Text List

Quaestio 17

Quaestio 17

De attributis Angelorum in communi

QUAESTIO XVII. De attributis Angelorum in communi

Deinde queritur de istis attributis omnibus in communi.

Non aliud hic querendum est, nisi de verbo Magistri quod dicit in libro IT Sententiarum, distinct. ITT, cap. Hie considerandum est, ubi questiones inductas ordinavit, et dicit quod "prima consideratio est de substantia, secunda de forma, tertia de potestate." Et dicit, quod "ad substantiam pertinet nature subtilitas, ad formam vero intelligentle perspicacitas, et ad potestatem rationalis voluntatis habilitas." Et paulo ante dixit, quod "persona substantia est, sapientia forma, arbitrium potestas." Et nullam fecit de simplicitate essentize mentionem ‘et sic videtur, quod

1. Essentie simplicitas ad substantiam non pertinet, et quod contradicit sibiipsi. ;

2. Adhuc, In omnibus in quibus est simplicitas, simplicitas pertinet ad formam: sed simplicitas essenti# est in Angelis : ergo pertinet ad formam: male ergo dicit, quod sapientia pertinet ad formam.

3. Adhuc, In omnibus in quibus est sapientia, sapientia habitus intellectualis est et virtus, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod est prima et precipua virtus intellectualium virtutum, que sunt quinque, scilicet intellectus qui est habitus principiorum. Sapientia, que est cognitio per causas altissimas, quas difficile est homini scire, in his scibilibus in quibus finis intus est et sciendi gratia, hoc est, in his que propter seipsa scire volumus, et non propter aliud. Scientia, que est habitus conclusionis. Dicit enim Aristoteles in I Posteriorum, quod scire arbitramur unumquodque, cum causam cognoscimus, et quoniamillius causa est, et quod impossibile est aliter se habere : quod cognosci non potest, nisi per con- , sequentiam conclusionis ad principia. Prudentiaest cum ratione activum principium in his que conferunt ad mores, velutilitatem prudentis. Ars est factivum principium cum ratione super materiam extrinsecam, sicut sunt artes mechanice. Ex his accipitur, quod sapientia non pertinet ad esse, sed ad bene esse, et

sic inter attributa angelice nature non debet numerari : attributa enim angelice nature sunt de esse ejus.

4, Adhuc, Dicit ibidem, quod persona substantia est: in nulla autem natura idem est altributum, et id cui attribuitur : cum ergo persona sit substantia cui {it attributio, persona non debet numerari inter attributa.

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Magister, quatuor sunt attributa ange~- lice nature, scilicet simplicitas essentia, que omnibus convenit, secundum quod simplicitas dicit privationem compositionis quantitative, que corporalis est creature. Et perspicacitas intell'gentie, qua Angelus formatur ad intellectum et sapientiam et ceteras virtutes intellectuales. Et discretio personalis, qua in personali singularitate et incommunicabilitate Angelus in unum numerum discretum ponitur, et Angelo alteri connumeralur ut suppositum hujus nature communis, spiritus rationalis, sive intellectualis nature. Et libertas arbitrii, qua facultatem accipit faciendi quod vult et eligendi. Et artificiose ista accipiuntur: natura enim angelica si perfici debet in naturalibus, non potest considerari, nisi secundum substantiam, vel secundum potestatem. Si secundum substantiam, aut secundum substantiam que est in forma, aut secundum substantiam que est subjectum sive suppositum. Si primo modo: aut accipitur forma perficiens in esse absolute : et sic attributum est essentie simplicitas. Aut accipitur secundum formam qua perficitur in comparatione ad_primum principrum a quo est, eta quo secundum esse semper dependet: et iste perfectiones non possunt esse nisi illuminationes et bonitates fluentes a primo principio in ipsum: et sic altributum est intelligentie perspicacitas, quia per illam efficitur capax hujusmodi illuminationum et bonitatum. Si autem accipitur ex parte substantia que est subjectum, sive hoc aliquid, sic attributum est discretio personalis. Si vero consideratur natura angelica ex parte potestatis, pericitur secundum facullatem agendi quod vult et eligendi: et sic attributum est libertas arbitrii. Et quia non sunt plures considerationes angelice natura, ideo non sunt plura attributa: et si aliquod illorum deesset, opus Dei esset imperfectum: quod esset contra illud Deuteronomii, xxxu, 3et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Detperfecta sunt opera.

Ad primum ergo dicendum, quod Magister non contradicit ,sibiipsi : quia essentie simplicitas pertinet ad substantiam, guo est, sive secundum formam secundum esse absolutum. Persona vero pertinet ad substantiam, qwod est, sive subjectum. Et Magister secundum utriusque substantia considerationem proprium ponit attributum.

Ad aliud dicendum, quod simplicitas pertinet ad formam secundum esse ab-~ solutum, sapientia vero ad formam secundum esse relatum ad primum principium: et hac non sunt contraria, nec impossibilia.

Ad aliud dicendum, quod Magister accipit ibi habitum pro potentia habituali, hoc est, ut perfecta per habitum. Dictum enim est in antehabitis, quod angelice potentia per habitus sibi conereatos perfecte sunt. Et accipit sapientiam non stricte, prout est una precipua virtus intellectualis : sed large, a qua dicitur sapiens, ut ipse ibidem dicit Aristoteles, qui in unoquoque intellectu, sapientia, ‘scientia, prudentia, et arle ex cons‘deratione finis rationem scit reddere, et potest de omnibus his que pertinent ad illum intellectum, sapientiam, scientiam, prudentiam, et artem. Sic enim sapientia est forma ad perficiendum creaturam rationalem sive intellectualem secundum esse intellectuale quod estin ipsa: sic enim ponit eam in extremo sui boni naturalis, secundum quod dicit Aristoteles in HI Ezthicorum, quod "virtus est extremum in bono uniuscujusque secundum naturam :" li cet quedam virtus, sicut moralis, sit medium in passionibus et operationibus naturalibus.

Ad ultimum dicendum, quod persona non numeratur inter attributa, sed est id cui fit atfributio : sed personalis dis cretio que non est persona, numeratur inter attributa, propter causam que paulo ante dicta est : nihil enim perfectum est, quod in se non est unum, discrelum, et ab aliis distinctum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 17