decem miillia,: et decies millies, secundum nos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens et multiplicans, et per hos aperte signans innumerabiles ceelestium essentiarum ordinationes. Multe enim sunt beate militia supermundalium intellectuum infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem et a sola cognita (alias, gnostica) definite secundum ipsam sunt mundana et ceelesti intelligentia et scientia t,"

4

Queritur ergo, Que sit causa tante multitudinis Angelorum ?

5

Videtur enim, quod non debeat esse nisi unus Angelus:

6

1. Etenim secundum Boetium et omnes Philosophos, causa que multiplicat aliguid in uno genere, est quod immortalitatem et permanentiam in uno solo possidere non potest propter nature corruptibilitatem et mortalitatem: sed Angelus immortalis et incorruptibilis est secundum naturam: ergo in uno solo quolibet possidet sui esse permanentiam: superflua est igitur multiplicatio.

7

3. Adhuc, Quze magis accedunt ad unum primum, magis debent stare in unitate, quam in multitudine: dicit enim Aristoteles in II de Celo et Mundo, quod que sphere plus accedunt ad motorem primum, simplicioris motus et pauciorum motuum sunt, quam ille que plus distant: ergo videtur,quod materialia, que maxime distant a primo uno simplici, in majori multitudine debent esse, quam spirituales substantia et intellectuales, que maxime accedunt ad unum primum simplex: ergo Dionysius male videtur dicere in prainducta auctoritate, quod numerus Angelorum excedat omnem secundum nos materialium coarctatam multitudinem.

8

3.Adhuc,Secundum Philosophos,ut dicit Aristoteles in III] Physicorum, divisio causa numeri est: et divisio unius generis secundum esse per diversas differentias constitutivas, est causa numeri specierum, et divisio materie sub uno communi quod est species per diversitatem formarum individuarum, causa numeri individuorum est: propter quod dicit Boetius in commento super Por. phyrium, quod species est totum esse individuorum: intelligentes, quod quidquid est post speciem, est de individuantibus; inter que principalis est hec materia participans formam specificam hoc accidente incommunicabili: et ideo dicit Porphyrius, quod participatione speciei plures homines sunt unus homo, sicut divisione participate speciei unus homo secundum speciem efficitur plures homines et mulli.

9

Queritur ergo, Ex quo omnes Angeli conveniunt in hoc communi, quod sunt spiritus intellectuales, quid sub hoc communi potest accipi, quod divisum per differentias et individuantia, tantam possit constituere multitudinem Angelorum, sive specie, sive numero differentium ? Et non erit assignare aliquid tale: quia nihil est divisibile, nisi quantum: substantia autem angelica, nec potentia ut materia generabilium, nec actu ut corpus, quantitatis alicujus particeps est: videtur ergo, quod Angelorum non sit tanta multitudo, ut dicit Scriptura.

10

4. Si forte quis dicat, quod propter ministerium quod multiplex est, multiplicantur Angeli. Conrra: Ministerium accidit Angelo, vel ex amore, ut dicit Terotheus, sive charitate, que movet superiora ad inferiorum providentiam: vel ex obedientia Dei superioris hoc imperantis. Nihil autem accidens pure dividit aut multiplicat substantiam. Ergo per ministerium cum accidentale sit, Angelus nec dividitur, nec multiplicatur substantia angelica.

11

5. Sed si iterum aliquis dicat, quod hoc est propter hominum custodiam quibus deputantur: tunc essent tot Angeli, quot futuri sunt homines. Et hoc confirmatur per illud Deuteronomii, xxxu, 8, secundum translationem Septuaginta: "Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei ¢." Hoc erit contra Dionysium, qui dicit, quod multitudo Angelorum vincit omnem circa nos materialium coarctatam multitudinem.

12

6. Adhuc, Custodia hominis ab Angelo, sicut jam dictum est, accidentalis est Angelo, et consequens esse ipsius et officium: sed multiplicans substantiam Angeli, antecedens est esse ipsius, et est de principiis constituentibus esse substantiale ipsius, sicut apparet in omnibus aliis per inductionem que multiplicantur sub uno communi.

13

7. Adhuc, Unus potest custodire multos, sicut dicitur, Eccli. xvu, 14, quod in unamguamgue geniem preposuit rectorem: et sicut dicitur, Daniel. x, 20, quod eum ego egrederer, apparuit princeps Grecorum veniens. Et ibidem, post pauca,y.21: Nemo est adjutor meus in omnibus his,nisi Michaél, princeps vester. Et sic non est necesse, quod ad numerum custoditorum custodes multiplicentur: quinimo esset superfluum, cum unus possit custodire multos.

14

Si propter hoc aliquis dicat, quod Angeli sunt intelligentie quibus datum est movere corpora ceelestia: et ad numerum corporum celestium et motuum multiplicantur Angeli. Hoc frivolum est:

15

1. Scitum enim est, quod alia est multiplicatio ordinum intelligentiarum, que secundum Philosophos multiplicantur in Vulgata habet, Deuter. xxxn, 8: Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Is. decem ordines: et sunt intelligentia active, que utuntur motibus orbium suorum, ut dicit Philosophus, sicut intellectus practicus utitur manu. Frivolum ergo est, quod ad numerum motuum superiorum dicantur multiplicari Angeli.

16

2. Adhuc, Intelligentia a nullo loco recedit, et ad nullum de novo venit, Angelus spe de uno loco venit ad alterum, propter quod et Angelus vocatur, hoc est, nuntius: frivolum ergo est dicere, quod intelligentia movens aliquid corporum ccelestium sit Angelus.

17

3. Adhuc, Intelligentia numquam assumit corpus in quo appareat, nec assumere potest: cum secundum Philosophos sit ubique et semper, sicut universale: Angeli autem sepe assumunt corpora, et in his conversantur cum hominibus: intelligentia ergo non est Angelus.

18

Soxtvurio. Dicendum, quod sicut Job, xxx, 2, dicitur, numerus Angelorum sive cceelestium militum incertus est homini: eis tamen certum est, ex quot hominibus salvandis ruina Angelorum possit reparari. Unde Augustinus in libro Enchiridion dicit sic: "Non pro Angelis mortuus est Christus. Sed ideo etiam pro Angelis fit quidquid hominibus per ejus mortem redimitur et liberatur a malo, quoniam cum eis quodammodo redit in gratiam post inimicitias guas inter homines et sanctos Angelos peccata fecerunt, ex ipsa hominum redemptione ruine illius Angelice detrimenta reparantur. Et utique moverunt’ sancti Angeli docti a Deo, cujus veritatis eterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementnm de genere humano integritas illius civitatis exspectet ®." Ex quo accipitur, quod licet nobis incognitus sit numerus eorum, tamen eis est cognitus numerus electorum homi num, ex quibus ruina celestis civitatis est reparanda.

19

Per quod etiam, ad Hebr. 1, 14, dicitur, quod omnes sunt administrator spiritus, in ministerium missi: et ministrant non tantum in custodiendo hominem, sed in omnibus creaturis mundi, que sunt instrumenta divine potestatis ad hominem erudiendum vel corrigendum. Unde Augustinus in libro IX szper Genesim ad litteram: "Cum ea visa per Angelorum obedientiam desuper ministrantur, pervenit jussio Dei non solum ad homines, nec solum ad aves et pecora, verum etiam ad ea que sub aquis latent, sicut ad cetum, qui gluttivit Jonam. Nec solum ad ista majora, verum etiam ad vermiculum: nam et huic legimus divinitus jussum, ut radicem cucurbite roderet sub cujus umbraculo Propheta requieverat . Si enim homini donavit Deus, sic eum instiluens, ut etiam carnem peccali portans, possit non solum pecora et jumenta suis usibus subdita, et non solum domesticas aves, verum etiam libere voluntatis quaslibet etiam sevas feras et capere, et mansuetas facere, et eis mirabiliter imperare, potentia rationis, non corporis: cum earum appetitus et dolores captans, paulatimgue illiciendo, premendo, laxandoque moderans, agresti eas exuit consuetudine, et tamquam humanis moribus induit: quanto magis Angeli hoc possunt, qui jussione Dei in ipsa ejus quam sempiterne intuentur, incommutabili veritate perspecta, moventes se per tempus, et corpora sibi subdita per tempus et locum, agilitate mirabili et jussa quibus moveantur, et appetilum carnalis indigentia possunt efficere omni anime vive, ut quo eam venire opus est, nesciens abducatur ."

20

Dicendum ergo, quod causa multitudinis Angelorum duplex est, scilicet multiplicitas ministerii ad indigentiam hominis ordinati, quod non in uno vel in certo numero comprehensis rebus fit, sed in omnibus creaturis hujus mundi, ex quibus vel erudiri, vel corrigi, vel adjuvari corporaliter vel spiritualiter homo potest ad salutem corporalem vel spiritualem.

21

Alia causa est multitudinis Angelorum: quia bonitatis et liberalitatis divine est, non uno modo vel certo numero comprehenso communicare creature beatitudinem suam et lumen in theophaniis descendentibus ab ipso, sed omni modo qui pertinet ad ornatum regni, et omni modo perfecte potestatis, et omni modo perfecte operationis, ut dicit Dionysius. Et ideo infinitos quoad nos fecit Angelos, ut omnis modus communicationis illuminationum a magnificentia divina in Angelis manifestetur. Et hoc intendit Propheta Daniel. vu, 10, cumdicit: Millia millium ministrabant ei: per hoc innuens multiplicitatem ministerii. Bt decies millies centena millia assistebant et: per hoc innuens supereffluentem magnificentia sue bonitatem in infinitis modis quoad nos participate illuminationis et beatitudinis sue: qui ad nullum numerum materialium et coarctatum apud nos redigi possunt: sic enim limitaretur et coarctaretur supereffluens modus participationis bonitatis ejus. Et hoc est quod intendit dicere Job, xxv, 2: Numguid est numerus militum ejus? Et super quem non surget lumen illius ?

22

His duabus causis quidam adjungunt tertiam, que quasi civilis est. Dicunt enim, quod sicut in humanis de magnificentia regali est, quod innumerabiles habeat ministros ad curie regalis frequentiam pertinentes, et innumerabiles proceres glorie regali assistentes: ita multo magis pertinet hoc ad magnificentiam Regis ceelestis, ut innumerabiles sint ministrantes, et innumerabiles as sistentes. Et videtur hoc innui cum dicitur, II] Regum, xxu, 19, ubi dicit Micheas Propheta: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum celi assistentem ei a dextris et a sinistris. Et sic intelliguntur tres auctovitates preinducte, scilicet ad Hebr. xu, 22, de Evangelio Matth. xxv1, 53, et Daniel. vn, 10.

23

Ad id quod contra objicitur, dicendum, quod illa causa quam ponit Boetius et Philosophi,non est nisi in corruptibilibus, ubi multiplicatio unius est ex altero, propter naturam fugientem. In celestibus autem sapientia ordinans est, et multiplicans secundum multiplicitatem ministerii vel participationis illuminationum, ut dictum est.

24

Ad aliud dicendum, quod que originaliter accedunt ad unum secundum participationem forme unitatis, illa magis sunt unum: sed que accedunt ad unum secundum multiplicitatem ministerii illius, et multiplicem modum participationis illuminationum ejus, non stant in uno, sed in multis.

25

Et quod dicit Dionysius, quod excedunt coarctatam materialium multitudinem secundum nos, ideo dictum est, quia materialium multitudo secundum nos, secundum potestatem nature est se multiplicantem: et hee potestas coarctata est: multitudo autem celestium spirituum est secundum superffluentem magnificentiam bonitatis divine, que potestas numquam coarctari vel limitari potest.

26

Ad aliud dicendum, quod unum divisibile in multa non est causa multitudinis, nisi in materialibus. In ccelestibus autem non est sic: sed potius in celestibus sicut multiplicantur lumina materialia a sapientia divina, non per materie divisionem, sed in administrationem generationis et corruptionis inferiorum, in quibus, ut dicunt Philosophi, orbis lune movet aquam, et orbis solis ignem, et orbis quinque aliorum planetarum, scilicet Saturni, Jovis, Martis, Veneris, et Mercurii, movent aerem, propter quod in aere motus sunt multi: et orbis stellarum fixarum cum omnibus imaginibus et stellis, que in ipso sunt, movent terram ad multiplices figuras et formas generatorum et corruptibilium: ita eadem sapientia ordinans curie ccelestis magnificentiam, causa est multitudinis spirituum ccelestium, ministrantium, et assistentium summo Regi.

27

Ad aliud dicendum, quod per ministerium non dividuntur, nec multiplicantur, sed potius per ordinem sapientia, qui ministeria non vult confundi, sed unumquodque in ordine et vice sua ministrare.

28

Ad aliud dicendum, quod custodia non est causa tante multitudinis, sicut bene probatur objiciendo: nec statuti sunt termini populorum juxta numerum Angelorum, nisi secundum modum participationis fortis in beatitudinem: ad sortes enim beatitudinis Angelorum assumuntur homines, ut dicit Gregorius.

29

Ad aliud dicendum, quod custodia non est causa tante multitudinis, ut dictum est, sed ordinatrix sapientia, et hec praecedit esse Angeli ut principium efficiens.

30

Ad aliud dicendum, quod provinciales Angeli multos custodiunt: nihilominus unicuique deputatur unus Angelus in custodiam. Concedimus tamen, quod custodia non est causa tante multitudinis Angelorum.

31

Ad aliud quod objicitur de intelligentiis, dicendum quod hoc frivolum est dicere, sicut bene probant objectiones, et nos inferius in proprio loco ostendemus, ubi traclabimus de differentia Angeli et intelligentiz.

32

Duo ultima que sequuntur, concedenda sunt. Nulla enim est talis causa: nec hoc dixerunt primi philosophantes, sed quidam Judzi, Rabbi Moyses scilicet, et Isaac, frivole volentes reducere opiniones Philosophorum ad dicta Legis. Unde etiam Rabbi Moyses dicit, quod Angeli non veniunt ad nos, nisi in signis per visiones somniales, et in effectibus per immutationes corporum. Unde super illud Genesis, xxxvur, 13, ubi Judas vi dit Thamar in bivio, dicit, quod tetigit eum angelus concupiscentie. Et frivola et absurda sunt secundum Catholicam fidem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7